Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Sacramentis in genere

Disputatio I: De Sacramentis in communi

Articulus I: De essentia, existentia et numero Sacramentorum

Quaestio I: De natura seu essentia Sacramenti

Quaestio II: Quae et qualis sit materia Sacramentorum

Quaestio III: Utrum, et quae verba requirantur in Sacramentis

Quaestio IV: De necessitate et existentia Sacramentorum

Quaestio V: Quot et quae sint novae legis Sacramenta

Notandum 1. Catholicos omnes invicem consentire, septem esse novae Legis Sacramenta, nimirum Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium: at huic septenario Sacramentorum numero refragantur omnes quotquot sunt recentiores haeretici, qui in assignando novae Legis Sacramentorum numero, non solum invicem pugnant, sed tanta animi inconstantia iactantur, ut auctor cuiusque sectae sibi ipsi non consentiat. Lutherus enim, qui initio libri De Captivitate Babylonica dixerat tantum tria esse admittenda, nimirum Baptismum, Poenitentiam, et Panem, subdit: quod si Scripturae usu loqui velimus, unicum dumtaxat profitebimur Sacramentum, et tria signa sacramentalia: nam, inquit, Eucharistia et Poenitentia sunt rememorativa passionis, et adoptionis Baptismi. Tandem circa finem libri asserit, duo tantum ex proprietate sermonis admittenda esse Sacramenta, nempe Baptismum et Panem; unde fit, ut Lutherani invicem non conveniant de numero Sacramentorum: alii namque duo tantum, puta Baptismum et Eucharistiam, alii vero tria admittunt, his duobus Poenitentiam adiungentes. Calvinus autem agnoscit quidem tria, nempe Baptismum, Coenam, et impositionem manuum, qua Ecclesiae Ministri initiantur; licet enim lib. 4. Instit., cap. 18. §. 19. duo tantum esse dicat, nempe Baptismum et Coenam: tamen cap. 11. §. 20. ait:

Duo Sacramenta instituta sunt, quibus nunc Christiana Ecclesia utitur, Baptismus et Coena Domini: loquor autem de illis, quae in usum totius Ecclesiae sunt instituta, nam impositionem manuum, qua Ecclesiae Ministri in suum munus initiantur, ut me invito patiar(?) numerari Sacramentum, ita inter ordinaria Sacramenta non numero.

Melanchthon vero totus hac in re videtur dubius: primo enim admisit duo tantum cum Luthero, postmodum tria; sed tandem in Locis Theologicis editis an. 1502. addit ordinationem, seu vocationem ad Evangelii ministerium: tum Locis editis an. 1758. propendet, ut admittat matrimonium inter Sacramenta; tuetur enim illud esse signum rei sacrae, divinum habens mandatum, et annexam promissionem:

Unum tamen, inquit, abest ne sit Sacramentum, eo quod videlicet fuerit institutum ante Christi Incarnationem. Verum quam sit levis haec ratio, nullus est qui non videat: quid enim obstat quominus Christus Dominus rem iam existentem, ac suae Incarnationis futurae signum, et vaticinium potuerit ad Sacramenti dignitatem promovere?

Notandum 2. Ad rationem Sacramenti novae Legis tria potissimum requiri, nimirum quod sit signum divinitus institutum, ordinatum ad conferendam homini sanctificationem internam, ac subinde quod habeat vim et efficacitatem gratiae iustificantis conferendae, et tandem quod divinum adsit mandatum, divinaque institutio hoc signum frequentandi, ut obtineri possit effectus per illud designatus. Hinc plurima sunt signa rei sacrae, quae licet a SS. Patribus appellentur Sacramenta, hanc tamen appellationem sibi proprie non vindicant, sed dumtaxat improprie, et in laxiori significatione. Sic S. Augustinus, lib. 1. Contra Faustum, cap. 11. Signum crucis appellat Sacramentum: et lib. De Symbolo, cap. 2. Baptismi ceremonias, et exorcismos et similes ritus Sacramenta nuncupat. Et lib. 2. De peccatorum meritis, cap. 26. Panem benedictum Catechumenis dari solitum, sacramentum appellat, non quidem proprie et stricte, sed, ut dixi, late et improprie, quia Sacramenta proprie dicta novae Legis habent gratiae promissionem et efficacitatem, ac institutionem a Christo: praedicta autem non sunt eiusmodi. Porro hic est sermo dumtaxat de Sacramentis, proprie dictis.

Notandum 3. Tria potissimum hac in quaestione occurrere ventilanda: primum, utrum revera Christus Dominus septem designaverit, et instituerit signa sensibilia gratiae sanctificantis efficaciter productiva, eorumque septenarius numerus ex verbo Dei scripto, aut tradito aperte possit colligi: secundum, utrum signa ista pauciora sint, quam septem; quemadmodum haeretici huius temporis inficiantur, sicut praetactum est in primo notabili: tertio tandem, utrum signa illa sacra plura sint, quam septem, sicut docuisse videntur nonnulli ex SS. Patribus, dum Sacramenti vim et efficaciam, alii pedum lutioni, alii aquae benedictae, nonnulli eulogiis, seu pani benedicto, Sacramenti vim ac appellationem tribuere videntur. Quae utique tria licet in unum, et idem collineant, attamen maioris claritatis ac evidentioris dissertationis et discussionis gratia placet sub tribus distinctis conclusionibus ventilare.

Conclusio prima. — Revera sint septem novae Legis Sacramenta.

Haec Conclusio colligitur ex Scriptura sacra, quod sic ostenditur: Sacramentum est signum sacrum, seu ritus sacer divinitus institutus, cui annexa est gratiae promissio, et vis sanctificandi a Deo indita: sed ex Scriptura sacra non obscure colligitur septem esse eiusmodi ritus sacros, quibus indita est promissio virtutis ad conferendam gratiam: igitur, etc. Maior constat. Minor vero probatur, primo quidem de Baptismo: nam Marc. ult. Christus Dominus delegans Apostolos ad Gentium conversionem, et Evangelii disseminationem, ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. Subdit autem: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Hinc S. Paulus ad Ephes. 5. expendens summam Christi Domini erga suam Ecclesiam dilectionem, ait: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae. — De Confirmatione idem colligitur Actuum 8. v. 17. et 19. seq., ubi legimus per impositionem manuum Apostolorum infallibiliter collatum fuisse Spiritum Sanctum: qui sane effectus non fuisset infallibilis per eiusmodi signi applicationem, nisi Christus Dominus ita statuisset: neque constanter signum istud ad eum effectum usurpassent Apostoli, si ab amantissimo suo Praeceptore et Magistro ita edocti non fuissent. — Eucharistiae ritus aperte traditur Matth. 17. et 1. ad Cor. 11. Accipiens panem, et gratias egisset, fregit, et dixit: Accipite, etc. Promissio vero gratiae Ioan. 6.: Qui manducat hunc panem vivet in aeternum. — Poenitentiae vero ritus et gratiae sanctificantis conferendae vis habetur Ioan. 20. ubi Christus Discipulos alloquens, ait: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. — Extremae Unctionis ritum et gratiae conferendae virtutem aperit S. Iacobus cap. 5. cum ait: Infirmatur quis in vobis? inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum: et si in peccatis erit, dimittentur ei.

Sacramenti ordinis institutionem, ritum, et gratiae conferendae vim tradit S. Paulus 1. ad Timoth. 4. his verbis: Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Et 2. ad Timoth. 1. Admoneo te, ut resuscites gratiam, quae in te est per impositionem manuum mearum.

