Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Sacramentis in genere

Disputatio I: De Sacramentis in communi

Articulus I: De essentia, existentia et numero Sacramentorum

Quaestio I: De natura seu essentia Sacramenti

Quaestio II: Quae et qualis sit materia Sacramentorum

Quaestio III: Utrum, et quae verba requirantur in Sacramentis

Quaestio IV: De necessitate et existentia Sacramentorum

Quaestio V: Quot et quae sint novae legis Sacramenta

Articulus II: De Sacramentorum institutione seu causa efficiente, virtute et effectu

Quaestio I: Utrum solius Dei sit Sacramenta instituere

Quaestio II: Quaenam sit Sacramentorum efficacitas et virtus

Quaestio III: Utrum, quatenus et cui Sacramenta characterem imprimant

Articulus III: De legitimo Sacramentorum ministro

Quaestio I: Quis debeat esse Sacramentorum minister

NOTANDUM 1. Duplicem distingui posse Sacramentorum Ministrum: unum quidem ordinarium, alterum vero extraordinarium. Ordinarius ille dicitur, qui ex concessa sibi facultate potest qualibet data occasione et opportunitate ministrare Sacramentum: extraordinarius autem, qui nonnisi ex delegata auctoritate et commissione Sacramenta ministrat urgente necessitate, propter absentiam et defectum ordinarii Ministri. Certum est autem homines ministros esse sacramentorum, dum a Christo Domino delegatam potestatem obtinent. Unde Apostolus 1. ad Cor. 4. Sic nos existimet homo, ut Ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Dixi, dum habent a Christo delegatam potestatem: ille enim unus et solus est Minister Sacramentorum, quem Christus in sua institutione designavit. Quis autem sit, resolveretur agendo de Sacramentis in particulari. Hic autem dumtaxat investigamus, quisnam in communi debeat esse ordinarius Sacramentorum Minister, utrum homo, vel Angelus.

NOTANDUM 2. Lutherum eo non dicam erroris, sed etiam amentiae progressum, ut in lib. De Missa privata, et unctione Sacerdotum, non solum omnibus hominibus, sed etiam daemonibus attribuat potestatem ministerialem omnium Sacramentorum. Ego, inquit, non dico quod Episcopi dicunt, nullum Angelorum, nec Mariam quidem ipsam consecrare posse: sed e contra dico si diabolus ipse iret, et ego postea resurgerem diabolum sic irrupisse in officium Pastoris Ecclesiae in specie hominis ornatum ad praedicandum, et publice in Ecclesia docuisse, baptizasse, celebrasse missam, et absolvisse a peccatis, et tali munere functum esse, iuxta institutionem Christi, tune cogeremur fateri Sacramenta idem non esse infallibilia, sed verum baptismum, verum Evangelium, veram absolutionem, verum sacramentum corporis et sanguinis Christi nos accepisse. Verum, ut haeresis in seipsam militat, ipsi Luthero extreme repugnat Calvinus, qui nequidem in necessitate concedit mulieribus facultatem baptizandi: nam in Antidoto ad Can. 10. Sess. 7. ait: Vero sensu Christianus omnes in verbi, Sacramentorumque administratione pares fuit: non solum quia decenter et ordine geri omnia in Ecclesia vult, sed etiam quod singulari Christi mandato ad eam rem ordinantur Ministri. Subdit autem: Porro munus baptizandi ubi mulierculis iniunctum experiantur, quemadmodum illi permittunt? At Ecclesia Catholica hoc utrumque erroris extremum declinans, statuit solos homines viatores esse Ministros ordinarios Sacramentorum: imo etiam omnes urgente necessitate posse Baptismum ministrare: quamquam concedat Angelos, etiam per extraordinariam Dei delegationem, posse Sacramenta ministrare.

