Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Sacramentis in genere
Disputatio I: De Sacramentis in communi
Articulus I: De essentia, existentia et numero Sacramentorum
Quaestio I: De natura seu essentia Sacramenti
Cum ea sit rerum corporearum ac sensibilium ratio, ut natura duplici, physica nempe ac metaphysica, constare videantur; sic enim homo metaphysice spectatus constituitur ex genere et differentia; physice autem componitur ex materia et forma, anima videlicet et corpore; inde fit, quod Sacramentum ratione pari considerari soleat a
Theologis secundum constitutionem, vel metaphysicam, prout genere ac differentia constat; vel physicam, quatenus ex materia et forma sibi conveniente integratur. De priori Sacramenti institutione sermo erit in Quaestione praesenti, de posteriori vero disceptabitur in sequenti.
NOTANDUM 1. Theologos invicem convenire sacramentum habere rationem signi; cum autem varia sit ac multiplex signi ratio ac distributio, non concordant invicem quaenam ex eis Sacramento quadret. Quid autem cum Subtili Doctore verius censendum sit, ut evidenter appareat, repetendum est ex Philosophia, signum in genere esse id, quod aliquid se potentiae cognoscenti repraesentat: seu, ut loquitur sanctus Augustinus, lib. 2. De Doctrina Christiana, cap. 1. Signum est res, qua praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid facit in cognitionem venire. Qua utique definitio convenit ex aequo vocibus, actionibus, et rebus; voces enim, sive soni, aliquid aliud interdum significant: sic gemitus, et singultus sunt signa doloris. Actiones pariter sunt signa: nam, inquit S. Augustinus mox laudatus, cap. 3. Histriones omnium membrorum motibus dant signa quaedam scientibus, et cum oculis eorum quasi fabulantur. Res tandem ipsae interdum signi rationem obtinent; fumus enim significat ignem latentem, etc.
NOTANDUM 2. Signum esse multiplex; aliud enim est formale, aliud instrumentale. Formale dicitur quod licet incognitum, alterius cognitionem parit: sic species intelligibiles et sensibiles, licet ignotae, ducunt in cognitionem obiectorum, quae sentiuntur aut intelliguntur. Instrumentale est illud, quod prius cognitum in cognitionem alterius reducit, ut loquela, quae prius cognosci debet, quam conceptus per ea expressus notificetur. Hinc Apostolus
- Corinth. 14. Si nesciero virtutem vocis, ero cui loquor barbarus, et qui loquitur mihi barbarus. — Instrumentale dividitur in naturale, et arbitrarium. Primum est, quod ex natura sua, et independenter ab hominum instituto vim habet idem significandi apud omnes nationes; sic gemitus sunt signa latentis doloris, risus signum laetitiae, etc. Secundum est, quod ex solo hominum instituto vim habet aliquid significandi; sic pulsus campanae est signum futurae lectionis, orationis, prandii, etc. Tertio, signum rursus dividitur in practicum, et speculativum. Primum est, quod habet vim efficiendi id quod significat; sic nubes gravida et opaca est signum pluviae, quam diffundit. Secundum est, quod rem quidem significat, eam vero non efficit; sic lumen est signum praesentiae Solis. Insuper utrumque hoc signum dividitur in demonstrativum, rememorativum, et prognosticum. Primum est quod rem praesentem, secundum quod rem praeteritam, tertium quod rem futuram indigitat; sic adorandum Eucharistiae sacramentum tria haec complectitur, ut de ipso canit Ecclesia: primo enim recolitur memoria Passionis Christi; secundo impletur gratia nutritiva, quae per species panis et vini significatur; tertio futurae gloriae pignus datur.
NOTANDUM 3. Certum esse, quod sacramentum non sit signum formale: cum enim necessario debeat esse sensibile, ut mox dicemus, etiam prius cognosci debet, quam nos in alterius notitiam deducat, ac subinde non potest esse signum formale, quod incognitum aliud notiticat. — Certum est pariter quod non sit signum naturale: tum quia gratia, quam signum istud repraesentat, est ordinis supernaturalis; res autem naturalis ex sua conditione nude spectata non potest repraesentare rem supernaturalem: tum quia si sacramentum esset signum naturale, eius significatio omnibus esset nota; nam gemitus apud omnes signum est tristitia, quemadmodum risus signum laetitiae: sed aperte constat significationem sacramenti non esse omnibus notam: tum denique quia naturale signum habet aliquam coniunctionem naturalem ad rem significatam, ut fumus ad ignem, radius ad solem, vestigium ad pedem: at sacramentum non habet ordinem naturalem ad gratiam, quam significat: quippe cum haec non sit illius effectus, nec proprietas naturalis, dici non potest signum naturale. Habet tamen aliquam analogiam et similitudinem cum effectu, quem repraesentat. Si enim, inquit S. Augustinus, Epist. 23. Sacramenta quandam similitudinem rerum, quarum sint sacramenta, non haberent, omnia sacramenta non essent.
Restat igitur determinandum: primo, utrum sacramenta sint signa; secundo, an sensibilia; tertio, utrum sint dumtaxat speculativa, vel practica; quarto, an sacramentum possit definiri, et quaenam sit genuina sacramenti definitio; quae in sequentibus Conclusionibus expendemus.
Conclusio prima. — SACRAMENTUM EST FORMALITER SIGNUM.
