Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Sacramentis in genere
Disputatio I: De Sacramentis in communi
Articulus I: De essentia, existentia et numero Sacramentorum
Quaestio I: De natura seu essentia Sacramenti
Quaestio II: Quae et qualis sit materia Sacramentorum
Quaestio III: Utrum, et quae verba requirantur in Sacramentis
Quaestio IV: De necessitate et existentia Sacramentorum
Quaestio V: Quot et quae sint novae legis Sacramenta
Articulus II: De Sacramentorum institutione seu causa efficiente, virtute et effectu
Quaestio I: Utrum solius Dei sit Sacramenta instituere
Quaestio II: Quaenam sit Sacramentorum efficacitas et virtus
Quaestio III: Utrum, quatenus et cui Sacramenta characterem imprimant
Articulus III: De legitimo Sacramentorum ministro
Certum est Sacramenta novae Legis tribus pertinere, nempe rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, et persona Ministri continentis Sacramentorum, uti iam pluries dictum est. Nec abs re quidem; cum enim Sacramenta conficiantur ex rebus sensibilibus inanimatis, quae non possunt per seipsas invicem coniungi, necessum est, quod ad earum unionem et applicationem interveniat alicuius ministerium; qui utrumque praestet. Verum disceptatur, quis sit ille Sacramentorum idoneus Minister, an soli fideles et iusti; an vero etiam ad id conferre possint quicunque infideles et peccatores. Circa quam controversiam, varie erratum est, non solum ab haereticis, sed etiam a viris aliunde Catholicis, antequam quid ex fide sentiendum esset, Ecclesia statuisset.
Primo namque Tertullianus, nondum haereticus, circa finem secundi saeculi censuit nullum esse Baptismum ab haereticis collatum; nam lib. De Baptismo, cap. 17. ait: *Haeretici nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis: non debent in illis agnoscere quod mihi est praeceptum; quia non idem Deus et nobis et illis, ne unus Christus, eademque nec Baptismus unus, quia non idem, quem cum rite non habeunt, sine dubio non habent. &c.
Hunc autem forte a Tertulliano fideli suo errorem accepit Agrippinus Carthaginensis Episcopus, qui praetextu pietatis statuit, haereticorum Baptisma irritum esse, quasi quaecumque eorum essent Ecclesia respuere deberet et abominari. Tandem circa ann. 517. coacto in Africa Concilio ex omnibus Numidiae atque Africae Episcopis, illud idem confirmavit, ut testatur S. Cyprianus, Epist. ad Iubaianum, ubi ait: Non nunc apud nos, aut repentina res est, et baptizandos censeamus eos, qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi iam anni sunt, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum Episcopi plurimi hoc statuerunt: atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostris ad Ecclesiam conversi, non aspernati sunt, neque cunctati: imo et ratimabiliter et libenter amplexi sunt, ut lavacri salutaris Baptismi gratiam consequerentur. Idipsum testatur Vincentius Lirinensis in Commonitorio, num. 46. ubi scribit: Agrippinus Carthaginensis Episcopus, contra divinum Canonem, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum omnium Sacerdotum, contra morem atque institutionem Maiorum rebaptizandum esse censuit. Attamen non in omnibus provinciis Africae haec consuetudo inoleverat ab Agrippino ad S. Cypriani tempora, ut praeclare demonstrat sanctus Augustinus, lib. 3. De baptismo, cap. 12. Coeterum, inquit, si permanebat ab Agrippino ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis venientes, ut quid facta sunt a Cypriano deinde concilia? ut quid Iubaiano diceret non se rem novam facere aut repentinam, sed ab Agrippino institutam? Cur enim Iubaianus de novitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino ad Cyprianum hoc tenebat Ecclesia? Cur denique tot eius collegae in Concilio dixerunt rationem et veritatem consuetudini esse praeposendam; ac non potius dixerunt eos, quod aliud facere vellent, et contra veritatem, et contra consuetudinem facere?
Idem postmodum dogma circa annum 251. instauravit Novatus Episcopus, qui ex Africa Romam veniens, adversus Cornelium summum Pontificem insurgens, suis fraudibus egit, ut Novatianus ex Presbytero crearetur Romanus Pseudo-Pontifex, a quo originem et appellationem duxerunt.
Novatiani, seu Novatianenses, quorum inter varios errores hic unus erat, quod accedentes ad se Catholicos rebaptizarent, ut constat ex Epistola S. Cypriani ad Iubaianum: Novimus, inquit, frater charissime, quod in litteris tuis complexus es, Novatianenses rebaptizare eos, quos a nobis sollicitant. Unde Dionysius Alexandrinus, apud Eusebium, lib. 11. Hist., cap. 11. dicit, quod Novatus, seu Novatianus sanctum Baptismatis lavacrum abrogaverit, improbato scilicet Baptismo Ecclesiae Catholicae; volebat denuo eos baptizari, qui ex Catholicis ad suam sectam deficiebant.
Ariani quidam eundem errorem secuti sunt, ut constat ex S. Ambrosio, Serm. De Basilicis non tradendis haereticis ubi ait: Baptismum Ioannis non solvit Iudaeus; luxuriosus solvit Baptismum Christi. Cur igitur rebaptizandos ducit eos, fideles populos quos putat baptizari in nomine Trinitatis? num Apostolus dicit: una fides, unum Baptisma?
Idem docet S. Augustinus, lib. De Haeresibus, Haeresi 19. ubi de Arianis ait: Rebaptizari quoque ab his Catholicos novimus, utrum et non Catholicos non novimus.
Aetiani ab Aetio Diacono, postmodum Episcopo, qui etiam dicti sunt Anomoei, quia Filium Dei non solum Patri consubstantialem, sed etiam similem negabant: rebaptizare etiam ausi sunt, ut refert S. Epiphanius, Haeresi 76. Aetii inquit, discipuli cum horum successore, qui Eunomius falso nominatur, ad nostra tempora supersunt, aliud quiddam sceleratum ac nefarium committunt; si quidem eos, qui baptizati iam fuerunt, iterum baptizat Eunomius: non modo qui a Catholicis aut aliis sectis, sed etiam qui ab ipsis Arianis deficiunt.
Eos secutus est Hilarius quidam Diaconus, sectae Luciferianae, qui editis libellis propugnabat rebaptizandos esse eos qui ab haereticis Baptisma susceperant: ei tamen caeteri Luciferiani non adhaeserunt; quippe cum S. Augustinus, lib. De Agone Christiano, c. 20. asseret Luciferianos potius schisma quam haeresim tenuisse.
Idem pestilens dogma inter alios errores instauravit Basilius quidam professione Medicus, qui Bogomilus appellari voluit, a voce Bog, quae Bulgarorum lingua Deum significat, et milus, quae significat misereri, ita ut Bogomilus idem sit apud eos, quod qui misericordiam Dei implorat. Hic autem, ut refert Euthymius in Panopl., p. 2. accedentes ad se rebaptizabat, quod nullum eorum Baptisma existimaret.
Idem docuit Petrus de Bruis, cuius varios errores refert et impugnat Petrus Cluniacensis in duabus epistolis contra Petrobrusianos editis, in quarum pleniore non longe ab initio scribit: Novum, et apud Christicolas inauditum scelus, in partibus nostris populum rebaptizare, Ecclesias profanare, &c.
Tempore S. Bernardi, haeretici quidam, Henriciani, qui se Apostolicos appellari volebant, quasi essent successores et imitatores Apostolorum, etsi nullum Apostolatus sui signum ostenderent, aiebant peccatores idoneos non esse Sacramentis dandis et suscipiendis, ut refert S. Bernardus, Serm. 66. in Cantica, cap. 11. Iam vero, inquit, qui Ecclesiam non agnoscerunt, non est mirum si ordinibus Ecclesiae detrahunt, si instituta non recipiunt, si Sacramenta contemnunt, si mandatis non obedidunt. Peccatores, inquiunt, sunt apostoli, Archiepiscopi, Presbyteri; ac per hoc nec dandis nec accipiendis idonei Sacramentis. Quem utique errorem sic S. Bernardus perstringit: Episcopus erat Caiphas, et tamen quantus peccator, qui in Dominum mortis dictabat sententiam? Si negas Episcopum, arguet te testimonium Ioannis, qui eum in testimonium sui Pontificatus etiam prophetasse refert. Apostolus erat Iudas, et licet impius et scelestus, electus a Domino. An tu de illius Apostolatu dubitas, quem Dominus elegit? Nonne ego, inquit, vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Audis eundem electum apostolum, et extitisse diabolum: et negas posse esse Episcopum, qui peccator est? Super Cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei, et qui noluerunt eis obedire tamquam Episcopis, inobedientiae rei fuerunt, etiam in ipsum Dominum praecipientem, et dicentem: quae dicunt facite, &c.
Plures sunt alii recentiores haeretici, qui circa idoneum Sacramenti ministrum erraverunt; ut referemus seq. q. 2. pag. 160. Quia autem prae caeteris exorbitaverint Donatistae, ideo placet hic sub distinctis titulis paucis expendere seu referre, quis fuerit eorum haeresis, ac schismatis ortus, et progressus?
Quaeritur origo Donatistarum?
Cum Mensurius Episcopus Carthaginensis, saeviente in Christianos persecutione, a tyranno Maxentio Romam evocatus, sibi concreditis Ecclesiae bonis consulere voluisset, cuncta vasa aurea et argentea senioribus Sacerdotibus consignavit, dato illorum indice seniori cuidam fideli ancillae, quem subinde post illius obitum in manus sui successoris traderet. Mortuo igitur in itinere Mensurio, et concessa Ecclesiis ubique pace, convenerunt Episcopi Carthaginem, ut in eius locum aliquem eligerent ac sufficerent. Electus est autem Caecilianus totius populi votis. At electionem aegre tulit Lucilla femina Hispana praepotens et ambitiosa, quae Carthagine versans reprehensa fuerat a Caeciliano tunc Ecclesiae Carthaginensis diacono, quod ante Eucharistiae sumptionem solita esset exosculari reliquias cuiusdam, quem Ecclesia nondum in seriem Sanctorum retulerat. Illa autem correctionis impatiens captabat occasionem ulciscendi se de Caeciliano, sicut et Botrus et Celestius, qui Carthaginensem sedem ambiebant.
Creato igitur Caeciliano Episcopo, scriptum illud, quod Commemoratorium vocat Optatus, ut Mensurius iusserat, ei datur. Quo accepto Caecilianus ex officio reperit a senioribus vasa aurea et argentea, quae a Mensurio acceperant; hi autem ne ipsa restituere cogerentur, instigante Lucilla, et conspirantibus Botro, ac Celestio, non solum sese, sed etiam sibi commissam plebem a Caeciliani communione subduxerunt: Sic tribus convenientibus causis, et personis, inquit Optatus, factum est, ut malignitas haberet effectum: schisma igitur illo tempore confusa mulieris iracundia peperit, ambitus nutrivit, avaritia roboravit.
Insuper ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut vitiosa eius ordinatio diceretur. Mittunt itaque ad Secundum Tigisitanum Numidiae Primatem, qui una cum plurimis Episcopis traditoribus convenientes, qui paulo ante in Concilio Numidiae confessi fuerant suum crimen, nempe quod tradidissent sacros libros infidelibus, ut mortem effugerent, et indulgentiam et absolutionem sibi invicem tribuerant. Hi in Urbem Carthaginem allecti se a Caeciliani communione separantes creaverunt Pseudo-Episcopum Carthaginensem Maiorinum Lectorem Lucillae domesticum, ipsa suffragante, et ad id summam pecuniam largiente. Quae omnia narrat S. Augustinus lib. 1. Contra Parmenianum, cap. 3. Legant qui volunt, inquit, quae narrat, et quibus documentis quam multa persuadeat venerabilis memoriae Milevitanus Episcopus Catholicae communionis Optatus, sive de Lucilla pecuniosissima tunc et factiosissima femina, quam pro ea elegerat: vel de caeteris factiosis eius consortibus, sive furibus Ecclesiastici argenti, sive ad Episcopatum se non pervenisse dolentibus, et sibi praepositum Caecilianum insidiis, quibus poterant, insectantibus: sive de Numidis Episcopis, quos ista factio consecraverat ad perniciem Caeciliani: ut illo deposito, alter ex eis ordinaretur: qui venientes cum Primae suo tunc Secundo Tigisitano, et aliis quibus traditionis confessa erant crimina, Secundus ipse donaverat, veluti pacem consulens sicut Ecclesiastica gesta testantur absentem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco servato, traditorem esse censuerunt, ut ei videlicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo obiecta, cum sibimetipsis praesentes confessa donaverint.
Hoc igitur fuit Donatistarum schismatis enorme principium: Non enim, inquit Optatus Parmenianum alloquens lib. 1. Caecilianus exit a Maiorino avo tuo, sed Maiorinus a Caeciliano: nec Caecilianus recessit a cathedra Petri, vel Cypriani, sed Maiorinus, cuius tu in cathedra sedes, quae ante ipsum Maiorinum originem non habebat. Caeterum non fuit satis schismaticis Episcopis haec contra Caecilianum egisse; sed collecto totius Numidiae Episcoporum Carthagine Concilio, Caecilianum absentem vocatum et non parentem damnaverunt, quod (inquit S. Augustinus in breviculo collationis diei tertiae, cap. 1.) ad eos inire cooperat tanquam e traditoribus ordinatus, et quia cum esset Diaconus, victum Martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur.
At quam supposititia fuerit et falsa haec criminatio in Caecilianum, aperte demonstrarunt Catholici, ut ibidem refert S. Augustinus, c. 16. idque suo silentio testati sunt Donatistae, quos cum interpellasset Caecilianus, si esset quod in eum probaretur, exiret accusator, et probaret: illo tempore, inquit Optatus, a tot inimicis nihil in illum potuit contingi: sed de ordinatore suo, nempe Felice Aptungitano Episcopo, quod ab eis falso traditor diceretur, meruit infamari.
Licet autem schisma illud conflatum praecipue fuerit a Botro et Celestio, qui Carthaginensem sedem ambiebant, et a senioribus deposita Ecclesiae ornamenta negantibus: auctumque fuerit a Secundo Episcopo Tigisitano Primate Numidiae, et in creatione Maiorini demonstratum ac firmiter stabilitum: ab eis tamen suum nomen non sunt mutuati: sed a Donato, non quidem Masculitano aut Calamensi, qui cum aliis traditoribus adversus Caecilianum convenerant, sed maluerunt sic appellari ab alio Donato, qui post schismatis originem Maiorino successerat in Pseudo-Episcopatu Carthaginensi, eo quod ab omni labe purissimus ab eis habebatur: et insuper eloquentia, qua pollebat, hoc schisma una cum haeresi confirmaverat. Unde S. Augustinus, lib. De Haeresibus, c. 69. sic scribit de Donatistis: Huius Haeresis principem credimus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, et contra Caecilianum christianam dividens plebem, adiunctis sibi eiusdem factionis Episcopis, Maiorinum apud Carthaginem ordinavit Episcopum; cui Maiorino Donatus Episcopus alius in eadem divisione successit: qui eloquentia sua sic confirmavit hanc haeresim, ut multi existiment propter ipsum potius eos Donatinos vocari. Recusabant insuper sic denominari a priori Donato, quod constaret eum a Melchiade Papa fuisse damnatum.
Quis fuerit schismatis et haeresis Donatistarum progressus.
Circa annum Christi 313, tempore Constantini Imperatoris, Donatistae adversus Caecilianum Episcopum collegerunt Concilium Carthagini 270. Episcoporum, adiunctis ad eam factionem Numidis Episcopis, sollicitatisque Mauritanis, datis ubique litteris calumniis in Caecilianum refertis, allectisque ad suam ipsorum communicationem etiam iis qui in persecutione lapsi essent impiis traditoribus. In qua quidem Concilio, ut refert S. Aug., Ep. 43 per 70. dies, postpositis omnibus praeteritis, formata sententia atque decreta, ut traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent, pro integris communicarentur.
Sed maximo studio eiusmodi Synodi licet numerosissimae memoriam suppresserunt Donatistae: quod, inquit, S. Aug. cum Synodum ex traditorum gregibus collectam esse novissent; sicque pateret eos, et traditionis labe, et traditorum communione esse sordidos, cum nihilominus sub illa macula immunes iactarent: atque in Caecilianum, tamquam a traditore ordinatum, ex iustitiae amore insurgerent.
Interea Caecilianus tot hostium numero circumseptus fidenter agebat, quod sibi patrocinantem Romanam Sedem haberet; quod utique sic declarat S. Aug., Ep. 162. Posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se videret Romanae Ecclesiae, in qua semper Apostolicae cathedrae viguit principatus, et cunctis terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, per communicatorias litteras esse coniunctum, &c. Ipsi pariter patrocinabatur Constantinus Imperator; nam datis ad Anulinum Proconsulem litteris, declarat Clericos Ecclesiae Catholicae, cui Caecilianus praerat, immunes ab omnibus functionibus publicis conservari: quam utique Epistolam refert Eusebius, lib. 10. c. 7.
Haec cum accepissent Donatistae, animadvertentes Constantinum propensiorem esse erga Caecilianum, nec sibi sperandum Imperatore ei propitio de sede Carthaginensi, quod alias saepe, sed frustra tentassent, exturbare posse; interpellant eundem Anulinum, ut suos ea de re libellos duos mittat ad Imperatorem tunc in Galliis agentem, ut habetur in Epistola Hipponensium ad Ianuarium primae Sedis Numidiae Episcopum Donatistam, qua est inter Augustini Ep. n. 68, quorum libellorum titulus hic unus erat: Libellus Ecclesiae Catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Maiorini.
Delegant pariter aliquos Episcopos, una cum delatore litterarum, qui petierunt ab Imperatore, ut sibi daret Iudices, non quidem ex Africa, quia, inquiebant, inter nos et alios Episcopos contentiones sunt, sed ex Gallia. Constantinus autem lectis epistolis et auditis Episcopis, sapienter respondit (inquit Optatus, lib. 1. Contra Parmenianum): Petitis a me in saeculo iudicium, cum ego ipse Christi iudicium expectem?
Nihilominus eis Iudices tres assignavit, Maternum ex Agrippina civitate, Rheticium ab Augustoduno, et Marinum Arelatensem. Sentiens vero postea Imperator iudicia Episcoporum absque primariae Sedis Antistite nefas esse cognosci, causam illam detulit ad Melchiadem Rom. Pontificem, qui praesentibus tribus illis, quos elegerat, aliisque Comprovincialibus in Italia Episcopis, illam controversiam dirimeret. Quod ut libratis omnibus fieret, et legitima iudicii forma servaretur, nempe ut praesens adsit reus, qui suam causam dicat, praesentibus accusatoribus, Imperator scripsit ad Anulinum, mandans, ut Caecilianum cum decem e suis, et eius adversarios cum totidem Episcopis, Romam venire praecipiat intra diem sextam Nonas Octobris.
Paret utraque pars Imperatoris mandato, Romamque adveniunt omnes signato die, conveniunt cum tribus Episcopis Gallis, et Melchiade quindecim alii Episcopi Iudices: testes inducti a Donato, fatentur se non habere quod in Caecilianum dicerent. Unde omnium sufragiis Caecilianus innocens est pronuntiatus, ita sententiam suam ferente Melchiade summo Pontifice: Cum constiterit Caecilianum ab iis qui cum Donato venerunt, iuxta professionem suam non esse accusatum, nec Donatum convictum esse in aliqua parte constiterit: suae communioni Ecclesiasticae integro statu retinendum merito esse censeo.
Cum autem Caecilianus a Donatistis accusatus esset, etiam Donatus, a multis magnus dictus, accusatus est a Catholicis, qui stabant a parte Caeciliani, quod rebaptizasset, et Episcopis lapsis manum imposuisssset: unde in ipsum haec sententia lata est: Quod confessus se rebaptizasse, et Episcopis lapsis manum imposuisse, quod ab Ecclesia alienum est. Nec durius in eum, quamvis totius mali principem, agere voluit summus Pontifex, spe vanitatis recuperanda; imo paratus erat communicatorias litteras mittere etiam iis, quos a Maiorino ordinatos esse constaret: ita ut quibuscumque locis duo essent Episcopi, quos dissensio geminasset, eum confirmari vellet, qui prior ordinatus fuisset, alteri autem eorum plebs altera regenda provideretur, ut refert S. Augustinus Epist., 162. unde ibidem exclamat: O virum optimum! o Filium Christianae pacis, et Patrem Christianae plebis!
Verum non idem fuit Donatistis pacificus animus; vix enim in patriam reversi, de Romani Concilii sententia ad Constantinum Imperatorem appellant: quod audiens Imperator sic exclamavit, ut refert Optatus: O rabida furoris audacia! sicut in causis fidelium fieri solet, appellationem interposuerunt. Quam etiam exclamationem repetiit in Epistola ad Episcopos, qua extat in Appendice ad Optatum editionis Parisiensis.
Constantinus autem nimia ductus erga procacissimos et sceleratos facilitate, futurumque sperans, ut sic ad quietem demum se componerent, procurat novam et continentium Episcoporum numero ampliorem Synodum Arelati congregari. Sed quia in ipsa causa iam dudum duae videbantur laborare personae: nempe ordinati, et ordinatoris, hoc est Caeciliani, et Felicis Aptungitani, quem fuisse sacrorum librorum traditorem Donatistae calumniabantur; ut rebus utrimque libratis aequior sententia in Arelatensi Synodo emergeret, Constantinus ad Aelianum Proconsulem scripsit, ut de vita Felicis Aptungitani inquireret, utrum tempore persecutionis, ut mortem effugeret, sacros libros igne cremandos infidelibus tradidisset. Re itaque disquisita, et advocatis testibus, qui cum Felice sub persecutione vixerant, responsis omnium nihil tale inventum est, quod vitam Felicis Episcopi sordidare potuisset. Unum fuit, quod obiicerent Donatistae, nempe Epistolam Caeciliani ad Felicem, qua mandare videbatur Caecilianus, ut Felix assumpta clave, qua invenisset in cathedra libros et sacros codices, eos tolleret, et infidelibus traderet. Verum cum Caecilianus contestaretur interpolatam fuisse suam epistolam, advocatus est Ingentius Officialis, et Scriba publicus, qui a Donatistis subornatus hanc Epistolam protulerat, qui cum pependisset sub metu imminentium tormentorum, ut veritatem fatecretur, contestatus est, se revera haec addidisse epistolae Caeciliani.
Quapropter excepta Iudicum sententia, Proconsul pronuntiavit Felicem Episcopum religiosum esse, et liberum ab exustione instrumentorum Divinorum. Quam sententiam misit ad Imperatorem, reservato in carcere Ingenio, quem Imperator mandavit ad se mitti, quo adversarii Caeciliani, qui a lata Proconsulis sententia pro Felice ad Imperatorem appellaverant, confutari possent ipsius Ingentii confessione, qui fraudem Donatistarum, et quam eis sollicitantibus interpolationem fecerat, eis publice obiiceret.
Interea cogitur Concilium Arelatense, mandante Constantino, et approbante Sylvestro summo Pontifice, qui in demortui Melchiadis locum successerat anno 314. Conveniunt plurimi Episcopi ex Gallia, Hispania, Britannia, Italia, Africa; interfuere quoque summi Pontificis Legati, Claudianus et Avitus Presbyteri, Eugenius et Quiriacus Diaconi. Adest etiam Constantinus Imperator. Adsunt pariter tres illi Gallicani Episcopi, quos Imperator delegaverat Iudices, ut cum Melchiade Pontifice Romano Caeciliani causam agerent. Denuo exactissime Caeciliani et Felicis causa discutitur, et uterque innocens declaratur, ac Donatistae condemnantur; quo fit ut plurimi ex Donatistis in concordiam cum Caeciliano redierint; at eorum plurimi pertinaciores facti a Concilii sententia rursus appellant ad Imperatorem, qui iubet eos servari in custodia, et Mediolanum duci ubi advocatus Caecilianus, remotis omnibus arbitris, rursus in causam inquirit Imperator, et Caecilianum innocentissimum, illos vero improbissimos iudicat: quam sententiam refert S. Augustinus, lib. 2. Contra Cresconium, c. 7.
His actis anno 317. Schismatici in Africam reversi novas turbas excitant, convitianturque Imperatorem gratia corruptum, ut narrat S. Augustinus, lib. 1. Contra Epistolam Parmeniani, cap. 6. Cuius rei causa commotus Imperator iubet eorum aliquos ad campum, hoc est ad supplicium duci, ut ibidem refert S. Doctor cap. 8: At indignationem subinde cohibens ab eorum sanguine abstinuit, illosque dumtaxat exilio mulctavit, a quo tandem eos revocavit anno 321. illorum furorem Deo vindici dimittendo, inquit S. Augustinus, lib. Ad Collatorem, cap. 13.
Verum cum tandem aliquando quiescere deberent Donatistae tot contentionibus fracti, totque Imperatoris gratiis illecti, nihilominus nova in Catholicos odia exercent: tune enim Donato Carthaginensi Episcopo hortante, prodierunt quidam sectae defensores, qui Circumcelliones dicti sunt, quod circum cellas vagarentur, ut observat sanctus Augustinus in Psal. 132.; et apud Donatistas duri Sanctorum, et publicae iustitiae vindices dicebantur.
Ut autem huic sectae Catholicum nomen non deesset, mittunt unum Episcopum e suis Romam, qui suis sectatoribus praesset, et Romanae Ecclesiae communionem ipsis vindicaret, ab eisque Romanus Pontifex appellabatur. Huic successive quinque suffecti sunt Episcopi, qui vel ex Africa mittebantur ordinati; vel, ut scribit S. Augustinus lib. De haeresibus, cap. 69. alii Episcopi Donatistae ex Africa petebant Romam, ad eos ordinandos: Quidquid sit, certum est eos omnes Episcopos Donatistas Afros fuisse, nullum autem Romanum, ut ipsis exprobrat Optatus lib. 2. Qui autem Romae agebant, ab ipsa civitate exclusi in vicinorum montium speluncis sua conventicula celebrabant. Unde Montenses appellati sunt, ut notat Optatus ibidem 3. et Rupita, atque Rupitani, ut observat sanctus Augustinus, lib. De Unitate Ecclesiae, cap. 3.
Quis fuerit Donatistarum successus post mortem Constantini.
Moritur Constantinus anno 337. et orbis imperium inter se partiuntur tres eius filii, Constantinus, Constantius, et Constans: cum autem Constans obtinuisset Africam, et comperisset miserrimum illius Ecclesiae statum, misit in Africam duos spectatissimos viros, Paulum et Macarium, ut Africanam Ecclesiam eleemosynis sublevarent, sed eo praesertim consilio, ut suppresso schismate, omnes ad unitatem revocarent, unde operarii unitatis appellabantur, inquit Optatus lib. 3. At Donatus Carthaginensis Pseudo-Episcopus illis resistit, nec solum oblatam ab illis pecuniam, et Ecclesiasticam suppellectilem repudiat, sed litteras dirigit in Provincias singulas, ne suae sectae pauperes ab illis quidquam accipiant, utpote a sua communione alienis et peccatoribus: quinimo in eos commovet Circumcellionum turbas. quapropter cogunt adorare armatos milites, qui a Circumcellionibus male accepti, aliquos ex eis occiderunt, qui subinde pro Martyribus a Donatistis habiti sunt, ut refert Optatus, lib. 3.
Quibus compertis, Imperator Constans Donatum Carthaginensem cum praecipuis eius sectatoribus exilio mulctat. quo factum est, ut plurimi e plebe ad Ecclesiae unitatem redirent. Pertinaciores vero ex Donatistis circa illa tempora, quae S. Augustinus appellat Machariana: alii vero ex Legatis falsi martyrii cupiditate illecti percussores in sui perniciem conducebant: alii vero vel in aquas, vel ex altorum montium cacuminibus sese praecipites dabant, vel laqueo se suffocabant. Unde S. Augustinus lib. 2. Contra Litteras Petiliani, cap. 49. sic eum interpellat: Dicant mihi quaeso, Confessores illi vestri, quando seipsos praecipitant, cui dicant martyrium, utrum Christo, qui talia suadentem diabolum repulit, an potius ipsi diabolo, qui talia Christo facienda suggessit? Duae sunt maxime viles atque usitatae mortes eorum, qui seipsos interimunt: laqueus, et praecipitium: tu certe dixisti in primis partibus huius epistolae: Laqueo traditor periit, laqueum fidelis reliquit: hoc ad nos omnino non pertinet, neque enim veneramur nomine Martyrum eos, qui sibi collum ligaverunt: quanto autem probabilius in vos dicimus, Magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere voluit, et repulsus est? Quid ergo dicendi sunt, quibus hoc suasit, et auditus est? Quid enim nisi inimici Christi, amici autem diaboli? Discipuli seductoris, condiscipuli traditoris, spontaneas enim mortes ab uno Magistro utrique didicerunt, illi laqueum, isti praecipitium.
Anno 362. cum Constans occisus fuisset, et iam imperii habenas regeret Iulianus, Donatistarum principes in exilium acti, Legationem ad eum mittunt, qua petunt ab exilio liberari, et Basilicas sibi ademptas restitui. Annuit Imperator, et ab exilio reducti saeviunt in Catholicos, et in sacra omnia, ita ut etiam aliqui ex eorum Episcopis quod horrendum dictu Sacrosanctam Eucharistiam canibus obiecerint, ut narrat Optatus lib. 2. An. autem 368.1 mortuo Donato Carthaginensi Pseudo-Episcopo, suffectus est Parmenianus, qui in defensionem suae sectae scripsit amplissimam epistolam, quam Optatus Vilevit. in Numidia Episcopus, et S. Augustinus, imo et Tyconius quidam vir doctissimus refutarunt.
Vita functo Parmeniano circa an. 393. subrogatus Primianus multis criminibus reus, qui idcirco per Conc. Donatistarum coactum apud Caveras Susis prope Carthaginem damnatus ac depositus est. cuiusque damnatio et depositio approbata fuit in pleniore Donatistarum Concilio centum, vel amplius Episcoporum, qui Cebarsossi convenerant, ut refert S. Aug., lib. 1. Contra Cresconium, cap. 6. In illius autem Primiani locum electus est Maximianus Diaconus Carthaginensis, quem ipse Primianus ante damnaverat: at Primianus resumptis viribus Episcopos Numidiae ad sui defensionem provocat, qui numero 310. consentientes celebrant Bagaiense Concilium, restituuntque et absolvunt Primianum, Maximianum vero absentem et inauditum damnant et destituunt. Hinc grande oritur schisma inter Donatistas, quamplurimi enim Primiano adhaeserunt, alii autem Maximiano, ut ibid. narrat S. Aug. In hoc tamen, quod haereticis omnibus familiare est, consentiebant Donatistae, ut in Catholicos, qua possent arte et saevitia grassarentur, ut eis exprobrat Optatus libro secundo, ubi ut cruentis morsibus pastos, et Christianorum sanguine opimatos fuisse ostendat, commemorat ipsorum furorem et impietatem.
Cum pax alta, inquit, Ecclesia esset, imperante Constantino, et duces Donatistarum merita relegassent sua, Iulianus Apostata precibus Donatistarum rogatus, relegatos ire praecepit pro voto suo, quos intellexerat ad disturbandam pacem cum furore esse venturos. Venerunt irati, membra laniantes Ecclesiae, subtiles in seductionibus, in cordibus immanes. Felix Diabensis, et Ianuarius castellum Lemanense invaserunt, diripuerunt, et Diaconos Catholicos altare defendentes, plurimos tegulis cruentarunt, duos occiderunt. In Mauritaniae civitatibus, Donatistis intrantibus, quassatio populi facta est. Mortui sunt in utero matrum, qui fuerant nascituri. In Thipasa Caesariensis Mauritaniae civitate Catholica trepidantia exturbata, et cruentata de sedibus suis expulsa sunt matronae, infantes necati sunt, abacti sunt partus. Iusserunt Eucharistiam canibus infundi, non sine signo iudicii divini. Nam iidem canes rabie accensi, et ipsos dominos suos, quasi latrones, Sancti Corporis reos, dente vindice, tamquam ignotos et inimicos laniaverunt. Ampullam chrismatis per fenestram, ut frangerent, iactaverunt, et cum casum iuvaret abiectio, non defuit manus angelica, qua ampullam spiritali subvectione deduceret, proiecta casum sentire non potuit, illaesa inter saxa consedit. Urbanus Formensis, et Felix Ilicrensis inde revertentes invenerunt matres, quas de castimonialibus fecerunt mulieres. Idem Felix violavit puellam, cui mitram ipse imposuerat, a qua paulo ante Pater vocabatur. Idem Donatus annorum septuaginta Episcopum spoliare ausus est nomine, officio, honore Episcopalii, innocentem reus, Dei Sacerdotem sacrilegus, incestus castum, &c.
Nec potuit eorum pervicacia frangi: licet variis, sed irritis conatibus fuerint sollicitati, ut ad Ecclesiae gremium sese reciperent, donec summis S. Aug. laboribus, et assiduis scriptis ac disputationibus debilitati, tandem Honorii Imperatoris formalibus edictis domita est eorum sceleratorum protervia, ad id praecipue agente Marcellino Tribuno, quem ad compescendam Donatistarum vesaniam Honorius cum plenissima potestate, et copiis militaribus in Africam delegaverat.
Omissa igitur ampliori relatione ac discussione schismatis Donatistarum. iam determinandum est. quis sit idoneus Sacramentorum Minister, et utrum in ipso desideretur primo status hominis viatoris: secundo vita probitas: tertio fides: quarto intentio: quod utique resolvetur in sequentibus Quaestionibus.
Quaestio I: Quis debeat esse Sacramentorum minister
NOTANDUM 1. Duplicem distingui posse Sacramentorum Ministrum: unum quidem ordinarium, alterum vero extraordinarium. Ordinarius ille dicitur, qui ex concessa sibi facultate potest qualibet data occasione et opportunitate ministrare Sacramentum: extraordinarius autem, qui nonnisi ex delegata auctoritate et commissione Sacramenta ministrat urgente necessitate, propter absentiam et defectum ordinarii Ministri. Certum est autem homines ministros esse sacramentorum, dum a Christo Domino delegatam potestatem obtinent. Unde Apostolus 1. ad Cor. 4. Sic nos existimet homo, ut Ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Dixi, dum habent a Christo delegatam potestatem: ille enim unus et solus est Minister Sacramentorum, quem Christus in sua institutione designavit. Quis autem sit, resolveretur agendo de Sacramentis in particulari. Hic autem dumtaxat investigamus, quisnam in communi debeat esse ordinarius Sacramentorum Minister, utrum homo, vel Angelus.
NOTANDUM 2. Lutherum eo non dicam erroris, sed etiam amentiae progressum, ut in lib. De Missa privata, et unctione Sacerdotum, non solum omnibus hominibus, sed etiam daemonibus attribuat potestatem ministerialem omnium Sacramentorum. Ego, inquit, non dico quod Episcopi dicunt, nullum Angelorum, nec Mariam quidem ipsam consecrare posse: sed e contra dico si diabolus ipse iret, et ego postea resurgerem diabolum sic irrupisse in officium Pastoris Ecclesiae in specie hominis ornatum ad praedicandum, et publice in Ecclesia docuisse, baptizasse, celebrasse missam, et absolvisse a peccatis, et tali munere functum esse, iuxta institutionem Christi, tune cogeremur fateri Sacramenta idem non esse infallibilia, sed verum baptismum, verum Evangelium, veram absolutionem, verum sacramentum corporis et sanguinis Christi nos accepisse. Verum, ut haeresis in seipsam militat, ipsi Luthero extreme repugnat Calvinus, qui nequidem in necessitate concedit mulieribus facultatem baptizandi: nam in Antidoto ad Can. 10. Sess. 7. ait: Vero sensu Christianus omnes in verbi, Sacramentorumque administratione pares fuit: non solum quia decenter et ordine geri omnia in Ecclesia vult, sed etiam quod singulari Christi mandato ad eam rem ordinantur Ministri. Subdit autem: Porro munus baptizandi ubi mulierculis iniunctum experiantur, quemadmodum illi permittunt? At Ecclesia Catholica hoc utrumque erroris extremum declinans, statuit solos homines viatores esse Ministros ordinarios Sacramentorum: imo etiam omnes urgente necessitate posse Baptismum ministrare: quamquam concedat Angelos, etiam per extraordinariam Dei delegationem, posse Sacramenta ministrare.
NOTANDUM 3. Ex Doctore in 4. dist. 6. q. 1. num. 2. quod ad Sacramentorum administrationem tria concurrere debent ex parte Ministri: primum est actio exterior, qua fit per motum localem et potentiam motivam, per quam applicatur materia: secundum est prolatio sensibilis formae per verba articulata: tertium est intentio faciendi quod facit Ecclesia. Qui autem aliquo horum caret, non potest Sacramentum administrare; unde excluduntur ab hac administratione qui carent manibus, loquela, et ratione. Inde concludit Doctor, nullum suppositum naturae intellectualis simpliciter excludi a potestate baptizandi, nisi propter aliquem ex eiusmodi defectibus. Duo itaque hic maxime sunt statuenda: primum, quod soli homines viatores sunt ordinarii ministri Sacramentorum: secundum, quod Angeli non solum homines, sed etiam mali, possunt ad istud ministerium a Deo deputari extraordinarie.
Conclusio prima. — SOLI HOMINES VIATORES HABENT POTESTATEM ORDINARIAM MINISTRANDI SACRAMENTA.
Probatur prima pars: Sacramentorum administratio, sicut et efficacia, pendet ex Christi institutione et mandato, quod innotescit maxime per Scripturam sacram: sed ex ea constat facultatem ordinariam ministrandi Sacramenta non fuisse concessam Angelis, sed hominibus. Probatur per inductionem: siquidem de Eucharistia, Lucae 22, v. 19, non Angelis, sed Apostolis, qui erant homines viatores, dictum est: Hoc facite in meam conmemorationem. Et de Baptismo, Matth. ultim. v. 19. Baptizate omnes Gentes. De Extrema-Uncione, Iacobi 5, v. 14. Invitet Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum, etc. De Poenitentia, Ioan. 20, v. 23. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Quantum ad Sacramentum Ordinis et Confirmationis, constat tum ex Scriptura, tum ex Traditione, eorum Ministrum necessario debere esse Episcopum, et Pontificem; qui, ut legimus Hebr. 5, ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum. Quantum vero ad Matrimonium res est evidens, non enim initur nisi inter homines contrahentes, qui videntur ministri, iuxta illud Genes. 2:
Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea, etc.