Tandem ritus Matrimonii habetur Matth. 19. his verbis: Quod Deus coniunxit homo non separet: promissio autem gratiae colligitur ex cap. 5. ad Ephes. ubi Apostolus loquens de Matrimonio ait: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Quibus verbis significat Matrimonium esse magnum Sacramentum in Christo et in Ecclesia, quatenus coniunctio viri cum muliere significat unionem Christi cum Ecclesia: ac proinde gratiam, quae ad eius praesentiam tribuitur. Duplicem coniunctionem Christus habet cum Ecclesia: unam quidem secundum naturam, qua utique facta est per Incarnationem, qua Christus ut Ecclesiae caput exteris membris in natura assimilatur; secundam vero per gratiam et charitatem, ratione cuius dicitur Ecclesiae sponsus. Porro hanc utramque coniunctionem Matrimonium significat: primam quidem in quantum est unio naturalis inter virum et mulierem; secundam vero, quatenus est spiritualis unio viri et mulieris per gratiam et charitatem, quae in ipso Matrimonio contrahitur.

Eadem veritas colligitur ex verbo non scripto, seu ex traditione, qua compertum habemus eiusmodi septenarium Sacramentorum numerum ex divina institutione et Apostolica doctrina ad nos usque perpetua et interrupta nusquam observatione dimanasse; cum enim non possit ostendi quando sacri ipsi ritus primum in Ecclesia frequentari ceperint post Apostolos, necessario fatendum est eos a Christo Domino et Apostolis fuisse derivatos: iuxta hanc regulam S. Augustini, lib. I. De Baptismo, cap. 24. Quod universa tenet Ecclesia, nec Conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate Apostolica traditum rectissime creditur. Quam utique veritatem expresse definiunt Concilia, maxime Florentinum in decreto Eugenii, ubi inter externa num. 5. statuitur: Novae legis septem sunt sacramenta, videlicet Baptismus, etc. quae multum a sacramentis differunt antiquae legis; illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant; haec vero nostra et continent gratiam, et ipsum digne suscipientibus conferunt. Similiter Concilium Tridentinum, Sess. VII. Can. 1. his verbis: Si quis dixerit Sacramenta novae Legis non fuisse a Domino nostro Iesu Christo instituta: aut esse plura vel pauciora quam septem, videlicet Baptismum, etc.: aut aliquid horum septem non esse vere et proprie Sacramentum: anathema sit.

Eamdem doctrinam tradunt SS. Patres et Ecclesiae Doctores, quorum plurimi licet septem Ecclesiae Sacramentorum expressam forte mentionem non fecerint, quia nulla necessitas urgebat, nec ulla praesens aderat occasio ista septem Sacramenta numerandi, nihilominus non desunt ex antiquioribus, qui plurium eiusmodi Sacramentorum meminerunt: imprimis enim S. Dionysius, lib. De Ecclesiastica Hierarchia, praeter Baptismum et Eucharistiam, de quibus plurimum sermonem sparsim instituit. meminit etiam Sacramenti Ordinis. Et Epist. ad Demophilum declarat etiam Poenitentiae Sacramentum. — Prodit etiam Tertullianus, non obscure lib. De Prescriptionibus, cap. 40. ubi referens qualiter diabolus ipsas etiam res sacramentorum divinorum in idolorum mysteriis aemuletur, ait: Tinguit et ipse quosdam credentes, et fideles suos; expiationem delictorum de lavacro repromittit, quibus significatur Baptismus et Poenitentia. Celebrat et panis oblationem, ut adumpret Eucharistiam. Etiam summum Pontificem in unius nuptiis statuit, quibus denotat imitationem Sacramenti Ordinis, cuius summus gradus est Pontificatus, seu Episcopatus; cui praescribitur ab Apostolo Paulo Monogamia 1. ad Timoth. 3. his verbis: Oportet unius uxoris esse virum. Meminit etiam nuptiarum, seu Matrimonii. Addit etiam curationem agrorum, quibus denotat Extremam Unctionem. — Sed ne longiorem in referendis veterum Doctorum sententiis hac de re sermonem protraham, unus pro caeteris sufficiet S. Augustinus; ille enim, lib. 5. De Baptismo, cap. 20. ait: Si adhuc valet quod dictum est in Evangelio, ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur: quomodo exaudit homicidam deprecantem, vel super aquam Baptismi, vel super oleum, vel super Eucharistiam, vel super capita eorum, quibus manus imponitur, nimirum per reconciliationem? Et lib. contra litteras Petiliani, cap. 104. declarat Confirmationem verbis: In hoc unguento sacramentum Chrismatis vult Petilianus interpretari, quod quidem in genere visibilium signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse Baptismus: et lib. 2. contra litteras Parmeniani, cap. 13. loquitur eodem modo de Ordine ac de Baptismo: Utrumque, inquit, Sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur: illud cum baptizatur: istud cum ordinatur. Et paulo post: Si enim utrumque sacramentum est, quod nemo dubitat, cur illud non admititur, et istud admittitur? Neutri sacramento facienda iniuria est. Denique, lib. De Bono coniugali, cap. 18. et 11. et lib. De Nuptiis, cap. 10. manifeste docet Matrimonium in nova lege esse Sacramentum.

Dices: Si revera essent septem Sacramenta, illud numerus Scriptura sacra designasset: at ita non est: igitur septem Sacramenta non sunt asserenda. — Distinguo maiorem: illum numerum designasset explicite vel implicite, concedo; explicite tantum, nego. Et similiter distinguo minorem, nego consequentiam. Quamquam enim expressis verbis Scriptura sacra non indicet septem esse novae Legis Sacramenta, attamen id implicite saltem significat, cum exprimit septem sacros ritus, quibus annexa est gratiae promissio, ut supra dictum est. Deinde, pari ratione foret consequens, neque duo esse Sacramenta, neque tria, nec quatuor, neque omnino aliquem esse definitum eorum numerum, propterea quod Scriptura sacra certum illum numerum non expresserit. Similiter non sequitur: Scriptura nullibi dicit quatuor esse Evangelia, aut quatuordecim Pauli Epistolas, aut septem verba a Domino in cruce prolata: ergo non sunt totidem: ad id enim sufficit, quod in Scriptura res ipsae numeratae tradantur, nec requiritur quod eorum numerus determinate exprimatur. Denique, licet non suppeterent Scripturarum testimonia, tamen ad id sufficientissima foret Ecclesiae auctoritas, sicut docet S. Hieronymus, lib. contra Luciferianos, ubi disserens de manuum impositione ait: *Erigis ubi scriptum sit? in actibus Apostolorum: et etiamsi sanae Scripturae auctoritas non subesset, totius orbis in hanc partem consensus, instar praecepti obtineret.

Dices 2: Apocalyps. 17. Angelus spondet Ioanni se ei reservaturum Sacramentum bestiae, quae habet septem capita, quae figura significat, inquit Kemnitius, numerum septenarium Sacramentorum spectare ad bestiam, hoc est, ad Ecclesiam Romanam, in qua sedet Antichristus. — Nego minorem; blasphemum enim est Sacramenta Christi designari per ipsa bestiae capita; nam inter illa sunt Baptismus, et Eucharistia, quae nec ipsi haeretici refragantur esse vera Sacramenta: unde per septem illa bestiae capita nihil aliud mystice designatur, quam septem Reges, aut septem montes, in quibus infidelitas suam in Christi fideles tyrannidem maxime debeat exercere. — Si autem ex septenario numero a Scriptura memorato vellet quis septem novae Legis Sacramenta colligere, plurima sunt, tam in novo, quam in veteri Testamento huic assertioni suffragantia testimonia; sicut enim Deus septem dierum curriculo mundum, sic et Christus Dominus septem Sacramentorum ordine recreationis ac renovationis mysterium operari voluit. Hinc praestantiora Dei opera in Scriptura septenario numero comprehenduntur; nam septem diebus praecipit comedi azyma, septem lucernae erant in Sanctuario, Num. 8. septem instituit tubas Iubilaei, Josue 6. in septem capillis constituerat Sampsonis fortitudinem, Judicum 16. septem vicibus praecepit Eliseus Naaman Syrum lavari in Jordane, et mundatus est, 4. Reg. Sapientia excidit sibi columnas septem, Proverb. 9. septem panibus Christus pavit 4000. hominum; et ne longius excurram, ipsemet S. Ioan. Apocal. 1. septem candelabra aurea vidit, et ibidem septem stellas in dextera Filii hominis: et cap. 5. septem sigilla, quibus signatus est intus et foris liber quem tenet in dextera ille, qui sedet super thronum. Quibus omnibus non incongrue designari possent septem novae Legis Sacramenta.