Probatur primo ex SS. Patribus qui unanimi calculo sacramentum appellant signum et symbolum. Sic sanctus Dionysius, lib. De Coelesti Hierarchia, cap. 2. Sensibilia sacramenta, inquit, simulacra sunt intelligibilium, ad quae manu ducunt, ac viam sternunt. Sic pariter S. Augustinus, Epist. 5. ad Marcellinum: Signa, inquit, cum ad res divinas pertinent, appellantur Sacramenta. Quam utique veritatem luculenter expendit S. Bernardus, Serm. 1. in Cena Domini, n. 2. sacramentum, inquit, dicitur sacrum signum, sive sacrum secretum: multa siquidem fiunt propter se tantum: alia vero propter alia designanda, et ipsa dicuntur signa, et sunt. Ut enim de usualibus sumamus exemplum, datur annulus absolute propter annulum, et nulla est significatio: datur ad investiendum de haereditate aliqua, et signum est; ita ut iam dicere possit, qui accipit: annulus non valet quidquam, sed haereditas est, quam quaerebam: in hunc itaque modum appropinquans Passioni Dominus, de gratia sua investiri curavit suos, ut invisibilis gratia signo aliquo visibili praeparetur: ad hoc autem instituta sunt sacramenta.
Confirmari potest haec veritas ab enumeratione: Nullum enim est Sacramentum, cui ratio signi non conveniat. Sic Circumcisio, Genes. 17. dicitur signum foederis inter Deum et Abraham, et Rom. 4. vocatur signaculum iustitiae fidei. Sic Rom. 6. Baptismus dicitur significare Christi mortem, sepulturam, et Resurrectionem: Quicumque, (inquit Apostolus) baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sic pariter Eucharistia celebratur ut signum rememorativum Passionis Christi, iuxta illud Lucae 22. Hoc facite in meam commemorationem. Idem dicendum de caeteris, etc.
Dices 1. Quod habet rationem verae causae respectu alicuius effectus, non potest habere rationem signi respectu eiusdem: sed sacramenta habent rationem causae respectu sanctitatis, cuius dicerentur signa: igitur, etc. Maior constat. Minor vero probatur: sacramentum enim dicitur a sacrando, sicut medicamentum a medicando: sed medicamentum habet rationem causae respectu sanitatis, quam efficit, non autem signi: ergo et sacramentum.
Distinguo minorem: habent rationem causae physicae nego: moralis concedo. Unde ad probationem nego paritatem: medicamentum enim dicitur a medicina; medicina autem se habet ut causa effectiva sanitatis; inde fit ut medicamentum, quod ab ea denominatur, importet aliquam causalitatem physicam: at vero sanctitas, a qua Sacramentum nominatur, non habet se per modum causae efficientis physicae; sed per modum causae formalis, vel finalis; est enim forma rei sacrae, forma sanctificans, et efficiens hominem sacrum ac sanctum, et sacramenta novae legis sunt finis omnium Sacramentorum legis antiquae: quapropter Sacramentum, quod ab ea denominatur, potius obtinet rationem signi, quam causae.
Instabis: Sacramenta denominantur ab eo quod magis spectat ad eorum quidditatem et rationem genericam: sed ratio causae magis spectat ad quidditatem et rationem genericam sacramenti, quam ratio signi. Probatur, quia illud magis pertinet ad quidditatem et rationem genericam sacramenti, quod est in eo perfectius: sed perfectius est esse causam gratiae, quam dumtaxat illius signum: igitur esse causam gratiae potius est de essentia et ratione generica sacramenti, quam esse illius signum.
Respondeo: concessa maiore, negando minorem: ad cuius probationem nego maiorem; siquidem in homine iusto gratia sanctificans est id, quod in eo perfectius est: siquidem nulla res creata illam qualitatem supernaturalem potest in excellentia et dignitate aequare: non est tamen verum, quod homo iustus constituatur essentialiter per gratiam, quippe cum sit illius accidens. Adde quod sacramenta veteris legis non habebant veram causalitatem respectu gratiae sanctificantis: non enim illam causabant, sed dumtaxat conferebant quandam sanctitatem legalem; veram autem sanctitatem tantum significabant ac praefigurabant, per sacramenta novae legis conferendam.
Dices 2: Sacramentum significat quid occultum, Ephes. 3. Quae sit, dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo: sed esse absconditum est contra rationem signi, quia signum ex S. Augustino, praeter speciem, quam ingerit sensibus, facit aliquid in cognitionem venire.
Distinguo maiorem: si sumatur latius, ut idem est ac sacrum arcanum, concedo, quia secundum Antiquos sacra, sancta, vel sacrosancta dicebantur, quae violare non licebat; quales erant muri civitatum, magistratus, aut aliae personae in dignitatibus constitutae, Imperatorum epistolae, et similia: si proprie sumantur, ut hic a nobis, nego.
Dices 3: Iuramentum aliquando Sacramentum appellatur. 2. 2. q. 3. cap. Parvuli: Qui semel periuratus fuerit, nec testis sit postea, nec ad Sacramentum, idest, ad iuramentum accedat: at iuramentum non est in genere signi, nam est confirmatio veritatis, seu contestatio per aliquid sacrum.
Nego minorem: quia iuramentum habet aliquam habitudinem ad res sacras, licet aliam quam sacramenta, de quibus agimus. Unde sacramentum non dicitur univoce de sacro arcano, iuramento, et ritu seu signo rei sacrae; nec tamen aequivoce, sed analogice, quia significat proportionem quam habent ea tria ad unam sanctitatis formam, secundum varios respectus.
Dices 4: Genus et species, puta animal et homo, sunt in eodem praedicamento: sed species sacramentorum, ut Baptismus et Confirmatio, non sunt in eodem praedicamento ac signum; nam signum est quid relativum: Baptismus et Confirmatio sunt actiones, aut passiones; Baptismus enim est ablutio, Confirmatio est unctio: ergo, etc.