Huius autem veritatis ratio est aperta; quatuor enim sunt in Sacramentis, a quibus maxime aestimari debet Minister, nempe Sacramentorum institutor, videlicet Christus Dominus, cuius ipse vices gerit, iuxta illud S. Pauli 1. ad Cor. 4: Sic nos existimet homo, ut Ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Secundum est Ecclesia, in cuius gratiam Sacramenta instituta sunt, et cuius proinde ille est Minister. Tertium est suscipiens, inter quem et Christum Dominum, qui ministrat, medium locum tenet. Quartum denique est Sacramentum quod ministratur. Sed ex hoc quadruplici capite Minister ordinarius Sacramentorum necessario debet esse homo, non autem Angelus; quia Christus institutor, cui debet assimilari, est verus homo, non autem Angelus. Similiter Ecclesia est coetus visibilis hominum, non autem Angelorum. Item qui suscipiunt Sacramenta sunt homines, non Angeli. Denique Sacramentum ipsum non est mere spirituale, quemadmodum Angeli, sed partim conficitur ex spirituali et corporeo: spirituali quidem, nempe intentione Ministri; corporeo autem, scilicet materia et forma: quod maxime convenit hominibus partim spiritualibus, partim corporeis. Quas utique rationes Doctor egregie expendit ibidem n. 3. Congruum est, inquit, ad hominem viatorem conferri Baptismum, et non ab Angelo aliqualiter: tum quia Christus, qui instituit, homo fuit: tum quia in Sacramento est aliquid sensibile, et aliquid spirituale, et per consequens magis congruit ministro utenti sensu et intellectu, quam pure intelligibili: et tertio, quia per susceptionem Baptismi adscribitur aliquis, ut sit membrum Ecclesiae militantis: ergo congruum est hoc fieri per aliquem in illa Ecclesia.
Dices 1. Quidquid potest Minister inferior potest superior: nam quidquid potest Diaconus, potest Sacerdos, non vicissim; sed Angeli in ordine Hierarchico superiores sunt hominibus quibusvis, ex s. Dionysio: igitur idem ministerium exercere possunt quod homines.
Distinguo maiorem: idem potest superior diverso modo, concedo: eodem modo, nego. Quia enim homines operantur interiori modo per sensibilia Sacramenta naturae hominum proportionata, faciunt Angeli ut superiores ministri superiori modo invisibiliter purgando, illuminando, perficiendo, non sensibiliter humano modo per Sacramenta. Quare beati homines, qui in caelo characterem habent indelebilem, quo Sacramenta ministrare possent, similes sunt Angelis, Matth. 22, sed in participatione gloriae, non in conditione naturae, Sacramentorumque dispensatione.
Dices 2. Sacramenta possunt administrari per malos homines, qui sunt membra diaboli: multo magis per diabolum, qui est eorum caput. — Nego consequentiam: nam homines mali non habent potestatem ministrandi Sacramenta, eo quod per malitiam sint membra diaboli, sed eo quod sint instrumenta Christi rationabilia, quod Satanae, seu diabolo non competit.
Probatur etiam secunda pars, nempe quod Sacramentorum ordinarius Minister debeat esse viator. Probatur, inquam, primo ex illo ad Hebr. 5: Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis, qui condolere posset iis, qui ignorant, et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, etc. Sed solus homo viator est eiusmodi: igitur, etc. Deinde, ille solus est ordinarius et legitimus Sacramentorum Minister, quem Christus sua institutione designavit: sed ad id designavit dumtaxat homines viatores: etenim neque ex Scriptura, neque ex Conciliis, neque ex Traditione constat hominem non viatorem a Christo assumptum et institutum fuisse Ministrum Sacramentorum Ecclesiae militantis: igitur, etc. Denique, ut ait Bellarminus, lib. 1. De Sacramentis in genere, c. 21, n. 3. Sacramenta data sunt Ecclesiae, ut ministrentur iis, qui sunt intra Ecclesiam ab ipsa Ecclesia visibili, per suos Ministros, quales non sunt ii, qui iam sunt extra mundum, et qui nullatenus subiacent directe vel indirecte ipsi Ecclesiae: alioquin Episcopus damnatus cum corpore et anima, posset in odium Dei, et Christi, alterum in corpore et anima etiam damnatum in Sacerdotem ordinare, et ille ordinatus Sacerdos, si haberet praesentem panem et vinum, posset Eucharistiae sacramentum conficere: at haec absurda sunt: igitur non est asserendum Sacramenta posse de via ordinaria ab aliis conferri, quam a viatoribus.
Dices 1. Thomas Stapletonus in Collectaneis de S. Thoma Apostolo, refert, quod an. 1120 Patriarcha quidam Indorum Ioannes nomine, Romam venerit, ibique summo Pontifici Calixto II(?), et Cardinalibus in consistorio testatus fuerit S. Thomam Apostolum omni anno se visibilem praestare fidelibus sibi subditis, et eos, quos sacra synaxi dignos iudicat, propria manu communicare: indignos vero a sacra mensa arcere, et eis Eucharistiam denegare. — Respondet Bellarminus ibidem, quidquid sit de veritate illius historiae, ex illa non haberi, quod Apostolus Eucharistiam conficeret et consecraret: sed solum, quod consecratam distribueret. Verum haec responsio non videtur solvere obiectionem; exinde enim saltem colligere liceret, illos posse dici Ministros ordinarios eorum Sacramentorum, quae consistunt in applicatione materia sensibilis, et prolatione verborum formae, qualia sunt Baptismus, Extrema-Uncio, Confirmatio, etc. Unde respondeo secundo, quod si verum sit S. Thomam haec praestitisse, id non fecerit ex communi lege, sed ex singulari Dei concessione, maxime cum non possit constare Apostolum proprium corpus assumpsisse, totiesque repetito miraculo resurrexisse, et iterum fuisse mortuum: unde credibilius est, eum apparuisse dumtaxat, et haec praestitisse in aereo corpore.
Dices 2. Ecclesia suis in orationibus petit a beatis Apostolis remissionem peccatorum, ut in Apostolorum hymno: Qui caelo verbo clauditis, serasque fores solvitis, nos a peccatis omnibus solvi iubete quaesumus. Et in hymno S. Petri: Peccati vincula resolve tibi potestate tradita, qui cunctis caelum verbo claudis, aperis; igitur Apostoli beati sunt Sacramentorum Ministri. — Distinguo antecedens: petere remissionem per modum impetrationis, exhibendo beatis Apostolis potestatem eis commissam, dum in Ecclesia militante versarentur, ut eos magis flectat, sicut dicimus B. Virgini in eius hymno, Solve vincula reis, concedo: per modum iurisdictionis, quasi ius et ministerium absolutionis adhuc retineant, nego.
Dices 3. Si qui Sacerdotes aut Episcopi resurgerent e mortuis, adhuc possent aliqua Sacramenta conficere: non ergo necessario Sacramentorum minister est viator. — Nego consequentiam; id enim agerent e mortuis excitati, potestate quam acceperissent viatores; unde possent ea Sacramenta valide conficere, quae conficiebant ante mortem absque iurisdictione, ut Baptismum, et Eucharistiam: nam ea solum agunt charactere, statuque debito, non iurisdictione: sed ea valide ministrare non possent, quae iurisdictionem postulant, ut absolutionem poenitentium, quia iurisdictio cessat per mortem, at absolutio sacramentalis poenitentium est actio iurisdictionis, utpote verum iudicium.
Conclusio secunda. — ANGELI POSSINT ESSE EXTRAORDINARII SACRAMENTORUM MINISTRI. Haec est communis apud utramque scholam, Angelicam et Subtilem: enimvero Angelicus Doctor 3. part. quaest. 64, art. 7. ait: Sciendum tamen, quod sicut Deus virtutem suam non alligavit Sacramentis, quin possit sine sacramentis effectum sacramentorum conferre; ita etiam virtutem suam non alligavit Ecclesiae Ministris, quin etiam Angelis possit virtutem tribuere ministrandi in Sacramentis: et quia boni Angeli sunt Nuntii veritatis, si aliquod sacramentale ministerium a bonis Angelis peteretur, esset ratum tenendum, quia deberet constare, id fieri voluntate divina: sicut quedam templa dicuntur Angelorum ministerio consecrata. Similia habet Subtilis Doctor num. 2, ubi cum dixisset, omne suppositum naturae intellectualis posse deputari in Ministrum Sacramentorum, hanc rationem protulit: quia, inquit, si bonus Angelus baptizaret in corpore assumpto, cum omnibus praedictis conditionibus, tunc supponendum esset verum esse eius baptismum, quia non fieret, nisi de praecepto Dei: nec esset ille baptizatus ab Angelo iterum rebaptizandus: sicut Michael prohibuit Episcopo dedicare Ecclesiam suam in monte Gargano, asserens eam a se dedicatam fuisse. Quibus verbis Doctor non contendit, Angelos habere potestatem perperam affirmant: sed tantum, quod ad illud munus possunt extraordinarie a Deo delegari.
Probatur autem Conclusio: Si enim, ut legimus Actuum 7, ad Galatas 3, Lex antiqua ordinata fuit per Angelos in manu Mediatoris, quidni per eosdem poterunt novae legis Sacramenta ministrari? non enim maior est difficultas in apponenda materia sacramentali, et proferendis verbis formae, quam in exaranda lege super tabulam lapideam, et illa viva voce intonanda et promulganda.
Hanc etiam veritatem luculenter docet S. Augustinus lib. 2 Contra Parmenianum, c. 15, ubi cum obiiceret Parmenianus iniustum non posse valide ministrare Sacramenta, ut ibidem memorat S. Augustinus, his verbis: At quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat, et dicit: Numquam divinae legis censura patietur, ut vivificare quemquam mortuus possit, curare vulneratus, illuminare caecus, vestire nudus et mundare pollutus, etc. quibus asserebat iniustum non posse tribuere Baptismum ad iustitiam: et ad huius confirmationem obiiciebat c. 15, illud Ioann. 3: Non potest arripere homo quidquam, nisi fuerit illi datum de caelo: cuius falsam interpretationem variis rationibus redarguens S. August. eiusque pravam intelligentiam Scripturae tandem concludit: Nemo ergo, inquit, sine dante; sed quod pertinet ad baptismi sanctitatem, adest Deus qui det, et homo qui arripiat, sive per seipsum donante Deo, sive per Angelum, sive per hominem sanctum, sive per Petrum, sive per Ioannem, sive per hominem iniquum, etc. His verbis luculenter significat Baptismum ministrari posse per Angelum. Nec refert quod dicat Deum aliquando conferre gratiam Baptismalem, hoc est, non mediante aliquo Sacramento, puta dum sanctificat vel puerum in utero, vel adultum per martyrium, quod nec est Sacramentum, nec subordinatur Sacramento, licet, ut diximus, Sacramenti vim habeat: hoc, inquam, non refert: quia haec non officiunt, quominus asserat Angelum, aut hominem iustum, aut iniustum conferre gratiam mediante Sacramento.
Probatur insuper ex Nicephoro lib. 11 Historiae, c. 20, ubi refert, quomodo ad Amphilochium in locis desertis philosophantem, ob excellentem eius vitam et doctrinam Deus misit Angelos, qui mystica ordinatione et arcana benedictione Episcopali eum dignitate intellectuali modo consecrarunt, et Hierarcham Iconii renuntiarunt, ad quem cum paulo post ordinandi Episcopi illius Provinciae convenissent, ubi noverunt ex eo ipsum ab Angelis Dei consecrationem suscepisse, data Deo gloria de tam sacra, divinaque gratia, illum ut Pontificem Dei, Praeconem Evangelii, defensorem fidei, cum timore reverenter admiserunt; et solita salutatione, dein osculo ei imposito, functiones Episcopales, ac omnia Pontificalia munera, absque alia nova inauguratione palam exequi permiserunt.
Probatur etiam ratione: Primo, quia ut mox dictum est, sicut Deus non alligavit virtutem suam Sacramentis, sed potest pro libito, independenter a Sacramentorum collatione, gratiam sanctificantem alicui infundere, ita nec Sacramentorum administrationem sic hominibus delegavit, quin possit pro voluntate et nutu illud ministerium Angelis committere; maxime cum omnes illi sint administratorii Spiritus in ministerium missi, propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Deinde, Sacramentorum administratio non est difficilioris executionis, quam consecratio templorum; quippe cum utrumque istud munus hominibus fuerit delegatum: sed consecratio templorum fieri potest per Angelos, et aliquando revera ab illis peracta est, ut constat de consecratione templi montis Gargani, quae facta fuit per S. Michaelem Archangelum. Denique, tria, sicut notavimus cum Doctore, dumtaxat requiruntur ad administrationem Sacramenti: primo quidem vis motiva, qua baptizandum v. g. minister abluat aqua: secundo, vox, qua verba formae proferat: tertio rationis usus, qua Christi Dom. et Ecclesiae intentionem habeat: sed Angelus extraordinaria Dei commissione in assumpto corpore, vel extra corpus omne, potest habere ea tria: nam potest aquam movere, et applicare baptizando: non est enim opus ut Angelus baptizans applicet aquam per instrumentum coniunctum, ut sacerdos per manum: sufficit enim instrumentum separatum, aut nullum: potest etiam excitare verba, non vitaliter ut homo, sed distincte significantia idem, ac vitalia verba: cum etiam intellectiva facultate sit praeditus, haud dubie potest habere intentionem debitam. Itaque fatendum est, quod si constaret Sacramentum aliquod ab Angelis fuisse ministratum, deberet haberi ut ratum ac validum.
Dices 1. Ad Hebr. 5. Omnis Pontifex debet assumi ex hominibus, ut offerat dona, et sacrificia: ac subinde hoc ministerium implere non possunt Angeli: igitur multo minus poterunt Sacramenta ministrare: quippe cum per Sacramenta conferatur gratia, non autem ordinarie per sacrificia ex opere operato. — Distinguo antecedens: ita fit de lege ordinaria, concedo: ita fit necessario, ut aliter fieri non possit si ita Deus ordinaret, nego: nam consecratio Ecclesiae etiam est ministerium Ecclesiae, quod Angelis commissum fuisse ex certa historia constat: ministrare Eucharistiam est Ministerium Ecclesiae per Presbyteros, et Diaconos, sed et hoc aliquando etiam Angeli praestiterunt ex speciali commissione, ut ex vitis Sanctorum probatis saepius constat. Promulgatio Legis divinae est ministerium hominis, sed in monte Sinai id praestiterunt Angeli, ut Dei legati, Act. 7. Quidni ergo et Baptismum possint etiam ex speciali Dei commissione dare in corpore assumpto, servata substantia Sacramenti?
Dices 2. Administratio Sacramenti est actus vitalis: sed Angeli non possunt exercere actus vitales in corpore assumpto: igitur nec ministrare Sacramenta. — Distinguo maiorem: administratio, qua fit per Ministrum ordinarium, est actus vitalis, concedo: quae fieret per Ministrum extraordinarium, necessario deberet esse actus vitalis, nego: nam absolute loquendo, ad validitatem Sacramenti sufficit, quod debita materia applicetur, et forma proferatur sensibiliter et articulate per corpus humanum, sive verum sive apparens, non enim aliud requiritur simpliciter ex parte formae, qua sacramentalis est, quam ut sit signum practicum effectus, tam in baptizato, quam etiam respectu Ecclesiae, cui debet constare de forma applicata: neque enim Ecclesia attendit modum formandi verba, sed significationem, quam habent ex institutione divina, et communi hominum usu: quemadmodum revelatio facta viris sanctis per Angelos sensibiliter loquentes, non aliter attenditur, ut accipitur ab eis, quam si revera vitalis esset: quia consideratur non modus loquendi, sed locutionis sensus.
Petes. an etiam daemones possent valide Sacramenta conferre? — Affirmat Doctor, ibidem dicens: Si etiam malus Angelus in corpore assumpto baptizet, et constet quod esset de praecepto Dei, talis habendus esset pro baptizato, quia oportet malum Angelum etiam invitum obedire Deo. Sed non esset sine certa revelatione super hoc habita credendum, quod malus Angelus ita baptizaret: tum quia Deus non ministrat sacramenta per exclusos finaliter a salute: tum quia si non esset certus de praecepto divino, aut oppositum, supponendum est semper ipsum fraudulenter agere, ne compleat facere ea, quae essent necessaria ad salutem baptizati, propter inimicitiam, quam habet ex invidia procedentem.
Quibus verbis Doctor non asserit diabolum valide ministrare Sacramenta, quasi hoc ei competeret de lege ordinaria, quemadmodum nonnulli falso existimant, asserentes eamdem ipsius, quae postmodum Lutheri, esse sententiam: contrarium enim aperte patet ex verbis mox expressis.
Dices. Si daemon ministraret Sacramenta ex ordinatione Dei, cum sit in statu peccati mortalis, committeret sacrilegium, cuius Deus esset auctor, quippe cum daemonem ad istud ministerium cogeret: sed Deus non potest esse auctor alicuius peccati: igitur nec potest ordinare daemoni, ut ministret aliquod Sacramentum. — Distinguo minorem: Deus non potest esse auctor actus peccaminosi, quando malitia est coniuncta actui malitioso ab intrinseco, concedo: quando dumtaxat coniuncta est ab extrinseco, et ex malitia operantis, nego. Sic autem contingit in proposito; quia ministerium Sacramenti absolute bonum est; voluntas autem demonis cum sit perversa, invite dumtaxat a Deo cogitur, quoties ad aliquid bonum praestandum divino urgente mandato impellitur. Nihilominus Deus hac daemonis perversa voluntate uti potest in ostensionem suae bonitatis et potentiae, per quam extorquet etiam obedientiam a diabolo, quantumvis reluctante, in commodum et utilitatem alterius. Hinc praeclare S. Augustinus, lib. De corrupt. et gratia, c. 10. Saluberrime, inquit, confitemur, quod verissime credimus Deum, Dominumque rerum omnium, qui creavit omnia bona valde, et mala ex bonis eructuatura esse praescivit, et pertinet magis ad suam omnipotentissimam bonitatem, etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere, etc. Unde praeclare monet Doctor, quod si diabolus Sacramenta ministraret in assumpto corpore, necessum esset, ut per revelationem divinam constaret, ad id a Deo fuisse motum et impulsum, ut nempe certum esset Sacramentum illud fuisse valide ministratum.
Quaestio II: Utrum Ministri probitas et vitae sanctitas necessaria sit ad valide, et licite conficiendum, et conferendum Sacramentum
NOTANDUM 1. Tria hic, in quaestionem venire: primum, utrum peccatores valide conficere ac ministrare possint Sacramenta: secundum, utrum licite, et citra novum peccatum: tertium, an ab eis Sacramenta petere et accipere liceat. Quantum autem ad primum, sciendum est duplicem distingui posse Sacramentorum administrationem: unam quidem validam et illicitam, alteram autem validam, et licitam. Prima est, qua Sacramentum rite confectum, hoc est, adhibita materia, forma, et praerequisita intentione, confert quidem gratiam suscipienti; sed illius confectio et administratio novum infert peccatum conferenti, propter indignam et illegitimam rei sacrae tractationem et ministrationem: secunda vero non solum gratiam confert suscipienti, sed etiam conferenti, propter debitam utriusque dispositionem. Quaeritur autem utrum Minister in peccato mortali existens valide quidem, non autem, licite conficere possit ac conferre Sacramenta. Quod utique intelligi potest, tam de Ministro consecrato, cui videlicet ex officio incumbit Sacramentum ministrare, quam de non consecrato, qui videlicet dumtaxat in casu necessitatis Sacramentum ministrare potest.
NOTANDUM 2. Ex Doctore Subtili, dist. 5, quaest. 2, n. 2. Ministrum peccatorem et improbum censeri talem, vel occulte, vel manifeste, ita quod pravus appareat quidem coram Deo, talis autem non habeatur apud homines, maxime apud eos, quibus ministrare debet Sacramentum.
Insuper, Minister occulte malus dici potest duobus modis; vel quia peccatum eius est occultum et ignotum suscipienti Sacramentum; vel quia, licet ipsi sit notum, non est tamen aliis notorium et manifestum.
Similiter notorie malus Minister, vel est toleratus in Ecclesia, et scientibus Praelatis, nullo reclamante, Sacramenta publice ministrat; vel non est toleratus, sed ab omni Ecclesiastico munere per excommunicationem, degradationem, aut suspensionem, manifeste sepositus; ut declaravit Martinus V in Concilio Constantiensi, qui cum animadverteret gravissima oriri scandala, et plurimos fideles revocari a frequentatione Sacramentorum, quod nescirent an quidam Ministri peccatores, vel aliqua sententia ecclesiastica innodati, possent valide, aut licite conferre Sacramentum Poenitentiae, anno 1418 constitutionem edidit, his verbis: Ad evitanda scandala, et multa pericula, ad subveniendo conscientiis timoratis, constituimus, ut nemo decetero teneatur abstinere, et separare se, neque vitare communicationem alicuius, in administrando, vel recipiendo Sacramento, aut in aliis divinis officiis, aut extra illa, ratione alicuius sententiae, aut censurae ecclesiasticae, aut suspensionis, aut prohibitionis ab homine aut iure generaliter promulgatae: neque servari interdictum ecclesiasticum, nisi sententia, prohibitio, suspensio, vel censura huiusmodi fuerit in, vel contra personam, Collegium, Universitatem, Ecclesiam, aut locum certum, a Iudice publicata, vel denuntiata specialiter, aut expresse, aut si sit notorius Clericus percussor, etc. Quae utique Constitutio innovata fuit in Concilio
Constantiensi, Sess. 20, et in Lateranensi, sub Leone X, Sess. 11, anno 1516.
NOTANDUM 3. Praeter memoratos veteres haereticos initio praesentis Articuli, qui asserebant, peccatores non posse valide Sacramenta conficere, aliquos Recentiores eiusdem errorem instaurasse, maxime vero Waldenses, ita dictos a quodam homine Lugdunensi nomine Waldo, circa annum 1106, qui cum divitiis plurimis abundaret, paupertatem evangelicam palam profiteri cupit: unde illius sectatores dicti sunt Pauperes de Lugduno, sicut colligitur ex Trithemio in Chronico Hirsaugiensi. Nuncupati sunt etiam Albigenses, et Tholozani: quia eorum pestilens doctrina in illis maxime provinciis grassata est, ac disseminata. Inter varia autem eorum capita, quae promulgabant, accusantur, quod asserebant non modo per Sacerdotes, sed etiam Laicos Corpus Christi confici posse, dummodo iusti ac probi censerentur: quia per malos etiam Sacerdotes, confici posse negabant, ut refert Rogerius in Annalibus Anglis. Verum, nullus hunc errorem apertius et audacius professus est, quam Wiclefus: nam inter varios illius articulos in Conc. Constantiensi, Sess. 8, damnatos, hic quartus erat: sc. Episcopus, vel sacerdos est in peccato mortali, non ordinat, non confirmat, non consecrat, non baptizat. Nonnulli eumdem errorem tribuerunt Ioanni Hus, cuius errores pariter damnati sunt in eodem Concilio Constantiensi, Sess. 15. Nec immerito quidem, non solum quia pestilentia Wiclefi dogmata propalabat, ac tuebatur in Bohemia: unde vicesimus articulus eius erat, quod condemnatio 45. articulorum Ioannis Wiclefi facta per Doctores, est irrationalis et iniqua et male facta: sed insuper in 22. articulo aiebat, quod Papa, vel Praelatus, et praesul est tantum aequivoce Pastor, et vere fur, et latro: ac subinde censebat peccatorem, non esse verum Pastorem, proindeque non posse conferre Sacramenta, quae per veros tantum Pastores ac Ecclesiae Ministros conferri possunt.
Statuendum est igitur in praesenti Quaestione, primo, quod Ministri, quantumvis peccatores et pravi, possint valide conficere Sacramenta: secundo, quod illicite Sacramenta conferant: tertio, quandonam liceat eis Sacramenta petere, et recipere.
Conclusio prima. — SACRAMENTA VERE ET VALIDE CONFICI, AC CONFERRI POSSUNT PER MINISTROS PRAVOS ET PECCATORES. Haec est de fide determinata in variis Conciliis, tum universalibus, tum particularibus: maxime vero in tribus Conciliis Romanis sub Leone IX annis 1049, 1050, et 1051, in quibus determinatum est, ut quicumque a Simoniacis consecratus esset, in ipso ordinationis suae tempore, non ignorans Simoniacum, cui se obtulerat promovendum, 40. diebus poenitentiam ageret, et sic in accepti ordinis officio ministraret. Supponunt ergo haec Concilia valide collatum esse ordinem per Simoniacum Episcopum. Item definitum est in Concilio Gallicano celebrato anno 1106, cuius acta describuntur a Rogerio in Annalibus Angliae, ubi contra Tholozates et Albigenses definitum est, quod sicut solis radius per cloacas maculam non contrahit nec sordes, vel sicut aqua pura et nitida transit ad areas per canales intectos, aut sordidos, vel limosos, sic verba Dominica non sordidantur, nec melius, nec nitidius per bonum, quam per malum proferuntur. — Idem definitum est in Concilio Constantiensi, Sess. 8, in quo damnati sunt articuli Wiclefi, et Salisburgensi an. 1420, Rubrica De summa Trinitate, ubi definitur: si aliquis Clericus, vel laicus, ausus sit praedicare, aut occulte docere, credere, vel tenere, quod Sacerdos in mortali peccato existens, non possit conficere Corpus Christi, etc., pro haeretico et incredulo habeatur. Idem aperte definit Concilium Trid., Sess. 7, Can. 12. De sacramentis in genere: si quis dixerit Ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quae ad Sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent, secutaverit, non conficere aut conferre Sacramentum, anathema sit.
Rationem a priori catholicae veritatis assignat Doctor Subtilis, lib. 4, d. 1, q. 1, n. 1:
Veritas, inquit, quaestionis patet ex auctoritatibus multis, quod quacumque malitia Minister sit malus, sive haeresis, sive schismatis, sive morum, salva unitate Ecclesiae, si intendit facere, quod facit Ecclesia, et servet modum Ecclesiae, vere confert Baptismum, et talis Baptismus vere habet effectum in baptizato, non obstante malitia Ministri, nisi obstet malitia suscipientis in hoc, quod recipit a tali Ministro. Veritas autem istius solutionis non habet nisi rationem unam propter quid, scilicet quia ita placuit Christo instituere, ut malitia Ministri non impediret Sacramentum, nec eius effectum.
Porro hoc Christi Domini beneplacitum maxime colligitur ex perpetua et constanti Ecclesiae traditione, quam contra s. Cypriani auctoritatem a Donatistis obiectam urgebat S. Augustinus, lib. 2 De Baptismo, cap. 7, ubi ita scribit:
Nolite ergo nobis obiicere auctoritatem Cypriani ad Baptismi receptionem, sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conservationem. Nondum enim erat diligenter Baptismi quaestio pertractata, sed tamen saluberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia, in ipsis quoque schismaticis et haereticis aequivoce, non iterare quod datum est; sanare quod vulneratum est, non curare quod sanum est. Quam consuetudinem credo ex Apostolica traditione venientem, sicut multa non inveniuntur in litteris eorum, neque in Conciliis posteriorum, et tamen quia per universam custodiuntur Ecclesiam, non nisi ab ipsis tradita et commendata leguntur, etc.
Idem constanti traditione docent SS. Patres variis adductis exemplis. Sic Optatus Milevitanus, lib. 3 contra Parmenianum, circa medium: quid interest, inquit, quales fuerint operarii, dummodo quod operatum est bonum esse constet? nam et vinum a peccatoribus operariis et calcatur et premitur; et sic inde Deo sacrificium offertur: oleum quoque a sordidis conficitur.... et tamen liquor in sapore, in lumine, etiam in sacro chrismate simpliciter erogatur, etc. Similiter S. Nazianzenus, Orat. 40, comparat bonum vel malum Ministrum sigillo aureo, vel terreo, quod eumdem habet effectum, sive aureum sit sive terreum. Sanctus autem Augustinus ad id etiam utitur exemplis, maxime lib. 3 contra Cresconium, cap. 5, ubi utitur exemplo seminis, cui perinde est, quod sordidis, aut lotis manibus seminetur: modo enim ex se fructiferum sit, et terra idonea, ac fecundante solis influxu germinabit, ac ubertim exurget. Tract. autem 5. in Ioannem: Superbus Minister cum diabolo computatur, sed non contaminatur donum Christi, quia per illum purus fluxus transit; et non redit ad fertilem terram. Et paulo post subdit: Lapis ex aqua truncum ferre non potest, et si per lapideos canales transit ad areolas aqua, in canali lapideo nihil generatur, sed tamen hortis plurimum fructum affert: spiritualis enim virtus sacramenti, ut pura lux ab illuminandis recipitur, sed per immundos transiens non inquinatur. Idem lib. 1. De Baptismo, cap. 10, cum dixisset: Non est autem aqua profana et adultera: super aquae nomen Dei invocatur, etiamsi a profanis et adulteris invitetur: quin neque ipsa creatura, neque ipsum nomen adulterum est: Baptismus vero Christi verus evangelio observatus, et per adulteros, et in adulteris sanctus est, quamvis illi sint impudici et immundi, quia ipsius sanctitas pollui non potest: et Sacramento suo divina virtus assistit, sive ad salutem bene viventium, sive ad perniciem male utentium. Id confirmat exemplo: de re solis, inquit, vel lucernae lux, cum per cloacas diffunditur, nihil inde sordium contrahit: et Baptismus Christi potest cuiusquam sceleribus inquinari? si enim ad ipsas res visibiles, quibus sacramenta tractantur, animum conferamus, quis nesciat eas esse corruptibiles? Si autem ad id quod per illas agitur, quis non videat non posse corrumpi, quamvis homines per quos agitur, pro suis moribus, vel promissa percipiant, vel poenas luant!
Eamdem veritatem probat Doctor num. 4, et sequentibus triplici congruentia: Primum repetit ex fine Sacramenti quidem, quia
rationabile est Deum assistere suo signo practico ad causandum signatum ex determinatione voluntatis suae praecedente omnem conditionem Ministri; ut sicut illa determinatio sua, qua tribuit signo esse certum signum, est ab ipso immediate omnino et primo, ita et assistentia consequens illam determinationem ad cooperandum sit immediate ab ipso.
Quibus Doctor significat quod cum Sacramentum omnem suam efficacitatem habeat a Deo, et Christo Domino illius institutore, illi non potest obesse Ministri pravitas. Quam utique rationem etiam protulit S. Augustinus pluribus, sed maxime lib. 2. contra litteras Petiliani, c. 2. Nec aqua nostra inquinamur, inquit, nec vestra mundamur, sed aqua baptismi, cum datur alicui, nec nostra, nec vestra est, sed illius, de quo dictum est: hic est qui baptizat. Unde Tract. 5. in Ioan. circa medium ait: Baptisma tutum est, qualis est ille, in cuius potestate datur, non qualis est ille, per cuius ministerium datur: unde quid tibi facit malus Minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus praeco, ubi bonus est iudex?
Secundam rationem desumit Doctor ex fine ipsius Sacramenti, videlicet ex parte salutis hominum, ob quorum gratiam Sacramenta instituta sunt: si enim ad Sacramenti valorem requireretur sanctitas et fides Ministri, vix ulla esset in fidelibus securitas de sua salute; sicut enim semper essent incerti de bonitate Ministri, ita et de valore Sacramenti ab eo collati. Nam, ut praeclare Doctor ait:
si Baptismus non posset conferri nisi a bono, non esset in magnum remedium viatoris, sed quasi communiter in detrimentum. Cum enim quasi nullus possit esse certus de bonitate propria, multo magis nec de bonitate alterius: ergo si ex bonitate Ministri dependeret Baptismus, numquam posset alicui esse certus se vere recepisse baptismum, quod est inconveniens. Et si obiicias, quod nec modo potest esse > certus, quia nescit dispositionem suam propriam; locus obstat, quia satis potest nosse certitudinaliter, sicut requiritur certitudo, quod ipsemet intendit recipere per Baptismum: et hoc sufficit ex parte eius. Si dicas quod non potest esse certus de intentione Ministri: hoc non obstat, quia probabiliter praesumi potest, quod Ministri talem actum exercentes intendant facere illud, ad quod actus secundum se ordinatus est; sed non ita posset haberi certitudo de bonitate vel sanctitate Ministri. Ita Doctor.
Hanc rationem etiam indicat sanctus Augustinus lib. 1. contra litteras Petiliani, cap. 2, ubi ait: Ergo baptizantur a bonis, ut possint fidem percipere, non reatum. Sed quomodo, et de istis securi erunt, si conscientia dantis attenditur, quae latet oculos accepturi? Ita secundum eorundem sententiam fit salus illa spiritualis incerta, dum contra Scripturas sanctas, quae dicunt: Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine (Ps. 117), et: Maledictus omnis, qui spem suum ponit in homine (Ierem. 17): spem baptizandorum auferunt a Domino Deo, et in homine ponendam esse persuadent.
Tertiam rationem repetit Doctor ex parte suscipientis:
Quia omnino iniustum est, inquit, alterum pro iniquitate alterius puniri, quando ille alter nullo modo communicat iniquitati alterius, ita ut possit sibi deputari: sed ille baptizandus disponit se ad gratiam, quantum potest: si ergo malitia Ministri impediret, ille puniretur propter culpam alienam nullo modo sibi imputandam.
Quod utique argumentum urget S. Augustinus lib. 2. Contra litteras Petiliani, cap. 6. Nec ex innocentia baptizantis, inquit, expectatur ut fiat innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem, a quo baptizetur, invenerit corrigere quod pravum est si autem ministri innocentia sublevat, malitiam eius gestabit: et ita saepius curretur ad Baptismum, non ut remittantur peccata propria, sed potius ut imponantur aliena. Unde lib. De unitate Ecclesiae, cap. 18. Quando Paulus dixit: Gratias Deo, quia neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Caium, credendum esset irrisisse hominibus meliorem sanctificationem, si quanto melior erat, tanto melius poterant baptizari, qui ab illo baptizarentur: immo vero ad hoc ipsum vigilantis cautissimi et fidelissimi Dispensatoris intentio, ne quisquam inde sanctus se baptizatum putaret, qui a Ministro sanctiore baptizaretur.
Varia proponebantur a Donatistis contra praesentem catholicam veritatem et assertionem, non solum Scripturarum oracula, sed et plurima argumenta, tum ex auctoritate, tum ex ratione petita; quae omnia ut evidentiori ordine dissolvantur, placet ea sub distinctis titulis proponere et refellere.
PROPONENTUR ET REFELLENTUR AUCTORITATES SCRIPTURAE, QUAS IN SUI PATROCINIUM DONATISTAE USURPABANT.
Obiiciebantur 1. Illud Exod. 19: Sacerdotes, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. Item et illud capitis 30: Missa aqua, lavabunt in ea Aaron, filii eius manus suas, et pedes, quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando arcessuri sunt ad altare, ut offerant in ea thymiama Domino, ne forte moriantur; et insuper Levitici 21: Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium eius.
— Respondet S. Augustinus, lib. 2. Contra Epistolam Parmeniani: primo quidem haec divina oracula significare non posse Dei Ministros in statu peccati mortalis absque gravissima culpa sacrum ministerium implere: ac subinde rei sacrae administratio multum quidem efficit ministranti, non autem suscipienti.
Dicant ergo mihi, inquit s. August., cui Sancto secundum salutem spiritualem obfuerit, vel in Sacerdotibus, vel inter populos constituto malus aut maculatus Sacerdos? Ubi erat Moyses et Aaron, ibi murmuratores sacrilegi, quos Deus a facie sua semper perdere minabatur: ubi erat Caiphas, et caeteri tales, ibi Zacharias, ibi Simeon, et caeteri boni: ubi Saul, ibi David: ubi Hieremias, ubi Isaias, ubi Daniel, ubi Ezechiel, ibi Sacerdotes, et populi mali: sed sarcinam suam unusquisque portabat.
— Respondet secundo, retorquendo argumentum in Donatistas:
Nullanne, inquit, habuit maculam, et vitium, non dico Optatus, sed ipse Parmenianus, aut ipse Donatus? Sed tanto isti amore hominum caeci sunt, et corde impudico adulteros mentis suae, uni legitimo viro coaequare non dubitat, ut quod de solo Domino Iesu Christo dici potuit, etiam in Donato perfectum fuisse contendat..... Sed iterum attendat utrum saltem Optatus habuerit aliquam maculam, aut aliquod vitium. Non usque adeo caeci sunt, ut istius vitam omnino immaculatam, omnino vitio carentem fuisse respondeat. Cur ergo accedebat dona offerre Deo, et ab eo caeteri coniunctis manibus accipiebant quod maculosus et vitiosus obtulerat? Qui rectissime sapiunt, intelligunt quemlibet hominum, quamvis iam pro consortio societatis humanae, non absurde dici possit iustissime vivere; non tamen posse esse sine aliquo vitio, quando caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, etc.
Obiiciebantur 2. Illud Psalmi 49: Percatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos retrorsum, etc. Necnon, et illud Psal. 140: Oleum peccatoris non impinguet caput meum. — Respondet s. Augustinus, ibidem cap. 9, ad primum Ministro quidem nihil prodesse verba quae ore pronuntiat, si quod dicit ipse, non faciat; verumtamen aliis prodesse, qui etiam per malos audiunt et faciunt. Quod ipse Dominus docet in Evangelio, dicens de Pharisaeis: Super cathedram Moysis sederunt: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite, dicunt enim, et non faciunt. Deinde retorquet argumentum in ipsos Donatistas, demonstratque omnia illius divinae animadversionis iacula in ipsos Donatistas convertere:
Quomodo enim, inquit, non proiiciunt sermones Dei retrorsum, qui pronuntiant pacem, et non amant pacem? Quomodo non odio habent disciplinam, qui damnare audent verbum inauditum? etc.