Dices 3: Ss. Patres nusquam asserunt septem esse Sacramenta: imo passim pauciora recensent: nam S. Dionysius Areopagita in lib. Hierarchiae Ecclesiasticae, ubi de mysteriis, id est, Sacramentis Ecclesiae ex protesso disserit, non plura quam quinque pertractat, omissis videlicet Extrema-Unctione et Matrimonio. Similiter S. Iustinus, Apologia 2. commemorat solam Eucharistiam et Baptismum. Item Irenaeus, lib. 1. cap. 9. Eucharistiam, et cap. 13. Baptismum. Cyprianus, Serm. de ablutione pedum, numerat solum Eucharistiam, Chrisma, Poenitentiam, et Ordinationem. Cyrillus Ierosolymitanus, qui cum in suis Catechesibus mystagogicis ex instituto de mysteriis seu sacramentis agat, non aliorum tamen meminit quam Baptismi, Chrismatis, et Eucharistiae. Neque plura apud S. Gregorium recensentur, refertur 1. qu. 1. cap. Multi saecularium, etc. Isidorus in idem conspirat lib. 6. Etymologiarum, cap. 19. Tandem S. Ambrosius, lib. De Sacrament., solum meminit Baptismi, Eucharistiae, et Confirmationis. Et S. Augustinus pluribi docet Sacramenta novae Legis esse numero paucissima, maxime lib. 3. De Doctr. Christ., cap. 6. Igitur non erat ratum apud veteres septem esse novae Legis Sacramenta. — Nego consequentiam: quia neque etiam SS. Patres aiunt esse duo, vel tria, vel quatuor, aut quinque tantum Sacramenta, neque pariter negant esse numero septem; sed duorum, aut trium, aut pauciorum meminerunt pro ratione argumenti, quod tractandum erat, ut patebit ex responsione ad praefatas eorum auctoritates. Imprimis enim S. Dionysius in illo opere non agit ex protesso de Sacramentis Ecclesiae, sed de sacris officiis, seu unctionibus, quas vel Episcopi, vel Sacerdotes in mysteriis tum administrandis, tum conficiendis exercebant cum quadam consecratione. Quocirca neque de Matrimonio, neque de Unctione infirmorum disserendum ei fuit, tametsi obiter meminerit poenitentiae seu reconciliationis. Ad S. Iustinum dico, ibi dumtaxat duorum Sacramentorum ideirco meminisse, quia respondet Ethnicis accusantibus Christianos, quod essent athei, nec Deos colerent, quodque nefaria plurima in suis ritibus patrarent, puta quod vorarent humanas carnes: et ideo suos solum ad eos ritus admitterent. Reponit autem Iustinus Christianos non esse atheos, utpote qui faterentur Deum unum in essentia et trinum in personis; ideo autem soli Christiani admittebantur ad Synaxim, quia haec solis baptizatis erat concedenda. Exponit autem quid agebatur in Synaxi diebus Dominicis, ut nempe levet criminationem, qua impetebantur Christiani quod in suis ritibus tantulas carnes vorarent. Caetera autem Sacramenta non attingit, quia Gentilibus erant ignota, et sic eorum calumniis non impetebantur. Ad S. Irenaeum dico, eum specialem disputationem non instituisse de Sacramentis, sed occasione data modo meminisse unius, modo alterius; nam lib. 1. cap. 2. de Poenitentia; et cap. 9. meminit Eucharistiae, quia retexit deliria cuiusdam Marci circa Eucharistiam. Similiter cap. 18. meminit Baptismi, quia retexit errores plurium haereticorum circa Baptismi administrationem: tum lib. 3. cap. 12. refert Confessionem, et lib. 4. cap. 32. iterum meminit Sacramenti et sacrificii Eucharistiae, quia ibidem agit de sacrificiis Legis antiquae et novae. Ad S. Cyrillum Ierosolymitanum dico, eum ideirco trium illorum Sacramentorum meminisse, quia Catechumenos ac recentes fideles instruebat de iis, quae solebant fieri Baptismi tempore. Tria autem eodem die conferebantur Sacramenta, nempe Baptismus, Confirmatio, et Eucharistia, ut constat ex Amphilochio, qui in vita S. Basilii sic scribit: Maximus Episcopus baptizavit Basilium, et Eubulum, et ungens eos S. Chrismate, tradidit eis vivificam communionem. Eadem est responsio ad Isidorum seu potius Gregorium, qui Isidori nomine profertur. Ad auctoritatem a Cypriano petitam dico, sermonem istum non esse S. Cypriani, sed alicuius Auctoris posterioris: cuiuscumque tamen sit, dico ibi tractatum non institui de Sacramentis omnibus, sed tantum de iis, quae ad cardinalia Christi opera referri poterant: eo enim nomine opus illud sermonum ab Auctore inscriptum est. Ad S. Ambrosium dico, eum in illis libris non agere de omnibus Sacramentis, sed de iis dumtaxat, de quibus instruendi erant fideles recenter baptizati, et confirmati, iamque admissi ad sacram Synaxim: eo enim ordine novelli fideles initiabantur, ut ipse testatur lib. 3. De Sacramentis, cap. 2. unde de his tribus tantum Sacramentis in eo opere instituenda erat illi tractatio, atque de iis dicit in fine operis eos plenissime accepisse. Ad S. Augustinum dico, illum lib. De Doctrina Christiana, non dixisse tantum esse duo Sacramenta, sed agens ibi de Sacramentis novae Legis ita loquitur: quaedam paucissima pro multis, eademque facillima, et intellectu augustissima, ipse Dominus ex Apostolica tradidit disciplinae, sicut est Baptismi Sacramentum, et celebratio Corporis et Sanguinis Domini. Quae profecto verba non sunt enumerantis omnia Sacramenta, sed tantum proferentis aliqua exempla. Quod autem plura quam duo Sacramenta agnoverit S. Augustinus, patet ex Concione 1. in Psal. 13. ubi ait: in Baptismo, Eucharistia, et caeteris Sacramentis Ecclesiae esse munera. Hinc Epist. ad Ianuarium ubi dixit nos habere Sacramenta numero paucissima, signatione praestantissima, observatione facillima, subiicit: sicut est Baptismus, et communicatio Corporis et Sanguinis Domini: et si quid aliud in divinis litteris commendatur: ubi particula si, non est nota dubitantis, intra quippe recensitis aliquot certioribus testimoniis, puta Passionis, Ascensionis, Resurrectionis Domini, et adventus Spiritus Sancti subiicit: Et si quid aliud tale occurrerit, quod ab universa sequatur Ecclesia. Certum est autem Augustini tempore festa Nativitatis, Epiphaniae Domini, et similia celebrari solita.