NOTANDUM 3. Ex Doctore in 4. dist. 6. q. 1. num. 2. quod ad Sacramentorum administrationem tria concurrere debent ex parte Ministri: primum est actio exterior, qua fit per motum localem et potentiam motivam, per quam applicatur materia: secundum est prolatio sensibilis formae per verba articulata: tertium est intentio faciendi quod facit Ecclesia. Qui autem aliquo horum caret, non potest Sacramentum administrare; unde excluduntur ab hac administratione qui carent manibus, loquela, et ratione. Inde concludit Doctor, nullum suppositum naturae intellectualis simpliciter excludi a potestate baptizandi, nisi propter aliquem ex eiusmodi defectibus. Duo itaque hic maxime sunt statuenda: primum, quod soli homines viatores sunt ordinarii ministri Sacramentorum: secundum, quod Angeli non solum homines, sed etiam mali, possunt ad istud ministerium a Deo deputari extraordinarie.

Conclusio prima. — SOLI HOMINES VIATORES HABENT POTESTATEM ORDINARIAM MINISTRANDI SACRAMENTA.

Probatur prima pars: Sacramentorum administratio, sicut et efficacia, pendet ex Christi institutione et mandato, quod innotescit maxime per Scripturam sacram: sed ex ea constat facultatem ordinariam ministrandi Sacramenta non fuisse concessam Angelis, sed hominibus. Probatur per inductionem: siquidem de Eucharistia, Lucae 22, v. 19, non Angelis, sed Apostolis, qui erant homines viatores, dictum est: Hoc facite in meam conmemorationem. Et de Baptismo, Matth. ultim. v. 19. Baptizate omnes Gentes. De Extrema-Uncione, Iacobi 5, v. 14. Invitet Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum, etc. De Poenitentia, Ioan. 20, v. 23. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Quantum ad Sacramentum Ordinis et Confirmationis, constat tum ex Scriptura, tum ex Traditione, eorum Ministrum necessario debere esse Episcopum, et Pontificem; qui, ut legimus Hebr. 5, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum. Quantum vero ad Matrimonium res est evidens, non enim initur nisi inter homines contrahentes, qui videntur ministri, iuxta illud Genes. 2:

Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea, etc.

Huius autem veritatis ratio est aperta; quatuor enim sunt in Sacramentis, a quibus maxime aestimari debet Minister, nempe Sacramentorum institutor, videlicet Christus Dominus, cuius ipse vices gerit, iuxta illud S. Pauli 1. ad Cor. 4: Sic nos existimet homo, ut Ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Secundum est Ecclesia, in cuius gratiam Sacramenta instituta sunt, et cuius proinde ille est Minister. Tertium est suscipiens, inter quem et Christum Dominum, qui ministrat, medium locum tenet. Quartum denique est Sacramentum quod ministratur. Sed ex hoc quadruplici capite Minister ordinarius Sacramentorum necessario debet esse homo, non autem Angelus; quia Christus institutor, cui debet assimilari, est verus homo, non autem Angelus. Similiter Ecclesia est coetus visibilis hominum, non autem Angelorum. Item qui suscipiunt Sacramenta sunt homines, non Angeli. Denique Sacramentum ipsum non est mere spirituale, quemadmodum Angeli, sed partim conficitur ex spirituali et corporeo: spirituali quidem, nempe intentione Ministri; corporeo autem, scilicet materia et forma: quod maxime convenit hominibus partim spiritualibus, partim corporeis. Quas utique rationes Doctor egregie expendit ibidem n. 3. Congruum est, inquit, ad hominem viatorem conferri Baptismum, et non ab Angelo aliqualiter: tum quia Christus, qui instituit, homo fuit: tum quia in Sacramento est aliquid sensibile, et aliquid spirituale, et per consequens magis congruit ministro utenti sensu et intellectu, quam pure intelligibili: et tertio, quia per susceptionem Baptismi adscribitur aliquis, ut sit membrum Ecclesiae militantis: ergo congruum est hoc fieri per aliquem in illa Ecclesia.

Dices 1. Quidquid potest Minister inferior potest superior: nam quidquid potest Diaconus, potest Sacerdos, non vicissim; sed Angeli in ordine Hierarchico superiores sunt hominibus quibusvis, ex s. Dionysio: igitur idem ministerium exercere possunt quod homines.