— Ad secundum textum respondet cap. 10, per oleum peccatoris non intelligi sacramentalem Unctionem, ut perperam interpretabantur Donatistae, sed blanditias adulatoris; quibus repudiatis, Vates regius eligit potius a iusto emendari et argui; ait enim: corripiat me iustus in misericordia: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Unde manifestum est, inquit s. Augustinus, oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis, eligit a iusto emendari et argui, quia hoc iustus non fallaci lenitate adulationis, sed veraci asperitate abiurgationis faciens, multo magis misericorditer facit; unde est et illud in Apocalypsi, cap. 3. Ego quos amo, arguo et castigo. Et illud apud Salomonem, Proverb. 27. Meliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici.
Obiiciebantur 3. Varia oracula petita ex verbis libri Sapientiae 1. Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Et ex illis Ecclesiast. 10. Muscae morientes perdunt odorem suum. Et cap. 31. Ab immundo quis mundabitur? Et ibidem: Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lavatio eius? — Respondet S. Augustinus ad primum textum lib. 2. Contra litteras Petiliani, cap. 25, sensum huius oraculi esse, quod qui ficte ministrat, aut suscipit res divinas, non habeat Spiritum sanctum: licet autem divinus ille Spiritus fugiat Ministri fallaciam, si tamen ille exhibeat necessaria ad contectionem Sacramenti, aderit Spiritus sanctus accipienti, veraci credenti, utrumque simul praestans, nempe fugere ministrantem, et servare accipientem; unde sequitur, Spiritum sanctum fugere quidem hominis fallaciam, non Sacramenti virtutem. Lib. autem 2. contra Epist. Parmeniani, cap. 10. sic retorquet in Donatistas, qui iactitabant neminem ex suis apertum esse peccatorem:
Satis est nobis ad necessarium articulum huius causae, quod fictos bonos, idest occultos malos, apud se esse negare non possint. Per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus viverent, et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi, expulsi sunt. Dicamus ergo: si nolunt ibi adhuc esse aliquos tales, illi certe qui eiecti sunt, si in eadem fictione laterent, et eos fugeret Spiritus sanctus, de quo scriptum est: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum; quomodo baptizare possunt? cur non recensentur saltem qui vivunt, ut accipiant Baptismum, quem utique a fictis, quos deseruit Spiritus sanctus, accipere nequiverunt? Si autem dicunt, Spiritus quidem sanctus daturis fingentibus deerat iustificandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae, utrumque valens facere, illos fugere, istos servare; illos culpare, istos mundare: quam pro se quaestionem solvunt, simul cernant solutam esse pro nobis.
— Idem secundum respondet S. Hieronymus per muscas morientes intelligi peccatores, qui brevi unius peccati stultitia taedent et perdunt suavitatem gratiae et famae. Vel, ut explicat S. August., lib. 2. Contra Epist. Parmen., cap. 10, intelliguntur ii, qui ad vomitum redeuntes perdunt suavitatem gratiae sanctificantis, et exterminant bonum odorem Christianorum suis pravis exemplis, suntque in causa cur blasphemetur nomen Dei, et homines a pietatis semita ad peccati declivia rapiantur:
*Oleum suavitatis, inquit, scilicet bonum odorem, idest bonam famam Christianorum, illi exterminant, qui male victuri, et ad mortem suarum iniquitatum redituri, magna multitudine corrigunt, ut eis per Baptismum peccata donentur, et ad ea denuo revertantur: nam propter numerositatem muscis arbitror esse comparatos: sed hi exterminant oleum > suavitatis, quoniam non ipsam Dei gratiam, sed hominum mores intuentur.
— Ad tertium oraculum dico, sensum illius esse, quod non sit attendendum vanitati somniorum; ait enim ibidem Ecclesiasticus: Ab immundo quis mundabitur, et a mendace quid verum dicetur? Divinatio erroris, et auguria, mendacia, et somnium malefacientium vanitas est. Quibus significat, quod sicut immundus per se alium mundare nequit, sic veritas non est expectanda a mendace, ariolo, et somniorum interprete. Iam vero certum est, rem immundam per accidens, ac per aliud mundari posse, puta si manus immunda, vel scopam, vel lixivium mundandae applicet: igitur et Ministri immundi mundare possunt suscipientem, non per propriam suam virtutem, sed per Sacramenta, quae applicant. — Ad quartum respondet S. Augustinus, loco mox laudato, per illa verba, qui baptizatur a mortuo, quid prodest lavatio eius? Paganorum Baptismata esse dixit notata:
quos homines, et a iustitia, et ab ista vita mortuos colunt, in quorum nomine baptizantur. Quamvis enim et ipsi Sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intelligitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum signatione dicitur: Dominus Deus noster, Deus vivus. Quapropter etsi apud Christianos sint aliqui Praepositi vel Ministri, qui per impietatem et iniquitatem suam mortui sunt: vivit tamen ille, de quo dictum est in Evangelio: Hic est qui baptizat: quia sicut dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
— Eamdem solutionem profert lib. 1. Contra litteras Petiliani, cap. 9. unde cap. 15. sic retorquet argumentum in Donatistas:
Si Maximianistae mortui non sunt, cur in plenario suo concilio (Donatistae) dicunt de Maximianistis quod Aegyptiorum ad modum exemplo pereuntium funeribus plenum sunt littus, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt sepulturam? Si autem mortui sunt, unde venit Baptisma, quod dederunt?
Obiiciebantur 4. Illud Hieremiae 15. Facta est plebs mea mihi sicut aqua mendax, non habens fidem. Et illud Ezechielis 36. Aspergam super vos aquam mundam: autem, inquiebant, aquam mundat et sanctificat homicida, quomodo benedicent oleum tenebrae, nempe peccatores, cum Dominus dixerit Num. 19. Quaecumque tetigerit immundus immunda erunt? — Respondet ad primum S. Augustinus, lib. 2. Contra Epistolam Parmeniani, circa medium:
Aqua mendax non habens fidem, potest intelligi non falsum Baptisma, sed populus mendax et infidelis, non annumeratus veracibus et fidelibus, sed his solis qui infideles et mendaces sunt.... sic enim dicitur Ioan. Apocal. 17. Aquae, quas vidisti, super quas sedit meretrix illa, populi, et tribus sunt, et gentes, et linguae.
— Ad secundum respondet lib. 5. De Baptismo, cap. 20. per aquam illam mundam significari gratiam novi Testamenti, et abundantiam spiritualem, qua habetur per Sacramenta: verum hanc benedictionem non dat ipse Minister ex se, per aquam baptismalem, cui contulit mundandi virtutem: Sed Deus, inquit, adest Sacramentis, et verbis suis, per quoslibet administrentur, et Sacramenta Dei ubique sana sunt, et multi homines, quibus nil prosunt, ubique perversi sunt.
Obiiciebantur 5. Illud Matth. 7. Numquid de spinis colligunt uvas, aut de tribulis ficus? Et ibidem: Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere: igitur peccatores non possunt quidquam ad alterius iustificationem conferre. — Nego consequentiam: nam, ut praclare respondet S. Augustinus, lib. 2. Contra Epistolam Petiliani, cap. 6.
Omnis homo, etiamsi non sit suis criminibus reus, alterum non facit innocentem, quia non est Deus; et alioquin si ex innocentia baptizantis expectatur, ut fiat innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem, a quo baptizetur, invenerit; et tanto ipse minus erit innocens, quanto ed ille a quo baptizetur. Et si forte contra aliquem tenet odium, qui baptizat, hoc et illi, qui baptizatur, imputabitur. Ut quid ergo miser currit ad Baptismum? Ut ei dimittantur peccata sua, an ut imponantur aliena? An sicut navis mercatoris alia suscipiat? Arborem autem bonam et fructum eius bonum, et arborem malam et fructum eius malum, homines solemus intelligere, et opera eorum, sicut consequenter ostenditur in verbis, quae tu quoque commemorasti: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Cum autem Dei verbum praedicat, non de suo, si malus est, praedicat, aut ministrat, etc.
Unde lib. 1. cap. 8. sic retorquet argumentum in Donatistas, qui contendebant valere quidem Baptismum collatum ab occulto peccatore, non autem a manifesto:
Si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus eius bonus sit ille, quem baptizaverit, quisquis ab homine malo etiam non manifesto fuerit baptizatus, bonus esse non poterit: de mala quippe arbore exortus est; aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta, sed tamen mala. Aut si cum occulta est arbor mala, quicumque fuerit ab illa baptizatus, non de illa, sed de Christo nascitur, sanctius iustificantur, qui baptizantur ab occultis malis, quam qui baptizantur a manifestis bonis.
Obiiciebantur 6. Illud Ioan. 9. Deus peccatores non audit: sed si quis Deum colit, et facit voluntatem eius, hunc audit. Similiter et illud Matth. 12. Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit. — Respondet S. Augustinus, lib. 2. Contra Epistolam Parmeniani, cap. 8. per illa verba:
Deus peccatores non audit, non esse dicta a Domino, sed ab illo, qui oculos corporis iam quidem restitutos habebat; sed ei oculi cordis nondum patebant: unde ipsum Dominum adhuc Prophetam putabat: nam eum postea cognitum Dei Filium adoravit: ipse autem Dominus, cum in uno templo orarent Pharisaeus, et Publicanus, Publicanum confitentem peccata sua, magis iustificatum dicit, quam Pharisaeum iactantem merita sua.... quamquam enim iustificatus destiterit esse peccator, tamen ut iustificaretur, peccator orabat, et peccator confitebatur, et exauditus iustificatus est, ut desineret esse peccator: non utique desineret esse peccator, nisi prius exaudiretur peccator. Quamobrem non quidem omnem peccatorem exaudiri; sed tamen non omnem peccatorem non exaudiri, veritas testis est. His adde quod Baptismi efficacitas non pendet a merito baptizantis, sed a meritis illius, cuius nomine Baptismus confertur. — Idem secundum respondet lib. 6. De Baptismo, cap. 31. illa Christi Domini verba potius in Donatistasquam in Catholicos posse retorqueri: Spargunt enim, inquit, oves Christi, qui eas ad morum suorum labem prava imitatione perducent: unde constat super filios alienos, quod omnes iniqui appellantur, et soboles Antichristi, quod sunt omnes, qui Christo adversantur. Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, si cordis non adsit vera conversio, cum manifestum sit iniquos, quamdiu iniqui sunt, Baptisma quidem posse habere, sed salutem, cuius Sacramentum Baptisma est, habere non posse.
Obiiciebantur 7. Illud Christi Domini oraculum Ioan. 20. Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Unde sic arguebant: qui per Sacramenti collationem debet remittere peccatum, prius ipse debet immunis fieri ab omni peccato, et habere in se Spiritum sanctum, ut ipsum aliis conferat; sed peccator non habet Spiritum sanctum: ergo nec potest eum alteri per Sacramentum conferre, nec ad alterius peccati remissionem quidquam praestare. — Respondet S. Augustinus, lib. 2. Contra Epistolam Parmeniani, cap. 11.
Quod Spiritus Sanctus in Ecclesia Praeposito vel Ministro sic inest, ut si fictus non est operetur per eum Spiritus Sanctus, et ad eius mercedem in salutem sempiternam, et eorum regenerationem, vel aedificationem, qui per eum sive consecrantur, sive evangelizantur. Si autem fictus est, quoniam verissime scriptum est: Spiritus enim disciplinae effugiet fictum: deest quidem saluti eius, ut auferat se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu: ministerium tamen eius non deserit, quo per eum salutem operatur aliorum.
PROPONUNTUR OBIECTIONES, QUAS VEL EX SS. PATRIBUS, VEL EX RATIONE THEOLOGIAE DONATISTAE POTERANT OBIICERE.
Obiiciebantur 2. Si debita forma, aut materia, aut intentio desit, non potest valide confici Sacramentum: ergo a simili si desit debitus Minister, non poterit etiam perfici: sed ille censetur debitus et legitimus Minister, qui mundus est ab omni peccato, iuxta illud Levitici 21. Homo qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium eius: igitur, etc. — Distinguo maiorem: si in materia, forma, et intentione, aut Ministro desit aliquid essentiale, concedo: si aliquid dumtaxat accidentale, et requisitum solum ex decentia, et maiori congruitate, nego. Hoc autem posteriori modo tantum requiritur Ministri probitas, non autem priori; hinc praclare S. Augustinus, Tractat. in Ioan.
*Omnes dicimus, quia iustos oportet esse tanti Iudicis Ministros: at si noluerint esse iusti, qui in cathedra Moysis sedent, securum me facit Magister meus, de quo Spiritus dixit: hic est, qui baptizat.... non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam, quia columbam attendo, per quam mihi dicitur: hic est qui baptizat.... dedit Baptismum Iudas, et non baptizatum est post Iudam: dedit Ioannes, et baptizatum est post Ioannem; quia qui datus est a Iuda, Baptismus Christi erat: qui datus est a Ioanne, Ioannis erat: non Iudae Ioanni, sed Christi Baptismum, etiam per Iudae manus datum, Baptismo Ioannis praeferimus. Quos baptizavit Ioannes, Ioannes baptizavit: quos baptizavit Iudas, Christus baptizavit: sic ergo quos baptizaverit ebriosus, adulter, homicida, si Baptisma Christi gratia, Christus baptizavit, quod Sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur.
Instabis: Idem S. Augustinus, lib. 3. De Baptismo, cap. 18. Mali Ministri remissionem peccatorum non dant: ergo nec gratiam. — Distinguo antecedens: mali Ministri non dant remissionem peccatorum impetratorie, eam scilicet, qua per orationem Sanctorum, et columbae, idest, Ecclesiae gemitus ac preces dantur, concedo: illa enim remissio datur ex opere operantis, quatenus pii Ministri Sacramentorum sanctis operibus aut orationibus obtinent a Deo bonos motus gratiae excitantis et adiuvantis, quibus ad Deum suscipientes convertantur: non dant remissionem peccatorum, quae confertur virtute Sacramentorum, et ex opere operato, nego: nam, ut ipsemet S. Augustinus docet lib. 2. Contra epistolum Parmeniani: Omnia Sacramenta, cum obsint indigno tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, unde dictum est Matth. 23. Quae dicunt facite, quae autem faciunt nolite facere.
Urgebis: Peccatorum remissio fit per gratiae collationem, quae per Sacramenta confertur: sed illa remissio et gratia datur solum per sanctos Ministros, non autem per improbos, ut docet ipsemet S. Augustinus pluribus, maxime vero, lib. 3. De Baptismo, cap. 18. affirmans illa Christi Domini verba: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, non esse dicta, raptoribus, et funeratoribus. Et lib. 5. cap. 21. Sacramentum gratiae dat Deus, etiam per malos; ipsam vero gratiam, non nisi per seipsum, vel Sanctos suos. — Distinguo minorem: remissio peccatorum et gratiae collatio non fit per improbos et malos, decenter et debite, concedo: non fit valide et absolute, nego: nam, ut ipsemet S. Augustinus docet lib. 6. De Baptismo, cap. 5. Nihil infert ad Baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat, et quanto peior id tradat; potest tradere separatus, ut potest habere separatus: sed quam perniciose habere, tam perniciose tradere: ille autem cui tradit, potest salubriter accipere, etc.
Obiicies 3. S. Ambrosium, lib. De Initiandis, cap. 1. ubi ait: Est in aliquibus aqua mendax, non sanat Baptismus perfidorum, non mundat, sed polluit. Et Innocentius I, ut refertur q. 1. canone Qui perfectionem, ubi legimus: Qui perfectionem spiritus, quam arripuerant, perdiderunt, non possunt eius plenitudinem dare, quum per suam perfidiam perdiderunt: qui honorem non habuit, honorem dare non potuit, nec aliquid arripiat, quia nihil in dante erat: sed damnationem, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit: igitur pravi Ministri non conferunt gratiam per Sacramenta. — Nego consequentiam, et ad primum dico, S. Ambrosium non loqui de Sacramentis rite per malos Ministros collatis, sed de haereticis, qui Baptisma non in Ecclesiae, sed in suae perversitatis forma celebrabant. Ad secundum, distinguo: quando adultus sciens et volens Ecclesiae Sacramenta suscipit citra necessitatem a Ministris ab Ecclesia separatis, cum posset a legitimis Ministris ea facile suscipere, potius damnationem suscepit, quam gratiam, propter Ecclesiae despectum et contemptum, concedo: propter nullitatem et irritationem Sacramenti, nego.
Instabis: Pravi Ministri Sacramenta profanant et inquinant: ergo per illa sanctificare non possunt. — Distinguo antecedens: profanant, ratione sui, propter suam perversam voluntatem et malitiam, qua fit ut rem sacram indigne tractantes, magis inquinantur, dum alios abluunt, concedo: ex parte Sacramentorum, et suscipientium, nego: nam ex Augustino 3. De Bapt., cap. 10. Non est aqua profana et adultera, super quam Dei nomen invocatur: ergo nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus Christi verbis evangelii conservatur, et per adulteros, et in adulteris sanctus est: quia sanctitas eius tolli et inquinari non potest, et Sacramento suo divina virtus assistit, sive ad salutem bene viventium, sive ad perniciem male utentium: nam cera solis aut lucernae lux, cum per cloacas diffunditur nihil inde sordium contrahit; et Baptismus Christi non potest sceleribus inquinari. Et ex Nicolao I ad Consulta Bulgarorum, cap. 1. Non potest aliquis, quantuluscumque pollutus, Sacramenta divina polluere; nec potest solis radius per cloacas transiens inde aliquas contagionis attrahere. Proinde qualiscumque sacerdos sanctum inquinare non potest, tamen si in communi percipienda est, donec Episcoporum iudicio reprobetur: quoniam mali bona ministrantes se tantummodo ledunt, ut cerea lux accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat.
Conclusio secunda. — MINISTER CONSECRATUS MORTALITER PECCAT QUOTIES SACRAMENTA CONFICIT ET MINISTRAT IN STATU PECCATI MORTALIS.
Probatur prima pars: Toties quis peccat, quoties divinum expressum mandatum transgreditur: at dum Minister consecratus Sacramentum conficit et ministrat in statu mortalis peccati divinum transgreditur mandatum: igitur, etc. Maior constat: peccatum enim est transgressio et praevericatio legis. Minor vero probatur illis omnibus Scripturae textibus, quibus praecipit Deus, ut Dei Ministri sancte sancta tractent: maxime vero ex 21. Levitici: sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen eius: incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt, et ideo Sancti erunt. Et cap. 22. Dic ad eos (filios Aaron) et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae conservata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in qua est immunditia, peribit coram Domino. Et Isaiae 52. Mundamini, qui fertis vasa Domini. Unde Psal. 49. Deus peccatorem obiurgans, dixit: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? tu vero odisti disciplinam, etc. Ex quibus inferri licet, quod si summa puritas et munditia requirebatur in Ministris veteris Legis, et si peccator arguatur ex eo quod Dei Testamentum, Legis praecepta, et laudes audeat eloqui; quanto magis conscientiae et animi puritas requiritur in ministris novae Legis, ut digne accedant ad Sacramenta tractanda, quae ordinantur ad conferendum non solum sanctitatem legalem, sed internam et supernaturalem?
Probatur eadem veritas auctoritate summorum Pontificum, et SS. Patrum; nam S. Gregorius, lib. 1. Epistolarum, Epist. 21. Necesse est, inquit, ut esse mundas studeat manus, qui diluere sordes curat, ne tactu quaeque deterius inquinet. Scriptum namque est: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Item ex Nicolao I in responsis ad consulta Bulgarorum: Multi, inquit, bona ministrando, se tantummodo laedunt, ut cerea lux accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat, et unde aliis commodum exhibet, inde sibi dispendium praebet. Urbanus I Epist. ad Lucium: Praedecessores nostri Nicolaus et Gregorius VII, Missis sacerdotum, quos ebriosos vel adulteros esse constiterit, fideles abstinere decreverunt, ut huiusmodi a divinae poenitentiae limine non careant. Gregorius IX, cap. ult. De temporibus ordinationis, removendos esse ait Sacerdotes singulos, et sub interminatione divini iudicii obtestandos, si non purificaverint, ut in susceptis ordinibus non ministrent. Et cap. ultim. De cohabitatione Clericorum ac mulierum: Quemlibet Sacerdotem pro mortali peccato quo seipsum alligavit suspendendum, non quod speciali Ecclesiae censura affectus sit, sed quia ratione sui status est impeditus, ne divina operetur.
Eamdem veritatem docent SS. Patres, maxime S. Augustinus, lib. 2. Contra Epistolam Parmeniani, cap. 10. ubi ait: Sacramenta cum absint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus.
Suadet etiam ratio: Quia irreverentia Dei, sacrorumque contaminatio est peccatum ex genere suo mortale, utpote cum sit sacrilegium, sed Sacramentorum administratio, dum fit a Ministro qui est in peccato mortali, est quaedam Dei irreverentia, et ipsorum Sacramentorum contaminatio; illa namque Minister, quantum est in se, polluit. Deique praesentia se indignum praebet, dum se in ministerium sacrum ingerit in statu odioso Deo: igitur, etc. — Deinde, ille in agendo peccat, qui operatur ut non oportet: sed qui Sacramenta ministrat in statu peccati mortalis non operatur ut oportet, quia Minister debet conformari Domino suo, iuxta illud Ecclesiast. 10. Secundum iudicem populi sic et Minister eius: Dominus autem sanctissimus est. Unde S. Augustinus, Tract. 5. in Ioan. colligit: Omnes dicimus quia iustos esse oportet tanti Iudicis Ministros, etc. — Denique, Sacramentorum sanctitas, cum sit res sacra, debet etiam sancte tractari, non autem profane, idest cum indignitate peccati mortalis, ut exercetur actio profana: sed dum administrantur Sacramenta in statu peccati mortalis, talis actio ex parte Ministri non discernitur a profana, cum sit Deo odiosa et iniuriosa: igitur, etc.
Dices: Peccatores non admittunt novum peccatum, dum exercent opera charitatis: sed Sacramentorum administratio est opus charitatis: igitur peccator, qui illa administrat, non admittit novum peccatum. — Distinguo maiorem: qui exercet opera charitatis ex re non consecrata, et ad quae non tenetur ex iustitia, transeat: qui exercet opera charitatis ex re sacra, ad quae exercenda tenetur ex motivo iustitiae, non peccat mortaliter, nego. Et similiter distincta minore, neganda est consequentia: cum enim Sacramenta ex se sacra sint, et ea Minister ex officio teneatur conferre, in ipso praequiretur vitae probitas, ut sancta sancte pertractet.
Instabis: Si Sacramenta in statu peccati mortalis ministrare mortale sit, maxime quia omnis rei sacrae administratio in statu peccati mortalis novum ingerit mortale peccatum: sed falsum consequens: ergo, etc. Maior constat ex mox dictis. Minor vero probatur: primo, quia si Episcopus in mortali conferat primam Tonsuram, conficiat chrisma, benedicat oleum, aut Ecclesiam consecret, rem sacram conficit; nec tamen mortaliter peccat. similiter Diaconus, vel Subdiaconus, in mortali peccato ministrantes rem sacram perficiunt, nec tamen admittunt novum mortale peccatum. Denique, Concionatores Verbum Dei ex officio nuntiantes in statu peccati mortalis rem sacram administrant, nec tamen videntur peccare mortaliter: igitur nec qui Sacramenta administrant. — Nego minorem, et ad primam illius probationem dico, equidem non improbabile videri Episcopum praefata conficientem non peccare mortaliter, quia ista sunt tantum sacramentalia quaedam, quae per se proxime non sunt instituta ad conferendam gratiam, neque in illis Minister se habet ut legatus Dei sanctificantis animam, ac proinde haec peragendo in statu peccati mortalis, non videntur admittere novum peccatum: ad id enim requiritur non solum quod sit res sacra, sed quod illa actio sit per se consecrata et ordinata ad conferendam proxime sanctitatem animae, et insuper ad eam actionem sit deputatus ex officio: nollem tamen a peccato veniali immunem censere, qui haec in mortali statu perageret: quia Ministri sacrorum tenentur habere sanctitatem praeceteris hominibus; debent enim conformari Domino, cuius sunt Legati. — Quantum ad Diaconum et Subdiaconum in peccati mortalis statu sibi proprium ministerium peragentes, non videntur immunes a novo peccato: siquidem S. Paulus 1. ad Timoth. 3. monet, Diaconos similiter esse pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Hinc Alexander II ut legimus dist. 32. cap. Praeterea, statuit:
Quicumque Sacerdos, Diaconus, Subdiaconus, post constitutum beatae memoriae praedecessoris nostri S. Papa Leonis, ac Nicolai de castitate Clericorum, concubinam vel ductam non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate beatorum Apostolorum praecipimus, et omnino contradicimus, ut Missas non cantet, nec Evangelium, aut Epistolam ad Missam legat, neque in Presbyterio ad divina officia cum his, qui beatae constitutioni obedientes fuerint, maneat, neque partem ab Ecclesia suscipiat.
Quamquam autem solum praescribat contra Diaconum et Subdiaconum concubinarios, idem tamen dicendum videtur de ipsis quovis mortali peccato reis, propterea quod rem sacram irreverenter et indigne peragunt. Unde cap. Quaesitum de temporibus ordinationum Gregorius IX ait, quod non modo sacerdotes, sed alii Clerici adulteri, homicidae, periuri, falsi testes sint removendi, et sub interminatione divini iudicii obtestandi, ut in testimonium suae damnationis in susceptis Ordinibus non ministrent, si non poenituerint. Censeo tamen, minorum Ordinum actus exercere in peccato mortali non esse mortale peccatum: tum quia materia levis est: tum quia actus illi nonnisi remote ad sacrificium et Sacramentum ordinantur, neque omnino certum est illos minores Ordines habere rationem perfectam et completam Sacramenti. — Quantum ad Concionatores, verisimile apparet suum ministerium in mortali peccato implentes, peccare mortaliter: quia rem iustam et sanctam exequuntur iniuste: quippe cum exorbitent a sanctitate, tum Evangelii, tum Christi Domini, cuius vicem et ministerium obeunt. Unde etiam acriter eorum audaciam sic redarguit Deus his verbis Psalmi: Quare tu enarras iustitias meas? etc.
Conclusio tertia. — LICET PRAETERE ET ACCIPERE SACRAMENTA BAPTISMI, ET POENITENTIAE A QUOCUMQUE MINISTRO IN CASU NECESSITATIS: LICET ETIAM ACCIPERE A QUOCUMQUE MALO MINISTRO, QUANDO TOLERATUS IN ECCLESIA, SI ALIQUA NECESSITAS URGAT: SED NON ETIAM SI PRAECISUS SIT, NEC ULLA ADSIT URGENS NECESSITAS. Haec Conclusio tribus partibus constat, quarum
Prima traditur in Concilio Trident. Sess. 14. cap. 7. ubi legimus:
In Ecclesia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit relaxatio in articulo mortis: atque idem omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibuscumque peccatis, et censuris absolvere possunt in extremo vitae discrimine.
Idem statuitur in decreto Eugenii ad calcem Concilii Florentini, ubi decernitur, quod in casu necessitatis etiam Paganus, et Haereticus baptizare possint, dummodo formam servent Ecclesiae, et facere intendant quod facit Ecclesia. Idem etiam docet S. Augustinus, lib. 1. De Baptismo, cap. 2. ubi ait:
Si quidem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum, per quem accipiat non invenerit, et in animo pacem Catholicam custodiat, ut per aliquem extra unitatem Catholicam positum, acceperit, si statim eum de hac vita migrare contigerit, non eum nisi Catholicum reputamus.
Suffragatur etiam ratio: nam iurisdictionis revocatio et sublatio, quantum ad confectionem et ministrationem Sacramentorum, non fit in poenam fidelium Sacramenta suscipientium, sed in poenam ministrantium improborum. Deinde, inquit Doctor dist. 5. q. 2. n. 3. Praeceptum superioris plus obligat, quam inferioris: Deus autem praecipit Baptismum suscipi, nec determinavit a quibus tempore necessitatis: Ecclesia autem prohibet communiare cum illo, quem praecindit: ergo magis obediendum est praecepto divino, quam Ecclesiae in casu illo. Hoc est, quando obligatio iuris Ecclesiastici concurrit cum obligatione iuris divini, ius Ecclesiasticum divino cedit, et minus maiori: sed obligatio suscipiendi Sacramentum Baptismi et Poenitentiae est iuris divini; prohibitio autem recipiendi Sacramenta a Ministro ab Ecclesia separato est iuris solum Ecclesiastici: igitur, etc. Denique, inquit ibidem Doctor,
plus tenetur excommunicatus vitare alios, quam alii eius consortium debeant fugere, quia vitare excommunicatum est in poenam illius propter suam contumaciam, magisque ipsum obligat vitare caeteros, quam alios obliget ad ipsum vitandum: Sed, inquit Doctor, praecisus, vel excommunicatus in casu illo, non tenetur vitare alium: immo tenetur non vitare: si enim talis praecisus sciret parvulum aliquem non baptizatum statim moriturum, teneretur necessario eum baptizare, et ita eum non vitare in actu baptizandi. Hoc probo, quia si inveniret eum expositum periculo vitae corporalis propter famem, teneretur eum necessario iuvare ad salvandam vitam corporalem: magis autem tenetur diligere vitam eius spiritualem, quam corporalem: ergo quando parvulus expositus est periculo vitae spiritualis, tenetur ille ipsi conferre remedium necessarium ad vitam spiritualem: ergo multo magis alius non tenetur vitare eumdem, communicando cum eo in tali actu.
Secunda pars probatur, nempe quod Sacramenta petere liceat a Ministro malo ab Ecclesia non praeciso, sed tolerato, cui ex officio incumbit ministrare Sacramentum. Probatur, inquam primo, ex decretis summorum Pontificum, maxime Nicolai primi, ut refertur q. 5. cap. Scribentibus, ubi respondens ad consulta Bulgarorum, scribit: Scribentibus nobis, si a sacerdote, qui sit comprehensus in adulterio, sive de hac fama solum respersus est, debeatis communionem suscipere, necne? Respondemus: Ab eo donec Episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda est. Similiter Lucius III cap. Vestra de cohabitatione Clericorum, et mulierum, ubi legimus:
Alicubi dicitur: Nullus audiat Missam Sacerdotis, quem scit indubitanter concubinum habere. Alicubi legitur: Non potest quantumcumque pollutus divina polluere Sacramenta. Sumuntur ergo intrepide ab omni Sacerdote Christi mysteria. Caeterum aliud discrimen notorium, aliud occultum. Notorium definitur, de quo Presbyter canonice condemnatur; occultum, quod ab Ecclesia toleratur: aliud est quando crimen notorium non diffitetur Presbyter, vel de ipso canonice condemnatur. Item aliud est a talium officiis abstinere, ut peccandi licentia caeteris auferatur, et huiusmodi ad poenitentiae Sacramentum trahantur. Aliud, si tamquam in fornicatione iacentium talia mysteria respuantur. Sine dubitatione igitur teneatis, quod a Clericis et Presbyteris tamquam fornicariis, quamdiu tolerantur, nec habent operis essentiam licite divina mysteria audiantur, et alia recipiantur Ecclesiastica Sacramenta. Et ibidem Gregorius IX, cap. Quaesitum est, ait: Quaesitum est de Clericis in fornicationem prolapsis, si eorum sit officium priusquam poenituerint audiendum. Verum, etsi quemlibet pro mortali peccato, quoad seipsum constet esse suspensum, non debet tamen in officiis evitari, quia quantum ad alios, iam in casu proposito suspensus non est, nisi peccatum huiusmodi sit notorium per sententiam, seu confessionem factam in iure, aut per evidentiam rei, quae tergiversatione aliqua celari non possit.
Hanc autem veritatem luculenter explicat Doctor dist. 5. q. 2. n. 15. ubi ait:
*Quantum autem ad secundum membrum distinctionis, scilicet de malo non praeciso ab Ecclesia, si est occultus malus, ita quod vita eius non sit scandalosa populo, satis conceditur quod possit populus aliquis a tali, imo debeat recipere Baptismum, si alias debeat, quia propter peccatum, quod non est notorium, non debet aliquis in actibus notoriis vitare proximum. Si autem est vel notorie malus, utpote publice fornicarius, aut huiusmodi, aut incumbit sibi ex officio dispensare Sacramentum Baptismi, utpote quia est Sacerdos, vel Curatus Parochialis: aut si non incumbit, tamen congruit ratione officii, utpote quia est Sacerdos aliquis datus, vel vocatus in adiutorium Curati. Si primo modo, non peccat qui recipit Baptismum pro se, vel pro parvulo suo, quia non peccat qui a malo debitum petit: ille autem Curatus debitor est Parochiae suae in Sacramentis istis ministrandis. Si secundo modo: si possit habere alium, cui incumbit ex officio baptizare, aut aeque malum, aut meliorem. Si meliorem, peccat qui ab illo recipit: quia non incumbit sibi Sacramenta ministrare: et si aeque malum, debet recipere a suo. Sed si nullus alius possit haberi Curatus, vel Sacerdos, nisi aeque malus isti, possit tamen haberi bonus Laicus: dubium est quis cui sit praeferendus in isto actu, an bonus Laicus Sacerdoti publice malo, an Sacerdos malus bono Laico. Et breviter, quia offi> cium ministrandi Sacramenta in Ecclesia competit Sacerdotibus, videtur dicendum, quoad istum actum, magis est eligendus malus Sacerdos.
Dices 1: Ex Apostolo ad Roman. 1. Digni sunt morte, non solum qui ea peccata faciunt: sed etiam qui consentiunt facientibus: at qui Sacramenta petit, aut recipit a malo Ministro, ei communicat in peccato, nempe in administratione sacrilega Sacramenti: igitur, etc. — Nego minorem, etenim qui Sacramenta recipit a Ministro malo per Ecclesiam tolerato, non communicat illius improbi peccato, sed potius sanctitati Ecclesiae, qua Ministrum illum exhibet, aut tolerat ad res divinas peragendas, et inserviendum fidelium saluti.
Instabis: Qui inducit alium in peccatum, ipse communicat eius peccato: sed qui Sacramentum petit a Ministro, quem novit improbum, inducit eum ad peccandum, nempe ad committendum sacrilegium, igitur, etc. — Negat minorem Doctor, loco supra laudato n. 9. ubi ait:
Dico quod ille, qui petit Baptismum a malo Sacerdote, non cooperatur illi directe ad peccatum mortale; petit enim ab eo actum debitum, et in hoc non delinquit, quia nullius malitia excusat eum solvendo debitum, quo tenetur alteri. Ille etiam actus petitus posset solvi sine peccato, si Baptizaturus converteretur. Unde quantum est ex actu petenti, petens magis necessitat Sacerdotem ad poenitendum, quam ad actum peccandi. Si autem ille non poeniteat, nihil imputandum est ei, qui petit illum actum; quia non in quantum est peccatum petit, sed in quantum debitum est.
Petes: Qualiter se gerere debeat quis erga Ministrum Simoniacum, qui nollet Sacramentum conferre absque accepto pretio? — Respondet Doctor n. 7.
Dico, quod si ille nullo modo vellet baptizare, nisi pro actu baptizandi recipiat pretium, et sic sit perfecte simoniacus, quia vendens Sacramentum, nullo modo recipiendus est Baptismus ab eo, neque pro adulto, quia peccaret mortaliter, et non obligatur ad recipiendum Sacramentum, quando non potest recipere sine peccato mortali; neque pro parvulo suo: esto etiam quod nullus esset, qui vellet baptizare in Provincia. ET SI ARGUAS, tunc exponit parvulum suum periculo damnationis. — Respondeo, baptizet ipse si possit, utpote si non est mancus vel mutus, vel non possit invenire aliquem in baptizando parvulum suum, nisi emendo Baptismum, debet dimittere parvulum suum mori sine Baptismo: non sunt facienda mala, ut inde veniant bona, ad Rom. cap. 3. *et quilibet magis debet diligere seipsum, quam proximum, et per consequens magis in seipso vitare peccatum mortale, quam in alio damnationem. Tamen ille casus de difficili, vel numquam contingeret, quin sine simonia committenda ex parte baptizandi, vel offerentis parvulum baptizandum, possit Baptismus haberi. Si enim ille Sacerdos vellet vendere aquam suam, et nullo modo aliter concederet eam, potest ipsa emi, esto etiam quod sit consecrata; sed nullo modo habendo oculum ad consecrationem, quia tantum valeret, quantum non consecrata. Sic enim licet vendere calicem consecratum, nullo modo oculum habendo ad emendum vel vendendum consecrationem. Si autem Sacerdos nitatur vendere > actum baptizationis, potest ille, qui offert parvulum, emere, non intendens actum emere, in quantum est sacramentale, sed laborem Sacerdotis illo actu. Sicut conducuntur hodie Sacerdotes ad celebrandum Missas, non ut ipsi vendant, et alii emant actum celebrationis, in quantum est Sacramentale, quod absit: sed ipsi vendunt laborem, et alii emunt eum: quia oportet unumquemque de suo labore taliter qualiter vivere, et vitam acquirere.