Dices 4: Ecclesia Graeca non alia quam duo Sacramenta agnoscit, nempe Eucharistiam et Baptismum: ergo, etc. Probatur antecedens; nam Cyrillus Lucaris Patriarcha Constantinopolitanus in Confessione fidei, Latine primum, deinde Graece edita, anno 1633. cap. 15. De Sacramentis sic habet: Credimus Evangelica sacramenta esse ea, quae Dominus instituit in Evangelio, et ipsa esse duo, nempe Baptismum, et Eucharistiam, ampliorrem numerum Sacramentorum non habemus: ergo Institutor non plura edidit. — Respondeo, concedo antecedente, nego consequentiam. Cyrillus enim iste descivit penitus a caeterarum Ecclesiarum Graecarum placitis, ut Calviniana dogmata amplecteretur, quod non negant adversarii; nam Casaubonus, qui talem Confessionem Londini excuti curavit anno 1675. cum utraque eius editione, tum Cyrilli Berroensis, tum Partenii Constantinop. Patriarchae, in praefatione ad Lectorem sic habet: Ecclesiarum tamen Graecarum, aut Orientis confessionem non fuisse. Quod utique constantissimum apparet non solum ex Ss. Patribus Ecclesiae Orientalis, ac ex omnibus Euchologiis et Ritualibus, sed etiam ex censura Cyrilli Berroensis, qui praefato Cyrillo successit in Patriarchatu Constantinopolitano, cumque damnavit anno 1638. mense Septembri, hac Synodali sententia: Cyrum dogmatizanti, et credenti non esse septem Sacramenta Ecclesiae, idest, Baptisma, Chrisma, Poenitentiam, Eucharistiam, Ordinationem sacerdotum, Extremam Unctionem, et Matrimonium, iuxta constitutionem Christi, Apostolorum traditionem, atque consuetudinem Ecclesiae, sed mentienti non esse tradita a Christo in Evangelio nisi solum Baptismum, et Eucharistiam, anathema. Idem habet censura Synodalis Parthenii lata anno 1642. adversus eumdem Cyrillum. Idem, inquit, negat Ecclesiae Sacramenta quinque, Sacerdotium, sacram Unctionem, sacrum Oleum, Confessionem cum poenitentia, et honorabiles Nuptias: quae omnia ut sacramenta, et divinam gratiam conferentia, antiqua nobis traditio reliquit. Huius quoque Graecorum cum Latinis circa septenarium Sacramentorum numerum consensus probos habemus testes recentiores Graecos, non modo orthodoxos, sed etiam schismaticos: Gregorium Protosyncellum Patriarcham Constantinopolitanum, in Apologia adversus Warenum Ephesinum, Simonem Archiepiscopum Thessalonicensem, lib. De septem Ecclesiae Sacramentis, Ieremiam, Patriarcham Constantinopolitanum in triplici responso adversus Wittembergenses, et Confessionem Augustanam, Emmanuelem Calecam, lib. De Fide et principiis fidei Catholicae, cap. 6. Gabrielem Philadelphi Episcopum, Tract. De sacris mysteriis, et plures alios quos refert Arcudius, lib. 1. cap. 2.

Conclusio secunda. — RATIONE ET ORDINE CONGRUENTI INSTITUTA SUNT SEPTEM, NON AUTEM PAUCIORA, NOVA LEGIS SACRAMENTA. Huius Conclusionis veritas non alia ratione a priori tutelatur, quam Christi Domini voluntate, quae cum rectissima sit et ordinatissima, nil nisi quod decet et expedit statuit ac praescribit. Nihilominus a posteriori nonnullae possunt proferri rationes congruentes eiusmodi institutionis: quarum primam subministrat Concilium Florentinum supra laudatum, ubi cum dixisset septem esse novae Legis Sacramenta, subdit:

Quinque prima ad spiritualem uniuscuiusque hominis in seipso perfectionem: duo ultima ad totius Ecclesiae regimen, multiplicationemque ordinata sunt. Per Baptismum enim spiritualiter renascimur. Per Confirmationem augemur in gratia, et roboramur in fide. Renati autem et roborati, nutrimur divina Eucharistiae alimonia. Quod si per peccatum aegritudinem incurrimus animae, per Poenitentiam spiritualiter sanamur: spiritualiter etiam, et corporaliter (prout animae expedit) per Extremam-Unctionem. Per Ordinem vero Ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter. Per Matrimonium corporaliter augetur.

Eamdem rationem praeclare expendit Subtilis Doctor in 1. dist. 2. quaest. 1. nu. 3. ubi declarans perfectionem Sacramentorum novae Legis, maxime quantum ad eorum extensionem seu effectum, ad quem ordinantur, ait:

Sicut in vita naturali, primum est generatio, deinde sequitur nutritio, et corroboratio, et sanitatis perditae reparatio: et hae quatuor pertinent ad quamlibet personam singularem: praeter hoc autem requiritur aliquod pertinens ad communitatem, quo aliquis constituitur in gradu necessario ad aliquem actum necessarium communitati: ita spiritualiter ad completam perfectionem extensive, oportet esse adiutorium aliquod pertinens ad generationem spiritualem, et secundo aliquid pertinens ad nutritionem, tertio pertinens ad roborationem, quarto ad reparationem post lapsum. Praeter hoc autem quinto requiritur aliquid esse, quo exiens finaliter praeparetur: quia vita ista spiritualis quaedam via est ordinans, ut bene vivens in ea, de ipsa sine impedimento transeat ad aliam, pro qua preparatur. Haec ergo quinque requiruntur tamquam adiutoria necessaria personae cuicumque pro se. Ad bonum autem communitatis observantis istam legem, est multiplicatio carnalis, quia ista praesupponitur bono spirituali, sicut natura gratia; et multiplicatio spiritualis aliquorum in ista lege. Sic ergo congruum fuit septem adiutoria conferri observantibus legem Evangelicam, in quibus esset perfectio non tantum intensiva, sed etiam extensiva, et sufficiens ad omnia necessaria pro observantia huius legis; haec autem sunt (ut dicit Magister in littera) Baptismus pertinens ad generationem spiritualem, Eucharistia necessaria ad nutritionem, Confirmatio ad roborationem, Poenitentia ad lapsi reparationem, Extrema-Unctio ad finalem preparationem, Matrimonium ad multiplicationem in esse > naturae vel carnali, et Ordo ad multiplicationem in esse gratiae, vel spirituali.

Alias similes congruas rationes affert Seraph. Doctor pluribus, maxime 3. p. Centiloquii, sect. 17. ubi ait:

Sufficientia Sacramentorum sic accipitur: Sacramenta sunt Medicamenta contra morbos: morbus autem est duplex, scilicet morbus culpae, et morbus poenae. Morbus culpae est duplex, scilicet originalis culpae, contra quam est Baptismus: et actualis culpa, contra quam est Poenitentia: quaedam actualis venialis, contra quam est Extrema-Unctio. Morbus poenae est quadruplex, scilicet ignorantia, contra quam est Ordo; malitia, contra quam est Confirmatio: concupiscentia, contra quam est Matrimonium. Sacramenta sunt etiam adiumenta, quia sunt in adiutorium septem virtutum. In adiutorium fidei, est Baptismus. In adiutorium spei, est Extrema-Unctio. In adiutorium charitatis Eucharistia. In auxilium prudentiae, Ordo. In auxilium temperantiae, Matrimonium. In auxilium fortitudinis, Confirmatio. In auxilium iustitiae, Poenitentia. Sunt quoque Sacramenta armatura Ecclesiae militantis, quae in Canticis dicitur, Terribilis ut castrorum acies ordinata. Et quidem terribilis, quia fortis, munita per Sacramentum Confirmationis. Acies, quia coniuncta, et unita per Sacramentum Eucharistiae: ordinata per Ordinem. Ex hac acie quidam subtrahuntur per mortem: ad hos restaurandos est Matrimonium: quidam prosternuntur per culpam; ad hos relevandos est Poenitentia. Hanc aciem quidam ingrediuntur ut praelientur, et hoc per Baptismum: quidam egrediuntur ut coronentur, et hoc per Extremam-Unctionem.