Distinguo maiorem: idem potest superior diverso modo, concedo: eodem modo, nego. Quia enim homines operantur interiori modo per sensibilia Sacramenta naturae hominum proportionata, faciunt Angeli ut superiores ministri superiori modo invisibiliter purgando, illuminando, perficiendo, non sensibiliter humano modo per Sacramenta. Quare beati homines, qui in caelo characterem habent indelebilem, quo Sacramenta ministrare possent, similes sunt Angelis, Matth. 22, sed in participatione gloriae, non in conditione naturae, Sacramentorumque dispensatione.

Dices 2. Sacramenta possunt administrari per malos homines, qui sunt membra diaboli: multo magis per diabolum, qui est eorum caput. — Nego consequentiam: nam homines mali non habent potestatem ministrandi Sacramenta, eo quod per malitiam sint membra diaboli, sed eo quod sint instrumenta Christi rationabilia, quod Satanae, seu diabolo non competit.

Probatur etiam secunda pars, nempe quod Sacramentorum ordinarius Minister debeat esse viator. Probatur, inquam, primo ex illo ad Hebr. 5: Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis, qui condolere posset iis, qui ignorant, et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, etc. Sed solus homo viator est eiusmodi: igitur, etc. Deinde, ille solus est ordinarius et legitimus Sacramentorum Minister, quem Christus sua institutione designavit: sed ad id designavit dumtaxat homines viatores: etenim neque ex Scriptura, neque ex Conciliis, neque ex Traditione constat hominem non viatorem a Christo assumptum et institutum fuisse Ministrum Sacramentorum Ecclesiae militantis: igitur, etc. Denique, ut ait Bellarminus, lib. 1. De Sacramentis in genere, c. 21, n. 3. Sacramenta data sunt Ecclesiae, ut ministrentur iis, qui sunt intra Ecclesiam ab ipsa Ecclesia visibili, per suos Ministros, quales non sunt ii, qui iam sunt extra mundum, et qui nullatenus subiacent directe vel indirecte ipsi Ecclesiae: alioquin Episcopus damnatus cum corpore et anima, posset in odium Dei, et Christi, alterum in corpore et anima etiam damnatum in Sacerdotem ordinare, et ille ordinatus Sacerdos, si haberet praesentem panem et vinum, posset Eucharistiae sacramentum conficere: at haec absurda sunt: igitur non est asserendum Sacramenta posse de via ordinaria ab aliis conferri, quam a viatoribus.

Dices 1. Thomas Stapletonus in Collectaneis de S. Thoma Apostolo, refert, quod an. 1120 Patriarcha quidam Indorum Ioannes nomine, Romam venerit, ibique summo Pontifici Calixto II(?), et Cardinalibus in consistorio testatus fuerit S. Thomam Apostolum omni anno se visibilem praestare fidelibus sibi subditis, et eos, quos sacra synaxi dignos iudicat, propria manu communicare: indignos vero a sacra mensa arcere, et eis Eucharistiam denegare. — Respondet Bellarminus ibidem, quidquid sit de veritate illius historiae, ex illa non haberi, quod Apostolus Eucharistiam conficeret et consecraret: sed solum, quod consecratam distribueret. Verum haec responsio non videtur solvere obiectionem; exinde enim saltem colligere liceret, illos posse dici Ministros ordinarios eorum Sacramentorum, quae consistunt in applicatione materia sensibilis, et prolatione verborum formae, qualia sunt Baptismus, Extrema-Uncio, Confirmatio, etc. Unde respondeo secundo, quod si verum sit S. Thomam haec praestitisse, id non fecerit ex communi lege, sed ex singulari Dei concessione, maxime cum non possit constare Apostolum proprium corpus assumpsisse, totiesque repetito miraculo resurrexisse, et iterum fuisse mortuum: unde credibilius est, eum apparuisse dumtaxat, et haec praestitisse in aereo corpore.

Dices 2. Ecclesia suis in orationibus petit a beatis Apostolis remissionem peccatorum, ut in Apostolorum hymno: Qui caelo verbo clauditis, serasque fores solvitis, nos a peccatis omnibus solvi iubete quaesumus. Et in hymno S. Petri: Peccati vincula resolve tibi potestate tradita, qui cunctis caelum verbo claudis, aperis; igitur Apostoli beati sunt Sacramentorum Ministri. — Distinguo antecedens: petere remissionem per modum impetrationis, exhibendo beatis Apostolis potestatem eis commissam, dum in Ecclesia militante versarentur, ut eos magis flectat, sicut dicimus B. Virgini in eius hymno, Solve vincula reis, concedo: per modum iurisdictionis, quasi ius et ministerium absolutionis adhuc retineant, nego.