Distinguo minorem: secundum suas naturales substantias et entitates, concedo: secundum rationem formae, nego: nam eorum forma, ut sacramenta sunt, est significare gratiam cum certis effectibus, unde sunt quatenus in genere signi, ut statua ratione substantiae naturalis est in genere substantiae, nam est lignum, aut lapis: ratione formae artificiosi, est in genere qualitatis, nam est figura, aut imago; sed ratione representationis et similitudinis, est in genere relatorum. Adde quod ratio formalis signi cum sit relatio rationis, non reponatur in praedicamento.
Dices 5: Si signum est de integritate sacramenti: ergo quod non signat non est sacramentum, et quod non signat huic, ei, cui non signat, non est sacramentum: sed sacramentum Baptismi nihil significat parvulo: ergo parvulo non est Sacramentum: ergo dum parvulus recipit Baptismum, non recipit sacramentum: sed hoc est absurdum: ergo signum non est de integritate sacramenti.
Respondet Seraphicus Doctor in t. dist. 1. quaest. 2. Quod Sacramentum non signat parvulo, dicendum quod signum duplicem habet comparationem: et ad illud quod signat, et ad id cui signat; et prima est essentialis, et habet ipsam semper in actu; secundam autem habet in habitu; et a prima dicitur signum, non a secunda: unde circulus super taberna semper est signum, etiamsi nullus aspiciat: sic sacramentum semper est signum, quamvis nullus cognoscat, sed tamen adhuc non solvitur: quia quamvis sit signum, non tamen signat huic. Ideo dicendum, quod sicut parvulo sufficit fides aliena, ita sufficit, quod significetur ipsi parvulo: unde quamvis non significet ei in se, significat tamen in alio.
Conclusio secunda. — SACRAMENTUM EST SIGNUM VISIBILE, SEU SENSIBUS PATENS, SIVE PER SE, SIVE RATIONE ALICUIUS ADIUNCTI.
Haec est pariter communis apud Theologos, et Probatur: Primo quidem ex decreto Eugenii ad finem Concilii Florentini, in quo decernitur sacramenta constare rebus, et verbis, tamquam materia, et forma; rebus, inquam et verbis corporeis, et a sensibus perceptibilibus. Id pariter constat ex Concilio Trid., tota Sess. VII. Idem docent SS. Patres: imprimis S. Dionysius, lib. De Ecclesiastica Hierarchia, cap. 1. Nostra, inquit, Sacramenta ordinandi ritus symbolicus existit, sensibilibus signis opus habens, ad diviniorem nostri ex illis ad intelligibilia sublimationem. Subscribit S. Chrysostomus pluribus, maxime vero Homil. 60. ad populum Antiochenum, ubi loquens de adorando Eucharistiae Sacramento, ait: Quoniam verbum dicit: Hoc est corpus meum, et assentiamur, et credamus, et intellectualibus ipsum oculis intueamur. Nihil enim insensibile nobis Christus tradidit, sed sensibilibus quidem rebus: at omnia intelligibilia. Idem et in baptismo, per rem, nempe sensibilem aquam, donum confertur; intelligibile vero, quod perficitur, generatio, et renovatio. Si enim incorporeus esses, muta, et incorporalia tibi dedisset ipse dona: sed quoniam anima corpori conserta est, in sensibilibus intelligibilia tibi praebet. Idem docet S. Augustinus, tract. 80. in Ioan. dum ait: Accedit verbum ad elementum, et sic fit Sacramentum: illud autem elementum est res sensibilis, nimirum aqua Baptismi, de qua loquitur: igitur, etc.
Suadetur etiam ratione multiplici: primo quidem: Sacramenta sunt caeremoniae Religionis, seu sacri ritus, quibus homines in unum corpus mystico coalescentes invicem adunantur ad Dei cultum et obsequium: sed ex S. August. lib. 19. Contra Faustum, cap. 11. In nullam nomen religionis seu verum, seu falsum coagulari possunt homines, nisi aliquo sacramentorum, vel signorum visibilium consortio colligentur. Qualiter enim (addit Guillelmus Parisiensis, lib. De Sacramentis in genere, cap. 2. circa medium) se invicem socios habebunt, si se non noverint esse socios? qualiter autem hoc cognoscent, nisi communione visibili, vel signo aliquo, quod non potest esse nisi visibile? igitur sacramenta debent esse sensibilia. — Secundo, quod inducit hominem in cognitionem intelligibilium et spiritualium est res sensibilis; Deus enim, sicut caeteris rebus, ita etiam homini providet secundum eius conditionem et statum; nam Sap. 8. Disponit omnia suaviter. Et Matth. 25. Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Est autem homini connaturale, ut per sensibilia veniat in notitiam intelligibilium et spiritualium: unde spiritualia describuntur in Scriptura Sacra per similitudines sensibilium, ut officia vitae, et fidei mysteria per Parabolas, et alias figuras: at Sacramenta manuducunt hominem in notitiam spiritualium, nempe gratiae sanctificantis: igitur debuerunt esse signa sensibilia. — Tertio, instrumenta debent esse proportionata causae principi: at causa princeps et universalis nostrae salutis est Verbum Incarnatum; instrumenta autem, quibus virtus talis causa ad nos pervenit, sunt Sacramenta: igitur ut haec aliquam similitudinem haberent cum sua causa principe, conveniens fuit, ut essent visibilia signa, sub quibus divina virtus salutem nostram operaretur. — Quarto, inquit Seraphicus Doctor in Breviloquio, parte 6. c. 1.