Addunt alii cum S. Thoma hunc septenarium numerum Sacramentorum recte colligi ex vita supernaturali animae acquirenda, et ad perfectionem deducenda, cum similitudine et analogia ad vitam corporalem. In vita autem corporali dupliciter aliquis perficitur: primo quidem, quoad personam propriam: secundo, quoad communitatem societatis, in qua vivit: homo enim est animal ad societatem natum. Respectu autem sui ipsius homo dupliciter in vita corporali perficitur: primo quidem, per se acquirendo aliquam vitae perfectionem: secundo per accidens, removendo nempe omnia vitae impedimenta, scilicet morbos, aut eorum reliquias. Vita autem corporea primo perficitur quantum ad sui esse per generationem, per quam homo incipit esse, et vivere; cui in vita spiritali correspondet Baptismus, qui ab Apostolo ad Titum 3. vocatur lavacrum regenerationis; unde Christus Dominus Ioan. 3. dicebat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, etc. Deinde, vita spiritalis perficitur per augmentum, quo perducitur ad perfectam quantitatem, et virtutem: cui assimilatur Confirmatio, in qua datur Spiritus sanctus ad animi fortitudinem et constantiam; ideo Discipulis suis baptizatis dixit Christus: Sedete hic donec induamini virtute ex alto. Tertio vita corporea, per quotidianum cibum est nutrienda ac fovenda, ne pereat, cuius vices in spirituali vita gerit Eucharistiae Sacramentum: nam, inquit Christus Dominus Ioan. 6. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis... caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Quemadmodum autem vita temporalis hominis multis est miseriis et infirmitatibus obnoxia; unde duobus indiget tamquam remediis: primo quidem medicina ad recuperandam sanitatem: et altero ad removendum languorem ex infirmitate, quod fit per dietam et exercitium: ita in spirituali vita proportionaliter reperiri debent hae duo: uno quidem tamquam spiritali medicina, scilicet Poenitentia, quae sanitatem restituit, et peccati morbum eliminat; et altero ad reliquias morbi eiusque languorem removendum: quod utique fit per Extremam-Unctionem, quae removet peccatorum reliquias. Ceterum quia homo ordinatur ad societatem, ac in ordine ad illam dupliciter perficitur, nimirum vel suscipiendo potestatem administrandi aliqua officia in Republica, vel multiplicandi Rempub. priori correspondet Sacramentum Ordinis: posteriori vero Sacramentum Matrimonii: est enim simul officium naturae et gratiae beneficium ac signum.

Dices 1: Tot sunt Sacramenta, quot peccati defectus: ordinantur enim contra peccati defectum: atqui duo sunt tantum peccati defectus, culpa et poena. — Nego minorem: quia culpa et poena diversitatem habent: et secundum speciem, quia diverse sunt species culparum et poenarum: et secundum diversos hominum status, et diversas habitudines: unde Sacramenta multiplicari oportuit.

Dices 2: Tot sunt Sacramenta, quot actiones Ecclesiasticae Hierarchiae, quia Sacramenta pertinent ad eas actiones ex S. Dionysio: sed tres tantum sunt actiones Hierarchiae: purgatio, illuminatio, perfectio. — Nego maiorem: quia tria considerantur in actionibus Hierarchicis, agentes, recipientes, et actiones. Agentes sunt Ecclesiae Ministri, ad quos pertinet Ordo: recipientes sunt ii, qui accedunt ad Sacramenta, qui producuntur per Matrimonium: actiones sunt purgatio, illuminatio, perfectio: sola purgatio non est Sacramentum novae legis gratiam conferens, sed potius spectat ad Sacramentalia, quae sunt Catechismus, et Exorcismus: purgatio autem et illuminatio simul Ecclesiastica Hierarchiae pertinent ad Baptismum, et propter remedium secundario pertinent ad Poenitentiam et Extremam-Unctionem: at perfectio quoad virtutem, qua est veluti formalis perfectio, pertinet ad Confirmationem, quoad assecutionem finis ad Eucharistiam.

Conclusio tertia. — NON SINT PLURA SACRAMENTA, QUAM SEPTEM. Haec sufficienter constat ex praecedentibus Conclusionibus, et probatur: si aliqua praeter septem memorata essent novae Legis Sacramenta, maxime aliqua eorum, quae a SS. Patribus nomine Sacramenti vocantur: nempe lotio pedum, aqua benedicta, eulogiae, et martyrium: sed nulla horum inseri possunt proprie dicta Sacramenta: igitur, etc. Maior constat. Minor vero ut clarius innotescat, sub distinctis IV. est probanda.

1. — LOTIO PEDUM NON EST PROPRIE DICTUM SACRAMENTUM. — Probatur primo, quia nulla Concilia, nullae Ecclesiasticae institutiones, nullae preces, nullaeque Catechisticae doctrinae, quibus maxime Apostolica traditio continetur et declaratur, eiusmodi caeremoniam Sacramentis Evangelicis accensent. Probatur secundo: Sacramentum novae Legis debet esse signum certum, divinitus institutum, cui annexa sit promissio gratiae sanctificantis, et virtus eam conferendi ex divina institutione ad universam Ecclesiam frequentandum: sed omnia haec pedum lotioni non conveniunt: primo namque non habet certam promissionem gratiae; illa namque promissio nusquam in Scriptura, seu traditione legitur: secundo, non habet etiam efficacitatem gratiae conferendae: nam instituta fuit a Christo in signum purgationis faciendae ante institutionem Eucharistiae, et in signum humilitatis Christi; non vero ad conferendam gratiam. Denique non habet mandatum, aut institutionem huius ritus usurpandi; unde etiam nusquam frequentatum fuit ab universa Ecclesia, ut observat S. Ambr., lib. 3. De Sacramentis, cap. 1. Et S. Aug., Epist. 119. cap. 18. De observandis diebus, hoc profert: Cum Dominus formam humilitatis, propter quam docendam venerat, commendasset, ut ipse consequenter exposuit, quaesitum est quando tempore potissimum res tanta etiam facta doceretur. Et in illud tempus occurrit quo ipsa commendatio religiosius inhereret: sed ne ad ipsum Baptismi Sacramentum videretur pertinere, multi hoc in consuetudinem praecipere noluerant. Nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitarunt: aliqui autem ut sacratiori tempore commendarent, et a Baptismi Sacramento distinguerent, vel diem tertium octavarum, quia ternarius numerus in multis Sacramentis maxime excellit, vel etiam octavum, ut hoc facerent, elegerunt.