Probatur denique tertia pars, nempe quod non liceat petere Sacramenta a Ministro ab Ecclesia praeciso: primo quidem, ex Concilio Constantiensi, Basileensi, et Lateranensi supra nominatis, in quibus decernitur poena adversus eos, qui Ordinem, aut alia Sacramenta a prohibitis Ministris susceperunt. Secundo, ex summis Pontificibus, maxime Innocentio I Epist. 22. c. 8. ubi scribit: Dicimus ab haereticis ordinatos vulneratum per illam manus impositionem habere caput. Sancto Gregorio, lib. 3. Dialog., cap. 31. ubi refert et laudat generosam animi constantiam s. Hermenegildi, qui potius voluit cruentam patris imperio illatam necem subire, quam Eucharistiam ab Episcopis Arianis porrectam recipere. — Similiter Nicolaus I ad consulta Bulgarorum cap. 71. respondet:
Qualiscumque Sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinare non potest, ideo ab eo usquequo iudicio Episcoporum reprobetur, percipienda est Communio: ac subinde censet, non esse percipiendam ab his, qui Episcopali sententia, et iudicio ab Ecclesia praescinduntur. — Idem statuit Gregorius VII lib. 2. Epistolarum, Epist. 15. quae est ad Rodulphum, et Bertoldum: Vos, inquit, officium vestrum, quos aut simoniace promotos, et ordinatos, aut in crimine fornicationis iacentes cognoveritis, nullatenus percipiatis. Tandem hanc veritatem luculenter tradit Urbanus II Epistola ad Lucium, ubi de Sacramentis a notoriis peccatoribus ministrandis, haec habet: Proprias quidem habent virtutes et dignitates: sed agentibus, vel suscipientibus haec eadem Sacramenta contra praefatorum Pontificum instituta, nisi forte sola morte interveniente, ne sine Baptismo, vel Communione quilibet humanis rebus excedat: his, inquam, agentibus, et suscipientibus in tantum obsunt, ut pene idololatrae sint, cum talibus et ordinationum, et Sacramentorum confectio, et aliter, quam permissum est, scienter susceptio, vehementer a sanctis Canonibus prohibeantur.
Idem docent Sancti Patres, maxime Sanctus Ambrosius, lib. De Initiandis, cap. 4. ubi ait: Non sanat perfidorum Baptismus, non mundat, sed polluit. Et Sanct. Fulgentius lib. De Fide ad Petrum, cap. 36. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Sacramentum Baptismatis apud haereticos esse posse: sed extra Ecclesiam Catholicam prodesse non posse. Et lib. 1. De Baptismo, cap. 2. et alibi: Separatim, inquit, formam habere possunt, virtus in eis inesse non potest, quemadmodum sensus non sequitur membrum, quando amputatur a corpore.
Ex his omnibus sequuntur quatuor regulae ex debito iustitiae, religionis et charitatis servandae, quas tradit, et sic explicat noster Hiquaeus in Commentario ad laudatam quaestionem Doctoris num. 11. Prima est: in casu extremae necessitatis, sive propriae, sive infantis, Ministrum etiam praecisum, posse ministrare Baptismum, et hoc posse ab eo peti, et accipi: quia ille ex debito charitatis, ex debito etiam religionis ratione Ordinis ad hoc obligatur extreme indigenti, et sic ex praecepto tum charitatis propria, quam pueri, et ex debito Religionis tenetur petens amplecti Sacramentum a quocumque datum, et haec regula supponit praecisam necessitatem extremam, vel realem, vel moralem.
— Secunda regula est: Sacerdotem toleratum, qui Parochus, ultra debitum charitatis et religionis habere etiam debitum iustitiae ministrandi Sacramentum suis subditis extra necessitatem, quando alius non suppetit; et Parochianum licite etiam ab eo petere Sacramentum, quando sine gravi damno non differretur.
Grave damnum intelligo omissionem, qua lex et consuetudo ecclesiastica non impleretur, vel quando pateretur ex omissione eius detrimentum notabile , et regula haec perinde currit in petitione Sacramenti ab alio; tamen currit obligatio in Ministro, nisi sit ordinarius, aut certe ut Vicarius, et coadiutor a superiore constitutus, in quo casu habet debitum ministrandi non solum ex charitate, sed etiam ex iustitia, modo assumat provinciam illam, et curam supplendi defectum Parochi.
— Tertia regula est: quando quis potest sine damno suo providere sibi aliter, sine damno spirituali sui Parochi, tenetur ex charitatis praecepto affirmativo, non petere Sacramentum a Parocho improbo, quem novit non ministraturum nisi sacrilege, quia ex frequentatione ministerii confirmatur in malo, et datus in reprobum sensum, contemnit conversionem, quam forte subtrahentibus se aliis ab eius communione non differretur; quia plerumque festinantes1 in malum ex ipsa confusione subsistunt, et convertuntur ad bonum. Et forte Parochianus etiam ad idem tenetur praecepto religionis, et honoris divini, ac reverentiae Sacramenti.
Quid autem horum concurrat in particulari hic et nunc, perpendendum est ex circumstantiis casus applicando has generales regulas, ex quibus singuli casus in particulari resolvi possunt, in quibus communicare potest Ministro notorie malo, sive praeciso, sive non praeciso.
— Quarta regula: quoad Ministrum, qui occulte est malus, et publice et privatim debet ab eo petere Sacramentum, si alius non occurrat, aut expectari non potest commode, si sic servetur regula charitatis, quae praemissa est de scandalo Phariseorum, procurando eius salutem, et reverentiam debitam Sacramento, prout fieri commode potest. Ita Hiquaeus.
Quaestio III: Utrum Sacramenta valide conferantur ab haereticis
NOTANDA 1. Agrippinum Carthaginensem Episcopum, omnium primum censuisse ac definisse, rebaptizandos esse eos, qui ab haereticis Baptisma susceperant, ut iam praemonuimus in huius Articuli praeludio. Quamquam enim, ut ibi diximus, Tertullianus idem dogma professus fuerit lib. De Baptismo, cap. 17. ubi scribit:
Haeretici nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis cognoscere, quod mihi est praeceptum, quia non idem Deus est nobis et illis, nec unus Christus est idem: ideoque nec Baptismus unus, quia non idem: quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, etc.:
Attamen non est omnino probabile Tertullianum antiquiorem fuisse Agrippino, quia quo tempore vixerit Agrippinus, et quamdiu sederit, omnino incertum est. Inde non constat, an Agrippinus a Tertulliano hunc de rebaptizandis haereticis errorem hauserit; nam ipse Tertullianus paulo ante dixerat, Circa haereticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet? Ad nos enim editum est. Quibus verbis significat iam ab aliquo Ecclesiae Praesule definitum fuisse Baptisma ab haereticis collatum prorsus esse invalidum. At certe ab alio definiri non potuit, quam ab Agrippino: si enim alius antiquior dogma istud tradidisset, haud dubie laudaretur a S. Cypriano. Insuper si Agrippinus id hausisset a Tertulliano, non tacuissent Augustinus, et alii defensores Baptismi collati ab haereticis. Huius enim defensioni non modicum favisset, ostendere Cypriani et Agrippini sententiam depromptam fuisse a Tertulliano plurimis erroribus laborante. Sed quidquid sit, certum est Agrippinum primum omnium de iterando ab haereticis collato Baptismate sententiam tulisse. Hic enim quodam pietatis praetextu, ratus quod quaecumque haereticorum essent deberet Ecclesia Catholica abominari, collatum ab haereticis Baptismum convellere nisus est. Ne autem solus id sentire videretur collegit Africae atque Numidiae Episcopos anno 217. et celebrato Concilio, ne omnium rogata sententia, de iterando haereticorum Baptismate canonem edidit; cuius constitutionis meminit S. Cyprianus Epistola ad Quintum his verbis:
Quandoquidem et Agrippinus bonae memoriae vir cum ceteris Coepiscopis suis qui in illo tempore in Provincia Africana et Numidia Ecclesiam Dei gubernabant, statuit, et librato consilii communis examine firmavit: quarum sententiam, et religiosam, et legitimam, et salutarem fidei, et Ecclesiae Catholicae congruentem nos etiam secuti sumus.
Ceterum idne recte fecerit Agrippinus, haec Augustinus tractans lib. De Baptismo, cap. 7. aperit his verbis: Hanc consuetudinem suscipienda ex haereticis baptizatos, credo ab Apostolis traditam venientem, sicut multa, quae non incipiuntur in litteris eorum, neque in Conciliis posteriorum, et tamen quia per universam custodiuntur Ecclesiam, non nisi ab Apostolis creditam et commendatam creduntur. Hanc ergo saluberrimam consuetudinem dixit S. Cyprianus per Agrippinum praedecessorem suum quasi coepisse corrigi. Sed sicut diligentius inquisita veritas docuit, quae post magnos dubitationis fluctus ad plenarii Concilii confirmationem producta est, verius creditur per Agrippinum corrumpi coepisse, non corrigi.
Similiter Vincentius Lirinensis D. Augustini contemporaneus in Commonitorio cap. 6. eamdem tractans contentionem, haec habet:
Quidam venerabilis memoria Agrippinus Carthaginensis Episcopus, primus hunc motum contra divinum Canonem, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum omnium Consacerdotum, contra morem ac instituta maiorum, rebaptizandum esse censebat; quae praesumptio tantum mali inrexit, ut non solum haereticis omnibus formam sacrilegii, sed etiam quibusdam Catholicis verisimilem praebuerit erroris.
NOTANDA 2. Quod defuncto Donato Episcopo Carthaginensi anno 250., et Fabiani Papa 12., Carthaginensi Ecclesiae praefectus fuit Sanctus Cyprianus; his enim scribens ad Cornelium Papam, Epist. 50.
Resolved after review per both witnesses: "Quod" opener, "anno 250.", "Fabiani Papa 12.". anno secundo, ex quo ille sublato per martyrium Fabiano factus fuerat Romanus Pontifex, quartum annum tunc elapsum sedis suae testatur: cum autem Cornelius Pontifex post biennium suae sessionis martyrio fuisset coronatus sub Imperatoribus Gallo et Volusiano, ei suffectus fuit Lucius, qui similiter biennio cum sedisset, dum ad martyrium duceretur omnem Ecclesiae potestatem dedit Archidiacono suo Stephano, qui ei in Pontificia sede successit. Eo autem sedente anno sui Pontificatus II reddita Ecclesia pace per extinctos praenominatos errores, occasione Novatianorum et Kataphrygarum magna inter Catholicos Praesules orta est contentio.
Cum enim Novatiani, et ante eos Kataphrygi, quos ab Ecclesia Catholica divulsissent, ut immundos denuo baptizare essent soliti, id provocavit ad amulationem quosdam Episcopos in Africa potissimum consistentes; eorumque Primatem Sanctum Cyprianum, ut ipsi quos ex Novatianis ad Ecclesiam susciperent, tamquam haeretico Baptismate potius maculatos quam mundatos denuo baptizarent; ne secus facientes, apud haereticos vere Sacramenta, proindeque veram Ecclesiam esse probare viderentur, neve liberam ansam praebarent haereticis Catholicis insultandi, si Catholici haereticorum Sacramenta probarent: a Catholicis vero collata ut immunditias haeretici aspernarentur. Iis accedebat, stimulumque adaugebat, quod omnes propemodum Scripturae divinae tum ex veteri, tum ex novo Testamento petitae in hanc ipsam sententiam conspirare viderentur, dum quae ab impiis tacta essent, quo sacratiora, eo execrabiliora Deus habeat ac improbet.
At non primum in Africa eiusmodi controversia coepit agitari, sed primi tempestatis huius fluctus moti sunt in Oriente, ea nimirum occasione, quod ex Cappadocia, Cilicia, Galatia, aliisque vicinis regionibus Iconium convenientes Episcopi, statuerant nihil eorum, quae ab haereticis facta essent, ab Ecclesia Catholica esse recipiendum, non ordinationes, non Baptismum, nec aliud quodvis sacrum. Meminit huius Synodi Firmilianus, Epist. ad Sanctum Cyprianum, his verbis prius recitatis subiunctis: Quoniam quidam de eorum Baptismo dubitabant, qui etsi novos Prophetas recipiunt, eosdem tamen Patrem et Filium nostrum nosse non videntur, plurimi simul convenientes in Iconio diligentissime tractarimus, et confirmavimus repudiandum esse omne omnino Baptisma, quod sit extra Ecclesiam constitutum. Quibus verbis indicat hanc collectam Synodum fuisse adversus kataphrygas, qui Patrem quidem et Filium, ut Catholici affirmabant; Spiritum vero sanctum non alii praeter Montanum suum Auctorem affirmabant.
Verum arbitror dicendum, non solum a Kataphrygis collatum Baptisma repudiasse, sed etiam ab omnibus prorsus haereticis: nullum siquidem Kataphrygarum Baptisma ac irritum fuisse aperte colligitur ex Concilio Nicaeno, Canone 19. Si autem tantum invalidum ab haereticis collatum Baptisma propter formae defectum repudiassent, in eaque sententia repudiandum esse firmiter stetissent, quid causa fuisset Stephano, ut eos excommunicaret, uti fuit?
Nam Dionysius Alexandrinus Episcopus, in Epistola sua, quae legitur apud Eusebium, lib. 7. cap. 5. Stephanum Pontificem excommunicasse hos omnes Episcopos in sententia persistentes affirmat his verbis: *Stephanus antea scripserat Epistolam ad Helenum, ad Firmilianum de omnibus Episcopis, qui erant ex Cilicia et Cappadocia et Galatia et ex omnibus Gentibus quae erant finitimae, quod neque cum iis quidem communicare posset. nam illi inquit haereticos rebaptizant.
Idque Stephanus ipse facto comprobavit. Nam cum Orientales illi Patres, qui haec statuentes Apostolicae sedis communione privati erant, Legatos Episcopos ad ipsum Stephanum Romae misissent reddituros rationem de iis, quae in Synodo gesta erant, eos Legatos nec excepit, nec ab aliquo excipi permisit Stephanus, ut queritur Firmilianus, qui cum Apostolica communione fuisset interceptus, plura Episcopo, et viro Christiano indigna obloquitur in Stephanum Papam in laudata sua Epistola, ubi haec per ironiam habet:
Quid enim humilius aut lenius, quam cum tot Episcopis per mundum dissensisse: parem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, modo cum Orientalibus, quod non nos latere confidimus, modo nobiscum, qui in meridie estis, a quibus Legatos Episcopos patienter satis, et leniter suscepit, ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret: adhuc insuper dilectissimus, et charitatis memor, praeciperet fraternitati universae, ne quis eos in domum suam reciperet, ut venientibus non solum pax et communio, sed tectum et hospitium negaretur.
Hanc autem Iconii prius celebratam fuisse Synodum, quam quidquam hac de controversia in Africa definiretur, aperte testatur Dionysius laudatus apud Euseb., lib. 7. cap. 6. in fine.
Hoc tamen, inquit, didici, quod non Episcopi in Africa solum istum consuetudinem de haereticis rebaptizandis sanxerunt: verum etiam longo tempore ante Episcoporum memoria, qui antegressi sunt in Ecclesiis maxima hominum frequentia celebratis, et synodis fratrum, tum Iconiis, tum aliis multis in locis congregatis, istud decretum fuit: quorum iudicia et sententias condemnare non audeamus.
Unde interea latam illam excommunicationis sententiam non in Africanos, sed in Orientales fuisse; spretosque legatos eos esse non qui ex Africa post Synodum Carthaginensem, sed qui ex Oriente post absolutas illas Synodos Romam adibant, compertum est.
Caeterum dum Cyprianus Carthagine Synodum ex Coepiscopis egisset anno 255. et Stephani 2 rogatus fuit a quibusdam Numidiae Episcopis, ut patet ex Epistola, quam scripsit ad Ianuarium caeterosque Numidiae Episcopos, quae apud eum est 70. ut aperiret, quid cum suis sentiret de Baptismo ab haereticis collato: ad quos ita scribit:
Cum simul in Concilio essemus, fratres Charissimi, legimus litteras vestras, quas ad nos retulistis, de iis, qui apud haereticos, et schismaticos baptizati videntur, an ad Ecclesiam Catholicam, quae una est, baptizari debeant. De qua re quanquam illic ipsi veritatem, et firmitatem Catholicae regulae teneatis, tamen quia consulendos nos pro communi dilectione existimatis: sententiam nostram non novam promimus, sed iam pridem ab Antecessoribus nostris statutam, a nobis observatam vobiscum pari consensione coniungimus, sentientes scilicet, et pro certo tenentes, neminem foris baptizari extra Ecclesiam posse, quum sit Baptisma unum in sancta Ecclesia constitutum, etc.
Cum autem animadverteret plures Episcopos quas acceperant ea de re maiorum traditiones illibatas velle servare, eos errore seduci arbitratus Cyprianus, maiori remedio conatus morbo (quod putabat occurrere cupiens, novam, sed celebriorem Carthagini Synodum 71. Episcoporum egit; cuius meminit ipse scribens ad Iubaianum, Epist. 73. his verbis: Quid in Concilio cum plures adessemus, definierimus, quid item postea Quinto collega nostro de eadem re querenti rescripserimus, et nunc quoque cum in unum convenissemus, provinciaе Africae, quam Numidae Episcopi numero septuaginta unus, hoc item denuo sententia nostra firmarimus. Ut autem quod in hoc pleniori Concilio omnium calculo fuerat stabilitum, huiusce controversiae adhuc inscium Stephanum summum Pontificem certum faceret, omnia ante edita decreta, rescriptasque hac de re ad Numidiae Episcopos, et ad Quintum Epistolas, ad eum per praemissos Romam legatos direxit; ut constat ex Epistola ad eumdem Stephanum, quae est n. 72.
Quid vero responderit et rescripserit Stephanus, licet ipsius litterae non extent, attamen tacite colligi potest ex iis, quae ipse Cyprianus habet Epist. 71. ad Pompeium Episc. Sabratensem in Africa, ubi ait:
Quia desiderasti in notitiam tuam perferri, quae mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti eius exemplum; quo lecto magis ac magis eius errorem denotabis, qui haereticorum causam contra Christianos, et contra Ecclesiam Dei asserere conatur; nam inter cetera vel superba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, quae imperite, atque improvide scripsit, illud etiam adiunxit: "Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur nisi quod traditum est, etc.
Quam quidem rescriptionem pluribus obiurgat et lacessit S. Cyprianus in ea Epistola, quam paulo ardentius, et minus reverenter in Stephanum scriptam cum Augustinus legisset, nec de singulis in Stephanum prolatis conviciis Cyprianum excusare posset, maluit eam obvolvere silentio, quam ipsam nondum obductis cicatricibus refricare. Unde lib. 5. De Baptismo, cap. 25. meminit dumtaxat prioris Epist. S. Cypriani ad Stephanum, in qua nulla erant convitia.
Cum igitur Cyprianus obnitentem sibi Stephanum cerneret, haud cunctatus convocat ex Africa, Numidia, Mauritania, Episcopos 87. cum eisque Synodum tertiam Carthagini cogit; ubi exceptis omnium calculis statuitur ac confirmatur prior sententia de rebaptizandis ab haereticis baptizatis. Huius autem Concilii acta integra habes apud eumdem S. Cyprianum, et S. Aug., lib. 6. et 7. De Baptismo, contra Donatistas, ubi singulas sententias apprime retexit.
Hoc autem Concilium celebratum fuisse post duo praedicta, exceptaque Stephani Epistola, exinde patet 1. quod Cypriani ad Iubaianum, et Numidiae Episcopos, earumque ad Cyprianum Epistolae initio Concilii legantur: hae autem post duo priora fuerant editae. Tum quia commotus in Stephanum eius animus satis apparet initio eius Concilii, ubi Stephanum, tacito eius nomine, arguit, quod se Episcopum Episcoporum nominaret. Superest, inquit, ut de hac re singuli quid sentiamus aperiamus, neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem si diversum senserit amovientes. Neque enim quisquam nostrum, Episcopum se Episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad observandi necessitatem collegas suos adigit.
Quibus alludi videtur ad id, quod Stephanus more Maiorum in suo decreto dixerat se Episcopum Episcoporum, et quod aliter quam quod definierat, sentientibus excommunicationis poenam erat acriter comminatus.
NOTANDA 3. Post 15. annos a consummato Martyrio sancti Cypriani, qui passus est anno 261. ortum fuisse schisma Donatistarum, anno videlicet 306. quod postmodum in haeresim apertam declinarit; duo namque praecipui notantur Donatistarum errores: primus, quod dixerint Ecclesiam toto orbe terrarum contagione communionis cum Traditoribus esse extinctam, et tantum in Africa penes Donati sectatores integram remansisse: secundus, quod adversus Ecclesiae universae definitionem restaurarent dogma de rebaptizandis, non solum qui ab haereticis baptizati fuerant, sed etiam a Catholicis; quos ut sacrorum codicum, et ararum traditores tractabant: quamquam aiebant se non baptizare accedentes ad partes Donati, sed dare Baptisma, quod antea datum non erat; quia nullum esse apud Catholicos, ut nec aliud Sacramentum, existimabant: nam iterum ungebant, iterum manus imponebant, non solum interioribus Clericis, sed etiam Sacerdotibus, et Episcopis, quorum nonnullos ad Laicorum ordinem redigebant.
Porro cum instigante dissensionis principe, agitetur ac torreatur omnis haeresis, unitatem ac concordiam servare nequit: unde non mirum si, ut observat S. August., in Haeresi 69. secta haec Donatistarum varias in partes scissa fuerit, quibus etiam, ut diximus, diversa inerant nomina; nam alii dicti sunt Maximianistae, a Maximiano Carthaginensi Pseudo-Episcopo; alii Primianistae, a Primiano eiusdem urbis Pseudo-Episcopo; nonnulli Rogatistae a Rogato Episcopo in Mauritania Caesariensi; caeteri Montenses, seu Rupitani, qui circa Romam in speluncis montium et rupium hiatibus suos conventus agebant; dicuntur etiam Campitae seu Campenses. Huius haeresi affinis fuit illa, quae appellata est Circumcellionum, genus hominum agreste, qui nedum in alios, sed et in seipsos insana feritate saeviebant: nam per varias mortes, maxime praecipitiorum, aquarum, et ignium seipsos necabant, ut Martyres viderentur, et alios ad eiusmodi furorem provocabant. Caeterum cum illae sectae veram apud se dumtaxat Ecclesiam subsistere iactitarent, accedentes ad se, etsi alibi baptizatos, iterum baptizabant, quod cum alios ut haereticos haberent, collatum ab eis Baptisma ut irritum et inane repudiabant. Omnes autem perversum illud dogma fulciebant ac tuebantur auctoritate doctrinae S. Cypriani, quem universalis Ecclesia pro sanctissimo Martyre venerabatur.
His praelibatis, maioris claritatis gratia rerum dicendarum, unum superest, videlicet, ut probemus fidem non esse conditionem requisitam in Ministro, ut valide Sacramento conferat, ac subinde collatum ab haereticis Baptisma non esse repudiandum.
Conclusio unica. — FIDES MINISTRI NON EST ABSOLUTE NECESSARIA AD CONFECTIONEM ET MINISTRATIONEM SACRAMENTI. Haec est de fide determinata in variis Conciliis, maxime Arelatensi primo sub Sylvestro primo celebrato an. 314. Can. 8. ubi legimus:
De Africa, quod propria lege sua utuntur, ut rebaptizent: placuit, ut si ad Ecclesiam aliqui de hac haeresi venerint, interrogent eos nostrae fidei sacerdotes Symbolum: et si crediderint in Patre, Filio, et Spiritu Sancto, manus eis imponatur, ut accipiant spiritum. Quod si interrogati, non > responderint hanc Trinitatem, baptizentur.
Cuius quidem Canonis vim, et sui erroris damnationem, ut declinarent Donatistae, creduntur pro ea voce de Africa supposuisse hanc de Arianis; qua utique suppositione colligitur ex eo quod Ariana haeresis Occidentali Ecclesiae nondum innotuerat an. 314. quo verisimilius est celebratum fuisse primum Arelatense Concilium, quam an. 326. ut ferunt aliqua Acta eiusdem Concilii.
Afri autem Cypriano Carthaginensi Episcopo adversantes fuerunt schismatici, ex schismaticis Anabaptistae, ex Anabaptistis Trinitarii, qui paulo post orti dictique Ariani; qui ideo iubentur rebaptizari, quod in eorum Baptismate servata non fuisset debita forma, et Trinitatis invocatio. Ita enim constat ex praedictis verbis:
Si ad Ecclesiam aliqui de haeresi venerint, interrogent eos nostrae fidei Sacerdotes Symbolum, et si crediderint eos in Patre, et Filio, et Spiritu Sancto esse baptizatos, manus eis tantum imponatur ut accipiant Spiritum. Quod si interrogati, non responderint hanc Trinitatem, baptizentur.
Nicaenum primum idem statuit; nam, referente S. Hieronymo in Dialogo contra Luciferianos circa finem, prohibuit rebaptizare haereticos, exceptis Paulianistis, quia necessariam et servari solitam formam non usurpabant, ita enim statuit Can. 19.
Si quis confugerit ad Ecclesiam Catholicam a Paulianistis, et Kataphrygis, statutum est eos rebaptizari debere. Qui vero Clerici erant apud eos, si inculpati fuerint, et irreprehensibiles, iterum etiam ordinentur ab Episcopo Ecclesiae Catholicae. Et Can. 8. Si quis voluerit ad Ecclesiam Catholicam ex Novatianis venire, placuit, ut ei manus imponatur, et si maneant in Clero,
non iubet autem Concilium ut iterum baptizentur, quoniam baptizabant in debita forma et materia.
Refert etiam ibidem S. Hieronym. quod Episcopi, qui cum S. Cypriano in tribus praecedentibus Conciliis Carthaginensibus senserant baptizatos ab haereticis et schismaticis denuo esse baptizandos, ad antiquam Ecclesiae consuetudinem reversi priorem sententiam deponentes, novum emiserunt decretum de ipsis haereticis non rebaptizandis.
Similiter in Carthaginensi primo, tempore Iulii primi, cum Episcopus Carthaginensis quaesivisset a suis Collegis, utrum in aqua semel tinctum iterum tingere liceat, Episcopi universi dixerunt: Absit, illicitas sancimus esse rebaptisationes, et alienas a sincera fide et Catholica disciplina.
Insuper in Arelatensi 2. celebrato anno 330. Can. 16. decernitur, Photinianos, seu Paulianistas secundum Patrum instituta baptizari oportet. Can. autem 17. decernitur, Bonosianos autem ex eodem errore venienties, quos ut Arianos baptizare in Trinitate manifestum est, dum interrogati fidem nostram toto corde confessi fuerint, cum chrismate et impositione manus in Ecclesia recipi sufficit.
Idem definitum est in Concilio Capuensi, seu Capuano celebrato circa an. 377. cuius fit mentio apud S. Ambrosium Epistularum, lib. 1. Epistolis 5 et 9. Similiter et in tertio Concilio Carthaginensi celebrato an. 397. praeside Aurelio Cart. Episc. Decernitur enim Can. 35. Illud quoque suggerimus mandatum nobis, quod in Capuensi plenaria Synodo videtur statutum: non liceat fieri rebaptizationes, et reordinationes, vel translationes.
Tandem haec veritas definita est in Conciliis Florentino, et Tridentino. Tridentinum, Sess. 7. Can. 4. De Baptismo, sic definit: Si quis dicit baptismum, qui datur ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum: anathema sit.
Probatur primo haec veritas a S. Aug. et Optato, ex variis figuris veteris Testamenti, quibus praesignantur Sacramenta extra Ecclesiam valere. Primo namque Ecclesia figuratur per Paradisum terrestrem, et aqua baptismalis per illum fontem et fluvium, qui egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, et inde dividebatur in quatuor capita; nam, inquit S. August., lib. 2. Contra Cresconium, cap. 13.
Sicut aqua in aliquo ex illis memorabilibus, negari non potest quod sit aqua paradisi, quamvis non sit solum in Paradiso, quod etiam extra inde manavit, ita aqua Baptismatis, quamvis Ecclesiae sit, tamen etiam foras profuit; cum apud illos invenitur, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.
Secunda figura petitur ex aquis diluvii; nam, inquit S. Augustinus, lib. 6. De Baptismo, cap. 39.
Aqua diluvii constituti intra arcam salutaris fuit, extra arcam vero mortifera; eadem tamen fuit. Cur ergo, inquit, non suscipiunt aliquid celeste vel schismatici vel haeretici? sicut spinae, sive vicia pluviam. sicut ipsi, qui extra arcam fuerunt, aquam de cataractis caeli venientem susceperunt quidem ad perniciem, non ad salutem.
Tertia peti potest ex filiis Iacobi, quorum aliqui ex legitimis uxoribus, alii autem ex ancillis nati, ad eamdem tamen haereditatem vocati sunt. Unde S. Augustinus quaest. super gestis cum Emerito: De Iacob, inquit, novimus in unam haereditatem advocati, simul numerati sunt omnes Patriarchae duodecim, nullum ab altero uteri diversitas separavit: quia omnes charitas sociavit: quid interest ergo ubi Baptismum accipias? Noli superbire, veni ad haereditatem. Quarta petitur ex illo Num. 16. ubi legimus quod cum terra absorberet Core, Dathan, et Abiron cum aliis schismaticis adversus Moysen et Aaron rebellantibus, thuribula, quibus incensum Domino offerebant, non sunt absorpta, sed praecipiente Domino ex eis ductae sunt laminae repositae in angulis arcae Testamenti. Quod utique signum est, quod licet reprobentur schismatici, non improbantur tamen collata ab eis Sacramenta. Unde Optatus lib. 6.
Cum, inquit, eosdem peccatores absorberet terra, remanserunt de manibus eorum excussa thuribula, et tactae sunt inde laminae, et positae in angulis arcae Testamenti, quia nomen Dei illic invocatum fuerat: ita licet reprobandi sint schismatici, non tamen sunt repudianda Sacramenta ab eis collata, quia illic invocatum est nomen sanctissimae Trinitatis.
Quinta denique peti potest ex Samaritanis, qui erant inter Iudaeos sicut haeretici et schismatici inter Christianos, et apud utrosque vigebat Circumcisio, quemadmodum Baptismus viget apud nos: sed Circumcisio Samaritanorum non repetebatur, cum aliquis ex eis accedebat ad Iudaeos; nam, inquit S. Aug., Ep. 203. quae est ad Maximum Episcopum Donatistam, si posset Samaritanus, quem Samaritani circumciderant, fieri Iudaeus, placeret certe iterationis audacia, et id quod apud haeresim sed approbare factum erat, quod praeciperat Deus, non repetere, sed approbare cogeremur. Unde concludit:
Quod si in carne circumcisi hominis non in quo venirent locum, ubi circumcisionem repeterent, quia unum est idem membrum; multo minus invenietur locus in uno corde, ubi Baptismus Christi repetatur: ideo qui duplicare Baptismum vultis, necesse est omnino, ut corda duplicia requiratis.
Probatur secundo, auctoritate summorum Pontificum, qui veritatem illam docuerunt: imprimis vero ex Stephano I in Epistola, quam rescripsit ad S. Cyprianum, et collegas Episcopos Africanos, qui definierant rebaptizandos esse ab haereticis baptizatos: quamquam enim illius epistola integra non extet, tamen illius partem legimus apud Cyprianum in Epistola ad Pompeium, ubi refert Stephanum scripsisse: Si quis a quacunque haeresi venerit ad eos nihil innovetur, sed teneatur ut traditum est: ut manus illi imponatur in paenitentiam: cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes, non baptizent, sed communicent tantum: Quam utique sanctionem sic egregie commendat Vincentius Lirinensis cap. 9. ubi scribit:
Cum undique ad novitatem rei cuncti reclamarent (nempe rebaptizandos esse ab haereticis baptizatos), atque omnes quaquaversum Sacerdotes pro suo quisque studio nitenterentur, tum beata memoriae papa Stephanus Apostolicae sedis Antistes cum caeteris quidem collegis suis, sed tamen prae caeteris restitit; dignum, ut opinor, existimans si reliquos omnes tantum fidei devotione vinceret, quantum loci auctoritate superabat. Denique in epistola, quae tunc ad Africam missa est, idem his verbis sanxit, Nihil novandum, nisi quod traditum est: intelligebat enim vir sanctus et prudens, nihil aliud rationem pietatis admittere, nisi ut omnia, quae fide a Patribus suscepta forent, eadem fide consignarentur filiis, nosque religionem, non qua vellemus ducere, potius qua duceret illa sequi oportere; idque esse proprium Christianae modestiae et gravitatis, non sua posteris tradere, sed a maioribus accepta servare. Quis ergo tunc universi negotii exitus? Quis utique, nisi utilis, et solidus? Retenta est Sacramenti antiquitas, et explosa novitas.
— Idem statuerunt alii summi Pontifices, maxime Siricius I Epist. ad Himerium Tarraconensem Episcopum, cap. 1.
Significasti, inquit, baptizatos ab Arianis plurimos ad fidem Catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris baptizare velle; quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetuit, et Canones contradicunt, et post Nicaenense Concilium missa ad provincias a Praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant; quod et nos cum Novatianis, aliisque haereticis, ut est in Synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, Episcopalis manus impositione Catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens, Occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit declinare, si non vultis a nostro Collegio Synodali sententia separari.
— Idem statuit Innocentius I, Epist. 22. ad Episcopos Macedoniae, cap. 4. Leo Magnus, Ep. 79. ad Nicetam, cap. 7. Anastasius II Epist. ad Anastasium Imperatorem, cap. 7. et Gregorius Magnus, lib. 1. Epist. 61. ad Quirinum, et alios Hiberniae Episcopos:
Ab antiqua, inquit, Patrum institutione didicimus, ut qui apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad Ecclesiam redeunt, aut unctione Chrismatis, aut impositione manus, aut professione fidei revocentur. Unde Arianos per impositionem manuum Occidens, per unctionem sancti Chrismatis Oriens reformat ad ingressum Ecclesiae: Monophysitae, et alii ex sola vera confessione recipiunt, quia sanctum Baptisma, quod apud haereticos consecuti sunt, tunc in eis vires mundationis recipit. Haeretici vero, qui non baptizantur in nomine Trinitatis, ut Bonosiani, et Kataphrygae, quia et illi Christum Dominum non credunt, et isti Spiritum Sanctum perverso sensu quemdam esse pravum hominem Montanum credunt, et alii tales, cum ad Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia Baptisma non fuit, quod in Trinitatis nomine non acceperunt: Nestoriani vero, qui in sanctae Trinitatis nomine baptizantur, sed eos Iudaicae perfidiae similes, incarnationem non credentes, haereseos errore obcaecati, ideo venientes ad Ecclesiam, de fidei veritate, et confessione docendi sunt, etc.
Obiicies 1. Varios Conciliorum Canones, quibus praecipitur haereticos ad Ecclesiam accedentes esse baptizandos et ordinandos, eorumque Baptismus et Ordinatio reprobatur. Sic sanxerunt Apostoli Can. 26. his verbis:
Episcopum, aut Presbyterum suscipientem haereticorum Baptisma damnari praecipimus. Et si Episcopus aut Presbyter, si eum, ut secundum veritatem habuerit Baptisma, denuo baptizaverit, aut pollutum ab impiis non baptizaverit, deponatur, ut deridens crucem, et mortem Domini, nec veros Sacerdotes a falsis discernens. Et Can. 68. Si quis Episcopus, vel Presbyter, vel Diaconus secundam ordinationem susceperit ab aliquo, deponatur tam ipse, quam qui ipsum ordinavit, nisi forte constet eum ab haereticis ordinationem habere; qui enim a talibus baptizati sunt, aut ordinati, nec fideles, nec Clerici esse possunt.
— Similiter in Nicaeno, Can. 8. statuitur de his, qui se nominant Catharos idest mundos: si qui venerint ad Ecclesiam Catholicam, placuit sancto, et magno Concilio, ut impositionem manus accipientes, sic in Clero permaneant: vel ut habet Editio secunda eiusdem Concilii: Si qui venerint ad Ecclesiam ex Novatianis, placuit, ut ordinentur, et si in Clero maneant. Igitur licet eorum Baptisma admittat Ecclesia, tamen ordinationes, ut illicitas et irritas reprobat. Item ex Can. 95. sextae Synodi in Trullo: Venientes ad Ecclesiam ab haeresi baptizamus. Denique id Carthaginensibus sub S. Cypriano, necnon Iconiensi sub Firmiliano constat decretum fuisse Baptismum ab haereticis collatum esse nullum.
Nego consequentiam, et ad Canones Apostolorum respondeo: Baptismus ab haereticis collatus, qui non formam, ut faciebant veteres haeretici, sicut refert S. Irenaeus, lib. 1. Contra Haereses, cap. 18., reprobatus est ut irritus et nullus concedo: Baptismum collatum ab haereticis in debita forma et materia, nego: licet enim Baptismus ille ab adulto susceptus, ministerio haereticorum, plerumque sit illicitus et infructuosus, propter pravam suscipientis dispositionem, tamen est validus. Ad Canonem Nicaeni, respondeo, per eam manus impositionem, non intelligi ordinatoriam, sed confirmatoriam, qua praescribebatur Clericis Novatianorum, quia Novatiani non sacrum Chrisma, proindeque nec Confirmationis Sacramentum admittebant, ut refert Theodoretus lib. 3. Haereticarum Fabularum. Vel dico, illam manus impositionem non fuisse consecratoriam, sed tantum reconciliatoriam, scilicet benedictionem, per quam Clerici prius ad Ecclesiastica munia inhabiles, ad eadem obeunda recipiebantur. Qua utique explicatio verior apparet: tum quia sic Canonem explicat S. Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos, qui negabant Arianos cum suis honoribus recipiendos esse; scribit enim: Nicaena Synodus omnes haereticos suscipit, exceptis solis Samosateni discipulis; quod ius maius est, Episcopo Novatianorum si conversus sit, Presbyterii gradum servat: tum quia in Nicaena secunda Act. 1. cum ambigeretur, utrum Episcopi Iconoclastae recipi deberent, et lectus esset praelibatus Canon Nicaeni, Tarasius Patriarcha Constantinopolitanus rogatus, quid per illam manus impositionem intelligeret, respondit, forte benedictionem esse tantum, non ordinationem, ubi vox illa forte videtur irrepsisse Interpretis incuria: tum denique quia in eadem Synodo, et actione concluditur ex sententiis SS. Patrum, Clericos redeuntes ad Ecclesiam ab haeresi, recipiendos esse cum impositione manuum, et suis gradibus et honoribus restituendos; unde Episcopi Iconoclastae, qui in Ephesino Conciliabulo imagines damnaverant, cum aliis Patribus consederunt, datis prius et lectis suae confessionis et fidei libellis.