Dices 3. Si qui Sacerdotes aut Episcopi resurgerent e mortuis, adhuc possent aliqua Sacramenta conficere: non ergo necessario Sacramentorum minister est viator. — Nego consequentiam; id enim agerent e mortuis excitati, potestate quam acceperissent viatores; unde possent ea Sacramenta valide conficere, quae conficiebant ante mortem absque iurisdictione, ut Baptismum, et Eucharistiam: nam ea solum agunt charactere, statuque debito, non iurisdictione: sed ea valide ministrare non possent, quae iurisdictionem postulant, ut absolutionem poenitentium, quia iurisdictio cessat per mortem, at absolutio sacramentalis poenitentium est actio iurisdictionis, utpote verum iudicium.

Conclusio secunda. — ANGELI POSSINT ESSE EXTRAORDINARII SACRAMENTORUM MINISTRI. Haec est communis apud utramque scholam, Angelicam et Subtilem: enimvero Angelicus Doctor 3. part. quaest. 64, art. 7. ait: Sciendum tamen, quod sicut Deus virtutem suam non alligavit Sacramentis, quin possit sine sacramentis effectum sacramentorum conferre; ita etiam virtutem suam non alligavit Ecclesiae Ministris, quin etiam Angelis possit virtutem tribuere ministrandi in Sacramentis: et quia boni Angeli sunt Nuntii veritatis, si aliquod sacramentale ministerium a bonis Angelis peteretur, esset ratum tenendum, quia deberet constare, id fieri voluntate divina: sicut quedam templa dicuntur Angelorum ministerio consecrata. Similia habet Subtilis Doctor num. 2, ubi cum dixisset, omne suppositum naturae intellectualis posse deputari in Ministrum Sacramentorum, hanc rationem protulit: quia, inquit, si bonus Angelus baptizaret in corpore assumpto, cum omnibus praedictis conditionibus, tunc supponendum esset verum esse eius baptismum, quia non fieret, nisi de praecepto Dei: nec esset ille baptizatus ab Angelo iterum rebaptizandus: sicut Michael prohibuit Episcopo dedicare Ecclesiam suam in monte Gargano, asserens eam a se dedicatam fuisse. Quibus verbis Doctor non contendit, Angelos habere potestatem perperam affirmant: sed tantum, quod ad illud munus possunt extraordinarie a Deo delegari.

Probatur autem Conclusio: Si enim, ut legimus Actuum 7, ad Galatas 3, Lex antiqua ordinata fuit per Angelos in manu Mediatoris, quidni per eosdem poterunt novae legis Sacramenta ministrari? non enim maior est difficultas in apponenda materia sacramentali, et proferendis verbis formae, quam in exaranda lege super tabulam lapideam, et illa viva voce intonanda et promulganda.

Hanc etiam veritatem luculenter docet S. Augustinus lib. 2 Contra Parmenianum, c. 15, ubi cum obiiceret Parmenianus iniustum non posse valide ministrare Sacramenta, ut ibidem memorat S. Augustinus, his verbis: At quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat, et dicit: Numquam divinae legis censura patietur, ut vivificare quemquam mortuus possit, curare vulneratus, illuminare caecus, vestire nudus et mundare pollutus, etc. quibus asserebat iniustum non posse tribuere Baptismum ad iustitiam: et ad huius confirmationem obiiciebat c. 15, illud Ioann. 3: Non potest arripere homo quidquam, nisi fuerit illi datum de caelo: cuius falsam interpretationem variis rationibus redarguens S. August. eiusque pravam intelligentiam Scripturae tandem concludit: Nemo ergo, inquit, sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest Deus qui det, et homo qui arripiat, sive per seipsum donante Deo, sive per Angelum, sive per hominem sanctum, sive per Petrum, sive per Ioannem, sive per hominem iniquum, etc. His verbis luculenter significat Baptismum ministrari posse per Angelum. Nec refert quod dicat Deum aliquando conferre gratiam Baptismalem, hoc est, non mediante aliquo Sacramento, puta dum sanctificat vel puerum in utero, vel adultum per martyrium, quod nec est Sacramentum, nec subordinatur Sacramento, licet, ut diximus, Sacramenti vim habeat: hoc, inquam, non refert: quia haec non officiunt, quominus asserat Angelum, aut hominem iustum, aut iniustum conferre gratiam mediante Sacramento.