Dices: Tria sunt ad perfectum Sacramentum desideranda: primo, ut sit signum sensibile a Christo ordinatum, et gratiae sanctificantis significativum: secundo, ut gratiam sanctificantem significatam revera suscipientibus conferat: tertio denique, ut praecepta sit illius frequentatio et susceptio: sed haec tria occurrunt in lotione pedum a Christo facta. Primo namque erat signum sensibile; siquidem Christus Dominus misit aquam in pelvim, et lavit Discipulorum pedes, quae ablutio non minus sensibilis erat, quam ea qua fit in Baptismate: secundo, gratiam significabat et mundationem interiorem: nam ibidem Christus Dominus ait: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Quibus significat necessariam esse lotionem pedum ad expiationem, qua secundum S. Augustinum sunt veluti sordes pedibus, idest, humanis affectibus adhaerentes, ob humanam conversationem, et contrectationem bonorum sensibilium: quemadmodum adhaerent corporeis nostris pedibus, ex tactu et conculcatione terreni pulveris. Tertio denique, certe videtur obligatio idemque mandatum hanc lotionem frequentandi ac Baptismalis; quemadmodum Christus dixit de Baptismo: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto non introibit in regnum caelorum: ita Petro respuenti hanc lotionem dixit: Si non lavero te, non habebis partem mecum. — Nego minorem, Christus enim non ideirco lavit eorum pedes, ut lotio esset signum efficax gratiae conferendi, sed ut humilitatis praeberet exemplum, et ad internam animi munditiam hortaretur, et ut Apostoli digne fierent sui Corporis in proxime instituenda Eucharistia participes. Nec Petro dixit scies autem postea, ut per lotionem pedum eum gratiam excepturum assereret; sed ut praesignificaret quid erat facturus instituendo, et Petro donando Eucharistiam: siquidem cum Petrus Corpus et Sanguinem Christi de manu illius accepit, tune mysterium huius lotionis, et debitae praeparationis ad Eucharistiam per hanc lotionem designatae intellexit. Similiter cum dixit: non habebis partem mecum, noluit lotionem ad salutem esse necessariam exprimere, sed vel ut

Petrum ad debitam obedientiam sua comminatione sollicitaret, cumque propter contumacem inobedientiam ab aeterna beatitudine arcendum commonefaceret, ut interpretatur S. Basilius in regulis brevius disputatis resp. 60. et 33; vel ut significaret eum non habiturum partem in mensa sua, et coena parata, nec in Corpore suo quod in eadem coena erat consecraturus, et aliis distributurus; cum enim moris esset apud Iudaeos ad mensam non accedere nisi prius lotis manibus et pedibus, Christus eamdem caeremoniam a Discipulis servari voluit; ipseque servare voluit eorum pedes lavando, ut profundae humilitatis consilium et exemplum eis praeberet: qua ratione dixit ibidem: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocabitis me Magister, et Dominus, et bene dicitis, sum enim. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus, et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes: exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.

Instabis: Haec responsio militat in SS. Patres. Nam S. Cyprianus sive alius auctor sermonis de ablutione pedum, qui est inter illius opera reconditus, in principio haec habet: Ne quid consummationi doctrinae deesset, inter fixa et immobilia praecepta, et ea quae mutari possunt, et repeti, distinctionem posuit, ut caeteris immutabiliter semel statutis (idest Baptismate, Confirmatione, et Ordine, quae infra dicit esse interabilia), ultima lavacri species quotidianis expiationibus commodata, commendaretur fidelibus. Et sicut lex per singulas offensiones propria sacrificia requirebat, unum figuraretur fidei Christianae remedium, ad quod curreret quoties se cognosceret offendisse. Et circa medium haec habet: Ait Dominus: Nisi lavero te non habebis partem mecum. Paulatim mysterii huius declaratur necessitas, quam conditio proposita incertabilem reddit: et si cum Christo partem habere non possumus, nisi ipse pedes nostros abluat, quandoquidem sic arctatur consensus, lavat, et tergit, et Sacramenti huius nobis virtutem exponat. Supra dicimus, lotos Baptismate eodem lavacro non indigere; sed hoc lavacrum quotidianis est excessibus institutum. — Respondeo, auctorem illum quisquis sit, hanc lotionem ideirco Sacramentum nominasse, quod illa poenitentiae lavacri figuram gerat. Eam enim aut per sensum accommodationis cum poenitentiae Sacramento, aut virtute confundere satis patet, tum ex praecedentibus verbis, quibus cum asseruisset Baptismum non esse iterabilem dixissetque: Iram Dei iterum in eos exardescere, qui contempta Baptismatis indulgentia, proprio utuntur arbitrio, et voluntate non necessitate ductuntur; addit nunc: Contemptum suum non statim ulciscitur Deus, nec per singulas offensas iudicantis ira discurrit, nec clausit fonti misericordiae ostia, meatusque multiplices, sed obsistit fugientibus, et cogit regredi desperatos, ostendens eis poenitentiam, qua nulla latior invenitur, et reversis dat, ut iterum eis possint Sacramenta iniuriata prodesse: quorum si poenitentia non subesset, nullo modo deinceps experiri possent effectum. Propterea hoc, benignissime Domine, pedes lavas Discipulis; quia post Baptismum, quem sua reverentia non patitur iterari, aliud lavacrum providisti, quod numquam debet intermitti. Tum subiicit praedicta verba in obiectione posita, nam haec habet: *Sed hoc lavacrum quotidianis est excessibus institutum, et iugis retractatio usque ad novissima veniens omnia debet opera, et cogitatus singulos perscrutari, et affectus per ritus discurrentes, fragilemque instabilemque animam per omnia erigentes corrigere, et lavare, nec quidquam in vita praetermittere, quod gemitibus et suspiriis non fuerit expiatum.

Urgebis: S. Ambr., lib. 3. De Sacram., suo calculo praedictam in obiectione sententiam firmat: nam ubi haec praemisit Christi ad Petrum verba: Nisi lavero te non habebis partem mecum, subdit: Non ignoramus, quod Ecclesia Romana hunc consuetudinem non habeat, cuius typum in omnibus sequimur, et formam. Hanc tamen consuetudinem non habet ut pedes lavet. Fide autem ne propter multitudinem defluat. Sunt tamen qui dicant, et excusare conentur, quin hoc non in mysterio idest Sacramento faciendum est, non in Baptismate, non in regeneratione, sed quasi hospiti pedes lavandi sunt. Aliud est humilitatis, aliud sanctificationis. Denique audi quia mysterium est sanctificatio: Nisi lavero te non habebis partem mecum. Hoc ideo dico non quod alios reprehendam, sed ut mea officia ipse commendem: in omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam: sed tamen, et nos homines sensum habemus, ideo quod ibi rectius servatur, et nos recte custodimus. Ipsum sequimur Apostolum Petrum, ipsius inhaeremus devotioni. Ad hoc Romanae Ecclesiae quid respondet? Utique ipse auctor est huius assertionis Petrus Apostolus, qui Sacerdos fuit Ecclesiae Romanae. Ipse Petrus ait: Domine non solum pedes, sed et manus, et caput. — Respondeo, ex eo non colligi S. Ambrosium absolute docere hanc lotionem esse Sacramentum; quippe cum fateatur eam non esse Ecclesiae Romanae fidem, quam in omnibus secuturum se profitetur; sed vult intermissam Romae lotionem pedum in sua servari Ecclesia, tum ut Christi, ac Petri exemplo morem gerat; tum ut gratiam non ratione lotionis, sed virtute humilitatis, ac Christi imitationis obtineat. Ideo dicit consuetudinem, quae rectius servatur in Romana Ecclesia de non lavandis pedibus, in Mediolanensi Ecclesia de ipsis lavandis etiam recte custodiri propter exemplum Christi ac Petri.

Instabis iterum: S. Bernard., Serm. 1. in Coena Dom., evidentius praedictam tuetur sententiam his verbis: Et de remissione quotidianorum minime dubitemus, habemus eius Sacramentum pedum ablutionem. Quaeris forte unde sciam quod Sacramentum sit huius remissionis? post pauca respondet: Nos autem nosse, quia pro sacramento illud est, non pro solo exemplo factum? Illud attende, quod Petro dictum est, si non lavero te, etc. Aliquid igitur latet quod necessarium est ad salutem, quando sine eo nec ipse Petrus partem haberet in regno Christi et Dei. Post pauca: Et unde scimus quia ad diluenda peccata, quae non sunt ad mortem, et a quibus plene cavere non possumus ante mortem, ablutio ista pertineat? Ex eo plane quod offerenti munus et caput pariter ad abluendum responsum est: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Lotus est, qui gravia peccata non habet, cuius caput, idest intentio, et manus, idest operatio, et conversatio munda est. Sed pedes, qui sunt animae affectiones, dum in hoc pulvere gradimur, ex toto mundi esse non possunt; quin aliquando vanitati, aliquando voluptati, aut curiositati plusquam oportet cedat animus. — Respondeo, S. Bernardum esse intelligendum de Sacramento generaliter et improprie nominato, quatenus est aliquod signum sacrum aliquid significans, non vero de Sacramento proprie dicto, idest pro signo efficaciter gratiam significante: sciebat namque Bernardus in Ecclesia Romana septem tantum excipi et credi Sacramenta: quare ergo contrarium docuisset?