— Ad Canonem Trullanum respondeo, per eum dumtaxat repudiari Baptismum collatum ab haereticis in indebita forma; non vero quod ab haereticis sit acceptum; sic enim in eo Canone praescribitur:
Venientes ad Ecclesiam haereticos suscipimus secundum morem, et ordinem antiquorum. Arianos, Macedonianos, et Novatianos, qui se purum vocant, Tetraditas, et Apollinaristas, suscipimus, si libellos afferant, et execrentur quamlibet haeresim. De Paulianistis constitutio ab Ecclesia Catholica facta est, ut omnino rebaptizentur. Eunomiani, qui sub una mersione baptizant, Montanistas, et Sabellianos, et reliquas pestes, qui ex Galatarum regione profecti sunt, venientes ad Ecclesiam, non sicut ethnicos suscipimus, et primo de ipsis facimus Christianos, secundum Catechumenos, tertio ipsos exorcizamus, postquam ter insufflavimus in faciem, et aures, sic illos initiamus, facimusque ut in Ecclesia numerentur, et audiant Scripturas, et tunc illos baptizamus; Manichaeos vero, Valentinianos, Marcionistas, et similes, libellos oportet facere, et execrari haeresim. et Nestorium, Eutychen, Dioscorum, Severum, et reliquos haeresum principes, et ita participes esse sanctae communionis.
— Ad caetera Concilia, nempe Iconiense, et Carthaginense, respondet S. Augustinus, lib. 2. De Baptismo, cap. 3. illa fuisse Concilia Provincialia, quae postmodum per generale totius orbis Concilium proscripta sunt.
Ipsa, inquit, Concilia, quae per singulas regiones, vel provincias fiunt, plenariorum Conciliorum auctoritati, quae fiunt ex universo orbe Christiano, sine ullis ambagibus cedere; ipsaque plenaria saepe priora posterioribus emendari, cum aliquo experimento rerum aperitur quod clausum erat, et cognoscitur quod latebat. sine ullo typho sacrilego superbire, sine ulla instanti cervice arrogantiae, sine ulla contentione lividae invidiae, cum sancta humilitate, cum pace Catholica, cum charitate Christiana.
Adde quod etiam ipsemet S. Cyprianus haud dubie mutata sententia, Concilia illa damnasset, si eorum Decreta ab universali Concilio proscripta accepisset. Porro plurima post ipsum Oecumenica Concilia approbaverunt Baptisma collatum ab haereticis; ac subinde nulla vis est facienda in auctoritate S. Cypriani hac de re, nec in Conciliis ab eo celebratis. Unde S. Augustinus, lib. 2. De Baptismo, cap. 8. et 9.
Cyprianus, inquit, in fine epistola ad Quintum ostendit in quo, tamquam lectulo auctoritatis, quasi fessus acquieverit: Quod quidem, inquit, et Agrippinus cum caeteris Coepiscopis statuit, et librata Concilii communis examinatione firmavit, quorum sententiam religiosam et legitimam nos etiam secuti sumus. Haec attestatione satis ostendit, multo magis se fuisse commemoraturam, si quod de hac re transmarinum, vel universale Concilium factum esset. Nondum autem tactum erat, quia consuetudinis robore tenebatur orbis terrarum, et hoc solum opponebatur inducere volentibus novitatem: postea tamen dum inter multos ex utraque parte tractatur, et quaeritur, non solum inventa est, sed etiam ad plenarii Concilii auctoritatem roburque producta post Cypriani passionem, sed antequam nati essemus.
Obiicies 2. Anastasius summus Pontifex divina ultione percussus est, quod admiserit baptizatos ab haereticis; nam in Gratiano, dist. 9. legimus: Quia voluit occulte revocare Acacium, et non potuit, nutu divino percussus est. Adde, et quia probavit Sacramenta ab ipso collata, ut patet ibidem cap. praecedenti, ubi refertur idem Anastasius, Ep. 1. cap. 7 et 8. ad Anastasium Augustum ita scribens:
Secundum Ecclesiae Catholicae consuetudinem sacratissimum servitutis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, quos baptizavit Acacius, vel quos Sacerdotes, sive Diacones secundum Canones ordinavit, ulla ex nomine Acaci portio laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita Sacramenti gratia minus firma videretur.
— Respondeo, Gratianum deceptum esse occasione vitae Anastasii exceptae ex Pontificali Romano, unde hanc auctoritatem deprompsit, et in quo legimus:
Anastasius secundus, natione Romanus, fuit temporibus Theodorici Regis; eo tempore multi Clerici, et Presbyteri se ab eius communione abegerant, eo quod communicasset sine consilio Episcoporum, vel Presbyterorum, et Cleri Ecclesiae Catholicae Diacono Thessalonicensi, nomine Photino, qui communicaverat Acacio, et quia occulte voluit revocare Acacium, et non potuit, nutu divino percussus est:
haec autem narratio prorsus fabulosa est, et verum figmentum a schismaticis Laurentianis ad vitam Anastasii additum; quod vel inde satis ostenditur, ut notat Glossa ad praefatum caput, quia Anastasius dicitur voluisse revocare Acacium, qui longe ante obierat; nam ex Evagrio, lib. 3. cap. 23. et Nicephoro, lib. 16. cap. 12. Acacius obiit tempore Felicis III, qui ipsum excommunicaverat; Felici autem successit Gelasius, et Gelasio Anastasius. Quomodo ergo potuit Anastasius de eo revocando cogitare, quem iam sciebat mortuum? nam ipsemet in praefata Epistola ad Anastasium scribit, Acacium mortuum stare cum Felice ante Iudicem Christum. Neque etiam culpandus apparet, quasi consenserit Anastasio Imperatori, caeterisque defensoribus Acacii, ut scribit Iustinus Imperator, Epist. ad Hormisdam summum Pontificem; nam Symmachus Anastasii successor in suis litteris Apologeticis significat, hoc esse commentitium; ibidem enim ait, se conformiter agere suis decessoribus excommunicando detentores Acacii: quod certe non faceret, si illius praedecessor Anastasius eos fovisset. Neque tandem damnandus apparet, quod probaverit Sacramenta collata ab Acacio: id enim praestitit, quoniam Sacramenta illa in legitima forma et materia ministraverat Acacius; ac subinde non erant reiicienda; quod utique probat sex rationibus: prima, quia in Sacramentis virtus Christi operatur, qua omnem maculam repellit. Secundo, de radiis solis, qui etsi transeant per loca sordida, tamen non coinquinantur. Tertia, de Iuda, qui licet malus fuisset, multa tamen fecit, quae rata sunt habita. Quarta, de auctoritate Domini, qui praecepit verba Scriptorum et Pharisaeorum servanda et implenda. Quinta ratio, quod omne bonum a quocumque fiat, fit a Deo. Sexto denique, quia in Sacramentis non est attendendum qualis vel quis conferat, sed quid conferat; quia incrementum solus Deus praebet. Haec autem omnia Catholicam doctrinam continent; ac proinde est absurdum existimare Pontificem Anastasium propter illa divinitus fuisse percussum. Obicies 3. Eandem distinctione, cap. 1. refertur auctoritas sancti Leonis Magni petita ex Epist. 37. ubi scribit: Manifestum est per crudelissimam insanissimamque saevitiam Dioscori et aliorum Haereticorum in Alexandrina caede omne caelestium Sacramentorum lumen extinctum esse: intercepta est enim sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidis manibus impiorum omnia se substraxere mysteria: ergo censet penes haereticos non remanere ius ministrandi et conficiendi Sacramenta, — similiter Pelagius Papa, ut ibidem, cap. Schisma q. 1. ait: Non est Christi corpus, quod schismaticus conficit, si caritate duce erigimur. Praemiserat autem: Qui spiritum non habent corporis Christi, sacrificium habere non possunt. — Item ex Innocentio I qui Epist. I. ad Alexandrum decernit, quod etsi valeat Baptisma Arianorum, tamen irritae sint, et nullae eorum ordinationes. Non videtur, inquit, Clericos Arianorum sine sacerdotio ministerii cuiuscumque suscipere dignitatem, quoniam quibus solum Baptismum ratum esse permittimus, praelationem Spiritus, quam acceperant, amiserunt, nec dare eius plenitudinem possunt, qua maxime in Ordinibus operatur. Quam utique constitutionem ponderans Petrus Damianus Opusculo 6. cap. 22. scribit: In quibus decretalibus verbis manifeste datur intelligi, quod in promotionibus Clericorum non immerito fides ordinantis attenditur, ex quo fideliter pendet, ut ordinatio ipsa sive rata, sive irrita iudicetur. Denique 1. quaest. 1. cap. Daibertum:
Ex Urbano II Daibertum a Nezelone licet simoniaco, non simoniace eiusdem confessione reperimus in Diaconum ordinatum, et beati Innocentii Papae sententia constat declaratum Nezelonem ab haereticis ordinatum, quia nihil habuit, nihil dare potuit ei cui manus imposuit; nos tanti Pontificis auctoritate firmati, et Damasi Papae testimonio roborati, qui ait, reiterari oportet quod male actum est, Daibertum ab haereticis corpore et spiritu digressum ex integro Ecclesiae necessitate ingruente Diaconum constituimus: quod non reiterationem existimari censemus, sed integram Diaconii dationem, quia, ut diximus, qui nihil habuit, nihil dare potuit.
Igitur ex sententia summorum Pontificum collatio Sacramentorum ab haereticis est invalida.
Nego consequentiam, et ad primum dico, S. Leonem loqui dumtaxat de licita, non autem de valida Mysteriorum, et Sacramentorum administratione: cum enim propter illam caedem omnes Praesules, qui Nestorio favebant, incurrissent excommunicationis sententiam, non licebat eis amplius divinis interesse ministeriis ac mysteriis. — Ad Pelagium autem dico: non est Christi corpus, quod schismaticus conficit, quantum ad mysticam significationem, qua Sacramentum Eucharistiae representat unitatem ecclesiae membrorum, tam inter se, quam cum suo capite, ex quibus fit unum corpus mysticum, quod est Ecclesia, iuxta illud Apostoli, Unus panis, unum corpus, multi sumus, qui de uno pane participamus, concedo: nam haec unitas, cum a schismate scindatur ac divellatur, non potest repraesentari per confectam ab illo Eucharistiam: non est Christi corpus, quantum ad veritatem Sacramenti; quasi schismaticus Sacerdos non haberet amplius auctoritatem et virtutem conficiendae Eucharistiae, nego. — Ad Innocentii auctoritatem distinguo: solum Baptisma Arianorum ab eo validum habetur, non autem ordinatio, quantum ad honorem et dignitatem, concedo: quia ab illis baptizati post peractam poenitentiam recipiebantur in coetum fidelium, et erant idonei ad alia Sacramenta suscipienda, etiam ad sacros Ordines; secus vero de iis, qui ab eis fuerant ordinati, quibus honor non servabatur, sed redigebantur in ordinem Laicorum, neque post suam reconciliationem permittebantur fungi suis muneribus ac ministeriis: quantum ad characterem, quasi imprimeretur in baptismate collato ab haereticis, non autem in ordinationibus ab eis factis modo debito, nego. Nec aliud certe voluit Innocentius, ut constat ex Epist. 22. quae est ad Episcopos Macedoniae, cap. 1. ubi scribit: Nostra lex est Ecclesiae, venientibus ab haereticis, si tamen illi baptizati sint, per manus impositionem tantum laicam tribuere communionem, nec ex iis aliquem in Clericatus honorem, vel dignitatem subrogare. — Eadem solutione fit satis auctoritati S. Petri Damiani. Ibi enim distinguit haereticos duplicis ordinis, quorum aliqui peccabant in fidem, non tamen a fide recedebant, sicut Novatiani; alii autem recedebant a fide, ut Ariani. De haereticis primae classis dicit eorum ratam esse ordinationem, et illos in Ecclesia recipi cum suis honoribus et gradibus. De Arianis autem dicit irritam esse illorum ordinationem, nec eos in Ecclesia cum suis honoribus admitti; quod probat auctoritate praedictata Innocentii. — Ad tactum Daiberti ordinati a Nezelone Moguntino Archiepiscopo Simoniaco, ipsemet Urbanus II qui eum ordinavit iterum, dicit priorem ordinationem aestimandam esse ex sententia Innocentii Papae, et testimonio Papae Damasi. Porro secundum utriusque Papae sententiam, haereticorum ordinatio legitime facta est non iteranda. Unde Daibertus ab Urbano reordinatus est, quin Nezelon eum vel in Ecclesiae forma non ordinaraverat, vel non habuerat ordinandi potestatem: sicque illa ordinatio prorsus erat irrita, non defectu fidei, sed ordinis, et characteris Episcopalis: quemadmodum statuit Damasus, Epist. 1. ubi decernit ordinatos ab haereticis iterum ordinandos, si prater Ecclesiae formam et ritum, aut a non habentibus ordinandi potestatem fuerint ordinati: Inquitur enim de iis, qui a Chorepiscopis quibusdam, qui non erant Episcopi, fuerant ordinati: unde circa finem reddit rationem, cur hi non potuerint ordinare: quia, inquit, qui Pontificalem honorem non habuit, Pontificalia iura tribuere non potuit.
Obiicies. 1. Aliquos e Ss. Patribus, qui videntur improbasse Baptismum ab haereticis collatum: primo quidem, Dionysium Alexandrinae urbis Episcopum, qui, ut testatur S. Hieronymus, lib. De scriptoribus Ecclesiasticis, in Cypriani et Africanorum dogma consentiens de haereticis rebaptizandis ad diversos plurimas misit epistolas, in quibus id dogma tuebatur. Item S. Athan., Serm. 3. contra Arianos videtur reprobare Baptisma ab Arianis collatum: Ariani, inquit, in periculum veniunt, ne amittant integritatem mysterii; loquor autem de baptismate: sic enim in nomine Patris, et Filii, datur profutura initiatio: Patrem autem rerum illi non pronuntiant, eo quod negent aliquid ex ipso existere, et simile esse illius substantiae; negant quoque rerum Filium, aliumque ex non entibus conditum Filio comminiscentes in Baptismo proferunt: quomodo igitur non plane vanum ac inutile fuerit Baptisma, quod ab illis datur, cum id nonnisi species sit et inane simulacrum, ipsique ea re nihil solidae opis afferant ad pietatem? Deinde S. Cyrillus Ierosolymitanus in Praefatione ad suas Catecheses ait: Non licet bis, aut ter hoc Sacramentum uti: unus enim Dominus, et una fides, et unum Baptisma: nam soli haeretici rebaptizantur. Et Optatus Milevit. lib. 1. Ante medium: Scimus haereticorum Ecclesias singulorum prostitutas nullis legalibus Sacramentis, et sine iure honesti matrimonii esse. Et infra: Dixistis fieri non posse, ut falso Baptismate inquinetur ablui: etc. Tandem S. Bernardus, Serm. 66. in Cantica loquens de quibusdam haereticis, negat eos habere potestatem conficiendi corpus Christi Domini. Igitur SS. Patres censent nulla esse Sacramenta ab haereticis collata.
Nego consequentiam, et ad primum dico S. Dionysium aliquamdiu stetisse in ea sententia, quod auctoritatem Conciliorum Iconiensis, Synadensis, et similium damnare non auderet: at in illa sententia diu non stetit, quippe sequester et supplex accessit et scripsit ad Stephanum summum Pontificem, pro reconciliandis ei Orientalibus Episcopis: quod utique signum est eum hac in re non fuisse pertinaciter Stephano oblatratum. His adde, quod ipsemet consuluerit Sixtum Stephani successorem, utrum rebaptizare deberet senem quemdam ab haereticis baptizatum, qui eorum Baptisma execratus, a Catholicis baptizari postulabat, ut constat ex eius Epistola apud Eusebium, lib. 7. Historiae, cap. 8. Sic autem non se gessisset Dionysius, nisi sententiam Stephani fuisset amplexus, et opinionem Africanorum Episcoporum deseruisset: nam alioqui incunctanter hunc hominem baptizasset, maxime cum ex eo acciperet praeter Ecclesiae formam ab haereticis fuisse baptizatum. — Ad secundum distinguo maiorem: Baptismus ab Arianis collatus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, vanus est et inutilis, quantum ad primarium effectum, nempe gratiam, concedo: quantum ad secundum effectum, nempe characterem, nego. Quod autem sic exponendus sit S. Athanasius, constat ex his verbis: in periculum veniunt, ne amittant integritatem mysterii: si enim revera irritum esset eorum Baptisma, quantum ad omnes effectus, non dicerentur in periculum venire amittendae integritatis mysterii, sed absque ulla dubitatione dicerentur talem integritatem amittere. Vel dico, ipsum loqui de Arianis, qui licet Patris, et Filii nomen exprimerent, forte eis addebant nomina Creatoris et creatura, Factoris et facturae: unde subdit: Non in Patre, et Filio tribuunt Ariani Baptisma, sed in Creatore et creatura, in Factore et factura: sicut igitur creatura quiddam diversum est a Filio, ita diversum quiddam a vero Baptismate est, quod ab ipsis existimatur dari. — Ad S. Cyrillum et Optatum respondeo, quod licet absque ulla distinctione dicant, haereticos esse extraneos a Catholicis Sacramentis, et posse esse rebaptizandos, quia prius eorum Baptisma nullum erat; attamen cum distinctione sunt intelligendi, nempe de haereticis qui existimabant peccare in forma: Optatus enim lib. 5. aperte docet, post Trinitatem non licere in Trinitate baptizare: Quid, inquit, nobis risum est, non post nos, sed post Trinitatem Baptisma geminari, cuius de sacramento non levis certamen innatum est, et dubitatur an post Trinitatem in eadem Trinitate iterum liceat facere: vos dicitis, liceat: nos dicimus, non licet: inter licet vestrum, et non licet nostrum, fluctuant animae populorum. — Secundum dico eum ibi loqui de quibusdam haereticis, qui Apostolicos se nominabant, qui cum non essent Sacerdotes ordinati, ut colligitur ex eo quod nominat eos rusticanos, idiotas, et prorsus contemptibiles, dicatque eos detrahere ordinibus Ecclesiae, et aestimare omnes Archiepiscopos, Episcopos, et Presbyteros esse peccatores: cum, inquam, non essent ordinati, nihilominus Manichaeorum haeresim excitantes, cibosque communes aspernantes ut immundos et indignos, qui traiicerentur in Christianum stomachum, asserebant se potestatem habere quotidie in mensa sua consecrandi corporis Christi, ut se in corpus, et membra Christi nutrirent et fovarent.
Obiicies. 2. Sententia de recipiendo ab haereticis collato Baptismate, nullo legitimo fundamento nititur: igitur non est alteri praeferenda.
Probatur antecedens: ecclesiastica dogmata fundari debent, vel in Scriptura sacra, vel in Evangelica et Apostolica Traditione: at ita non est de hac sententia; siquidem nullis Scripturae textibus aperte declaratur: non etiam nititur legitima Traditione: omnis enim legitima Traditio a Divina vel Apostolica auctoritate descendit: at ita non est de illa Traditione, quam Stephanus Pontifex ostendebat: nusquam enim in Evangelio, aut Apostolorum Epistolis, vel actibus habetur, suscipiendos esse haereticos baptizatos cum sola manuum impositione: igitur humana dumtaxat erat illa Traditio, cui propterea merito reluctabatur sanctus Cyprianus cum Africanis Episcopis.
Nego antecedens, et minorem illius probationis: Traditio enim illa est vere Apostolica: nam, ut praeclare docet S. Augustinus, lib. 1 De Baptismo, cap. 21.
Quod universa tenet Ecclesia, nec Conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate Apostolica tractum, certissime creditur: at recte baptizatos, a qualibet haeresi veniente ad Ecclesiam, absque novo Baptismate recipiendos, antiquissima consuetudo semper, et ubique tenuit ante Stephanum, et ea nullo sancita Concilio, sed unanimi totius Ecclesiae consensu; ante Agrippinum, et hic eam primus correxit, seu potius corrupit: neque novitas inducta per Agrippinum ubique recepta fuit, nec ab Agrippino viguit apud Africanos ad Cyprianum usque, sicuti supra diximus. Et supra cap. 5. Non invenimus aliquem, cum apud haereticos baptizatus esset, in eo Baptismo admissum esse, et communicasse temporibus Apostolorum: at neque invenimus ab haereticis aliquem venientem qui fuerit apud illos baptizatus, ab Apostolis denuo baptizatum. Et ibidem: quod accepimus ab Apostolis, quod Ecclesia consuetudo semper tenuit, quod plenarium Concilium confirmavit, hoc sequimur. — Et 2. De Baptismo, cap. 6. Nolite nobis obiicere auctoritatem Cypriani ad Baptismi repetitionem, sed tenete nobiscum exemplum Cypriani ad unitatis conservationem. Nondum erat diligenter illa
Baptismi quaestio pertractata, sed tamen celeberrimam consuetudinem tenebat Ecclesia; in ipsis quoque schismaticis et haereticis corrigere, quod pravum est, non iterare, quod datum est, sanare quod vulneratum est, non curare, quod sanum est; quam consuetudinem credo ab Apostolica Traditione venientem.» — His adde, quod tam Cyprianus ipse, quam eius Collegae in Concilio aperte agnoverint consuetudinem et Traditionem Ecclesiasticam sibi adversari: siquidem pluries inculcant consuetudinem debere veritati cedere; nam ibi Libosus Vagensis Episcopus sententiam suam ferens ait: In Evangelio Dominus, Ego sum, inquit, veritas, non dixit: ego sum consuetudo: itaque veritate manifesta, cedat consuetudo veritati. Et Castus Siccensis: Qui contempta veritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, multo circa Deum ingratus est, cuius inspiratione Ecclesia eius instruitur. Idem proferunt alii plurimi Episcopi in eodem Concilio, ut videre est apud S. Augustinum, lib. 3. De Baptismo, cap. 7. et sequentibus.
Urgebis. Illa traditio censeri non potest Apostolica, cuius contraria vigebat apud plurimas Ecclesias: sed ita est; nam consuetudinis de recipiendis ab haeresi venientibus absque novo Baptismate contrariam consuetudinem obiicit Firmilianus Caesareae Cappadocum Episcopus in sua Ep. ad S. Cyprianum, ubi cum dixisset: Quod autem pertinet ad consuetudinem refutandam, quam videntur opponere veritati, quis tam insanus sit, ut veritati consuetudinem praeferat? aut quis perspecta luce tenebras non derelinquat, nisi etsi coecos Christo adveniente, idest veritate, adiuvet in aliquo antiquissima consuetudo, quod relicta novae veritatis via, in vetustate permanserit? Quod quidem adversus Stephanum, vos dicere Afri potestis, cognita veritate, errorem vos consuetudinis reliquisse; statim subdit: Caeterum, nos veritati consuetudinem iungimus, et consuetudini Romanorum consuetudinem, sed veritatis opponimus, ab initio hoc tenentes, quod ab Apostolis traditum sit, nec meminimus hoc apud nos coepisse; cum semper illic observatum sit, ut nonnisi unam Dei Ecclesiam nossemus, et Sanctum Baptisma nonnisi sanctae Ecclesiae computaremus. Insuper S. Cyprianus, Epist. ad Iubaianum: Non nova, inquit, apud nos aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos, qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi iam anni sunt, et longa aetas, ex quo sub Agrippino homine memoriae caro conciliante in unum Episcopi plurimi hoc statuerunt: igitur illa consuetudo, qua nitebatur S. Stephanus Romanus Pontifex, non erat Apostolica, neque universalis.
Distinguo minorem: obiiciebat consuetudinem revera ab Apostolis traditam de rebaptizandis iis, qui ab haereticis baptizati non fuerant in debita forma et materia, concedo: qui legitima forma et materia ab haereticis Baptisma susceperant, nego. Ad Firmilianum autem dico, ipsum studio partium et animi livore percitum, quod a Stephano summo Pontifice una cum suis Collegis excommunicatione fulminatus esset, plura in ipsa Epistola ad Cyprianum comminisci, quae non solum a veritate erant omnino aliena, sed etiam apertam rerum Ecclesiasticarum ignorantiam prae se ferebant. Nam ibidem asserit, Hermogenem, Cerinthum, et Basilidem, post longam aetatem ab Apostolorum tempore vixisse, cum tamen ex S. Ignatii Epist. 2. ad Trallenses, et Epist. 10. ad Smyrnenses, apertissime constet praedictos haereticos fuisse Apostolis coaevos. Ibidem etiam Romanam Ecclesiam damnat, quod diversa die celebraret Pascha ab ea, quam tradiderant Apostoli, quibus aperte Iudaeis et Quartodecimanis, iam antea ab Ecclesia proscriptis, favebat. Tandem falso supponit Stephanum et Ecclesiam Romanam approbare Baptisma quorumlibet haereticorum,puta Kataphrygarum, et aliorum, qui non baptizabant etiam in legitima Ecclesiae forma. Supponit pariter morem viguisse apud Orientales rebaptizandi omnes haereticos ad Ecclesiam venientes, etiam eos, qui baptizati fuerant in debita forma et materia, quod omnino erat alienum a veritate. — Ad S. Cyprianum respondet S. Augustinus, lib. 3. De Baptismo, cap. 12. eius sententiam cum proprio illius facto pugnare; nam, inquit: Si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis venientes, ut quid facta sunt a Cypriano de hac re Concilia? Et quid eidem Iubaiano dicit, non se rem novam facere aut repentinam, sed ab Agrippino institutam? Cur enim Iubaianus de novitate turbaretur, ut eum per autoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat Ecclesia? Cur denique tot eius Collegae in Concilio dixerunt, rationem et veritatem consuetudini praeponendam, ac non potius dixerunt eos, qui aliud facere vellent, et contra veritatem, et contra consuetudinem facere?
Obiicies. 6. Ex S. Cypriano: ille non potest valide baptizare, qui non potest dare remissionem peccatorum: sed haeretici non possunt dare remissionem peccatorum. — Respondet S. Augustinus, lib. 5. cap. 2. De Baptismo, distinguendo minorem: haeretici non possunt suis sectatoribus dare remissionem peccatorum, propter defectum potestatis conferendi Baptismum, qua remitterentur peccata, nego: propter defectum fidei et charitatis in suscipientibus, concedit. Proinde, inquit, consentimus Cypriano, haereticos remissionem dare non posse: Baptismum autem dare posse: quod quidem illis, et dantibus, et suscipientibus valet ad perniciem, tamquam tanto munere Dei male utentibus: sicut etiam maligni et invidi, quos et intus esse ipse testatur, remissionem peccatorum dare non possunt, cum eos tamen baptismum dare posse omnes fateantur.
Instabat S. Cyprianus: Illi non possunt dare remissionem peccatorum, qui non habent Spiritum sanctum, siquidem Christus Dominus Ioannis 20. dixit: sicut misit me Pater, et ego mitto vos: hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit: accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc.: sed haeretici non habent Spiritum: igitur, etc. — Respondet S. Aug., lib. 2. Contra Epistolam Parmeniani, hoc oraculo significatum iri Baptismum non solum per hominem, sed etiam hominis esse, si postea quam dixit: Ecce ego mitto vos, subiecisset continuo: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur: et si cui tenueritis, tenebuntur: cum vero interpositum est, hoc cum dixisset, insufflavit, et ait illis: Accipite Spiritum Sanctum: et deinde illatum per eos remissionem, vel retentionem fieri peccatorum, satis ostenditur, non ipsos id agere, sed per eos utique Spiritum sanctum, sicut alio loco dicitur: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus sanctus qui in vobis est. Spiritus autem sanctus in Ecclesiae praeposito vel Ministro sic inest, ut si fictus non est, operetur per eum Spiritus sanctus, et ad eius mercedem in salutem sempiternam, et eorum regenerationem, vel aedificationem, qui per eum sive consecrantur, sive evangelizantur. Si autem fictus est, quoniam verissime scriptum est, Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, deest quidem saluti eius, ut auferat se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu: ministerium tamen eius non deserit, quo per eum salutem operatur aliorum.»
Urgebat S. Cyprianus: Ille non potest conferre remissionem peccatorum etiam homini bene disposito, qui peccatis inquinatur; etenim Deus peccatorem non audit, et nemo dat quod non habet. — Respondet S. August., ibid. cap. 20. Si ad hoc valet, quod dictum est in Evangelio, Deum peccatorem non audire, ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur, quomodo exaudit homicidam deprecantem, vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus imponitur? Quae omnia tamen et fiunt, et valent etiam per homicidas, idest, per eos, qui oderunt fratres, etiam in ipsa intus Ecclesia. Cum dare nemo possit quod non habet; quomodo dat homicida Spiritum Sanctum? Et tamen ipse intus etiam baptizat: Deus ergo dat etiam ipso baptizante Spiritum Sanctum.
Instat S. Cyprianus: Non potest spiritualia agere et conferre, qui amisit Spiritum Sanctum: sed haereticus amisit Spiritum Sanctum: igitur, etc. — Respondet Augustinus, ibid. cap. 21. Si quisquis sanctum Spiritum dare non potest, baptizare non potest, cur intus baptizat homicida? aut quomodo Spiritum Sanctum habet homicida, cum omnis, qui sanctum Spiritum habet, illuminatus sit; qui autem odit fratrem suum, in tenebris sit usque adhuc?
Obiicit. 7. S. Cyprianus, Epist. ad Iubaianum: qui foris baptizatur, utique id accipit quod credidit: falsum autem credens verum accipere non potest; adultera et profana, secundum quod credebat, accipit. — Respondet S. August., lib. 3. De Baptismo, cap. 11. Non interest cum de Sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid crediderit, et quali fide imbutus sit ille, qui accipit Sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad Sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest, ut homo integrum habeat Sacramentum, et perversam fidem, sicut fieri potest ut integra teneat verba Symboli, et tamen non vere credat, sive de ipsa Trinitate, sive de Resurrectione, vel aliquid aliud. Neque enim parva res est in ipsa intus Catholica tenere integrum fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso Deo nihil aliud credat, quam veritas habet. Quid ergo si in ipsa Catholica baptizatus, postea legendo, audiendо, et pacifice disserendo, ipso Domino revelante, cognoverit aliter se ante credidisse, quam debebat, denuo baptizandus est? Quamobrem, ut recte observat S. August., lib. 6. cap. 1. B. Cyprianus cum suis sectatoribus non alia ratione censuit, non esse posse apud haereticos vel schismaticos Baptismum Christi, nisi quia non distinguebat Sacramentum ab effectu vel usu Sacramenti, et quia eius effectus atque usus, in liberatione a peccatis, et cordis rectitudine non inveniebatur, ipsum quoque Sacramentum non ibi esse putabatur.
Obiicit. 8. Epistola ad Pompeium: Ecclesia et Spiritus Sanctus et
Baptisma ab invicem non possunt separari; et ideo qui ab Ecclesia separati sunt, et a Spiritu sancto, etiam a Baptismo separatos esse oportet. — Respondet S. Augustinus, lib. 5. De Baptismo, cap. 23. si ita est, cum quisquis in Ecclesia Catholica Baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quandiu in Ecclesia et ipse manet; si autem inde discesserit, discessit a Baptismo; quod non ita est: nam ideo redeunti non redditur, quia cum discessit, non amisit; quemadmodum autem Spiritum sanctum, sicut habent filii dilecti, non habent filii mali, qui et tamen baptismum habent, sic et Ecclesiam sicut habent Catholici, non habent haeretici; et tamen Baptismum habent. Itaque sicut potest Baptisma esse, unde se aufert Spiritus sanctus, ita potest esse Baptisma, ubi non est Ecclesia.
Obiicit. 9. S. Cyprianus: Non potest vis Baptismi maior esse aut potior, quam confessio, quam passio: sed confessio, et passio, seu Baptismus sanguinis haereticorum non prodest, quamvis Christum confitens extra Ecclesiam fuerit occisus: igitur nec Baptismus prodesse potest. — Respondet S. August., lib. 1. De Baptismo, cap. 17. maiorem esse veram, quantum ad effectum sanctificationis; non vero veritatem Sacramenti: Hoc verissimum est, inquit, extra Ecclesiam quippe occisus charitatem non habuisse convincitur, de qua Apostolus dicit: et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quod si propter hoc, quia charitas deest, passio nihil prodest, nec illis prodest, quos in invidia intus, et malevolentia sine charitate vivere Paulus dixit, Cyprianus exponit: et tamen verum Baptisma possunt et accipere, et tradere.
Urget S. Cyprianus: Salus extra Ecclesiam non est. — Respondet S. Augustinus, ibidem: Qui negant, et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur, extra Ecclesiam non valere ad salutem. Sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, baptizandus est ut habeat; qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat, corrigendus.
Obiicit. 10. Si haereticorum Baptisma approbatur, haeretici exinde existimabunt se habere veram Ecclesiam, et ideo ad Catholicam Ecclesiam sese recipere renuent: ait autem:
Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis Baptisma apponitur, quasi secundi Baptismi vocabulo scandalizatos, ut ad Ecclesiam veniant retardari; imo vero hoc ipso magis ad necessitatem veniendi testimonio ostensae sibi et probatae veritatis adiguntur. Nam si viderint iudicio ac sententia nostra id decerni et statui, ut Baptisma iustum et legitimum computetur, quo illic baptizantur, putabunt se Ecclesiam quoque, et caetera Ecclesiae munera iuste et legitime possidere; nec erit causa veniendi ad nos, quando habentes Baptisma, habere videantur et caetera. Porro autem cum cognoscunt Baptisma nullum foris esse, nec remissionem peccatorum extra Ecclesiam dari posse, avidius ad nos et promptius properant, et munera ac dona Ecclesiae matris implorant; certi pervenire se omnino non posse ad veram divinae gratiae pollicitationem, nisi prius venerint ad Ecclesiae unitatem.
— Simile argumentum urgebant Donatistae, ut refert S. August., lib. 1. De Baptismo, cap. 11.
Quaerunt etiam, utrum peccata dimittantur per Baptismum in parte Donati? ut si dixerimus dimitti, respondeant: ergo est illic Spiritus sanctus, quia cum insufflante Domino datus esset Discipulis, tunc secutus est, et ait: baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. Et si ita est, inquiunt, communio nostra est Ecclesia Christi. Non enim praeter Ecclesiam dimissionem peccatorum Spiritus sanctus operatur. Et si nostra communio est Ecclesia Christi, non est Ecclesia Christi vestra communio. Una est enim, quaecunque illa sit, de qua dictum est: Una est columba mea, una est matris suae. Nec possunt Ecclesiae tot esse, quot schismata. Si autem dixerimus, non ibi dimitti peccata: ergo, inquiunt, non est illic verus Baptismus; et propterea quos a nobis suscipitis, vos baptizare debetis, quod quia non facitis, in Ecclesia Christi vos non esse fatemini.» — Respondet 1. S. August., lib. 5. De Baptismo, cap. 2. S. Cyprianum ibidem fatetur ab haereticis baptizatos revera posse salvari; cum enim sibi opposuisset S. Cyprianus: Quid ergo fiet de his, qui in praeteritum ad Ecclesiam de haeresi venientes sine Baptismo admissi sunt? Respondet: Potens est Dominus, misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Quae verba sic expendit S. August.: Bene quidem praesumpsit, quod charitas unitatis possit cooperire multitudinem peccatorum; quod si habebant Baptismum, et de aliis non recte sentiebant; qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat unitatis charitas, quamdiu inerat ista non diabolica dissensio, sed humana tentatio. — Argumentum autem sic illud retorquet: his ita resistimus secundum Scripturas, eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt, sibi ipsis respondeant. Quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata, ubi charitas non est; peccata enim tenebrae animarum sunt. Audimus quippe Ioannem dicentem: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excoecarentur. Si ergo dicimus, non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? Quid est enim renasci per Baptismum, nisi a vetustate, cui peccata praeterita non dimittuntur? Quod si renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur, ut denuo baptizandus videatur, quia dicit Apostolus: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis: quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. Porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse. Et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. Quod si ita est, et peccata dimissa sunt.
Instabant Donatistae, ut refert S. Aug., ibid. c. 10. Baptismus Christi collatus ab haereticis generat filios apud ipsos haereticos, vel non generat. Si generet: ergo illi habent Ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi Baptismate generare: cum autem oporteat unam esse Ecclesiam, consequens est eos veram Ecclesiam habere. Si dixerimus, non generat, (inquit S. Aug.) statim subsannunt: cur ergo apud vos non renascuntur per Baptismum, qui transeunt a nobis ad vos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati? — Respondet S. August., ibidem:
Quasi vero ex hoc generet, unde separata est, et non ex hoc unde coniuncta est: separata est enim a vinculo charitatis et pacis, sed adiuncta est in uno Baptismate. Itaque est una Ecclesia, quae sola Catholica nominatur, et quidquid suum habet in communionibus diversorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat, non illae, neque enim separatio earum generat, sed quod secum de ista tenuerunt; quod si et hoc dimittant, omnino non generant. Haec itaque in omnibus generat, cuius Sacramenta retinentur, unde possit tale quid ubicumque generari: quamvis non omnes, quos generat, ad eius pertineant unitatem; qua usque in finem perseverantes salvat; neque enim hi soli ad eam non pertinent, qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi, qui in eius unitate corporaliter mixti per vitam pessimam separantur; etenim Simonem Magum per Baptisma ipsa pepererat; cui tamen dictum est, quod non haberet partem in haereditate Christi. Numquid ei Baptismus, numquid Evangelium, numquid Sacramenta defuerunt? Sed quia ei charitas defuit, frustra natus est, et ei expediebat fortasse non nasci.»
Urgebant Donatistae: Si Baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de vestra communione consulendum putetis? — Respondet S. August., ibidem c. 11. Non Baptismum vestrum acceptamus, quia est Baptismus ille haereticorum, vel schismaticorum: sed Dei, et ubicumque fuerit inventus, et quocumque translatus. Vestrum autem non est, nisi quod prave sentitis, et sacrilege agitis, et impie separamini.