Homo aegrotans est non tantum spiritus, nec tantum caro, sed spiritus in carne mortali. Morbus autem est originalis culpa, quae per ignorantiam inficit mentem, et per concupiscentiam inficit carnem. Origo autem huius culpae, licet principaliter fuerit ex consensu rationis, occasionem tamen sumpsit carnis. Ad hoc ergo quod medicina correspondens esset omnibus supra dictis, oportuit, quod non tantum esset spiritualis, verum etiam aliquid haberet de sensibilibus signis: ut sicut haec sensibilia fuerunt animae occasio labendi, ita ei essent occasio resurgendi. Quoniam igitur signa sensibilia, quantum est de se, non habent efficacem ordinationem ad gratiam, licet habeant longinquam representationem de sui natura; hinc est quod oportuit, quod ab Auctore gratiae instituerentur ad significandum, et benedicerentur ad sanctificandum; ut sic essent ex naturali similitudine repraesentantia, ex adiuncta institutione significantia, ex superaddita benedictione sanctificantia, et ad gratiam praeparantia, per quam curaretur et sanaretur anima nostra. Verum, quoniam gratia curativa non datur elatis, incredulis, et fastidiosis; ideo oportuit haec signa sensibilia divinitus dari, quae non solum sanctificarent, et gratiam conferunt, ac per hoc sanarent; verum etiam significatione erudirent, et susceptione humiliarent, et diversificatione exercitarent; ut sic per exercitationem exclusa accidia a concupiscibili, per eruditionem exclusa ignorantia a rationali, per humiliationem exclusa superbia ab irascibili, tota anima curabilis fieret a gratia Spiritus sancti, quae reformat nos secundum has tres potentias, ad imaginem Trinitatis, et Christi.
Dices 1: Sacramenta ordinantur ad Dei cultum et regnum; instituta sunt enim, ut homo Deum coleret, et eius gloriam obtineret: atqui res sensibiles non pertinent ad Dei cultum et regnum: nam Ioan. 4. spiritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et Rom. 14. Non est regnum Dei esca, et potus: igitur signum sacramentale non congrue dicitur esse sensibile.
Distinguo minorem: res sensibiles non spectant ad Dei cultum, et regnum, si considerentur dumtaxat secundum suam naturam ut sunt in seipsis, concedo: si spectentur quatenus ordinantur ad significandas res spirituales, in quibus cultus ac regnum Dei consistit, nego; nam, ut inquit Apostolus 1. ad Timoth. 4. Corporalis exercitatio ad modicum utilis est: si nimirum non habeat ordinem ad spirituale. Enimvero quidnam prodest ieiunium et abstinentia, de quibus sermonem instituit Apostolus, si spectentur dumtaxat ut corpus exercent? Modicum quidem conterunt ad salutem; sed ad id plurimum deserviunt, quatenus ordinantur ad finem spiritualem; nam monebat idem Apost. ad Rom. 12. Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Hinc Tertull. mirum in modum christiani corporis impensa Deo obsequia, et ad salutem animae emolumenta sic extat lib. De Resurrectione Carnis, cap. 8.
Videamus, inquit, nunc de propria etiam christiani nominis forma, quanta huic substantiae frivolae ac sordidae apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum est in carne, crediderit: adeo caro salutis est cardo, de qua cum anima Deo alligatur, ipsa est quae efficit, ut anima alligari possit. Sed et caro abluitur, ut anima emaculetur. Caro ungitur, ut anima consecratur. Caro signatur, ut et anima muniatur. Caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur. Caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima Deo saginetur. Non possunt ergo separari in mercede, quas opera coniungit: nam et sacrificia Deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia, et seras, et aridas escas, et appendices huius officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat. Virginitas quoque, et viduitas, et modesta in occulto matrimonii dissimulatio, et una notitia eius, de bonis carnis Deo adolentur.
Certum est igitur res sensibiles et corporeas plurimum inservire ad salutem instaurandam; ac subinde recto ordine Christum Dominum instituisse Sacramenta in rebus sensibilibus, ut essent signa gratiae invisibilis. Quam utique veritatem luculenter expendit Ogierus Abbas Lucduni Serm. 1. in Cena Domini, inter opera S. Bernardi, num. 2.
Sacramentum, inquit, dicitur sacrum signum, sive sacrum secretum; multa siquidem fiunt propter se tantum; alia vero propter alia designanda, et ipsa dicuntur signa, et sunt. Ut enim > de usualibus sumamus exemplum, datur annulus absolute propter annulum, et nulla est significatio; datur ad investiendum de haereditate aliqua, et signum est; ita ut iam dicere possit qui accipit: annulus non valet quidquam, sed haereditas est, quam quaerebam. In hunc itaque modum appropinquans passioni Dominus, de gratia sua investire curavit suos, ut invisibilis gratia signo aliquo visibili praestaretur: ad hoc instituta sunt omnia Sacramenta, etc.
Dices 2: S. August., lib. 2. De libero arbitrio, cap. 11. ait: species quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt. Sed Sacramenta non sunt minima bona, nec sine illis recte vivi potest: ergo non sunt species corporum, seu res sensibiles.
Respondeo, S. Augustinum nihil aliud significare, quam quod species corporum ut sunt in sua natura, seu spectata secundum vires et proprietates naturae suae, sunt equidem minima bona, concedo: ut assumuntur ad significanda spiritualia, et inserviunt iis assequendis, quae sunt maxima bona, nego. Dices 3: Nicolaus Summus Pontifex, ut refertur q. 27. c. 2. decrevit, quod sufficiat secundum legem solus consensus ad matrimonio, de quarum coniunctionibus agitur: sed consensus non est quid sensibile: ergo ad Sacramentum Matrimonii non requiritur aliquid sensibile.
Distinguo maiorem: solus consensus partium contrahentium per aliquod signum externum declaratus sufficit ad Matrimonium, etiamsi non adsit consensus parentum, nec carnalis copula, aut alia eiusmodi, concedo: consensus solus nullo sensibili signo declaratus, nego. Similiter distincta minore, neganda est consequentia. Nam ad matrimonium requiritur, ut contrahentium consensus exteriori signo manifestetur, puta verbis, actibus, aut nutibus sensibilibus, ut constat ex c. Cum quondam, etc. de sponsalibus. Nec aliud certe voluit Summus Pontifex, cum ait, quod consensus solus matrimonium efficiat: haec enim profert, ut excludat necessitatem copulae carnalis:
quia, inquit, consensus cohabitandi, et individuam vitae consuetudinem retinendi interveniens coniuges facit.