Probatur insuper ex Nicephoro lib. 11 Historiae, c. 20, ubi refert, quomodo ad Amphilochium in locis desertis philosophantem, ob excellentem eius vitam et doctrinam Deus misit Angelos, qui mystica ordinatione et arcana benedictione Episcopali eum dignitate intellectuali modo consecrarunt, et Hierarcham Iconii renuntiarunt, ad quem cum paulo post ordinandi Episcopi illius Provinciae convenissent, ubi noverunt ex eo ipsum ab Angelis Dei consecrationem suscepisse, data Deo gloria de tam sacra, divinaque gratia, illum ut Pontificem Dei, Praeconem Evangelii, defensorem fidei, cum timore reverenter admiserunt; et solita salutatione, dein osculo ei imposito, functiones Episcopales, ac omnia Pontificalia munera, absque alia nova inauguratione palam exequi permiserunt.

Probatur etiam ratione: Primo, quia ut mox dictum est, sicut Deus non alligavit virtutem suam Sacramentis, sed potest pro libito, independenter a Sacramentorum collatione, gratiam sanctificantem alicui infundere, ita nec Sacramentorum administrationem sic hominibus delegavit, quin possit pro voluntate et nutu illud ministerium Angelis committere; maxime cum omnes illi sint administratorii Spiritus in ministerium missi, propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Deinde, Sacramentorum administratio non est difficilioris executionis, quam consecratio templorum; quippe cum utrumque istud munus hominibus fuerit delegatum: sed consecratio templorum fieri potest per Angelos, et aliquando revera ab illis peracta est, ut constat de consecratione templi montis Gargani, quae facta fuit per S. Michaelem Archangelum. Denique, tria, sicut notavimus cum Doctore, dumtaxat requiruntur ad administrationem Sacramenti: primo quidem vis motiva, qua baptizandum v. g. minister abluat aqua: secundo, vox, qua verba formae proferat: tertio rationis usus, qua Christi Dom. et Ecclesiae intentionem habeat: sed Angelus extraordinaria Dei commissione in assumpto corpore, vel extra corpus omne, potest habere ea tria: nam potest aquam movere, et applicare baptizando: non est enim opus ut Angelus baptizans applicet aquam per instrumentum coniunctum, ut sacerdos per manum: sufficit enim instrumentum separatum, aut nullum: potest etiam excitare verba, non vitaliter ut homo, sed distincte significantia idem, ac vitalia verba: cum etiam intellectiva facultate sit praeditus, haud dubie potest habere intentionem debitam. Itaque fatendum est, quod si constaret Sacramentum aliquod ab Angelis fuisse ministratum, deberet haberi ut ratum ac validum.

Dices 1. Ad Hebr. 5. Omnis Pontifex debet assumi ex hominibus, ut offerat dona, et sacrificia: ac subinde hoc ministerium implere non possunt Angeli: igitur multo minus poterunt Sacramenta ministrare: quippe cum per Sacramenta conferatur gratia, non autem ordinarie per sacrificia ex opere operato. — Distinguo antecedens: ita fit de lege ordinaria, concedo: ita fit necessario, ut aliter fieri non possit si ita Deus ordinaret, nego: nam consecratio Ecclesiae etiam est ministerium Ecclesiae, quod Angelis commissum fuisse ex certa historia constat: ministrare Eucharistiam est Ministerium Ecclesiae per Presbyteros, et Diaconos, sed et hoc aliquando etiam Angeli praestiterunt ex speciali commissione, ut ex vitis Sanctorum probatis saepius constat. Promulgatio Legis divinae est ministerium hominis, sed in monte Sinai id praestiterunt Angeli, ut Dei legati, Act. 7. Quidni ergo et Baptismum possint etiam ex speciali Dei commissione dare in corpore assumpto, servata substantia Sacramenti?