Nec refert, quod asserat hanc pedum ablutionem esse ad salutem necessariam, et peccatorum venialium remissivam: non enim hanc necessitatem esse absolutam arbitratur, alias sibi ipsi contradiceret: quippe cum doceat eam institutam ad sola venialia expianda, propter quae sola certo certius est nullum a Christi et Dei regno esse arcendum. Ideirco autem dicit eam venialia expungere, quia est actio humilitatis et charitatis, ac proinde meritoria et venialium remissiva.

II. — AQUA BENEDICTA NON EST ETIAM PROPRIE DICTUM SACRAMENTUM. — Probatur, quia Ecclesia non habet potestatem et auctoritatem instituendi signum aliquod vel caeremoniam certam et determinatam, qua vim infallibilem habeat gratiam sanctificantem conferendi, ac peccatorum remissionem largiendi, cum id sit solius Dei: sed consecratio et usus aquae benedictae non a Christo Domino, sed ab Ecclesia suam habet institutionem: igitur, etc. Maior patet si enim id posset Ecclesia, eamdem virtutem plurimis aliis caeremoniis conferret, quas proinde ex opere operato gratiam largiri fatendum esset: quod tamen nullus Theologorum aut SS. Patrum admittit. Deinde, si valeret aqua benedicta ad gratiae sanctificantis largitionem et peccatorum venialium remissionem ex opere operato, simili ratione valeret ad alios effectus, ad quos ordinatur et consecratur, videlicet ad fugandos daemones, eorumque tentationes repellendas, et alia ab eis inferenda nocumenta avertenda: atque magis, quod haec in eius benedictione exprimantur, remissionis autem venialium non fiat mentio, sicut nec gratiae largitionis. Minor etiam patet: nam huius sacri ritus institutio revocatur ad Alexandrum I summum Pontificem, qui huius sacrae caeremoniae auctor dicitur: nam hic summus Pontifex II post S. Petrum, loquendo de eiusmodi aqua benedicta, ait: Quum sale conspersum populis benedicimus, ut ex cuncti aspersi sanctificentur et purificentur, quod et omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus. Nam si cinis vitulae sanguine aspersus populum sanctificabat, atque mundabat: multo magis aqua sale aspersa, divinisque precibus sacrata populum sanctificat, atque mundat. Et si sale asperso per Heliseum Prophetam sterilitas aquae sanata est, quanto magis divinis precibus sacratus sal sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat atque mundat, et purgat, et caetera poma multiplicat, et insidias diaboli avertit, a phantasmatum persecutione homines defendit? Quibus verbis praecipuos enumerat effectus aquae benedictae. Nec obstat, quod ei tribuat vim sanctificandi: haec enim sanctificatio et mundatio per se ei non competit ex opere operato: sed tantum ratione actus et affectus assumentis eiusmodi aquam: unde inter Sacramentalia quidem refertur: non vero inter Sacramenta debet censeri.

III. — MARTYRIUM HABET QUIDEM VIM ET EFFICACITATEM SACRAMENTI; NON TAMEN EST SACRAMENTUM PROPRIE DICTUM. — Prima pars constat: certo namque certius est martyrium pro Christi nomine passum et consummatum habere vim gratiam sanctificantem conterendi. Quod utique probabitur q. 2. sequentis Disputationis, Conclusione 2. ubi declaravimus martyrium supplere vicem Baptismi aqua tam in parvulis, quam in adultis. — Secunda pars vero eiusdem assertionis est evidens: Sacramentum enim proprie dictum debet esse certum signum et efficax gratiae conferendae, et habere determinatam materiam et formam cum debita intentione Ministri: sed martyrium nec est signum gratiae conferendae, a Christo Domino ad id determinatum et institutum: quis enim dixerit actionem perniciosam ex parte agentis, qualis est actio, qua vis infligitur martyri, esse signum divinitus ordinatum ad gratiam conferendam? Neque etiam determinatam habet materiam et formam; cum innumera sint a daemone et tyrannis excogitata tormentorum genera ad Martyres torquendos et necandos: nec etiam competentem Ministrum habet a Christo Domino designatum: quis enim dixerit Christum Dominum instituisse lictores tamquam gratiae ministros: eos maxime, quorum operatio fieri nequit absque gravissimo peccato mortali, utpote cum sit occisio hominis innocentis in odium Dei et Christiana Religionis? Addit Seraphicus Doctor in l. dist. 4. par. 2. quaest. 3 Quod baptismus sanguinis non est sacramentum, quin ei deficiunt omnia ea quae sunt de integritate sacramenti, scilicet repraesentatio et similitudo, significatio et institutio, sanctificatio ex verbi prolatione: quorum quodlibet deficit, ut in opponendo tactum est, et inspectione patebit: et ideo Sacramentum non est.

IV. — PANIS BENEDICTUS ET EULOGIA NON SUNT SACRAMENTUM PROPRIE DICTUM. Panis benedictus, in symbolum Catholicae communionis fidelibus tradi solitus, primus omnium meminisse videtur Melchiades Papa, qui sedem Pontificiam tenuit ab anno Christi Domini 311. ad annum 314. Hic autem, ut refertur in libro De Romanis Pontificibus, fecit ut oblationes consecratae per Ecclesias a consecratis Episcopis dirigerentur, quod declaratur fermentum. Similia refert de Siricio, qui ab ann. 384. ad ann. 399. summum Pontificatum administravit: is enim constituit, ut nullus Presbyter Missas celebraret per omnem hebdomadam, nisi conservatum Episcopi loci designati susciperet, quod declaratur fermentum. Similiter Innocentius I. qui ab ann. 402. sedit ad ann. 419. respondens ad interrogata Decentii Episcopi Eugubini, hoc habet Epist. 1. cap. 5. De fermento etc.:

quod die Dominica per Titulos mittimus, superius nos consulere voluisti: cum omnes Ecclesiae nostrae intra Civitatem sint constitutae, quarum Presbyteri, quia die ipso propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt, ideo fermentum a nobis confectum per diaconos accipiunt, ut se a nostra communione maxime illa die iudicent separatos. Quod per Parochias fieri debere non puto, quia non longe portanda sunt Sacramenta, nec nos per cimiteria diversa constitutis Presbyteris destinamus, ut et Presbyteri eorum conficiendorum ius habeant, atque licentiam.

Denique idem apparet ex antiquo Rituali Romano, in quo haec habentur verba: Quinta Dominica in Quadragesima datur fermentum, in Consistorio Lateranensi. Ceterum quod fermenti nomine nihil aliud significetur, quam panis ab Episcopis vel Presbyteris benedictus solitus, qui dividebatur fidelibus ad sacram Eucharistiam non accedentibus, ut eiusmodi fermenti et eulogiarum participatio symbolum esset Catholicae communicationis, satis aperte colligi videtur ex antiquo Canone Pii Papae et Martyris titulo inscripto, qui habetur tomo primo Conciliorum his verbis:

Ut de oblationibus, quae offeruntur populo et consecrationibus quae supersunt, vel de panibus, quos deferunt fideles ad Ecclesiam, vel certe de suis Presbyter convenienter partes incisas habeat in vase nitido et convenienti, ut post Missarum solemnia qui communicare non fuerint parati, eulogias die Dominica, et in diutius festis exinde accipiant, quae cum benedictione prius faciat.