Dices 4: Contritio est pars Sacramenti Paenitentiae, et corpus Christi efficit Sacramentum Eucharistiae: sed illa non sunt sensibilia: igitur Sacramentum non necessario debet esse sensibile.
Distinguo minorem: ista non sunt sensibilia per se, concedo: per aliud, nego: nam per accusationem peccatorum, per tunsionem pectoris, per lacrymas, et gemitus, et alia similia externa, contritio declaratur ac manifestatur; quemadmodum corpus Christi manifestatur per consecratas species eucharisticas: ac proinde neganda est consequentia. Confirmatur haec responsio; quia tria in Sacramento distinguenda sunt, nempe res tantum, sacramentum tantum, et res ac sacramentum simul. Res tantum significatur, et non significat; ac subinde potest esse insensibilis, quae per sensibilia manifestetur ac significetur: signum tantum est id quod aliud notiticat, hocque necessario debet esse sensibile: ex his autem duobus integrum perficitur sacramentum; non quidem integritate significationis, quod solum pertineat ad materiam, et formam sensibilem; sed integritate perfectionis; quia signum non habet completam ac perfectam significationem, quando non adest res significata.
Non diffiteor tamen Deum statuere potuisse aliquid mere spirituale, puta solam mentalem Christi Domini passionis meditationem, piam cogitationem, affectum mentis in Deum, internam delictorum detestationem, in peccati remedium, et efficax gratiae conterendae signum. Verum dicet, quod ista non forent proprie dicta Sacramenta; haec enim non solum sunt peccati remedia, sed etiam religionis caeremoniae, divinae voluntatis erga nos dilectionis argumentum, et nostri cultus erga Deum pignora. Unde hic nobis non est sermo de mediis, quae Deus instituere potuisset ad gratiam Angelis impertiendam, sed de mediis a Deo praescriptis ad restituendam et conferendam hominibus gratiam.
Conclusio tertia. — SACRAMENTUM EST SIGNUM PRACTICUM SANCTITATIS, NON LEGALIS ET EXTERNA SED INTERNA: NON FUTURA, SED PRAESENTIS, ET IN IPSO SUSCIPIENTE.
Haec Conclusio tres habet partes,
Quarum prima communis est apud Theologos, nempe quod Sacramentum sit signum practicum, idest, effectivum, sive moraliter, sive physice illius gratiae, quam significat; estque definita in Conc. Florent. in decr. unionis, ubi hoc statuitur discrimen inter Sacramenta veteris, et novae legis, quod illa non causabant gratiam, sed eam solam per passionem Christi dandam esse figurabant: haec vero nostra et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt. Similiter Concilium Trid., Sess. 7. Can. 6. ita decernit:
Si quis dixerit Sacramenta novae legis non continere gratiam, quam significant, et gratiam istam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint, acceptae per fidem iustitiae, aut notae quaedam christianae professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus, anathema sit.
Quam utique veritatem ex Scriptura sacra, et SS. Patrum oraculis confirmare licet; nam passim asseritur Sacramentum novae Legis habere vim causandi gratiam, et remittendi peccata. Sic Ioan. 3. Christus Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et spiritu sancto non potest introire in regnum Dei: ubi regeneratio spiritualis, quae fit per gratiam, Baptismo et Spiritui sancto, tanquam causae tribuitur: Spiritui sancto quidem tanquam causae principali, Baptismo vero tanquam instrumentali: unde S. August., Tract. 80. in Ioan: Quae est tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? Cui subscribit S. Leo, Serm. 1. De Nativitate, ubi ait: Omni homini renascenti aqua baptismatis instar est uteri virginalis, eodem Spiritu replente fontem, qui replerit et Virginem; ut peccatum, quod ibi evacuarit sacra Conceptio, hic solvat ablutio. Idem dicendum de aliis Sacramentis, ut fusius probabimus infra, dum Sacramentorum efficacitatem expendemus.