Obiiciebat. 11. S. Cyprianus: Apostoli, ut legimus Act. 19. baptizarunt iterum eos, qui a S. Ioanne Baptista tincti fuerant: sed haeretici non sunt meliores, aut maiores Ioanne Baptista: igitur nec potior eorum Baptismus, ac subinde multo magis, qui ab eis baptizati sunt, iterum sunt baptizandi. — Respondet S. August., lib. 6. c. 9. non ob aliud a Ioanne tinctos iterum fuisse baptizatos, quam quia Ioannis Baptismus non fuerit Christi Baptismus, sed Ioanni a Christo concessus: ideo autem a Ioanne baptizati iterum erant Baptismo Christi initiandi, quia, ut subdit c. 10. Quamquam ita credam baptizasse Ioannem in aqua poenitentiae in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata; reipsa vero in Domini Baptismo id fieret. Unde in forma distinguo minorem: haeretici baptizantes non sunt meliores Ioan. Baptista, quantum ad fidei integritatem, et vitae sanctimoniam, concedo: quantum ad Baptismi dignitatem, et efficacitatem, nego: haeretici enim debite baptizantes conferunt Christi Baptismum, qui longe melior est et praestantior ipso Ioannis Baptismate.
Obiiciebant tandem Donatistae auctoritatem S. Cypriani:
Cyprianus, inquiunt (apud S. August., lib. 1. De Baptismo, cap. 1.) cuius tantum meritum novimus, tantamque doctrinam, cum multis Episcopis suis sententias proprias conferentibus, in Concilio statuit haereticos vel schismaticos, idest omnes qui extra unius Ecclesiae Communionem sunt, Baptismum non habere: et ideo quisquis ab eis baptizatus ad Ecclesiam venerit, esse in Ecclesia baptizandus.
— Respondet ibidem S. August.: *Non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. Magnum quidem meritum novimus Cypriani Episcopi et Martyris. De quo idem Cyprianus in Epist. ad Quintum ita loquitur: nam nec Petrus, inquit, quem primum
Dominum elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de Circumcisione disceptaret. Postmodum vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere. Nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset, sed Concilium veritatis admisit, et rationi legitimae, quam Paulus vindicabat, facile consensit, documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus.» Ex quibus infert S. August.:
Si ergo potuit Petrus contra veritatis regulam, quam postea Ecclesia tenuit, cogere Gentes iudaizare, cur non potuit Cyprianus contra regulam veritatis, quam postea tota Ecclesia tenuit, cogere haereticos vel schismaticos denuo baptizari? Puto quod sine contumelia Cyprianus Episcopus Petro Apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam: quis enim nescit illum Apostolatus principatum cuilibet Episcopatui praeferendum? Sed etsi distat cathedrarum gratia, una tamen est Martyrum gloria, etc».
Quaeritur. 1. Utrum pax et communio inter SS. Stephanum et Cyprianum in illa celebri de Baptismate controversia soluta fuerit et extincta?
Respondeo, verisimilius esse, salva pace et vigente mutua charitate ac confoederatione, illam controversiam agitatam fuisse, nec inter utrumque mutuae communionis et charitatis vinculum fuisse solutum: tum quia ipsemet S. Cyp., mutuae charitatis et concordiae vigilantissimus, pacem in omnibus semper sectandam praedicavit, ut constat ex omnibus eius Epistolis de eiusmodi controversia scriptis: tum quia ipse hac occasione scripsit librum De Unitate, ut nempe omnes Episcopos ad servandam pacem et concordiam adhortetur: tum quia in tertio Concilio Carthaginensi, ab eo propter hanc controversiam celebrato, Episcopos initio Concilii sic alloquitur: Superest, inquit, ut de hac re singuli, quid sentiamus, aperiamus, neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem si diversum senserit, amovendo: tum denique quia nullibi legitur Stephanum summum Pontificem S. Cyprianum aut eius Episcopos ab Ecclesiastica communione seposuisse. Caeterum hanc veritatem plurimis momentis urget S. August. contra Donatistas schismaticos et haereticos; sic enim scribit lib. 1. De Baptismo, c. 6. Quaestionis huius obscuritas prioribus Ecclesiae temporibus ante schisma Donati magnos viros, et magna charitate praeditos Patres Episcopos ita inter se compulit, saltem parum disceptare, atque fluctuare, ut diu Conciliorum in suis quibusque regionibus diversa statuta mutaverint, donec plenario totius orbis Concilio, quod saluberrime sanciebatur, etiam remotis dubitationibus firmaretur. Hinc lib. 5. De Baptismo, c. 20. scriptam ad Pompeium Epistolam excusat, dicens:
Stephanus abstinendos putaverat eos qui de suscipiendis haereticis prisca consuetudine convellere conarentur; iste autem, (Cyprianum dicit) quaestionis difficultate commotus, et charitatis visceribus largissime praeditus, in unitate censuit esse manendum cum eis qui diversa sentirent: ita quamvis commotus, sed tamen fraterne indignaretur; vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos schisma oriretur.» Item lib. 1. c. 2. saepe obiurgat Donatistas, quod Cypriani auctoritatem pro suo schismate assumerent, et eius exemplum pro Ecclesiae pace respuerent. Et eodem lib. c. 5. sibi obiiciens quomodo teneant veritatem, qui in rebus obscurioribus diversa sentiunt; aut quomodo accipiant veritatem, cum contra id, quod sentiebant, declaratum esse cognoscunt? Respondet: Quorum duorum manifestatum tenemus: unum in B. Cypriano, idest quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diversum sentiebat; ait enim (in principio tertii sui Concilii): neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem si diversum senserit amovendo. Alterum autem quomodo accipere potuerit veritatem contra id, quod sentiebat, inventam? Et si litterae tacent, merita clamant: si Epistola non invenitur, corona testatur; si Concilium non indicat Episcoporum, consortium indicat Angelorum. Non enim parvum documentum est pacatissimae animae in ea unitate martyrium meruisse, unde se diversum sentiens noluit separare.
Insuper, lib. De unico Baptismo, cap. 11. contra Petilianum Donatistarum principem, qui S. Stephanum inter Romanos Pontifices annumerabat, et eum illibate gessisse annuebat, sic eum carpit S. August.: Cum ergo Stephanus non solum non rebaptizat haereticos, verum etiam hoc facientes, vel ut fieret decernentes excommunicandos esse censueret, sicut aliorum Episcoporum, et ipsius Cypriani Epistolae ostendunt; tamen cum eo Cyprianus in unitatis pace permansit: quid hic dicturi sunt? Quibus constat indubitatum fuisse, tum apud Augustinum, tum apud Donatistas, Cyprianum nullatenus ab Ecclesiae unitate per excommunicationem fuisse seiunctum. Huius autem veritatis assertor nedum est S. Augustinus, sed et Vincentius Lirinensis contra Haereses, cap. 9. et S. Hieronym. Dialogo adversus Luciferianos, ubi loquens de tertio Concilio a Cypriano celebrato ait: sciant illum hanc rem non cum anathemate eorum, qui se sequi noluerunt edidisse; siquidem in communione eorum permansit, qui sententiae suae contrarii erant.
Insuper ibidem asserit, Omnes prorsus Episcopos ad antiquam consuetudinem reversos, contrarium et novum emisisse decretum. Cuius indicium evidentissimum est, quod Firmilianus ipse cum Orientalibus excommunicatus, in celebri Antiochena Synodo adversus Paulum Samosatensem sederit, et eum in Ecclesiae pace pie sancteque defunctum Graeci colunt, ut constat ex eorum Menologio die 28. Octobris. Immo S. Dionysius Episcopus Alexandrinus ipsis testatur apud Euseb. lib. 7. cap. 3. et seq. S. Cyprianum a S. Stephano non descivisse unitate, sed sententia, aitque se mediatorem extitisse illius pacis, quae tum ex Orientalibus tum ex Afris cum Stephano Pontifice anno sequenti, hoc est 259. inita est omnibus illis suam priorem sententiam rescindentibus, ut una cum Stephano sentirent.
Nec valet obiicere verba Firmiliani in laudata Epistola: in qua saepe inculcat, Stephanum pacem cum singulis vario discordiarum genere rumpentem, modo cum Orientalibus ... modo vobiscum, qui in meridie estis, a quibus legatos, etc. Enimvero supra monui eum indiguatione perditum plura contra veritatem ibi congerere, cumque excommunicasset Stephanus ob eamdem sententiam, putavit ex Cypriani in Stephanum querimoniis, idem actum a Stephano cum Afris; sed dispar erat causa: Orientales enim huius controversiae auctores severiori animadversione erant digni, praesertim quod nulla habita ratione maiorum decretum contra antiquam consuetudinem calculo firmaverant; Cyprianus vero cum sua decreta formaverit, semper contestatus est se pacem ac unitatem servaturum.
Insuper spreti illi legati non erant ii quos miserat Cyprianus; quippe cum nullibi de eo queratur; imo litteras a Stephano per nuntium recepit. Fateor quidem Stephanum fuisse comminatum excommunicationem, sed quod eam non fulminaverit, patet ex dictis.
Quaeres 2. Utrum S. Cyprianus suam mutaverit et revocaverit sententiam ante passionem?
Respondeo. Id probabilius videri; quia quamquam illa retractatio in eius scriptis non appareat, tamen idipsum non levia argumenta suadent. Primo, quia certum est, non modo Orientales cum Firmiliano et Dionysio Alexandrino, verum etiam Episcopos, qui cum S. Cypriano tribus Conciliis Carthaginensibus interfuerunt, suam sententiam revocasse, et adhaesisse communi Ecclesiae Traditioni, quam propugnabat S. Stephanus Pontifex: sed non est verisimile S. Cyprianum solum pertinaciter suae opinioni adhaerere voluisse contra sententiam ab omnibus fidelibus toto orbe propugnatam et assertam: igitur, etc. Minorem nullus negabit, qui compertam S. Cypriani humilitatem et pietatem habuerit; qua ratione enim vir sanctissimus absque manifesta culpa potuisset suum sensum privatum communi Ecclesiae sententiae opponere? Maior vero constat: primo quidem de Orientalibus, et Dionysio Alexandrino, ex ipsius Dionysii Epistola ad Stephanum, quae legitur apud Eusebium, lib. 7. Epist. 1. ubi mutata sententia, errorem vocat novam Novati pravitatem sententiae eorum, qui contendebant rebaptizandos esse ab haereticis baptizatos. Idipsum etiam patet ex altera eiusdem Epistola ad Sixtum Stephani successorem, in qua, ut supra diximus, eum consulit, utrum baptizare posset hominem ab haereticis baptizatum. Constat etiam ex Collegis S. Cypriani: sic enim scribit S. Hieronymus, dialog. contra Luciferanos:
Conatus est, inquit, B. Cyprianus contritos lacus fugere, nec bibere de aqua aliena, et idcirco haereticorum baptisma reprobans ad Stephanum tunc Romanae urbis Episcopum, qui a B. Petro vigesimus sextus erat, super hac re Africanam synodum direxit, sed conatus eius frustra fuit.
Denique illi ipsi Episcopi, qui rebaptizandos haereticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere decretum. Idipsum testatur Vincentius Lirinensis in Commonitorio primo, n. 51. Postremo, inquit, ipsius Africani Concilii, sive decreti, quae vires? Deo donante nulla, sed universa tamquam somnia, tamquam fabulae, tamquam superflua, antiquatae, aboletae, calcatae sunt.
Probatur secundo. Ex S. Aug., qui idipsum affirmat pluribus in locis, maxime Epist. 48. quae est ad Vincentium, ubi post medium ait:
Cyprianus sensisse aliter de Baptismo, quam forma et consuetudo habebat Ecclesiae, non in Canonicis, sed in suis et in Concilii litteris invenitur; correxisse autem Baptisma ab invicem non possunt separari; et ideo qui ab Ecclesia separati sunt, et a Spiritu sancto, etiam a Baptismo separatos esse oportet.
Respondet S. Augustinus, lib. 5. De Baptismo, cap. 23. Si ita est, cum quisquis in Ecclesia Catholica Baptismum acceperit, tamdiu in eo manet, quandiu in Ecclesia et ipse manet; si autem inde discesserit, discessit a Baptismo; quod non ita est: nam ideo redeunti non redditur, quia cum discessit, non amisit; quemadmodum autem Spiritum sanctum, sicut habent filii dilecti, non habent filii mali, qui et tamen baptismum habent, sic et Ecclesiam sicut habent Catholici, non habent haeretici; et tamen Baptismum habent. Itaque sicut potest Baptisma esse, unde se aufert Spiritus sanctus, ita potest esse Baptisma, ubi non est Ecclesia.
Obiicit 9. S. Cyprianus: Non potest vis Baptismi maior esse aut potior, quam confessio, quam passio: sed confessio, et passio, seu Baptismus sanguinis haereticorum non prodest, quamvis Christum confessus extra Ecclesiam fuerit occisus: igitur nec Baptismus prodesse potest. — Respondet S. Augustinus, lib. 1. De Baptismo, cap. 17. maiorem esse vim, quantum ad effectum sanctificationis; non vero veritatem Sacramenti:
Hoc verissimum est, inquit, extra Ecclesiam quippe occisus charitatem non habuisse convincitur, de qua Apostolus dicit: Et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Quod si propter hoc, quia charitas deest, passio nihil prodest, nec illis prodest, quos in invidia intus, et malevolentia sine charitate vivere Paulus dixit, Cyprianus exponit: et tamen verum Baptisma possunt et accipere, et tradere.
Urget S. Cyprianus. Salus extra Ecclesiam non est. — Respondet S. Augustinus, ibidem:
Qui negat? et ideo quaecumque ipsius Ecclesiae habentur, extra Ecclesiam non valent ad salutem. Sed aliud est non habere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, est baptizandus ut habeat; qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat, corrigendus.
Obiicit 10. Si haereticorum Baptisma approbatur, haeretici exinde existimabunt se habere veram Ecclesiam, et ideo ad Catholicam Ecclesiam sese recipere renuunt: ait autem:
Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis Baptisma apponitur, quasi secundi Baptismi vocabulo scandalizatos, ut ad Ecclesiam veniant retardari; imo vero hoc ipso magis ad necessitatem veniendi testimonio ostensae sibi et probatae veritatis adiguntur. Nam si viderint iudicio ac sententia nostra id decerni et statui, ut Baptisma iustum et legitimum computetur, quo illic baptizantur, putabunt se Ecclesiam quoque, et caetera Ecclesiae munera iuste et legitime possidere; nec erit causa veniendi ad nos, quando habentes Baptisma, habere videantur et caetera. Porro autem cum cognoscunt Baptisma nullum foris esse, nec remissionem peccatorum extra Ecclesiam dari posse, avidius ad nos et promptius properant, et munera ac dona Ecclesiae matris implorant; certi pervenire se omnino non posse ad veram divinae gratiae pollicitationem, nisi prius venerint ad Ecclesiae unitatem.
Simile argumentum urgebant Donatistae, ut refert S. Augustinus, lib. 1. De Baptismo, cap. 11.
Quaerunt etiam, utrum peccata dimittantur per Baptismum in parte Donati? ut si dixerimus dimitti, respondeant: > ergo est illic Spiritus sanctus, quia cum insufflante Domino datus esset Discipulis, tunc secutus est, et ait: baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. Et si ita est, inquiunt, communio nostra est Ecclesia Christi. Non enim praeter Ecclesiam, dimissionem peccatorum Spiritus sanctus operatur. Et si nostra communio est Ecclesia Christi, non est Ecclesia Christi vestra communio. Una est enim, quaecunque illa sit, de qua dictum est: Una est columba mea, una est matris suae. Nec possunt Ecclesiae tot esse, quot schismata. Si autem dixerimus, non ibi dimitti peccata: ergo, inquiunt, non est illic verus Baptismus; et propterea quos a nobis suscipitis, vos baptizare debetis, quod quia non facitis, in Ecclesia Christi vos non esse fatemini.
Respondet 1. S. Augustinus, lib. 5. De Baptismo, cap. 2. S. Cyprianum ibidem fateri, ab haereticis baptizatos revera posse salvari; cum enim sibi opposuisset S. Cyprianus: Quid ergo fiet de his, qui in praeteritum ad Ecclesiam de haeresi renientes sine Baptismo admissi sunt? Respondet: Potens est Dominus, misericordia sua indulgentiam dare, et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi sunt in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Quae verba sic expendit S. Augustinus:
Bene quidem praesumpsit, quod charitas unitatis possit cooperire multitudinem peccatorum; quod si habebant Baptismum, et de aliis non recte sentiebant; qui eos denuo baptizandos esse censebant, id erratum cooperiebat unitatis charitas, quamdiu inerat ista non diabolica dissensio, sed humana tentatio.
Argumentum autem sic illud retorquet:
His ita, inquit, resistimus secundum Scripturas, eos interrogantes, ut quod a nobis quaerunt, sibi ipsis respondeant. Quaero enim ut dicant, utrum dimittantur peccata, ubi charitas non est; peccata enim tenebrae animarum sunt. Audimus quippe Ioannem dicentem: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Nulli autem schismata facerent, si fraterno odio non excoecarentur. Si ergo dicimus, non ibi dimitti peccata, quomodo renascitur qui apud eos baptizatur? Quid est enim renasci per Baptismum, nisi a vetustate, cui peccata praeterita non dimittuntur? Quod si renatus non est, nec Christum induit, ex quo conficitur, ut denuo baptizandus videatur, quia dicit Apostolus: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis: quem ille si non induit, nec in Christo baptizatus habendus est. Porro quia in Christo dicimus baptizatum, fatemur eum Christum induisse. Et si hoc fatemur, regeneratum fatemur. Quod si ita est, et peccata dimissa sunt.
Instabant Donatistae, ut refert S. Augustinus, ibid. c. 10. Baptismus Christi collatus ab haereticis generat filios apud ipsos haereticos, vel non generat. Si generet: ergo illi habent Ecclesiam matrem, quae filios potuit de Christi Baptismate generare: cum autem oporteat unam esse Ecclesiam, consequens est eos veram Ecclesiam habere. Si dixerimus, non generat, (inquit S. Augustinus) statim subsannunt: cur ergo apud vos non renascuntur per Baptismum, qui transeunt a nobis ad vos, cum apud nos fuerint baptizati, si nondum nati?
Respondet S. Augustinus, ibidem:
Quasi vero ex hoc generet, unde separata est, et non ex eo unde coniuncta est: separata est enim a vinculo charitatis et pacis, sed adiuncta est in uno Baptismate. Itaque est una Ecclesia, quae sola Catholica nominatur, et quidquid suum habet in communionibus diversorum a sua unitate separatis, per hoc quod suum in eis habet, ipsa utique generat, non illae, neque enim separatio earum generat. sed quod secum de ista tenuerunt; quod si et hoc dimittant, omnino non generant. Haec itaque in omnibus generat, cuius Sacramenta retinentur, unde possit tale quid ubicumque generari: quamvis non omnes, quos generat, ad eius pertineant unitatem; quam usque in finem perseverantes salvat; neque enim hi soli ad eam non pertinent, qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi, qui in eius unitate corporaliter mixti per vitam pessimam separantur; etenim Simonem Magum per Baptisma ipsa pepererat; cui tamen dictum est, quod non haberet partem in haereditate Christi. Numquid ei Baptismus, numquid Evangelium, numquid Sacramenta defuerunt? Sed quia ei charitas defuit, frustra natus est, et ei expediebat fortasse non nasci.
Urgebant Donatistae: Si Baptismum nostrum acceptatis, quid minus habemus, ut nobis de vestra communione consulendum putetis?
Respondet S. Augustinus, ibidem c. 11. Non Baptismum vestrum acceptamus, quia est Baptismus ille haereticorum, vel schismaticorum: sed Dei, et ubicumque fuerit inventus, et quocumque translatus; vestrum autem non est, nisi quod prave sentitis, et sacrilege agitis, et impie separamini.
Obiiciebat 11. S. Cyprianus: Apostoli, ut legimus Act. 19. baptizaverunt iterum eos, qui a S. Ioan. Baptista tincti fuerant: sed haeretici non sunt meliores, aut maiores Ioanne Baptista: igitur nec potior eorum Baptismus, ac subinde multo magis, qui ab eis baptizati sunt, iterum sunt baptizandi.
Respondet S. Augustinus, lib. 4. c. 9. non ob aliud a Ioanne tinctos iterum fuisse baptizatos, quam quia Ioannis Baptismus non fuerit Christi Baptismus, sed Ioanni a Christo concessus: ideo autem a Ioanne baptizati iterum erant Baptismo Christi initiandi, quia, ut subdit c. 10. Quamquam ita credam baptizasse Ioannem in aqua poenitentia in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata; reipsa vero in Domini Baptismo id fieret. Unde in terminis distinguo minorem: haeretici baptizantes non sunt meliores Ioan. Baptista, quantum ad fidei integritatem, et vitae sanctimoniam. Concedo: quantum ad Baptismi dignitatem, et efficacitatem, nego: haeretici enim debite baptizantes conferunt Christi Baptismum, qui longe melior est et praestantior ipso Ioannis Baptismate.
Obiiciebant tandem Donatistae auctoritatem S. Cypriani:
Cyprianus, inquiunt (apud S. Augustinum, lib. 1. De Baptismo, cap. 1.) cuius tantum meritum novimus, tantamque doctrinam, cum multis Coepiscopis suis sententias proprias conferentibus, in Concilio statuit haereticos vel schismaticos, idest omnes qui extra unius Ecclesiae Communionem sunt, Baptismum non habere: et ideo quisquis ab eis baptizatus ad Ecclesiam venerit, esse in Ecclesia baptizandus.
Respondet ibidem S. Augustinus:
Non me terret auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani. Magnum quidem meritum novimus Cypriani Episcopi et Martyris. De quo idem Cyprianus in Epist. ad Quintum ita loquitur: nam nec Petrus, inquit, quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam, cum secum Paulus de Circumcisione disceptaret. postmodum vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter assumpsit, ut diceret se primatum tenere, et obtemperari a novellis et posteris sibi potius oportere. Nec despexit Paulum, quod Ecclesiae prius persecutor fuisset. sed Concilium veritatis admisit, et rationi legitimae, quam Paulus vindicabat, facile consensit, documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et legitima, ipsa potius nostra ducamus.
Ex quibus infert S. Augustinus:
Si ergo potuit Petrus contra veritatis regulam, quam postea Ecclesia tenuit, cogere Gentes iudaizare, cur non potuit Cyprianus contra regulam veritatis, quam postea tota Ecclesia tenuit, cogere haereticos vel schismaticos denuo baptizari? Puto quod sine contumelia Cyprianus Episcopus Petro Apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam. Caterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam: quis enim nescit illum Apostolatus principatum cuilibet Episcopatui praferendum? Sed etsi distat cathedrarum gratia, una tamen est Martyrum gloria, etc.
Quaeres 1. Utrum pax et communio inter SS. Stephanum et Cyprianum in illa celebri de Baptismate controversia soluta fuerit et extincta?
Respondeo, verisimilius esse, salva pace et vigente mutua charitate ac confederatione, illam controversiam agitatam fuisse, nec inter utrumque mutuae communionis et charitatis vinculum fuisse solutum: tum quia ipsemet S. Cyprianus, mutuae charitatis et concordiae vigilantissimus, pacem in omnibus semper sectandam praedicavit, ut constat ex omnibus eius Epistolis de eiusmodi controversia scriptis: tum quia ipse hac occasione scripsit librum De Unitate, ut nempe omnes Coepiscopos ad servandam pacem et concordiam adhortetur: tum quia in tertio Concilio Carthaginensi, ab eo propter hanc controversiam celebrato, Coepiscopos initio Concilii sic alloquitur: Superest, inquit, ut de hac re singuli, quid sentiamus, aperiamus, neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem si diversum senserit, amovere: tum denique quia nullibi legitur Stephanum summum Pontificem S. Cyprianum aut eius Coepiscopos ab Ecclesiastica communione seposuisse.
Caterum hanc veritatem plurimis momentis urget S. Augustinus contra Donatistas schismaticos et haereticos; sic enim scribit lib. 1. De Baptismo, c. 6. Quaestionis huius obscuritas prioribus Ecclesiae temporibus ante schisma Donati magnos viros, et magna charitate proditos Patres Episcopos ita inter se compulit, salva pace disceptare, atque fluctuare, ut diu Conciliorum in suis quibusque regionibus diversa statuta mutaverint, donec plenario totius orbis Concilio, quod saluberrime sanciebatur, etiam remotis dubitationibus firmarentur. Hinc lib. 5. De Baptismo, c. 20. scriptam ad Pompeium Epistolam excusat, dicens:
Stephanus abstinendos putaverat qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem convellere conarentur; iste autem, (Cyprianum dicit) quaestionis difficultate commotus, et charitatis visceribus largissime praeditus, in unitate censuit esse manendum cum eis qui diversa sen> tirent: ita quamvis commotus, sed tamen fraterne indignaretur; vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali disceptatione nullum inter eos schisma oriretur.
Item lib. 2. saepe obiurgat Donatistas, quod Cypriani auctoritatem pro suo schismate assumerent, et eius exemplum pro Ecclesiae pace respuerent. Et eodem libro, c. 5. sibi obiiciens quomodo teneant veritatem, qui in rebus obscurioribus diversa sentiunt; aut quomodo accipiant veritatem, cum contra id, quod sentiebant, declaratum esse cognoscunt? Respondet:
Quorum duorum manifestatum tenemus: unum in B. Cypriano, idest quomodo tenuerit unitatem cum eis a quibus diversum sentiebat; ait enim (in principio tertii sui Concilii): neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem si diversum senserit amoventes. Alterum autem quomodo accipere potuerit veritatem contra id, quod sentiebat, inventam? Et si litterae tacent, merita clamant: si Epistola non invenitur, corona testatur; si concilium non indicat Episcoporum, consortium indicat Angelorum. Non enim parvum documentum est pacatissimae animae in ea unitate martyrium meruisse, unde se diversum sentiens noluit separare.
Insuper, lib. De unico Baptismo, cap. 11. contra Petilianum Donatistarum principem, qui S. Stephanum inter Romanos Pontifices annumerabat, et eum illibate gessisse annuebat, sic eum carpit S. Augustinus:
Cum ergo Stephanus non solum non rebaptizet haereticos, verum etiam hoc facientes, vel ut fieret decernentes excommunicandos esse censeat, sicut aliorum Episcoporum, et ipsius Cypriani Epistolae ostendunt; tamen num eo Cyprianus in unitatis pace permansit: quid hic dicturi sunt?
Quibus constat indubitatum fuisse, tum apud Augustinum, tum apud Donatistas, Cyprianum nullatenus ab Ecclesiae unitate per excommunicationem fuisse seiunctum. Huius autem veritatis assertor nedum est S. Augustinus, sed et Vincentius Lirinensis contra Haereses, cap. 9. et S. Hieronym. Dialogo adversus Luciferianos, ubi loquens de tertio Concilio a Cypriano celebrato ait: sciant illum haec non cum anathemate eorum, qui se sequi noluerant edidisse; siquidem in communione eorum permansit, qui sententiae suae contrarii erant.
Insuper ibidem asserit, Omnes prorsus Episcopos ad antiquam consuetudinem revolutos contrarium et novum emisisse decretum. Cuius indicium evidentissimum est, quod Firmilianus ipse cum Orientalibus excommunicatus, in celebri Antiochena Synodo adversus Paulum Samosatensem sederit, et eum in Ecclesiae pace pie sancteque defunctum Graeci colunt, ut constat ex eorum Menologio die 28. Octobris.
Immo S. Dionysius Episcopus Alexandrinus ipsis verbis testatur apud Euseb. lib. 7. cap. 3. et seq. S. Cyprianum a S. Stephano non descivisse unitate, sed sententia, aitque se initiatorem extitisse illius pacis, quae tum ex Orientalibus tum ex Afris cum Stephano Pontifice anno sequenti, hoc est 259. inita est omnibus illis suam priorem sententiam rescindentibus, ut una cum Stephano sentirent.
Nec valet obiicere verba Firmiliani in laudata Epistola: in qua saepe inculcat, Stephanum pacem cum singulis vario discordiarum genere rumpentem, modo cum Orientalibus... modo vobiscum, qui in meridie estis, a quibus legatos, etc. Enimvero supra monui eum indiCyprianum consensurum universi orbis auctoritati, si tale Concilium plenarium suo tempore actum fuisset.
Respondeo secundo negando minorem, nam Concilium Arelatense non est coactum ex universi orbis partibus, sed ex Occidente tantum: imo ex aliquibus dumtaxat Occidentis partibus, nempe Italia, Africa, Hispania, Britannia, Gallia, unde etiam 26. tantum Episcopi ei Concilio subscripsisse videntur; quamquam enim Ado sexcentos recenseat, ab omnibus reiicitur. Ad Sanctum Augustinum dico, ipsum per illud Concilium Transmarinum, non significare aliquod Concilium reipsa celebratum, sed quod Donatistae potuissent postulare; quod tamen non fecerunt, aut si revera Concilium istud illis datum est, quod tamen non admittit S. Aug.; in eo damnati sunt, quippe cum universus orbis cum ipsis non communicet. Unde post verba in obiectione laudata, ait:
Hoc si factum non est, culpa eorum est a quibus fieri debuit; non orbis terrarum, qui non sibi perlata nesciret. Si autem factum est, quid peccaverunt Ecclesiastici Iudices, qui crimina etiamsi vera, et ad se delata, sibi tamen non probata, damnare nullo modo debebant? Numquid eos mali polluere poterant, qui eis manifestari non poterant? Si autem manifestati sunt eis, et aliqua vel segnitia, vel cohibentes tales a communione removere noluerunt, et perverso iudicio pro eis etiam dixerunt sententias: quid peccavit orbis terrarum, qui causam illam multos iudices habuisse nesciret, et eos male iudicasse non credidit, de quibus iudicare non potuit?
Ex quibus apparet per transmarinum iudicium non intellexisse S. Augustinum Synodum Arelatensem; etenim de illo transmarino iudicio suspensus ac fluctuans loquitur, et ex hypothesi quod habitum fuerit: compertissimum autem erat S. Augustino reipsa coactum fuisse Arelatense Concil. in quo toties testatur Caecilianum fuisse absolutum, et Donatistas illius accusatores damnatos.
Instabis. Concilium secundum Arelatense celebratum an. 330. ut vult Petrus Saxius, aperte significat Can. 18. in prima Synodo Arelatensi sedisse Praesules ex omnibus mundi partibus collectos; ait enim: Ad Arelatensis Episcopi arbitrium Synodum congregandam, ad quam urbem ex omnibus mundi partibus, praecipue Gallicanis, sub S. Martini (Marini) tempore, legimus fuisse celebratum Concilium, atque concentum, etc.: igitur Arelatense primum revera censeri debet Concilium plenarium totius orbis.
Nego consequentiam: illud enim Concil. coactum dumtaxat fuit ex orbe Latino, imo etiam ex quadam orbis Latini parte. Quod utique non solum apparet ex dictis, sed maxime ex Epistola Episcoporum eiusmodi Concilii Arelatensis primi ad Silvestrum Summ. Pontificem; non enim aiunt se congregatos ex omnibus mundi partibus, sed diversis: Quam diversae, inquiunt, sint Provinciae, ex quibus convenimus, ita et cura contingunt, quo nos censemus observari debere. Nec obstat, quod in Epistola Constantini ad Crescum Syracusanum Episcopum legamus, secundum versionem Valesii, Ex locis diversis, et prope infinitis; nam in alia versione, quae extat in nupera editione Conciliorum legimus, ex diversis complurbus locis. Nec aliud certe inferre licet ex ipsamet Episcoporum Epistola; sunt enim dumtaxat n. 26. Episcopi, qui eiusmodi Synodicae Epistolae subscripserunt.
Instabis. S. Augustinus loquens de controversia exorta inter Priminianum et Maximianum Carthaginenses Pseudo Episcopos, quorum primum centum Episcopi Donatistae damnaverant, trecenti vero absolverant; conferens cum eis Caecilianum Carthaginensem legitimum Antistitem scribit: Quod si vos forte numerus moveat, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, valere arbitremini Bagaiense Concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt; cur in maiori numero Episcoporum orbis terrarum consentire non vultis? Quibus significat causam Caeciliani libratam fuisse ab Episcopis ex toto terrarum orbe collectis, sed a numeroso Episcoporum coetu non fuit alibi ventilata nec definita causa Caeciliani, quam in Synodo Arelatensi: igitur revera censet Synodum Arelatensem esse Concilium totius orbis terrarum.
Nego sequelam maioris: non enim hunc maiorem numerum Episcoporum S. Augustinus ad eos refert, qui iudicarunt, sed qui iudicantibus crediderunt, ac eis credentes censuerunt Caecilianum revera innocentem fuisse, et immunem ab omnibus, de quibus a Donatistis accusatus fuerat. Unde non ait: cur maiori numero Episcoporum consentire non vultis? sed cur in maiori numero Episcoporum, qui nempe legitime absolutum Caecilianum credunt, consentire non vultis? Eo sensu quo lib. 2. Contra Cresconium, cap. 61. dixit:
Omnes, qui tunc erant, vel in propinquis, vel in remotis terris tum longe lateque diffusi Catholici Christiani, ad quos fama de Caeciliano et de collegis eius potuit pervenire, non debuisse accusatoribus victis, sed Ecclesiasticis iudicibus credere; quia ubi iudices omnes esse non possumus, melius illis, qui esse potuerunt, iudicibus credimus, quum credendo litigatoribus victis, quorum esse iudices non potuimus, de ipsis iudicare iudicibus audeamus.
Urgebis. Si quid obesset quominus Concilium Arelatense diceretur non solum universale, sed et oecumenicum totius orbis, maxime quia ex toto orbe Episcopi convocati ad ipsum non convenerant: sed hoc non officit; siquidem Concilium Constantinopolitanum primum solum instituebant Orientales Episcopi: nec minus tamen Oecumenicum et generale appellatur. Hac ratione pariter Concilium Tridentinum non diceretur universale et Oecumenicum, quia nullus ei ex Oriente adfuit, et magna pars defuit Occidentis: quidni igitur Arelatense similiter, quamvis ex Occidente convocatis Episcopis celebratum, si non Oecumenicum, saltem universale censeri debeat?
Nego minorem, et ad eius probationem dico Concilium Constantinopolitanum primum idcirco dici generale et Oecumenicum, quod iunctum sit cum Romano eodem tempore celebrato sub Damaso Papa, ex Occidentalibus Episcopis, qui Constantinopolitano interesse non potuerunt, nec Orientales interesse Romano; nihilominus eadem utrique quantum ad res fidei decrevissent, et qua sancita tuerant Constantinopoli, Romae misissent probata. Ad Concilium Tridentinum dico, non mirum videri debere si Orientalis Ecclesiae Praesules ipsi non adfuerint; quia eo tempore habitum est, quo schismaticus Oriens erat; nec Episcopi tales erant, qui convocari possent, aut convocati velint convenire; quia se a Papae convocantis auctoritate subduxerant; ac propterea plenarium non desinebat esse, etsi Orientales non adessent. Ex illis tamen adfuisse notantur decem nominatim, et inter illos Macarius Chiensis Graecus Archiepiscopus Thessalonicensis, facta fidei professione, ac debita submissione cum Latinis admissus est.
Dico secundo, Concilium istud plenarium nec fuisse Alexandrinum celebratum anno 362, neque Constantinopolitanum celebratum anno 381, neque Capuense celebratum anno 377. vel, ut vult Baronius, anno 380. quia, ut diximus in secunda observatione, Concilium istud, in quo proscriptus est rebaptizantium error, celebratum est ante nativitatem S. Augustini; natus est autem S. Augustinus anno 354. vel ad summum anno 357. ac subinde priusquam cogerentur praefata Concilia.
Dico tertio, multo minus nomine Concilii plenarii S. Augustinum intellexisse Concilium Bagaiense celebratum anno 310. ab Episcopis Donatistis, ut ortum inter eos schisma sedaretur; quanquam enim pluribus locis S. Aug. Concilium istud appellet nunc plenarium, nunc universale, maxime lib. 2. Contra Epistolam Parmeniani, cap. 3. ubi scribit: Quid ergo ponunt, quod in ipso detorqueri non possit, nisi forte de ore aspidum quorum multo ante meminerat Dictator illius sententiae plenarii Concilii 310. qui cum universis Provinciis Africae convenerant. Et paulo infra sic eos describit: Triginta decem plenarii Concilii ore conclusos hos Maximianistas per eamdem plenarii Concilii sui sententiam, talia dixerunt. Idem habet lib. 2. cap. 1. et alibi saepe. Licet, inquam, plenarii appellationem isti Concilio assignet, non tamen appellat plenarium simpliciter et absolute, sed plenarium Donatistarum; sic nempe lib. 3. De Baptismo, cap. 2. dicit: Maximianistas plenario Concilio suo damnatos, etc. Et Contra Epistolam Parmeniani, lib. 2. cap. 2. Plenarii concilii sui sententiam dixerunt, etc. Et Contra Litteras Petiliani, lib. 2. cap. 15. Testis est plenarii vestri Concilii sententia.
Addere possum, quod cum Donatistae praepostera praesumptione assererent, Ecclesiam ubique terrarum periisse, et solum remansisse integram penes suos rectores in Africa; volebantque de sua dumtaxat Ecclesia intelligi illud Cant. 1. ubi Ecclesia Christum suum divinum Sponsum mystice alloquens, ait: Indica mihi, ubi cubes, ubi pascas in meridie? quia nempe Africa meridiana mundi pars est. Cum, inquam, Donatistae ita desiperent, S. Augustinus non serio et ex proprio sensu, sed ex falsa Donatistarum imaginatione Concilium illud appellat universale et plenarium, quia in eo convenerant omnes Donatistae, qui suam Ecclesiam universalem plenariam appellabant. Sic enim lib. 4. Contra Cresconium, cap. 8.