Eiusmodi autem panis idcirco dicebatur fermentum, vel per accommodationem ad illam parabolam Evangelicam, qua Dominus noster Iesus Christus Matth. 13. assimilat regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. regnum enim Christi praesentis temporis, illud esse definitur, quod communicatione Catholica unius massae coagmentatione constringitur: unde qui panem benedictum accipiebat, significabat eo symbolo se esse cum aliis Christi fidelibus fide et charitate coniunctum: vel potius ideo dicebatur fermentum, ut distingueretur ab Eucharistia, qua in azimis conficiebatur. — Eiusmodi autem Catholicae communicationis Symbolum non solum frequentabatur Romae, et in Occidentali Ecclesia, sed etiam in Orientali, ut declarari videtur in Conc. Laodiceno. cap. 29. in quo dicitur: Sanctas oblationes ad vicem Eulogiarum per festivitatem Paschalem ad alias Parochias mitti minimo oportere, non alia, ut arbitror, ratione, quam quod eo die omnes fideles ad sacram Communionem accederent, ac proinde eis non erat opus alio communicationis ac unitatis in fide symbolo: caeteris autem diebus Dominicis ac festivis licitum erat eulogias ministrare: imo et aliis diebus ferialibus, excepto Quadragesimali tempore, ne videlicet ieiunium frangeretur, ut colligitur ex eadem Synodo c. 19. ubi statuitur: Non oportet in Quadragesima panem offerri, nisi Sabbato et Dominica tantum.

Non enim servabatur ieiunium in Orientali Ecclesia die Sabbato, sicut nec in Occidentali feria quinta, ut constituerat Melchiades summus Pontifex: nam de ipso legimus in libro Romanorum Pontificum: Hic constituit, ne ulla ratione die Dominica, aut quinta feria ieiunium quis sollemne ageret, quia ea dies Agni quasi sacrum ieiunium celebrabant.

Duplicis autem generis erant eulogiae: aliae quidem publicae, quae scilicet in publico Ecclesiae ministerio distribuebantur: aliae vero privatae, quas amici inter se ultra citroque dare atque accipere consueverant. Eulogiae publicae iis vulgo distribuebantur qui ob impedimentum quodpiam diebus ferialibus et Dominicis communicare non erant parati, ex decreto Pii Papae apud Buchardum, lib. 5. cap. 27. et Concilio Nannetensi, cap. 9, atque etiam ipsis catechumenis qui ius sumendae Eucharistiae non habebant, quibus id erat loco Sacramenti, vel etiam Sacramentum quoddam, uti appellat S. Augustinus, lib. 2. De Peccatorum meritis, cap. 26. laxiore videlicet Sacramenti acceptione, eo quod panis ille precibus sanctificabatur. Hoc autem fuisse in supplementum Eucharistiae colligitur ex eo quod panis benedictus fieri in die Paschatis refertur, quia, ut iam diximus, omnes christiani eo die debebant Corpus Christi recipere. Distribuebantur autem eulogiae post Missam per sacerdotem: Eulogias post Missam, inquit Leo I. Papa de cura pastorali, in diebus festis plebi distribui. Et summa animi submissione et cultu ex manu sacerdotis oris osculo prius salutata recipiebantur, ut testatur Cabasilas. Quippe, ait S. Augustinus, lib. 2. De Peccat. remiss., cap. 20. hic panis quamvis non sit Corpus Christi, sanctus est tamen et sanctior cibus quibus alimur. Unde θεῖος ἄρτος, divinus panis, dicitur Pachimeri, lib. 5. Hist., cap. 8. atque inde quemadmodum Eucharistia a ieiunis manducabatur, et si quis non ieiunus accepisset vicino porrigebat ad manducandum; quod etiamnum observari in Ecclesia graeca tradunt Allatius, lib. 3. De Consensu Eccl. Orient. et Occid., cap. 9. et 1, et Goarus ad Euchologium. Eulogiarum primam institutionem Synodo Antiochena sub Constantio celebrata videtur adscribere Balsamon, ad Can. 2. — Eulogiarum vero privatarum perantiquum fuisse usum plura probant exempla: inter alia vero S. Paulini Nolae Episcopi, Epist. 1. ad Severum, haec scribentis: Panem campanum de cellula nostra tibi pro eulogia misimus: et Epist. ad S. Aug.: Panem unicum, quem unanimitatis indicio miximus, charitati tuae rogamus accipiendo benedicas. Et ipsemet S. Aug., Epist. 31. ad eundem Paulinum eulogias mittens scribit: Panis, quem misimus, uberior benedictio fiat dilectione accipientis benignitatis vestrae. De eulogiis illis plures alii mentionem faciunt, sed praesertim S. Basilius, in Regula, cap. 138; idem S. Paulinus Nolanus in Epistolis ad Alpium et ad Romanianum; S. Fructuosus, in Regula, cap. 20: Regula S. Columbani, cap. 10. et Magistri, cap. 76; Gregorius Turonensis, lib. 1. Hist., cap. 16. et alibi; Fortunatus, lib. 11. Poematum, § 12.

His omnibus constat, quod etsi eiusmodi eulogiae appellentur sacramenta, non tamen perfecti Sacramenti vim et significationem habebant; sed tantum Sacramenti nomen inditum, quod eiusmodi eulogiarum participatio symbolum esset Catholicae communicationis fidelium inter se, ut nempe qui sacratissima Eucharistia minime communicassent, saltem alio communionis signo censerentur esse fideles. Quapropter Concilium Laodicenum, cap. 31. statuit: Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere, quia sunt maledictiones potius, quam benedictiones. Nec obstat quod fermentum illud, seu panem fermentatum, oblationes consecratas per Ecclesias, ex consecrato Episcopi appellent Melchiades summus Pontifex, necnon et Siricius: apud eos enim idem est consecratio quod benedictio, et fermentum consecratum quod benedictum: dicebantur autem oblationes, quia, ut notavimus ex Canone S. Pii, eiusmodi panes a populo offerebantur, ut Episcopali vel Sacerdotali benedictione accepta minutatim fidelibus erogarentur.

Ex iis igitur omnibus constat, nihil aliud fuisse fermentum, quam fermentatum panem benedictum, quem ob communicationis symbolum ab Episcopo acceptum impertirentur cuncti Parochiales Presbyteri, eamdemque sub se constitutis fidelibus distribuerent. Ipsum vero panem diversis nominibus fuisse appellatum, nimirum fermentum, ad distinctionem panis azymi, ex quo solebat confici Eucharistia; dictumque esse Sacramentum, ob sacrae rei signum, nempe Catholicae unionis, et benedictione consignatum, ob idque benedictionem itidem, et eulogias dici consuevisse.

Articulus II: De Sacramentorum institutione seu causa efficiente, virtute et effectu

Quaestio I: Utrum solius Dei sit Sacramenta instituere

Quaestio II: Quaenam sit Sacramentorum efficacitas et virtus

Quaestio III: Utrum, quatenus et cui Sacramenta characterem imprimant

Articulus III: De legitimo Sacramentorum ministro

Quaestio I: Quis debeat esse Sacramentorum minister

Quaestio II: Utrum Ministri probitas et vitae sanctitas necessaria sit ad valide, et licite conficiendum, et conferendum Sacramentum

Quaestio III: Utrum Sacramenta valide conferantur ab haereticis

Quaestio IV: Utrum et qualis intentio requiratur in ministro Sacramentorum

↑ Top of work