Secunda pars, nempe quod Sacramentum proprie dictum conferat debeat sanctitatem internam, probatur contra quosdam Theologos, vel negantes cum Cino in relectione de Sacramentis par. 1. esse de ratione Sacramenti, quod conferat sanctitatem internam, sed sufficere quod conferat aliquam sanctitatem, sub disiunctione nempe, aut legalem et externam, aut Evangelicam et internam; vel asserentes cum Suarez disp. 1. sect. 2. quod ad rationem Sacramenti requiratur ut conferat aliquam sanctitatem saltem legalem, et significet veram et Evangelicam iustitiam. Probatur, inquam, primo, quia ad rationem Sacramenti requiritur significatio, qua ipsum distinguat ab omni eo quod non est Sacramentum: sed sanctitas legalis et imperfecta non distinguit Sacramentum ab omnibus, quae non sunt Sacramenta: igitur Sacra- mentum non potest significare sanctitatem legalem et externam. Maior est evidens: Sacramentum enim debet essentialiter differre ab iis, cum quibus convenit in ratione significandi rem sacram, quae tamen non sunt Sacramenta. Minor vero probatur: nam in veteri Lege plurima erant, quae legalem sanctificationem causabant et significabant, nec tamen erant Sacramenta, ut colligitur ex illo ad Hebr. IX. ubi Apo- stolus loquens de veteri Lege, ait: Iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere ser- vientem, solummodo in cibis, et in potibus, et in variis baptismatibus, et iustitiis carnis ad tempus correctionis: nemo autem dixerit omnes illas caeremonias, ablutiones, et iustitias carnis fuisse Sacramenta: ac proinde ratio Sacramenti non potest consistere in sola significatione sanctitatis legalis. Secundo, etiam in lege gratia plurima sunt, quae habent rationem caeremoniae sacrae, nec tamen sunt Sacramenta; enim vera prima tonsura est caeremonia sacra, per quam homo cultui di- vino mancipatur, quae proinde aliquam sanctitatem confert et signi- ficat, nec tamen est Sacramentum. Similiter aqua lustralis, et signum crucis cum sint caeremoniae sacrae, conferunt suscipienti sanctitatem aliquam, delent enim peccata venialia, et inserviunt ad abigendas tentationes daemonum ab anima; nec tamen sunt Sacramenta: igitur ad rationem formalem Sacramenti non sufficit, quod significet et conferat aliquam sanctitatem in genere, sed requiritur quod con- ferat aliquam sanctitatem internam, in eo qui Sacramentum susci- pit. Unde
Probatur tertia pars contra quosdam Thomistas docentes ad ra- tionem Sacramenti sufficere, quod significet sanctitatem aliquam de facto collatam per Sacramentum, dummodo praesignificet ac praesignet veram sanctitatem per aliud conferendam. Qua ratione contendunt sa- cramenta veteris Legis veram habuisse rationem Sacramenti, et uni- voce cum sacramentis novae Legis convenire; quia illa significabant gratiam per Christum conferendam. Probatur inquam, primo (inquit Gonetus) ex S. Thoma, q. 50. art. 2. docente quod sacramentum est si- gnum rei sacrae, in quantum est sanctificans homines, nempe susci- pientes Sacramentum, ut colligitur ex solut. ad 2. ergo censet de ratione Sacramenti esse, quod significet perfectam sanctitatem in actuali usu et susceptione Sacramenti suscipiendam. Unde in 4. dist. 1. qu. 1. art. 1. qu. 1. ad 3. docet serpentem aeneum a Mose in deserto iussu Dei elevatum non fuisse Sacramentum; et rationem assignat dicens: Quamvis serpens aeneus esset signum rei sacrae sacrantis, non tamen in quantum sacrans est actus, quia non ad hoc adhibebatur, ut aliquis sanctificationis effectus perciperetur. Probatur secundo ex variis definitionibus, quas SS. Patres ac sacri Doctores proferunt de Sacramentis; nam S. Isidorus lib. 6. Ethy- mologiarum, sacramentum sic definit: Sacramentum est, per quod sub tegumento rerum corporalium divina virtus secretius salutem operatur. Quam utique definitionem Gratianus 1. q. 1. cap. Multi secularium, etc. tribuit S. Gregorio; illam vero S. Thomas in 4. dist. 1. attribuit S. Augustino: reipsa quidem utriusque dici potest. licet quoad formam verborum sit S. Isidori: at divina virtus per Sacramenta sese effundens et applicans salutem non operatur, nisi quatenus haec gratiam sanctificantem revera significant: igitur, etc. Idem constat ex definitione, quam tradit Hugo Victorinus, lib. 1. De Sacramentis, par. 1. cap. 2. ubi ait:
Sacramentum est corporale elementum foris sensibiliter propositum, et ex similitudine repraesentans, et ex institutione significans, et ex sanctificatione continens invisibilem et spiritualem gratiam, etc.
Id idem conspirat definitio, quam tradit Magister in 1. dist. 1. ubi ait: Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma, eiusdem gratiae similitudinem gerens, et eius causa existens. Unde concludit: non ergo significandi tantum gratia Sacramenta instituta sunt, sed etiam sanctificandi: quae enim significandi gratia tantum instituta sunt, solum sunt signa, et non sacramenta, sicut fuerunt sacrificia carnalia, et observantia caeremoniales veteris Legis, quae numquam poterant iustos facere offerentes: quia, ut ait Apostolus Hebr. 9.
Sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificabat ad emundationem carnis, non animae,
Tandem id etiam patet ex definitione Cathechismi S. Pii V. ubi dicitur: Sacramentum est invisibilis gratiae signum visibile ad nostram iustificationem institutum. Constat igitur ex his definitionibus, quod Sacramentum debeat formaliter significare sanctitatem veram in suscipiente: vera autem sanctitas ea est quae per gratiam confertur: igitur, etc.
Probatur insuper, nam inquit Hiquaeus in Commentario ad praetactum locum Doctoris: Omnia, quae in Lege veteri fiebant, significabant gratiam per Christum conferendam, quia 1. ad Corinth. 10. omnia illa in figura contingebant, et ad Coloss. 2. ait Paulus legem fuisset umbram futurorum: illa autem omnia non fuerunt Sacramenta: ergo significare sanctitatem per aliud conferendam, non est ratio constitutiva Sacramenti. Confirmatur. Agnus Paschalis et manna significabant Eucharistiam, transitus maris rubri erat figura gratiae baptismalis, serpens aeneus passionis Christi, et Redemptionis humanae: Omnes, inquit Apostolus, in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari, et omnes eandem escam spiritualem manducaverunt. Item omnia sacrificia, oblationes, expiationes legis, significabant gratiam sacramentalem per Christum conferendam, ut docent Florent. in decreto unionis, Trid., Sess. 7. De sacramentis in genere, non fuerunt tamen Sacramenta: sic sacrificium Abel, Abraham, et Melchisedech, coniugium primorum parentum, missio columbae super Christum baptizatum, significabant Spiritum sanctum sicut et ignis descendens super Apostolos. Idem patet de cruce, et multis aliis caeremoniis in lege nova institutis; quae tamen non sunt Sacramenta, ut omnes admittunt.