Dices 2. Administratio Sacramenti est actus vitalis: sed Angeli non possunt exercere actus vitales in corpore assumpto: igitur nec ministrare Sacramenta. — Distinguo maiorem: administratio, qua fit per Ministrum ordinarium, est actus vitalis, concedo: quae fieret per Ministrum extraordinarium, necessario deberet esse actus vitalis, nego: nam absolute loquendo, ad validitatem Sacramenti sufficit, quod debita materia applicetur, et forma proferatur sensibiliter et articulate per corpus humanum, sive verum sive apparens, non enim aliud requiritur simpliciter ex parte formae, qua sacramentalis est, quam ut sit signum practicum effectus, tam in baptizato, quam etiam respectu Ecclesiae, cui debet constare de forma applicata: neque enim Ecclesia attendit modum formandi verba, sed significationem, quam habent ex institutione divina, et communi hominum usu: quemadmodum revelatio facta viris sanctis per Angelos sensibiliter loquentes, non aliter attenditur, ut accipitur ab eis, quam si revera vitalis esset: quia consideratur non modus loquendi, sed locutionis sensus.

Petes. an etiam daemones possent valide Sacramenta conferre? — Affirmat Doctor, ibidem dicens: Si etiam malus Angelus in corpore assumpto baptizet, et constet quod esset de praecepto Dei, talis habendus esset pro baptizato, quia oportet malum Angelum etiam invitum obedire Deo. Sed non esset sine certa revelatione super hoc habita credendum, quod malus Angelus ita baptizaret: tum quia Deus non ministrat sacramenta per exclusos finaliter a salute: tum quia si non esset certus de praecepto divino, aut oppositum, supponendum est semper ipsum fraudulenter agere, ne compleat facere ea, quae essent necessaria ad salutem baptizati, propter inimicitiam, quam habet ex invidia procedentem.

Quibus verbis Doctor non asserit diabolum valide ministrare Sacramenta, quasi hoc ei competeret de lege ordinaria, quemadmodum nonnulli falso existimant, asserentes eamdem ipsius, quae postmodum Lutheri, esse sententiam: contrarium enim aperte patet ex verbis mox expressis.

Dices. Si daemon ministraret Sacramenta ex ordinatione Dei, cum sit in statu peccati mortalis, committeret sacrilegium, cuius Deus esset auctor, quippe cum daemonem ad istud ministerium cogeret: sed Deus non potest esse auctor alicuius peccati: igitur nec potest ordinare daemoni, ut ministret aliquod Sacramentum. — Distinguo minorem: Deus non potest esse auctor actus peccaminosi, quando malitia est coniuncta actui malitioso ab intrinseco, concedo: quando dumtaxat coniuncta est ab extrinseco, et ex malitia operantis, nego. Sic autem contingit in proposito; quia ministerium Sacramenti absolute bonum est; voluntas autem demonis cum sit perversa, invite dumtaxat a Deo cogitur, quoties ad aliquid bonum praestandum divino urgente mandato impellitur. Nihilominus Deus hac daemonis perversa voluntate uti potest in ostensionem suae bonitatis et potentiae, per quam extorquet etiam obedientiam a diabolo, quantumvis reluctante, in commodum et utilitatem alterius. Hinc praeclare S. Augustinus, lib. De corrupt. et gratia, c. 10. Saluberrime, inquit, confitemur, quod verissime credimus Deum, Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis eructuatura esse praescivit, et pertinet magis ad suam omnipotentissimam bonitatem, etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere, etc. Unde praeclare monet Doctor, quod si diabolus Sacramenta ministraret in assumpto corpore, necessum esset, ut per revelationem divinam constaret, ad id a Deo fuisse motum et impulsum, ut nempe certum esset Sacramentum illud fuisse valide ministratum.

Quaestio II: Utrum Ministri probitas et vitae sanctitas necessaria sit ad valide, et licite conficiendum, et conferendum Sacramentum

Quaestio III: Utrum Sacramenta valide conferantur ab haereticis

Quaestio IV: Utrum et qualis intentio requiratur in ministro Sacramentorum

↑ Top of work