Cum ergo dixerim si quae essent vera vestra documenta, vos Ecclesia Catholica ea probare debuisse, ut vos intus essetis; illi autem, quos convinceretis pellerentur foras, quid est, quod respondere voluisti, ideo separationem factam, quod nos foras essemus propulsi; vestri autem in Ecclesia Plenaria, et Catholica remanserunt?
Et mox hanc ipsam Ecclesiae illorum plenariae praesumptam notionem irridens:
Hoc si totidem verbis, inquit, vobis Maximianenses ipsi dicant, quid respondebis, nisi non refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam Plenariam cum Episcopis iam minus quam centum contra tantam numerositatem, ac multitudinem cui plusquam trecenti praesident, audeant affirmare? Cum per omnes Africae regiones, ubi Maximianenses sunt, non desiit etiam communio Primiani; per alios autem multo plures, multoque latiores Africae partes unum Maximianensem nemo reperiat, nisi forte peregrinantem: quin igitur ore contra Ecclesiam a Solis ortu usque ad occasum promissam voce veritatis, et redditam audes Ecclesiam Plenariam dicere? > partem Donati: cum ipsa non sit nisi Africae; illa vero cum tot Gentibus sit et Africa.
Ex his apparet qualiter Plenariam et Ecclesiam Catholicam Donatistae non agnoscerent, nisi suam, tametsi solis Africanis terminis limitatam. Quid ergo mirum, si Plenarium Concilium intelligerent suo sensu ad Ecclesiam universam pertinens, quam putabant, et contendebant impudenter sua dumtaxat parte contineri? Hoc nempe sensu Plenarium et Catholicum Augustinus per ironiam praedictis omnibus locis iuxta mentem illorum usurpavit; non quod pro Concilio provinciali, regionali, vel non Oecumenico plenarium putaret sumi posse: cum alioqui suo sensu tot locis prius recensitis hanc ipsam vocem de orbe toto, vel Ecclesia universa tam evidenter explicaverit, ut Contra Litteras Petiliani, lib. 1. cap. 22. Ecclesiae per tot Gentes diffusae Plenariam et Catholicam unitatem appellat.
Dico quarto, per Concilium plenarium S. Augustinum non intellexisse Concilium Sardicense: tum quia inter Canones Sardicenses nullus legitur, quo prohibeatur iteratio Baptismi: tum quia S. Augustinus non videtur aliud Sardicense Concilium agnovisse praeter Conciliabulum Sardicense celebratum ab Arianis eodem tempore, quo legitimum Sardis agebatur Concilium: sicut colligitur lib. 3. Contra Crescon., cap. 31. Cum enim Donatistae gloriarentur, quod in principio Epistolae Synodalis Concilii Sardicensis inscriptum esset nomen Donati Carthaginensis Episcopi; sicque Orientales Episcopi eis communicarent: respondet S. Augustinus: Disce ergo quod nescis, Sardicense Concilium Arianorum fuit, etc. Unde subdit causam cur Orientalis quidam Episcopi communicarent Donatistis, nempe ait: « Africanam haeresim Orientalis haeresis sibi tentavit adjungere ».
Dico ultimo, nomine Concilii plenarii S. Augustinum non aliud intellexisse, quam Nicaenum: quod utique tam apertum, tamque manifestum visum iis, qui S. Aug. editiones recensuerunt, ut ad marginem textus quotiescumque plenarium exprimit, non aliud notarint quam Nicaenum. Ita evidens Maldonato, cum de Sacramento Baptismi agit, ut ex multiplicibus S. Augustini testimoniis ab eo tantum indicatis necessario colligendum asseruerit, quod intelligi de Nicaeno debeant, qui in iis omnibus locis de plenario S. Doctor affirmat; ita demum evidens Bellarmino, ut nullam causam dubitandi subesse affirmarit: cum Concilium orbis terrae ante nativitatem suam celebratum, expresse dicat, nec aliud Concilium esse potuerit, aut fingi possit quam Nicaenum, utraque illa tam insigni expressione designatum.
Probatur insuper primo, quia omnes notae, quibus designat Concilium istud sanctus Augustinus, maxime quod fuerit Concilium totius orbis Christiani, apprime Nicaeno conveniunt: siquidem S. Athanasius, Apolog. 2. Concilium Nicaenum appellat magnam Synodum, et de eo scribit in Epistola, quam ad ipsos Africanos dirigit, quod omnem terram habitabilem, sive orbem implevit universum, nec Indi tantum illud, sed quotquot sunt apud alios quosque barbaros Christiani noverunt; quin et Epistola Synodali de Arimini et Seleuciae Synodis ad Constantinum Imperatorem, quam ipse habet, legimus de Concilio Nicaeno, quod illius doctrina in omnium aures vel mentes penetravit, vel ut publice, ubicumque terrarum penetrat promulgata. Non leve igitur indicium est, quod in hoc universali Concilio non multum diu post excitatam de haereticis rebaptizandis controversiam, et post Synodum Arelatensem celebratam, actum fuisse ea de controversia, qua Africanos schismate tam horrendo et tam pernicioso diviserat; cum potissimum Caecilianus praesens esset, qui maxime tam gravis contentionis a Donatistis fingebatur occasio.
Secundo, idem S. Athanasius Epistola ad Epictetum scribit, in Nicaeno Concilio omnes haereses fuisse profligatas:
Existimabam, inquit, omnem omnium, quot fuerunt, aut sunt, haereticorum vaniloquam vanitatem Nicaeno Concilio compressam esse, ac sopitam: nam fides, quae secundum Scripturas ibi a Patribus tradita est, sufficiens est ad quamlibet impietatem evertendam, et eius, quae in Christo est fidei, stabiliendam pietatem.
Subdit paulo infra: Nulla in Catholica Ecclesia Synodus praeter unum Nicaenum aestimanda, quae omnium haeresum profligatarum, atque imprimis Arianae, trophaeum habenda est. Quomodo autem ad quamlibet haeresim evertendam, non Arianam tantum sufficiens dicitur, si haeresim Donatistarum, seu rebaptizantium, de qua tot lites, totque tumultus non ita pridem excitati fuerant, non proscripsit? quomodo vaniloquentiam omnem haereticorum quorumcunque contudit, omnem impietatem et irreligionem evertit, piam omnem in Christo Domino fidem solidavit, haeresum demum universarum generale trophaeum fuit, si adversus aliquos, et praesertim adversus eos, puta rebaptizantes, nihil plane decrevit?
Tertio, S. Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos, cap. 9. respondens ad interrogatum Luciferiani, quod expresserat cap. 8. Quare ab haereticis baptizati suscipiuntur? post prolixam responsionem, in qua etiam meminit controversiae inter SS. Stephanum et Cyprianum, tandem concludit: Synodus quoque Nicaena, cuius paulo ante fecimus mentionem, omnes haereticos suscepit, exceptis Pauli Samosateni Discipulis, etc. Quomodo autem haeretici penitus omnes, praeter Pauli Samosateni discipulos, quia non in nomine Trinitatis Baptismum receperant, in illo Concilio recepti sunt, si de Baptismo Africanorum, et controversia Donatistarum nil prorsus actum est?
Denique, Concilium istud quod plenarium appellat S. Augustinus, generale fuit et Oecumenicum, ut iam diximus, ante ipsius S. Augustini nativitatem celebratum: sed antequam natus esset Augustinus, nullum aliud Concilium generale, praeter Nicaenum, celebratum fuit, quod S. Augustino notum esset: nec, ut dictum est, Sardicense legitimum prorsus ignoravit.
Dices. S. Augustinus illud Concilium intellexit, cuius Canones noverat: sed Canones Nicaeni Concilii sibi non erant noti ante sextum Carthaginense Concilium; cum enim in eo orta esset contentio de appellatione ad summum Pontificem, quam licitam esse ac probatam ferebatur in Concilio Nicaeno, iussit Concilium Nicaenum Canones disquiri ex primariis Sedibus; hoc est Alexandrina, et Constantinopolitana, ut quid in eo decretum esset, appareret: igitur S. Augustinus non noverat quid decretum fuerat in Nicaena Synodo.
Respondeo ad minorem, quod si Augustinus non noverit quid decretum fuisset in Nicaena Synodo, antequam conquisiti fuissent illius Canones ex primariis Sedibus, sequeretur, quod non magis probe tenuisset, post inventos Canones, quid in ea Synodo decretum esset circa rebaptizationem haereticorum: quia non plures, quam qui circumferuntur Canones in praedictis Sedibus inventi sunt: attamen aliquid de eiusmodi controversia determinatum fuisse liquet ex his momentis, quae statim protulimus. Potuit ergo S. Augustinus probe tenuisse, quid actum fuisset in Concilio Nicaeno circa controversiam Donatistarum, vel ex fama per totum orbem pervagata, iuxta testimonium S. Athanasii, maxime vero per Africam, quippe cum isti Concilio praesens fuerit Caecilianus, qui noverat quod in eo decretum esset quoad rem illam, quae maxime ad Afros pertinebat, ut inde posset ad Augustini notitiam post aliquantum tempus, per aliorum traditionem pervenire, cum in Africa ipse viveret. Adde quod falsum appareat ipsum nesciisse Canones Nicaeni: quippe cum in lib. De Haeresibus, haeresi 41. scribat:
Pauliniani a Paulo Samosateno, Christum non semper fuisse dicunt, sed eius initium ex quo de Maria natus est assererant, nec eum aliquid amplius, quam hominem putant. Istos sane Paulinianos baptizandos esse in Ecclesia Catholica Nicaena Concilium constitutum est. Unde credendum est eos regulam baptismatis non tenere, quam quondam multi haeretici, cum de Catholica discederent, abstulerunt, eamque custodiunt.
Quasi per oppositum, virtualiter saltem et implicite dicat eos non esse Concilio rebaptizandos illos, qui Catholicam Baptismatis regulam in haeresi retentam semper observarent.
Obiicies 2. SS. Patres, Epiphanius et Basilius, qui non obscure significant, nihil praescriptum ac definitum fuisse in Concilio Nicaeno circa non rebaptizandos ab haereticis baptizatos. Primo namque S. Epiphanius in Anacephaleosi, post enumeratas Haereses n. 8. quosdam errores alios perstringens, sic habet:
Alii, qui audaciores viderentur, ex Catholicorum partibus privata sibi factione conflati praeter Ecclesiae consuetudinem, ac citra generalis Concilii decretum, eos qui ab Arianis ad suas partes transeunt, iterum baptizare nihil vererentur, cum nondum ea res, ut dixi, universali iudicio definita sit,
etc. Sed nulla ratione id assumeret, si quaestio ista definita fuisset in Concilio Nicaeno: nam S. Epiphanius scripsit istum librum anno 11. Valentiniani, et Valentis, ut ipsemet indicat in praefatione eius operis, hoc est anno 375. Concilium autem Nicaenum celebratum est anno 325. aut 326. Nec valet opponere, forte Canones Conc. Nicaeni latuisse S. Epiphanium; contrarium enim ipsemet convincit: nam Haeresi 69. quae est Arianorum, pag. 11. scribit: Imperator Ecclesiae consulens, Oecumenicam Synodum colligit 318. Episcoporum. eadem in Synodo Canones quidam Ecclesiastici conditi sunt, necnon et de Paschate celebratione, etc.
Deinde S. Basilius, Epist. 1. liberam facultatem admittit rebaptizandi, vel non rebaptizandi baptizatos a Catharis, et Encratitis, et Hidroparastis, etc. ait enim:
Antiquis visum est, Cypriano dicente, et nostro Firmiliano, eos omnes uni calculo subiicere. Catharos, Encratitas, etc. Quare eos, qui ab ipsis haereticis baptizati erant.... iusserunt ad Ecclesiam venientes nostro Ecclesiae Baptismo expurgari: sed quia nonnullis Asiaticis omnino visum est propter meritorum oeconomiam, et dispensationem eorum Baptisma suscipi, suscipiatur.
Et infra: Perspicuum ergo, quod quoniam nihil est de his, nempe Encratitis, aperte dictum, oportet eorum Baptismum abrogare. Quod si hoc universali oeconomiae sit impediens futurum, rursus consuetudine utendum est, et sequi oportet
Patres, quique ad nos pertinent providissent. Sed si controversia illa definita fuisset in Concilio Nicaeno, neque S. Basilius hanc discepta- tionem ad oeconomiam tantum, sed ad fidem pertinere nuntiasset, neque liberum faceret, ut unusquisque sua regionis consuetudinem servaret in baptizandis, vel rebaptizandis haereticis: igitur, etc.
Respondeo ad S. Epiphaniun, eum ibi quaestionem Baptismi non tractare ex professo, sed hoc obiter solum per aliam occasionem de Arianis dicere, quos aliqui rebaptizabant, licet nulla Synodus decrevisset; ait enim:
audent quidpiam sibi praeter Canones arrogare ab orthodoxis incitati, ac sibi ipsis conventiculum congregantes; quin et ab- sque Synodi Ecumenicae statuto rebaptizare, qui veniunt ex Arianis; cum nondum haec res ullo statuto, vel decreto Synodi decisa sit, pro- pter quod permixtim adhuc degunt populi, ac inter se mutuo conver- santur, et multi quoque orthodoxi sunt, ac simulate cum Sacrorum Ministris coniunguntur, donec blasphematoris huius haeresis manifesta segregatio fiat, et tunc ea definientur, quae contra illam pugnant.
Quibus verbis Epiphanius non asserit, nihil fuisse statutum de non rebaptizandis baptizatis ab haereticis: contrarium enim aperte docet S. Augustinus asserens, ut haereticos fuisse condemnatos, qui contra- rium assererent, etiam longe ante nativitatem suam, quae utique multis annis episcopatum Epiphanii antecessit, sed duntaxat innuit, quod nihil adhuc distincte circa rebaptizandos ab Africanis venientes Ec- clesia statuisset. Ad S. Basilium dico, ipsum de Baptismo haereticorum admittendo indefinite non dubitasse, sed solum de Baptismo illorum, qui nati essent in haeresi, vel qui Baptismi formam non tenerent in mente, quam ore proferebant, ut colligitur ex Epistola prima ad Am- philochium, ubi significat, quod quia haereticos, et eorum Baptismum iuxta Ecclesiasticam regulam datum, Concilium Nicaenum susceperat; non declaraverat autem, an etiam intelligeret haereticos, qui de di- vina Trinitate absurde et impie sentientes, errarent circa legitimam formam Baptismi, licet integram illam et legitimam formam pronun- tiarent; utrum, inquam, ab eis collatus Baptismus esset legitimus, necne, in dubium revocare videtur.
Obiicies 3. Concilium Nicaenum nil expresse definit circa non re- baptizandos haereticos indefinite; quia de solis Paulianistis rebapti- zandis agit: igitur S. August. per plenarium Concilium, in quo ven- tilatum et damnatum dicit Donatistarum dogma, non intelligit Ni- caenum, sed Arelatense, in quo id expresse definitum est.
Respondeo primo, quod etsi nullus Nicaenus Canon modo reperiatur, qui rem illam expresse definiat, inde non esse consequens nullum antea exti- tisse; cum extitisse quosdam ex variis testimoniis constet; siquidem S. Hieronymus in Praefatione in lib. Iudith ait: hunc librum Iudith Synodus Nicaena in numero sanctarum Scripturarum legitur compu- tasse: ubi autem Nicaenus ille Canon ubi legatur iste liber compu- tatus? S. Ambrosius Epist. ad Vercellensem Ecclesiam scribit, inter- dictam a synodo Nicaena bigamorum ordinationem. S. Augustinus, Epist. 110. testatur definitum fuisse in Concilio Nicaeno, ne duo Epi- scopi in eadem civitate simul sederent: Adhuc inquit, in corpore po- sito B. memoriae Patre et Episcopo me senem Valerio Episcopus ordi- natus sum, et sedi cum illo, quod Concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebat. Ubi sunt autem canones eiusdem Concilii, qui modo istud prohibeant? Potuit ergo S. August. rescire damnatos fuisse Donatistas in Concilio Nicaeno fama vulgante per totum orbem, et apud Catholicos invalascente, quod de ea damnatione editus fuerit ille canon: quamvis cum aliis quibusdam iniuria temporum periisset, unde fit, quod S. August. nusquam Nicaeni nomen expresserit, quoties ser- monem instituit de Concilio plenario, vel quia ea de re canon expressus non extaret, aut eum forte non vidisset. Quod autem non respexerit ad Concilium Arelatense, praeter superius dicta, inde etiam est com- pertum, quod Canonem Conc. Arelatensis sibi aliunde compertum nusquam expresse laudaverit, sicut alia multa in utramlibet partem ad huiusmodi controversiam pertinentia, ex Conciliis ipsis haereti- corum refert nominatim, quanto magis ex Concilio Catholicorum, si Canonem illius plenarii Concilii vidisset? Neque enim est eadem ratio de Nicaeno, quod non sic ei notum fuit, ac de Arelatensi, quod notis- simum sibi fuisse, satis probat, cum ad praemissam causam deten- dendam toties illud urget. His adde, quod forte tunc temporis nondum Latine redditi erant, nec consequenter Latinis et Africanis comperti octoginta illi Canones, quos ex Arabico exemplari ab Alexandrino Patriarcha precario acceptos, et in Latinum translatos, edi curaverunt Alphonsus Pisanus, et Franciscus Turianus Theol. societ. Iesu; quos utique omnes Canones Abrahamus Echellensis natione Syrus, et reli- gione Maronita, genuinos esse demonstrare nisus est. Porro inter hos Canones unus est, in quo prohibetur, ne rebaptizentur haeretici; quem utique Canonem fama disseminante rescire potuit S. August.; at cum ipsius tenor illi non esset compertus, idcirco expresse illum laudare noluit.
Instabis. S. August. nomine Concilii plenarii intelligit illud Con- cilium, in quo eliquata fuit Donatistarum causa: ait enim, lib. 2. De Baptismo, cap. 9. Dum inter multos ex utraque parte tractatur, et quaeritur, non solum inventa est (veritas) sed etiam ad plenarii Con- cilii auctoritatem roburque perducta: at illa non fuit librata in Con- cilio Nicaeno; quippe cum ex Africanis Episcopis solus Coecilianus ei interfuisse legatur: igitur, etc. — Respondeo, S. August. censere Do- natistarum causam non alibi, quam in universali et plenario Conci- lio, ubi dicitur definita, ad auctoritatem, roburque perductam: siqui- dem, lib. 2. De Baptismo adversus Donatistas, cap. 1. ait: Diutius per orbis terrarum regiones multis hinc atque hinc Episcoporum di- sputationibus et collationibus pertractatam illam causam fuisse. Inde etiam S. August. non in eodem Concilio id factum significat; sed in singulis Conciliis, quae magna charitate praediti Patres vel Episcopi separatim in suis quibusque Provinciis et regionibus habuerunt: scribit enim, lib. 1. cap. 1. Quaestionis huius obscuritas prioribus Ecclesiae temporibus ante schisma Donati magnos viros, et magna charitate pra- ditos Patres Episcopos ita inter se compulit salva pace disputare, at- que fluctuare, ut diu Conciliorum in suis quibusque regionibus diversa statuta mutaverint: donec plenario totius Orbis Concilio, quod saluber- rime sentiebatur, etiam remotis dubitationibus firmaretur. — Adde quod etiamsi Donatistae unquam adfuerint Concilio Nicaeno, nihilominus ipsis absentibus disceptari potuit, ac utrinque librari eorum dogma a
Catholicis, absentium obiectiones proponentibus, et solventibus, ut definitio fieret explicatior; quemadmodum licet Lutherani, aut Calvi- nistae in Concilio Tridentino disceptatores non fuerint, nihilominus utrinque agitatum, est eorum dogma a Catholicis Theologis, ut inde Catholica veritas constantior effulgeret.
Quaestio IV: Utrum et qualis intentio requiratur in ministro Sacramentorum
NOTANDA 1. Ex Doctore in l. dist. 6. q. 5. n. 2. quod cum in administratione Sacramenti duo possint spectari: nempe Sacramentum ipsum, et id quod sequitur Sacramentum; per Sacramentum intelligo signum sensibile rei sacrae ordinatum ad hominis sanctificationem; per id autem quod sequitur Sacramentum, intelligo finem, quem qui- sque minister Sacramentum conferendo sibi proponere possit, puta, si quis conficiat Eucharistiam, vel propter lucrum inde capessendium, vel propter obtinendam aliquam gratiam, et superandas aliquas ten- tationes. Ita duplex in Ministro potest intentio distingui: una, qua respicit Sacramentum ipsum conficiendum et ministrandum modo debito et valido; alia vero, quae intendit finem assequendum per Sa- cramentum. Talis autem finis, inquit Doctor n. 3., est duplex, scilicet principalis, et remotus, utpote, quod baptizatus fiat filius regni, qualis fieri non potest si non habeat gratiam, per quam est dignus vita. Hic est proximus, et minus principalis, ut scilicet baptizatus fiat Christia- nus, sitve membrum Ecclesiae militantis. Et utrumque finem potest ali- quis intendere in universali, vel in particulari. Quaeritur itaque, quae- nam ex illis intentionibus requiratur ad valide conficiendum et mi- nistrandum Sacramentum.
NOTANDA 2. Quod cum Sacramentum possit spectari, vel mate- rialiter, quatenus nempe constat rebus et verbis sensibilibus, physice et secundum suam entitatem spectatis; vel formaliter et moraliter, videlicet, quatenus est signum rei sacrae ordinatae ad hominis sanc- tificationem; ita etiam distingui potest duplex intentio Ministri, nempe interior, et exterior. Exteriorem appello, per quam aliquis intendit dumtaxat administrare Sacramentum materialiter spectatum, idest, adhibere res et verba, ex quibus Sacramentum conficitur et constat, nulla facta attentione ad eius significationem et efficacitatem moralem. Interiorem vero dico, per quam aliquis intendit admini- strare Sacramentum formaliter sumptum, idest, sub ratione formali Sacramenti: quatenus novit rem et verba quae adhibet, ordinari ad hominis sanctificationem et salutem.
Insuper intentio interior, alia est directa, alia indirecta. Indirecta est, qua per se res non intenditur, sed ratione alterius; talis est in- tentio homicidii in homine ebrio, qui per se quidem directe tantum intendit largiorem vini potationem, ex qua nihilominus praevidet fu- turum homicidium: quam etiam intentionem nonnulli interpretativam appellant: Directa vero ea est, per quam res aliqua per se et directe intenditur: qualis esset intentio homicidii ab homine mentis et ra- tionis compote.
NOTANDA 3. Intentionem directam solito distingui triplicem, nempe habitualem, virtualem, et actualem. Habitualis est illa facili- tas, pronitas, et inclinatio Ministri ad conficiendum Sacramentum com- parata ex frequenti eius administratione. Virtualis ea est, per quam Minister censetur agere virtute prioris intentionis, quam actu formavit, nec eam retractavit, aut mutavit, quamvis de facto et actu non attendat ad id quod exequitur, nec cogitet de Sacramento conficiendo et mi- nistrando, quando de facto illud conficit aut ministrat. Actualis tan- dem ea est, per quam Minister actu et de facto intendit Sacramentum conficere, dum illud conficit aut ministrat. — Rursus actualis et vir- tualis intentio duplex distingui potest; alia quidem absoluta; alia vero conditionata. Absolutum dico, qua quis absolute et efficaciter intendit alicui conferre Sacramentum et illius effectum. Conditiona- tum vero, qua tantummodo id intendit sub conditione; idque vel sub conditione de futuro, vel de praeterito, vel de praesenti: puta, si quis Sacerdos intenderet absolvere poenitentem ea dumtaxat conditione, vel quod debite confessus fuerit, vel quod revera doleat de peccatis, et firmum propositum non peccandi de caetero habeat, vel quod nullatenus peccet imposterum. — Denique, intentio absoluta duobus modis deter- minari potest: primo quidem ad materiam et subiectum praesens, abstrahendo ab eo, quod materia sit haec materia, vel hoc subiectum: secundo, ad hoc aut illud subiectum, hanc vel illam materiam in particulari.
His ita praemissis, resolvendum est, utrum, et qualis intentio re- quiratur ad confectionem et ministrationem Sacramenti. Lutherus, et Calvinus, eorumque sectatores negant ullam intentionem esse ne- cessariam ex parte Ministri. Lutherus enim in Assertione articulorum damnatorum per Bullam Leonis, art. 12. ait, quod si per impossi- bile confessus non esset contritus, aut Sacerdos non serio, sed ioco absolveret, si tamen credat se esse absolutus, verissime est absolutus; quoniam, ut docet, Sacramentum institutum est tantum ad excitandum fidem de apprehendenda divina promissione, per quam fidem appre- hensivam censet hominem iustificari. Calvinus autem in Antidoto Ca- nonis Sess. 7. de Sacramentis Concilii Tridentini, aliam proferens ra- tionem ait: Quantum de intentione conferendi garriunt Sophistae nulla promissa ratione fuit proditum: nam si intentio Ministri esset necessaria, nemo est nostrum, qui certum sui baptismi se facere audeat, etc. Inde subdit: Ego vero sacrosanctae institutioni tantum defero, ut si Epicureus quisquam inter totam actionem subsannans, mihi coenam ex Christi mandato, et secundum regulam a Deo latam, rituque legi- timo administret, non dubito panem et calicem illius manu porrectos, esse corporis et sanguinis Christi pignora: putidas istas naenias piget excutere, ut aiunt, saltem faciendi, quod facit Ecclesia, nempe Magistrorum suorum dictatu recinunt.
Conclusio prima. — REVERA AD CONFECTIONEM ET VALIDAM ADMINISTRATIONEM SACRAMENTI REQUIRITUR IN MINISTRO INTENTIO FACIENDI REM SACRAM. Haec est de fide, determinata in Concilio Flo- rentino, in decreto Eugenii, ubi legimus: *Omnia legis Evangelicae Sa- cramenta tribus perficiuntur; rebus ut materia, verbis ut forma, et persona Ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia; quorum si aliquid desit, non perficitur Sacramentum. Et ex Trident., Sess. 7. Can. 12. si quis dixerit in Ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia, anathema sit. Sess. 14. cap. 8. Non debet Poenitens ita sibi de sua ipsiusmet fide blandiri, ut etiamsi nulla illi adsit contritio, aut Sacerdotis unica serio et vere absolvendi desit, ut tamen se propter suam solam fidem vere et coram Deo esse absolutum credat, nec enim fides sine poenitentia remissionem peccatorum pro- curaret; nec ille esset, nisi salutis suae negligentissimus, qui Sacerdotem ioco se solventem cognosceret, et non alium serio agentem sedulo re- quireret. Et Can. 10. Si quis dixerit absolutionem Sacerdotalem non esse actum iudicialem, sed nudum ministerium pronuntiandi et declarandi remissa esse peccata confitenti, modo tantum credat se esse absolutum, aut sacerdos serio aut ioco absolvat, anathema sit. Idem constat ex Bulla, qua Martinus V in fine Concilii Constantiensis damnat errores Hussitarum et Wiclefitarum, ubi suspectum interrogat, an credat quod malus Sacerdos cum debita materia et forma, et cum intentione fa- ciendi quod facit Ecclesia, vere conficiat, vere baptizet, vere absolvat, et alia denique Sacramenta vere conficiat.
Probat Doctor hanc veritatem in l. dist. 6. q. 5. duplici ratione: prima quidem, n. 2. ex eo quod omnis actus ex se indifferens ad si- gnificandam rem sacram et profanam, debet determinari ab aliquo, ut sit sacer: sed quae aguntur in Sacramentis indifferentia sunt ad multa; possunt enim agi propter officia multa, multosque fines, et ab- lutio quae fit in Baptismo, fieri potest ad munditiam corporalem, ad sanitatem corporis, ad ludum, et similia: nihil est autem per quod determinetur ad unum Sacramentalem effectum, nisi sola ministrantis intentio; quia determinata verborum forma determinat materialem Sa- cramenti actionem ad effectum proprium; at ipsa verborum forma Sacramentalis determinari debet per intentionem Ministri: nam verba, quae sunt indeterminata, ut in Baptismo haec: Ego te baptizo, nisi determinentur intentione, qua Minister vult facere quod Ecclesia facit, certum est quod ablutionem aquae non ordinarent ad animae sancti- ficationem, unde non essent Sacramenti forma: Baptizantis autem in- tentio significatur per verba Evangelica: Ego te baptizo, etc. Pariter ut intentio Ministrorum in aliis Sacramentis per verba eorum formae.
Probat secundo, n. 3. ex eo quod omnis actio Sacramentalis debeat esse actus humanus, seu iudicio deliberatus:
nam, ut inquit, intentio requiritur in quocunque homine agente aliquid non fortuite, vel exercercente aliquem actum humanum, proprie loquendo de actibus humanis, qui scilicet causantur per intellectum et voluntatem ab homine: ille autem actus, quem Mi- nister debet exercere, debet esse humanus in eo, et non casualis, vel fortuitus: quia super fortuita non cadit obligatio: ipsa etiam obligatio est, ut homo intendat illud, ad quod obligatur.
Ita Doctor. Quasi diceret: ministratio Sacra- mentorum necessario debet importare intentionem Ministri: tum quia est actus humanus, quippe cum Christus Dominus Sacramenta com- miserit Ministris, et dispensatoribus bonorum Ecclesiae; actus autem humanus necessario requirit intentionem, qua dirigatur in proprium effectum, quia quae fiunt absque intentione casualia sunt et fortuita, ac proinde censeri non possunt fieri cum deliberatione, et humano modo: tum quia Minister, cum sit delegatus a Christo, debet agere eo modo, quo sibi demandatum est: et subinde debet intendere id exequi, quod est sibi delegatum et praeceptum: at actio praecepta debet fieri cum intentione, quia super fortuita non cadit obligatio: igitur, etc.
Dices 1. Si requireretur intentio in Ministro Sacramenti, maxime, quia Deus non conferret effectum Sacramenti, nisi iuxta intentionem ministrantis: sed ita non est, plerumque enim Deus gratias et bene- ficia divina confert praeter intentionem Ministri, seu instrumenti quo utitur ad illum effectum. Nam Gen. 17. Isaac praeter intentionem be- nedixit Iacob, cum Esau benedicere intenderet: quam tamen benedi- ctionem Deus ratam habuit: ergo a simili, licet Minister conferat Sa- cramentum praeter intentionem, non minus suscipiens effectum Sacra- menti consequetur.
Nego minorem; et ad eius probationem dico, exemplum propositum adversariorum causae non patrocinari, imo ei adversari, siquidem Isaac revera habebat intentionem benedicendi unum ex suis filiis, eumque primogenitum instituere in domo sua, quamquam erraverit in persona: igitur licet Sacramenti Minister er- raret in persona, modo revera intendat Sacramentum conferre, non minus suscipiens effectum Sacramenti consequetur.
Dices 2. Non magis requiritur intentio in ministrante Sacramentum, quam in praedicante Evangelium, siquidem Christus Dominus Matth. 28. eodem modo delegat Apostolos ad baptizandum, et praedicandum, di- cens: Ite, docete omnes Gentes, baptizantes eos, etc.: sed non praecepit intentionem in docendo, siquidem Evangelii praedicatio, etiam non sincere et per invidiam facta proficit, ut docet S. Apostolus ad Phil. 1: Quidam quidem, et propter invidiam et contentionem: quidam autem propter bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex charitate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes press- uram se suscitare vinculis meis. Quid enim, dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur? Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Igitur ex ordinatione Christi Domini non etiam requi- ritur intentio in Sacramentorum administratione.
Nego antecedens; et ad eius probationem dico, non omni modo sed dumtaxat secundum quamdam comparationem delegatam fuisse potestatem baptizandi, et praedicandi; siquidem Baptismus dirigebatur ad omnes prorsus etiam parvulos; praedicatio vero dumtaxat ad adultos: unde licet duo ista ministeria simul praecipiantur, non tamen eodem modo, sed accommodate ad rem praeceptam, et ad suscipientes. Hinc non est eadem prae- dicationis, et ministrationis Sacramenti ratio, nam verbum Evangelii proponit quidem res credendas, non autem creditas efficit; unde ex parte ministrantis tantum est speculativum: verbum autem Sacra- mentale est practicum et efficax, atque ex parte ministrantis debet determinari ad eum effectum, ad quem ordinatur.
Dices 3. S. Augustinus dubius haeret, nec quidquam certo definit circa necessitatem intentionis Ministri: igitur non fuit semper ratum ac certum in Ecclesia Ministri intentionem esse necessariam. Pro- batur antecedens ex eodem S. Augustino, lib. 1. De Baptismo, cap. 53. ubi inter varias quaestiones, quas sibi proponit, etiam inquirens, an qui baptizat animo simulato vel ioco vel ludo revera baptizet, cum dixisset: Nobis tutum est in ea non progredi aliqua temeritate sententiae, quae nullo in Catholico regionali Concilio capta, nullo plenario Concilio determinata sunt: id autem fiducia secura dicimus, asserentes quod sub gubernatione Domini nostri Iesu Christi universalis Ecclesiae consen- sione roboratum est. Subiicit: Si quis tamen forte meminerit eo Concilio constituto, ubi talium rerum quaestio versatur, non praecedentibus talibus, quorum sententiam sequi mallem, urgeret ut dicerem quid ipse sentirem: si eodem modo affectus essem, quo eram cum haec di- ctarem, nequaquam dubitarem eos habere Baptismum, qui ubicumque, et a quibuscumque illud verbis Evangelicis consecratum sine sua simu- latione, et cum aliqua fide accepissent; quamquam eis ad salutem spi- ritualem non prodesset, si charitate caruissent qua Catholicae insere- rentur Ecclesiae, etc. Quibus verbis significat, se non dubitare quin Baptismus administratus verbis Evangelicis sit validus, etiam absque ulla baptizantis intentione, probitate, et fine.
Nego antecedens: sanctus enim Augustinus ibidem ea de re dubitabat, quin nullum adhuc Concilium generale id definierat; nunc autem constat inten- tionis necessitatem in Ministro definitam fuisse in tribus Conciliis, Constantiensi, Florentino, et Tridentino: unde inferre licet, quod si adhuc superesset sanctissimus ille Doctor, huic definitioni ac ve- ritati acquiesceret: dum autem ait, sibi certum esse, quod valet Ba- ptismus Evangelicis verbis consecratus, solum intendit significare Bapti- smum esse validum a quibuscumque Ministris, vel haereticis vel Ca- tholicis conferatur: non autem quod ad validitatem Baptismi dumtaxat requiratur ablutio cum prolatione verborum forma, cum exclusione in- tentionis Ministri.
Instabis. Sanctus Augustinus censet, validum esse Baptismum ab haereticis collatum: sed ex illius sententia haeretici non possunt ha- bere legitimam intentionem in Sacramentorum administratione: ergo revera non existimat illam intentionem esse necessariam. Maior con- stat ex dictis. Minor probatur ex praefatione in Ps. 82. ubi docet le- gitimam intentionem dirigi per fidem: haeretici autem non possunt habere fidem: ergo nec intentionem debitam.
Nego minorem, et ad eius probationem dico, S. Augustinum ibidem non loqui de inten- tione requisita ad confectionem et ministrationem Sacramenti: sed tantum de ea, quae desideratur ad perficiendum bonum opus merito- rium; ait enim:
Nemo computet opera sua ante fidem, ubi fides non erat bonum opus non erat; bonum enim opus intentio facit, inten- tionem fides dirigit: non attendas valde quid homo faciat, sed quid cum facit, aspiciat, quo lacertos optima gubernationis dirigat.
Urgebis: idem S. Augustinus Tract. 5. in Ioannem, dicit se non timere Ministrum ebrium baptizantem, sed tantum attendere ad Chri- stum, cuius nomine et virtute Baptisma traditur: Non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam; quia columbam intendo, per quam mihi dicitur: hic est qui baptizat: sed ebrius non potest habere determinatam intentionem, cum non sit compos mentis et ra- tionis.
Respondet Doctor num. 10. S. Augustinum loqui de ebrio- idest, de homine ad ebrietatem assueto et proclivi, non vero de ebrio et ratione orbato: ebriosus autem, sicut et adulter, possunt cum per- versa sua habitudine rectam habere baptizandi intentionem. Nec aliud certe intendebat S. Augustinus, nam eo loco agit de Sacramentis per pravum Ministrum collatis, quae affirmat esse valida.
Dices 4. SS. Patres, ut dictum est in Quaestione praecedenti, con- stanter docent in Sacramentorum administratione non esse attenden- dam dantis conscientiam, sed dumtaxat virtutem Christi, cuius nomine et auctoritate Sacramentum confertur; quia alioqui salus spiritualis esset incerta, ut ait S. Augustinus, lib. 1. Contra Litteras Petiliani, cap. 3: atqui eadem incertitudo occurreret, si requireretur intentio Mi- nistri: igitur sicut non requiritur in Ministro probitas, ita nec requi- ritur intentio.
Respondeo, concessa maiore, negando minorem; quamvis enim aliqua incertitudo occurrat, plurimum tamen abest, ut tanta sit, quanta foret, si ad validam Sacramenti confectionem Mini- stri probitas necessario desideraretur: vix enim dari potest aliquis ita improbus, qui intentionem non habeat conferendi Sacramentum; sae- pius autem occurrunt Ministri, qui mortali peccato inficiuntur. Adde quod cum intentio facile possit haberi, et consequenter non haberi absque gravissima malitia, quam in Ecclesia Ministro suspicari fa- cile non licet: inde moraliter certi esse debemus eum talem intentio- nem habuisse, sicut habemus de pluribus aliis minus evidentibus, puta quod simus filii talis hominis, non vero alterius. Denique: non maior foret certitudo collati nobis veri Sacramenti, si dumtaxat requi- reretur materia et forma Sacramentalis applicatio: quis enim rescire potest veram et naturalem aquam in suo Baptismate fuisse adhibitam, et integra forma verba fuisse prolata?
Dices 5. Sacramenta se habent respectu Ministri, sicut medica- menta respectu Medici; illa enim sunt animi remedia, sicut haec sunt corporis: sed medicamenta corporum non egent intentione Medici ad suos effectus: ergo nec Sacramenta intentione Ministri.