Repones 1. Sufficere ad Sacramentum, quod instituatur ad cultum Religionis, et significet veram sanctitatem.
Contra primo, sacrificia legis naturae totum hoc habebant; non fuerunt tamen Sacramenta, ut ipsi concedunt. Antecedens patet de sacrificio Abel, qui sicut gessit figuram Christi, ita etiam sacrificium ipsius, quod fuit placitum Deo, figura fuit sacrificii Christi. Idem patet de oblatione Isaac, et vervecis, quem Deus substituit, in quibus passio Christi figurabatur. Secundo, Crux, et multae caeremoniae legis novae, ut exorcismus, insufflationes, significant gratiam per Christum collatam, et victoriam contra daemonem, sunt etiam instituta in cultum: ergo in his duobus etiam coniunctim sumptis non consistit ratio specialis Sacramenti. Tertio, Sacramentum quatenus spectat ad cultum Dei, quia est usus rei materialis et externae assumptus ad effectum ipsius cultus, quem significat: sed effectus cultus divini, ad quem significandum assumitur Sacramentum, est hominis sanctificatio: igitur, etc.
Maior constat. Minor vero probatur: triplex in genere est usus rei materialis assumptus ad effectum cultus Dei significandum: primus est, quando offertur Deo immediate, vel mediate in attestationem excellentiae suae, et subiectionis creaturae ad ipsum, ut sunt oblationes, sacrificia, templa, altaria, decimae, et buiusmodi. Secundus est, quando assumitur aliquid divinum in nostrum usum, in quo subiicit se homo Deo: sic ordinarie contingit in iuramento, quando assumitur Dei nomen ad confirmandam veritatem: et sic subiicitur homo Deo, tanquam primae regulae veritatis, ex cuius reverentia operatur. Tertius modus contingit, quando assumitur aliquid divinum ad nostram sanctificationem, ut homo magis dispositus et idoneus reddatur, ut ei serviat, et hic usus est Sacramentorum. Ergo Sacramenta eatenus cadunt ad usum Religionis, quatenus sanctificant hominem: sed non sanctificarent hominem, nisi causarent sanctitatem in ipso: ergo hanc causare spectat ad essentiam Sacramenti, quatenus ex sua institutione cadit ad cultum Religionis, et secundum hanc rationem tantum est diversus usus eorum et particularis, ut distinguantur a sacrificio, et aliis, quae instituta sunt in cultum Religionis.
Repones 2. De ratione Sacramenti esse, ut quidem significet sanctitatem veram, et simpliciter: et saltem causet sanctitatem secundum quid, nempe legalem.
Contra, sanctitas legalis est tantum sanctitas exterior corporis, quam conferebant legalia, ut sanctificati possent ingredi templum, et admitti ad sacrificium, ut ex S. Augustino observat Magister Sent. dist. 1. his verbis: Nihil aliud intelligo per inquinationem, cum lex mundat, nisi contactum mortui hominis, quem qui tetigerat, immundus erat septem diebus, sed purificabatur secundum legem die 3. et 7. et ita mundus erat, ut iam intraret in templum: igitur in ordine ad talem sanctitatem legalem non desumitur ratio sacramenti, Sacramentum enim ex nominis ethymologia dicitur, quasi sacrans mentem, seu sacratio mentis: sacrificia autem veteris Legis nullatenus sacrabant mentem, sed duntaxat corpus mundabant, ut docet S. Paulus ad Hebr. 9. his verbis:
Si sanguis hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum, semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis?
etc. Quibus verbis Apostolus discrimen statuit inter Sacramenta veteris, et novae Legis, quod illa tantum conferebant sanctitatem corporis, haec vero animae. Unde immunditia legalis non habuit alium effectum, quam eum, quem habet excommunicatio, et aliae irregularitates, quibus quis excluditur a Sacramentorum perceptione, administratione, Ecclesiae ingressu, etc. ac proinde absolutio ab illis non est verum Sacramentum.
Dices 1: Concilium Florent. et Trident. necnon et plurimi e SS. Patribus, sacramenta veteris Legis appellant Sacramenta sine ulla limitatione, aut distractione: ergo supponunt illa veram habuisse rationem Sacramenti, ac univoce cum Sacramentis novae Legis convenire.
Nego antecedens: nam sufficienter SS. Patres, et Concilia hanc limitationem declarant, cum aiunt Sacramenta veteris Legis non causare gratiam sanctificantem: sic enim sufficienter notificant illa Sacramenta non habuisse veram rationem sacramenti, nec univoce, sed dumtaxat aequivoce cum nostris Sacramentis convenire.
Dices 2: Plurima sunt signa practica gratiae, quae non sunt Sacramenta: igitur Sacramentum non habet id peculiare, quod sit signum practicum gratiae. Probatur antecedens: Lignum vitae in Paradiso significabat gratiam: nam ex S. August., lib. 2. De peccatorum meritis, cap. 21. Mystica demonstrabat significatione, quid per sapientiam, cuius figuram gestabat, conferretur animae rationali, ut alimento eius refecta, nequaquam in labem, mortemque nequitiae caderetur: atqui lignum vitae non erat Sacramentum proprie dictum. Item immolatio Isaac significabat Passionem Christi. Similiter columba in caput Christi descendens significabat praesentiam Spiritus sancti: sed haec non erant Sacramenta: igitur id non debet censeri Sacramentum, quod est signum practicum gratiae.
Nego consequentiam: nam differentia Sacramenti proprie dicti, de qua agimus, non est quaelibet significatio gratiae sanctificantis, sed gratiae sanctificantis hominibus applicatae, dum usus externi signi applicatur: qualia non erant praedicta signa, quae significabant gratiam per usum externi signi quibuslibet hominibus, non autem uni dumtaxat applicandam.