Nego ma- iorem: Sacramentorum enim collatio vere est actus humanus: qui tantum operatur ex intentione divina: quare nequidem esse possunt sine agentis intentione, nec agere ex opere operato; quippe cum illa Ministri intentio continetur in illo opere operato, cum istud sit hu- manum opus.
Dices 6. Sacramenta sunt signa sensibilia, ac proinde constare debent rebus sensibilibus: sed intentio Ministri non est res sensibilis: igitur nil confert ad valorem et integritatem Sacramenti.
Distinguo maiorem: sunt signa sensibilia speculative significantia, nego: pra- ctice, eodem. Ut autem significent practice oportet quod annexam habeant intentionem operantis, et Ministri efficientis, quia actio Sa- cramentalis fieri debet humano modo. Sic autem fieri nequit, ut di- ximus, absque deliberatione et intentione. Vel aliter distinguo cum Doctore, q. 5. n. 7. Sacramenta constare debent rebus sensibilibus, si res illae habeant rationem materiae et formae, concedo: si se habeant ut determinantes materiam et formam ad esse sacramentale, nego. Vel, ut loquitur Doctor,
dico quod ad Baptismum pertinent aliqua tamquam intrinseca, et aliqua ut extrinseca: et concedo quod nihil intrinsece pertinet ad ipsum, vel ad fundamentum eius, nisi sit sen- sibile. Tamen sicut causa efficiens requiritur necessario ad ipsum > tamquam causa extrinseca, ita et illud quod est quasi principium agendi talis causae effectivae: principium autem ultimatum determi- nans agens intellectuale ad agendum est intentio, quia tale agens per imperium voluntatis est causa activa motiva aliarum potentia- rum, quae subiacent imperio voluntatis. Quando ergo dicitur quod nihil pertinet ad Sacramentum nisi sit aliquid Sacramenti, vel res eius; verum est de eo, quod est intrinsecum ipsius Sacramenti, vel signati ipsius Sacramenti; sed intentio neutro modo est intrinsecum, requiritur tamen ex parte agentis.
Haec Doctor: quibus significat materiam et formam, quibus intrinsece constare debet Sacramentum, debere quidem esse sensibiles: secus autem de iis, quae sunt velut extrinseca, et ex parte agentis conficientis ac conferentis Sacra- mentum.
Conclusio secunda. — SOLA INTENTIO EXTERIOR NON SUF- FICIT AD VALIDITATEM SACRAMENTI, SED NECESSARIO REQUIRITUR ETIAM INTERIOR, VEL FACIENDI QUOD FACIT ECCLESIA, VEL QUOD CHRISTIANI FACERE SOLENT, VEL QUOD CHRISTUS DOMINUS IUSSIT; VEL SALTEM FACIENDI CHRISTIANAM REM QUI BAPTIZATUR. Ita Doctor loco supra citato, n. 1. ubi ait:
dico ergo quod intentio finis ultimi nullo modo requiratur in baptizante, quia Pagani nullo modo in- tendunt ordinare istum, quem baptizat, ad vitam aeternam. Requiritur tamen intentio respectu finis proximi: et hoc vel in particulari, vel in generali: in particulari, ut si intendat istum intrare legem Chri- stianorum servandam: in generali, si intendit facere circa istum, quod Christiani solent facere circa suos.
Probatur etiam Conclusio iisdem momentis, quibus firmata fuit praecedens; Concilia namque ibi laudata aperte docent, ad validitatem Sacramenti, necessario requiri intentionem in Ministro faciendi quod facit Ecclesia: haec autem intentio non solum est exterior, sed in- terior.
Confirmatur: quia si tantum exterior intentio requireretur, con- sequens esset, quod si per ludum aut iocum aliquis baptizaret aut absolveret, valide conferret Sacramentum: at hoc falsum est, et di- recte militat in Concilium Trid. Sess. 14. cap. 6. ubi ait: Non debet poenitens adeo sibi de sua ipsius fide blandiri, ut etiamsi nulla illi ad- sit contritio, aut Sacerdoti animus serio agendi et vere absolvendi desit. Subdit: Nec is esset, nisi de sua salute negligentissimus, qui Sacerdote ioco se solventem cognosceret, et non alium serio agentem sedulo requireret.
Nec valet reponere, Concilium loqui dumtaxat de subsannatione exteriori, non vero dumtaxat de sola interiori, qua per externa signa non declararetur.
— Contrarium enim apparet: primo, quia cum su- bsannatione exteriori potest aeque subsistere exterior intentio servandi ritus Ecclesiae, sicut cum subsannatione interiori. Secundo, quia in rei veritate cum subsannatione exteriori potest quis valide baptizari, si in Ministro adsit interior intentio vere baptizandi, et consequenter subsannatio exterior non officit Sacramento, nisi propter interiorem, ideoque si haec non nocet, nec illa nocere potest.
Probatur secundo: Quia ad Sacramenti perfectionem ea requiritur intentio, qua Minister sese agenti principali conformet, et res et verba ex se indifferentia determinet ad esse sacramentale: sed intentio fa- ciendi quod facit Ecclesia, seu quod Christiani facere solent, est ea, per quam Minister se conformat Christo principali agenti, et materia ac forma applicata determinantur ad Sacramenti constitutionem, cum ex se sint indifferentia ad alium effectum, si talis desit intentio. Quod utique constat: nam posset aliquis puerum balneo lavare sanitatis causa in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quas divinas Personas invocaret ad instaurandam pueri sanitatem; quamvis autem haec ablutio haberet eamdem materiam et formam quae solet adhiberi in conferendo Sacramento Baptismatis, illa tamen non foret Sacramentum, quia bal- neans et abluens non haberet intentionem faciendi quod facit Ecclesia, aut quod Christus instituit pro Sacramento Baptismi: igitur, etc.
Dices 7. Minister se habet ad Sacramentum, ut instrumentum Christi et Dei, non enim est agens praecipuum respectu effectus Sa- cramenti: sed actio non perficitur per intentionem instrumenti, sed per intentionem agentis praecipui: igitur Sacramentum potest esse validum, etiamsi nulla adsit interior intentio Ministri.
Respondet Doctor, quaest. laudata n. 9. ad maiorem,
quod Minister est causa secunda respectu ablutionis, non tantum ut ablutio est, sed ut sacra- mentalis, et ideo habet propriam intentionem, cum sit agens volun- tarium, et non naturale, illam scilicet, quae pertinet ad cognoscentem: sed respectu principalis effectus Baptismi, scilicet gratiae, potest dici instrumentum respectu Dei, eo modo, quo agens dispositivum dicitur instrumentum respectu perficientis, et tale agens non habet inten- tionem respectu termini principalis agentis, sed respectu sui proprii termini: et ita concedo, quod non est necesse baptizantem habere intentionem respectu ultimi finis Baptismi, sed respectu Baptismi.
Haec Doctor, quibus significat Ministrum esse causam secundam re- spectu Sacramenti, sed respectu gratiae esse dumtaxat instrumentum dispositivum: non est autem necesse, quod conferens Baptismum in- tendat producere gratiam, sed sufficit quod intentionem habeat fa- ciendi quod facit Ecclesia, vel quod Christiani facere solent. Inde in forma distinguo minorem: actio non perficitur per intentionem instru- menti, quod est inanime, et rationis expers, qualis est penicillus, qui sola pictoris intentione, non autem propria movetur, concedo: eiusmodi enim instrumentum in tantum confert ad effectum, in quantum mo- vetur ab agente principali. Si sit instrumentum animatum, et ratio- nale, qualis est aut servus in familia aut praefectus et Iudex a Rege delegatus, qui nomine Regis ius publicum administret, nego: cum enim Rex non eis determinet actiones particulares, sed eos relinquat in eorum arbitrio, hinc est, quod egeant prudentia, qua certas actiones exerceant ex intentione et deliberatione. Sacramentorum autem Mi- nister est eiusmodi: non enim tantum est instrumentum Dei et Christi secundum vim motricem, siquidem non solum movetur et agitur, sed etiam aliquo modo seipsum movet et agit: eius enim prudentiae Christus Dominus multa commisit in speciali et determinata Sacra- mentorum administratione. Ministri namque Sacramentorum sunt di- spensatores mysteriorum Dei: sed ex 4. cap. ad Cor. Inter dispensa- tores quaeritur, ut fidelis quis inveniatur: ac proinde deliberatione et intentione eget, ut debite commissum ministerium impleat.
Urgebis. Instrumentum etiam ratione praeditum non requirit pe- culiarem intentionem, ut actio, ad quam assumitur, debite fiat per causam principalem: igitur hac ratione non est opus intentione Mi- nistri ad valorem Sacramenti. Probatur antecedens: quis enim potest ex alterius commissione emere, aut vendere, nuptias cum absente sponsa contrahere, et alteri inservire per modum interpretis ad depo- nienda sua peccata coram Sacerdote: sed quovis animo id exequatur ille Minister, et sive actionem improbet, sive approbet, sive volens interius, sive nolens, actio, quam gerit, censetur valida: igitur, etc.
Respondeo, aliquid posse fieri per Ministrum duobus modis: primo, ut gerat tantum mentem et voluntatem hominis, qui cum rei ge- rendae interesse non possit, ipsum ut delegatum, internuntium, et in- terpretem assumit, et constituit: secundo, ita ut ille delegatus domini sui personam sustineat, et vices agat; ex suo tamen arbitrio commis- sum sibi ministerium impleat, ut oeconomus, aut dispensator rerum familiae. Itaque distinguo antecedens: instrumentum ratione praeditum potest aliquid valide facere citra intentionem, quando rem non exe- quitur ex proprio arbitrio, nec illa res pendet ab eius voluntate, sed habet dumtaxat rationem internuntii, aut interpretis, concedo; secus, nego. Minister autem Sacramenti habet partem in confectione Sacra- mentorum, quorum est oeconomus et dispensator, et illa dispensat et administrat ex proprio nutu, et arbitrio: igitur neganda est conse- quentia.
Dices 8. Non requiritur interior intentio faciendi quod facit Ec- clesia, si Baptismus per iocum et ludum collatus censeatur validus: at ita est: igitur, etc. Maior constat, qui enim mimice tantum et lu- dicro operatur non aliam habet intentionem, quam ludendi et risum ac voluptatem aliis faciendi. Minor vero probatur ex facto S. Genesii Romani Martyris; nam, ut testatur Ado, in suo Martyrologio ad diem 25. Augusti: cum Genesius mimum ageret in Theatro coram Diocletiano, ut ludum exhiberet Imperatori, finxit se aegrotare, et proposuit bapti- zari: ideoque accersiti sunt alii duo mimi, qui Presbyteri et Exor- cistae personam gerentes, eum aqua lavarent; ab eis autem interro- gatus utrum crederet, respondit ex animo se credere, statimque videt desuper manum caelitus venientem, et Angelos Dei radiantes circa se stantes, qui omnia peccata eius in ipsa aqua la varunt. Unde tali vi- sione mirum in modum confortatus, libere, et constanter coram Impe- ratore professus est se esse Christianum, et idolorum cultum coepit execrari. Quapropter variis tormentis laniatus, tandem capitis obtrun- catione gloriosum martyrium subiit.
Nego minorem, et ad eius probationem dico primo, S. Genesium dici posse fuisse baptizatum non ministerio hominis, sed Angeli cuiusdam ex illis, qui circa illum steterunt. Secundo, quod cum repente mutatus esset, et Baptismum serio postularet, potuit docere ipsum Pseudo-Presbyterum ritum legi- timum administrandi Baptismum, adeoque licet talis actio visa tuerit spectantibus in theatro tamquam subsannatio, potuit tamen revera cen- seri Baptismus serio collatus. Unde in Martyrologio Roman. legimus: cum Genesius mysteriis Christianorum illuderet, inspiratus a Deo re- pente conversus ad fidem, baptizatus est. Tertio denique, dici posset non fuisse forte verum Baptisma: licet enim Genesius non fuerit denuo baptizatus, iustificari tamen potuit per illam fidem charitate formatam, qua Catholicam Religionem animose professus est, et mar- tyrium subiit; unde forte non nisi eo quatenus baptizatus est Baptismo hominis, revera autem inundatus per Baptismum flaminis et sanguinis.
Urgebis. Revera Baptismus per iocum et ludum sine ulla inten- tione vera collatus, approbatus fuit ab Ecclesia: ergo praetacta solutio nulla. Probatur antecedens: nam Baptismus ab Athanasio adhuc puero ludi gratia collatus aliis pueris ratus habitus est, et validus ab Ale- xandro Episcopo Alexandrino, et ex Concilio Sacerdotum iudicatum est pueros illos non esse rebaptizandos, ut constat ex Ruffino, lib. 1. Ecclesiasticae Historiae, cap. 14. Alexander, inquit, collocutus cum Con- cilio Clericorum statuisse dicitur, illis, quibus per integras interrogationes et responsiones aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimpleri ea, quae a Sacerdotibus ministrari mos est: idem testantur Socrates, lib. 1. cap. 11. Sozomenus, lib. 2. cap. 14. Nicephorus, lib. 3. cap. 14. Quod autem Baptismus ille collatus fuerit cum sola intentione exteriori, constat: quae nam enim potuit esse alia intentio in puero cum pueris colludente, et Episcopum simulante? igitur, etc.
Respondeo primo, negari posse antecedens, et illius probationem; historia enim illa non ita videtur certa: primo namque fuit a Ruffino scriptis man- data: ille autem eam dubiam habet, ut rem qua aliorum narratione vulgaretur, unde illam referens, ait: Fuerunt, etc. Secundo, auctores qui praedictam historiam referunt invicem non consentiunt: Socrates enim ait, quod Alexander praetergrediens ludentem Athanasium con- templatus fuerit: Sozomenus eum animadvertisse, cum Clericos con- vivas expectaret: Nicephorus autem, quod in loco sublimiori sedens hunc ludum observaverit. Tertio, idem Socrates ludum hunc puerilem narrans, praetermittit ea, quae spectant ad Baptismum, neque ullum verbum facit de aliquibus pueris ab Athanasio baptizatis.
Verum, cum Ruffinus memoret se illam historiam accepisse ab his, qui cum ipso Athanasio vixerunt; ideo, ne tot tantisque Auctoribus fides dene- getur, supposita ipsius rei veritate: respondendo dicendum, Athanasium baptizando habuisse intentionem faciendi quod facit Ecclesia: quod utique colligi potest, tum ex eo quod Athanasius tunc temporis licet dicatur puer, nihilominus non erat aetatis ita parum provectae, quin potuerit intentionem legitimam interiorem habere: tum quia de Atha- nasio speciatim Sozomenus tradit, quod Alexander non ita diu post eum Convictorem suum, et scribam constituerit; Nicephorus addit, quod non ita longo post tempore illum in Diaconorum ordinem ere- xerit. Cui consentit Socrates, scribit enim: cum iam tolerasset Atha- nasius, Alexander eum ordinavit Diaconum, Nicaeam duxit secum, ut ei in Concilio sibi esset in disputando subsidium: unde fit consequens Athanasium ad minimum fuisse 12. annorum, cum hunc Baptismum faceret: Alexander enim eum sibi reliquit successorem in Episcopatu Alexandrino; testatur autem Baronius eum mortuum fuisse anno Do- mini 326. Ludus autem ille, ut refert Rufinus, contigit anno 311. ac subinde ad minus 12. annorum puer erat Athanasius: qui cum aliunde esset eximia ingenii sagacitate ac solertia praeditus, facilè potuit in- telligere, quae necessaria erant ad Baptismum. Id confirmatur ex eo quod Ruffinus ibidem dicat, pueros ab Athanasio baptizatos, fuisse
Catechumenos; ac subinde iam de rebus fidei eruditos: ergo multo magis ipse Athanasius eas noverat. Tum quia idem Ruffinus narrat:
accersiti pueri, quaereret quis eis ludus, quid egissent, et quomodo: illi, ut talis habet aetas, pavidi negarunt primo: tum rem gestam ordine pandunt, et baptizatos esse quosdam Catechumenos fatentur per Athanasium, qui puerilis ludi simulatus fuerat Episcopus: Alexander diligenter ab iis, qui baptizati dicebantur, quid interrogati fuissent, quid respondissent: simul et ab eo, qui interrogaverat: ubi videt iuxta religionis nostrae ritum omnia constare, statuit ex Concilio Clericorum, iis, quibus aqua fuerat infusa, Baptismum iterari non debere, sed adimpleri ea, quae solent a Sacerdotibus.
Haec Ruffinus.
Sed Alexander non adhibuit hoc examen, nisi ut expenderet, an ba- ptizans habuisset intentionem faciendi quod viderat in Ecclesia fieri ab Episcopo baptizante: igitur, etc. Nec obstat, quod Baptismus ille fuerit per ludum collatus: ludus enim et iocus distingui potest du- plex: unus quo nulla res seria intenditur, sed tantum simulatio, fin- gendo videlicet facere, quod revera tamen non fit, ut cum in comoedia quis fingit se manducare, et lugere, cum tamen revera non manducet, nec lugeat: alius vero, quo ludus intenditur, tamquam finis extrin- secus actionis, nihilominus serio geritur id quod fit: quemadmodum histriones solent in theatris interdum cenam instruere ad celebrandas nuptias, ubi revera bibunt et comedunt, quamquam id praestent ad oblectandos spectatores. Hoc autem posteriori modo ludendo baptizabat Athanasius, dirigebat enim baptizandi intentionem ad recreationem et ludum quemadmodum Ministri avari Sacramenta conterunt propter comparandam pecuniam. Eadem solutione solvitur factum, quod narrat Nicephorus, lib. 3 cap. ult. ubi scribit:
Christianorum pueris, inquit, Hebraeus puer familiaris erat, et cum eis ad mare colentibus natandi incessisset cupiditas, consecutus est eos Iudaeus: tum per ludum pueri, nudum ad mare stantem baptizarunt, principio non invitum: postquam vero, et tertiam divini numinis appellationem nominarunt, et simul tertiam immersionem peregerunt, extrema lineae vestis textura discissa imaginario amictu tacto in capite eius arcanam, mysticamque galeam adumbrarunt. Deinde pro cereo dexteram ligno tenui armantes, quae eius sacri ritus sunt mysteria omnia absolverunt. Postremo et circum vicinum templum psallentes obambularunt, ut verum etiam templum ingressi sunt, sanctum munus receperunt. Idem porro ex aequo qui ita Baptismo initiatus erat, fecit. Quam rem per diligentem inquisi- tionem cognitam, qui ibi sacris praefuit; ad Ecclesiam Constantino- politanam renuntiavit: en etiam puer est accitus, cum quidam Iu- daei, ne id fieret, multa molirentur; atqui ibi quoque decretum, ut tantum ab illo, quod deesset iuxta mysterii executionem, comple- retur: et ita factum est, qui puer, ubi ad iustam aetatem pervenit, in sacerdotii Ordinem est allectus, et aedituus seu Custos maximi templi factus etiamnum ibi vivit.
Eadem, inquam, solutio, quae praecedens recurrit: ex hac enim narratione colligitur, quod isti pueri iam essent grandaevi, quippe cum natationi incumberent, et insuper quod suscipiens habuerit intentionem Baptisma revera accipiendi: di- citur enim volens illud accepisse: ac subinde validus fuit ille Bap- tismus, cum nec materia nec intentio in suscipiente et conferente deesset.
Dices 3. Si in Ministro Sacramenti requireretur interior intentio faciendi quod facit Ecclesia, maxime illa intentio dirigi deberet ad id quod facit vera Ecclesia: sed Baptismus collatus ab eo, qui non intendit facere, quod facit vera Ecclesia, non minus est validus: igitur ad validitatem Sacramenti talis intentio non requiritur. Maior constat. Minor probatur: haeretici valide baptizant: sed non intendunt facere quod facit Ecclesia Romana, quae sola est vera: sed Calvinistae v. g. tantum intendunt facere, quod fieri assolet in eorum secta et congregatione, quae non est Ecclesia vera, sed potius synagoga Sa- tanae: igitur, etc.
Nego minorem, et eius probationem distinguo: Calvi- nistae non habent intentionem faciendi, quod facit vera Ecclesia Romana, quoad effectum Sacramenti, puta impressionem characteris, gratiae sanctificantis infusionem, et realem peccatorum remissionem. Concedo: non enim existimant haec omnia per Baptismum fieri, et con- ferri: non intendunt facere quod facit vera Ecclesia. — Distinguo majorem: vera Ecclesia id intendit primario, et formaliter, nego: sic enim dumtaxat intendit sacrum opus, actum, et ritum sacramentale institutum a Christo, quem vera Ec- clesia ministrat et celebrat, nego: quamquam enim Calvinistae non credant Ecclesiam Romanam esse veram, nec in ministrando Baptismate intendant fa- cere quod illa praestat, et consequenter habeant intentionem materia- liter oppositam intentioni vera Ecclesiae, habent tamen intentionem ipsi formaliter conformem: illi siquidem intendunt facere quod Chri- stus instituit, et fieri mandavit: hoc autem ipsum est quod Ecclesia Romana in ministrando Baptismate intendit. Quamobrem Calvinistae, vel alii haeretici volunt facere quod Ecclesia vera formaliter facit: volunt enim facere quod facit Ecclesia Christi, licet in hoc errent, quod existiment illam Christi Ecclesiam non aliam esse, quam suam congregationem.
Instabis: Vera Ecclesia non tantum intendit actum Baptismi, sed etiam eius effectum, scilicet peccati remissionem, gratiae sanctifi- cantis infusionem: at haeretici istud non intendunt, ut concessum est: igitur non intendunt facere quod facit vera Ecclesia.
Distinguo maiorem: vera Ec- clesia id intendit primario, et formaliter, nego: sic enim dum- taxat intendit sacrum opus, actum, et ritum sacramentalem: id in- tendit materialiter, consequenter, seu secundario, concedo. Et similiter distincta minore, neganda est consequentia, non enim est necessum, quod Ecclesiae Ministri facere et directe intendant id omne quod intendit Ecclesia, licet hoc laudabile sit. Unde Baptismus a Pelagianis collatus admissus fuit ab Ecclesia, quamquam ipsi in conferendo Ba- ptismate non intenderint remissionem peccati originalis, quod non agnoscebant.
Conclusio tertia. — HABITUALIS INTENTIO NON SUFFICIT AD VALIDAM SACRAMENTI ADMINISTRATIONEM, VIRTUALIS AUTEM EST SUF- FICIENS, ACTUALIS VERO EST PERFECTISSIMA. Haec est communis apud Theologos; eamque tradit Subtilis Doctor, in 4. dist. 6. num. 3. ubi ait:
Dico quod sola intentio habitualis non sufficit in Baptismate, quin propter istam non dicitur actus eius, licet sit conformis illi habitui actus humanus. Nam si aliquis habeat habitum inclinantem ad desiderium sanitatis, si curatur nullo modo intendens sanitatem, sed ad ludum, non dicitur consequi sanitatem per aliquem actum humanum, sed casualiter vel fortuito, non magis, quam si non habuisset intentionem ad sanitatem: ergo sola intentio habitualis non sufficit respectu finis actus humani, ut humanus est. Neque re- quiritur in baptizante semper intentio actualis, quia non obligavit Deus hominem ad impossibile, vel nimis difficile, cuiusmodi est non distrahi, quia secundum Augustinum, 3. De Lib. Arb. Non est in potestate nostra, quin risis tangamur. Nec etiam plus obligavit Ministrum in illo actu, quam in exequendo actus aliorum Sacra- mentorum. In conficiendo autem Eucharistiam, quae est excellenti- simum Sacramentum, non obligavit hominem ad non distrahi, quia prius intendens celebrare, licet in proferendo verba Sacramentalia distractus sit, vere tamen conficit. Ex his concludo, quod sufficit in baptizante intentio virtualis, hoc est, quod aliquando habuerit intentionem actualem, ex qua descendit tunc vere actus baptizandi, sive in isto actu habet intentionem actualem, vel aliquam ex ea descendentem, sive non. Intelligo autem, quod descendit iste actus absque omni motu voluntatis contrario interveniente. Sic ut si induens se ad Missam, intendens celebrare secundum usum Romanae Eccle- siae, et ex isto procedat continuo forte secundum aliquem habitum de- relictum in phantasia, cum magna distractione, vere facit ea, quae ne- cessaria sunt ad istum actum Sacramentalem, qui est conficere.
Probatur autem Conclusio: quia (ut diximus) Minister in Sacra- mentis debet operari humano modo, hoc est, cum deliberatione et iudicio: sed res, quae fit cum intentione tantum habituali, non fit semper cum deliberatione et iudicio, ebrius enim et furiosus multa potest exequi ex habitu aliundo comparato. Deinde, habitualis intentio est indifferens ad hunc aut illum effectum, nec determinari potest ad unum potius, quam ad alterum, nisi accedat quaedam actualis adver- tentia mentis, et deliberatio voluntatis: si quis enim habitu miseri- cordia praeditus, nihil de eleemosyna cogitans, proiiciat pecuniam, quam pauper accipiat, illa pecuniae proiectio et collectio non censetur actus misericordiae, quia fit absque advertentia rationis et delibera- tione voluntatis: unde sequitur, quod si quis dormiens, aut amens ex contracto habitu baptizaret, aut verba consecratoria proferret super debitam materiam, nullus esset Baptismus, nullaque consecratio, cum ipse potius ageret ex impetu, et operaretur instar naturae, non vero modo humano et voluntario.
Dices 1. Intentio habitualis sufficit ad suscipiendum Sacramentum: igitur et ad conferendum. Probatur antecedens: si furiosus aut amens per lucidum intervallum postulaverit Baptismum, deinde turore aut amentia corripiatur, non tantum potest, sed etiam debet ei Baptismus conferri, quoniam ille censetur habere intentionem habitua- lem suscipiendi Baptismatis: igitur, etc.
Nego consequentiam: plura namque requiruntur ad conferendum Sacramentum, quam ad suscipiendum; quia suscipiens se habet ad modum patientis, non agentis; ideo in eo solum desideratur, quod non ponat obicem per reluctantiam volun- tatis. Qui vero Sacramentum ministrat, cum habeat rationem agentis, ideo tenetur per operationem humanam Sacramentum administrare, et eius materiam et formam ad esse Sacramenti determinare: id autem fieri nequit, nisi sit in eo voluntatis actus, cum actione Sacramentali coniunctus, quo velit implicite vel explicite facere quod facit vera Ec- clesia; ac subinde necessum est, quod eius actio vel habeat annexam illam intentionem, vel saltem ex eius virtute procedat.
Dices 2. Si quis ebrius ex habitu percutiat aliquem, eius intentio sufficit, ut ei deputetur ad peccatum, et subiiciatur poenae: igitur pari ratione illa intentio habitualis sufficiet ad bonum aliquod opus prae- standum, et consequenter ad validam Sacramenti confectionem.
Nego consequentiam: nam illa percussio non vertitur vitio, nec im- putatur ad culpam, pro tempore quo ebrius aut amens eam elicit in amentia aut ebrietate, sed solum propter pravam habitudinem et voluntariam consuetudinem ac complacentiam: haec autem de actione Sacramentali dici non possunt; nam illa aestimari debet ex tempore, quo elicitur; quippe cum eius materia et forma, ex se indifferentes, de- terminari debeant ad esse Sacramenti per intentionem conferentis.
Probatur secunda pars, nempe quod actualis intentio sit suficien- tissima et omnium optima; omnis enim intentio sufficiens ad Sacra- menti veritatem in actuali fundatur, et ab ea vim suam accipit. Unde Minister eniti debet eam habere ministrando, quia tendere debet ad ministerii sui perfectionem. Haec tamen non est omnino necessaria; Deus enim iustior est, quam qui ad impossibilia obliget: at est im- possibile Ministrum habere semper actualem intentionem in admini- stratione Sacramenti; mentis enim evagatio prohiberi non potest; nam humanum ingenium adeo lubricum est et inconstans, ut suam in una re cogitationem diu retinere non possit: in potestate nostra quippe non est, ut variis sensibilibus obiectis subinde non afficiamur, et ad diversa phantasmata non distrahamur.
Tertia pars denique constat, nempe quod intentio virtualis suffi- ciat. Ut enim actio Sacramentalis fiat debito modo, sufficit quod fiat cum ea deliberatione, quae requiritur, ut actio sit moralis et humana: at ad id sufficiens est intentio virtualis, ut omnes fatentur, ac proinde etiam sufficit ad legitimam Sacramenti ministrationem. Hanc verita- tem probat Doctor eadem dist. 6. qu. 6. num. 2. ubi ait:
Si aliquis intendit in principio Missae celebrare Missam, si postea est distra- ctus, non habet actualem intentionem, quando est distractus; patet, quia non intelligit tunc illud in actu: ergo nec vult illud in actu. Nec habet tantum intentionem habitualem, quia talem habet dor- miens: habet ergo se medio modo: et hanc eius dispositionem ap- pello intentionem virtualem, quia scilicet virtute alicuius intentionis prius habitae actualiter, facit omnia quae facit, ex illa tamquam ex radice: ita quod illa intentio actualis fuit principium ordinatum ad omnes istos actus, et habet in se virtualiter intentionem propriam cuilibet istorum actuum, sicut intentio finis habet in se virtualiter intentionem propriam cuiuscumque ordinati ad finem: et pro tanta manente intentione cuiuscumque ad finem ordinati, manet ista in- tentio actualis prima, virtualiter in omnibus istis. Hoc modo intendens ire ad S. Iacobum, ex intentione huius finis ordinat multa alia necessaria ad illum finem. Exequens autem illa ordinata, non semper cogitat de S. Iacobo, nec de reverentia eius. Dicens tamen, quod semper meretur, quia vel habet intentionem eo- rum, quae sunt ad finem, cuius est illa prima intentio, vel habet actus aliquos sequentes ex illis intentionibus; licet cum illis actibus concurrant aliqui actus distrahentes, et ab intentione illa prima, et ab intentionibus propriis eorum, quae sunt ad illum finem, sicut de- claratum est in 2. dist. 11. et in 3. dist. 15. ubi dictum est, quod forte Martyres in actu sustinendi martyrium non habuerunt inten- tionem, nisi istam virtualem, quia immensitas poenarum absorbebat forte usum rationis; ista tamen perpessio poenarum erat quidam ef- fectus derivatus ex intentione servandi fidem Dei; et ideo dum du- rabat passio, durabat semper ista intentio virtualiter, sicut in af- fectu.
Ex his sequitur, ad valorem Sacramenti requiri intentionem di- rectam in Ministro, qua velit actionem Sacramentalem et rem sacram ac religiosam perficere ac celebrare; nam Minister in Sacramentis debet operari humano modo; ac subinde cum deliberatione et iudicio: sed id quod fit cum intentione tantum indirecta non censetur fieri hu- mano modo: igitur qui vellet tantum actionem Sacramentalem in alia, puta Baptismum in largiore vini potu, quia videlicet experimento com- pertum habet, se toties moveri ad Baptizandum, quoties largius biberit, non baptizaret.
Sequitur secundo, aliqua Sacramenta valide ministrari sub con- ditione de praesenti, vel de praeterito; siquidem ius Canonicum de- cernit cap. 2. De Baptismo, valere Baptismum conditionatum; nam de quibus dubium est, an Baptizati fuerint, baptizantur his verbis prae- missis: Si Baptizatus es, non te baptizo: sed si nondum Baptizatus es, ego te baptizo, etc. Ratio autem huius assertionis est, quia illa con- ditio de praesenti vel de praeterito transit in absolutam, iuxta illud Instit. de Verb. oblig. §. Conditiones, quae ad praesens, vel praeteritum referuntur, aut statim infirmat obligationem, aut omnino non differunt. Veluti, si Titius Consul fuit, vel Sanctus Naevius vivit, dare spondes? Nam si ea ita non sunt, nihil valet stipulatio: sin autem ita se ha- bent, statim valet. Quae enim per rerum naturam sunt certa, non mutant obligationem, licet apud nos incerta sint. Ita Ius Civile, quo utitur Ecclesia, nisi sacris Canonibus contradicat, cap. 1. De novi operis nuntiatione ibi. Quia vero sicut leges non dedignantur sacros Canones imitari, ita et sacrorum statuta Canonum Principum consti- tutionibus adiuvantur.
Secus autem est de intentione conditionali pro futuro, maxime de ea conditione, quae humano modo cognosci non potest, puta si Sacerdos hac conditione paenitentem absolveret: absolvo te, si es praedestinatus, vel si non sis denuo peccaturus; nam illae con- ditiones suspendunt actum Sacramentalem: quod enim ut existat, pendet ab eventu alicuius effectus ponendi, non potest dici existere, quamdiu suspenditur positio eiusmodi effectus: sed ita est de eiusmodi intentione conditionali pro futuro contingenti: igitur, etc. Nec refert, quod conditio de futuro contingenti non minus sit in se certa, quam quae est de praeterito et praesenti ; nam conditio de futuro, quaecumque illa sit, suspendit intentionem; nec talis conditio potest dici efficax, quamdiu non ponitur effectus: conditio enim de futuro iuxta commu- nem concipientium modum apponitur ad suspendendum effectum, donec impleatur.
Sequitur tertio, requiri quod Ministri intentio sit determinata circa materiam ac subiectum, saltem in specie. Non tamen requiritur, ut sit determinata ad subiectum vel personam in particulari, si ma- trimonii Sacramentum excipias.
Prima pars constat, quia actio sa- cramentalis debet procedere ex intentione Ministri: at ita non proce- deret nisi versaretur circa materiam determinatam, et subiectum capax suscipiendae illius actionis sacramentalis; alias enim actio illa esset omnino vaga, et absque deliberatione, et iudicio.
Addo quod formae Sacramentorum designent aliquod subiectum praesens, ut constat ex his verbis: Ego te baptizo, etc. Absolvo te, etc. Hoc est Corpus, etc. Nam illae particulae te, et hoc, aliquam personam aut rem praesentem demonstrant. Hinc fit, ut si Sacerdos habeat prae manibus duas for- mulas, et unam dumtaxat intendat consecrare, non determinando quae- nam illa sit, neutram consecrabit: quia intentio non est determinata, sed vaga et indifferens. Si vero putet se unam habere prae manibus, et revera duas habeat, modo velit consecrare id quod habet prae ma- nibus, utramque consecrabit.
Secunda pars est etiam evidens, quia non potest melius colligi, qua debeat esse sacramentalis intentio, quam ex formis Sacramentorum: atqui ex his non apparet, quod illa intentio debeat esse determinata in individuo, quia valida est illa forma circa quodlibet subiectum capax Sacramenti suscipiendi. Unde si Paulus accedat ad deponenda sua peccata coram Sacerdote, qui existimat il- lum esse Petrum; quamquam Sacerdos intendat absolvere eum, quem existimat esse Petrum, non minus valida erit absolutio.
Tertia pars tandem apparet: cum enim in matrimonio coniuges sibi mutuo tra- dant potestatem suorum corporum in individuam vitae societatem, ra- tio et aequitas humani contractus postulat, ut determinatio intentionis feratur in subiectum in particulari: iniquum enim esset, ut quis ar- ctissimo matrimonii vinculo usque ad propriam, vel coniugis mortem, iungeretur personae, cuius affectus et mores nullatenus novisset.
Petis: an qui cum impedimento legitimo, puta defectu examinis praevii, irregularitatis, litterarum dimissoriarum, patrimonii, aut be- neficii, etc. accedunt, ut ordinentur ab Episcopo, revera Ordines su- scipiant, quando ut plurimum fieri assolet, Episcopus per Ministrum de- nuntiat publice se non intendere eos ordinare?
Respondeo, quod si illa intentio non sit tantum comminatoria, sed absoluta, tales non suscipiunt Ordines: quia intentio praerequisita ad valorem Sacramenti, nempe actualis, aut virtualis, hic non occurrit: non quidem actualis, quia circa illos Episcopus habet intentionem contrariam, nempe eos non ordinandi. Non etiam virtualis, quia haec fundatur in actuali praecedente non revocata; specialis enim intentio in individuo deter- minata generali derogat: at intentio Episcopi de ordinandis his, qui praesentes sistuntur, est tantum generalis; intentio vero non ordinandi repulsorum, est specialis, quae Episcopum determinat, ut hunc effec- tum determinate nolit. Igitur eorum ordinatio censetur nulla.
Nec refert quod Episcopus exerceat eundem actum ordinationis imponendo ma- nus porrigendo instrumenta, et formam proferendo tam circa repulsos, ac circa receptos: nam id exercet solum materialiter, non autem for- maliter: quemadmodum Sacerdos, qui sacros Missae ritus dicit, ea- dem consecrationis verba profert super debitam praesentem materiam; nec tamen consecrat, quia non profert ea formaliter, seu cum formali intentione consecrandi: idem enim potiori iure dicendum de Episcopo respectu eorum, quos non solum non intendit ordinare, sed absolute et positive non vult eis ordines conferre.
Sed an requiras ex quo iudicari possit, an episcopalis illa declaratio sit tantum comminatoria, vel absoluta?
Respondeo, istud esse maxime respiciendum ab ipso Episcopo, si adhuc in vivis perse- veret: si autem obierit, eius intentio colligi debet ex verbis, quibus suam mentem declararit. Si autem ex eis illius mens certo colligi non possit, praefata ordinatio haberi debet ut dubia, et ordinatus tamdiu cessare debet ab officio, donec sub conditione iterum ordinetur.
Mens mihi fuerat hic resolvere, quaenam sit Sacramentorum revi- viscentia, quaeve dispositiones ex parte suscipientis ad debite accipien- dum Sacramentum desiderentur; verum cum diversa sit Sacramento- rum efficacitas, diversamque dispositionem requirere videantur: ideo convenientius duxi harum quaestionum enucleationem ad Disputationes speciales de singulis Sacramentis differre: ac subinde haec de Sacra- mentis in communi dicta sufficiant.
IMPRIMATUR: Fr. ALBERTUS LEPIDI O. P. S. P. A. Magister. IMPRIMATUR: IOSEPH CEPPETELLI, Archiepiscopus Myrensis, Vicesgerens.