Urgebis: Sunt etiam aliqua signa practica gratiae, quae illam praesentem significant per usum signi applicatum: nec tamen sunt Sacramenta: igitur, etc. Patet antecedens ex verbis, quibus usus est Christus Dominus cum Luca 7. Magdalenae ait: Remittuntur tibi peccata tua. Similiter cum Ioan. 20. dixit Apostolis: Accipite Spiritum sanctum, etc. Verba enim illa significabant gratiam praesentem, quae conferebatur ex vi significationis verborum.
Respondeo negando antecedens: illa enim verba non significabant gratiam practice, sed tantum demonstrative; maxime ea quibus Christus Magdalenam allocutus est; illa enim non erant signa practica, sed demonstrativa gratiae per paenitentiam et amorem perfectum causatae: ita ut ad eius gratiae productionem necessarium non fuerit uti alio medio extraordinario, quam fidei et paenitentiae: quod indicant verba subsequentia: Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum, etc. Unde S. Gregorius, Homil. 25. in Evangelia, ait:
Amando veritatem, lavit lacrymis maculas criminis, et vox veritatis impletur, qua dicitur: dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum, etc.
Ad secundum dico revera quidem, quando Christus Ioan. 20. illa verba protulit, concessum fuisse Apostolis Spiritum sanctum; nihilominus verba ista non fuisse sacramentalia: nam ad rationem Sacramenti non sufficit, quod significet gratiam practice, respectu quorumdam dumtaxat, et transitorie, sed necessum est ut istud significet permanenter respectu totius communitatis et societatis, in cuius sacram confederationem institutum est, et cuius usus fiat per determinatum ministrum in ipsa societate. Quod utique praefatis verbis non convenit: semel enim dumtaxat dicta sunt, idque tantum a Christo Domino, et directa ad solos Apostolos.
Conclusio quarta. — Sacramentum recte definitur, signum sensibile gratiae Dei, vel effectus Dei gratuitus ex institutione divina efficaciter significans, ordinatum ad salutem hominis viatoris. Ita Doctor l. dist. 1. q. 2. n. 61. cuius quidem definitionis veritas apparebit ex singularum illarum particularum explicatione. Primo itaque dicitur signum, in quo convenit non solum cum sacrificiis, sed etiam cum aliis omnibus rebus determinatis ad aliud significandum. Secundo, additur sensibile, hoc est, in materia sensibili institutum, propter rationes in secunda Conclusione assignatas. Sequitur ex institutione divina: cum enim res, quae ad Sacramentum usurpantur, non sint signa naturalia, nec naturalem habeant connexionem cum gratia, quam significant, necessum est quod ad id usurpentur ab eo, qui potest ad illorum signorum positionem et praesentiam gratiam producere, qualis est solus Deus, aut Deus homo Christus Dominus. Subditur, efficaciter significans, per quod a vera ratione Sacramenti arcereantur non solum sacramentalia, quales sunt caeremoniae sacrae, necnon et aqua benedicta, etc. sed etiam Sacramenta veteris Legis, quae gratiam non conferebant suscipientibus, sed tantum figurabant. Additur aut effectum Dei gratuitum, ut nempe sacra Eucharistia comprehendatur sub Sacramentis: convenit enim Eucharistia cum reliquis Sacramentis in eo quod sit signum rei sacrae, sive gratiae invisibilis, prout haec significat bonum aliquod naturae superadditum institutum ad hominis salutem, sive sanctificationem; differt autem in principali significato, quia caetera Sacramenta significant gratiam accidentalem animae inhaerentem; hoc vero significat gratiam substantialem, et gratiarum omnium Auctorem at fontem. Insuper caetera Sacramenta consistunt in usu, Eucharistia autem etiam dum actualiter non sumitur, conservat rationem Sacramenti, ut docet Concilium Trid., Sess. 13. cap. 3. his verbis: Commune hoc quidem est santissimae Eucharistiae cum caeteris Sacramentis, symbolum esse rei sacrae, et invisibilis gratiae formam visibilem: verum illud in ea excellens et singulare reperitur, quod reliqua Sacramenta tunc primum sanctificandi vim habent, cum quis illis utitur, ut in Eucharistia ipse sanctitatis Auctor ante usum est. — Fateor tamen particulas istas, gratuiti effectus, salva definitionis bonitate omitti posse: nam per gratiam potest intelligi tum accidentalis, tum substantialis gratia: licet maioris claritatis causa Doctor Subtilis utramque gratiam distincte expresserit, quia vocabulum gratia a Theologis usurpari solet ad significandam gratiam accidentalem. — Tandem dicitur ordinari ad salutem hominis viatoris: Sacramenta enim medicinae sunt. Sicut ergo medicina mortuis est inutilis, sanis ac rite valentibus superflua, solis aegris necessaria: illa pariter nihil prosunt damnatis, quibus nulla restat speranda salus: quippe cum in inferno nulla sit tutela redemptionis: beatis essent superflua, nulla siquidem in eis est curanda, nec pertimescenda infirmitas: sed necessaria sunt omnibus viatoribus, quorum nullus est mundus a sorde, nullus pariter qui ad aeternam beatitudinem dum vivit non ordinetur.
Dices: Eucharistiae Sacramentum suscipi, et Missae sacrificium celebrari potest pro defunctis. — Distinguo: per modum suffragii, concedo; sacramenti, nego. Licet enim per Missae sacrificium, et Eucharistiae susceptionem possit viator compensare iniuriam Deo a defuncto dum viveret irrogatam, sicque pro eo debitum solvere, et a poenis eximere: nullus tamen eis valet aliqua Sacramenta ministrare: et si ministrarentur anima in assumpto corpore apparenti, nihil prodessent, quippe cum sint in termino, nec capax ullius amplius meritorii operis, qualis est Sacramentorum susceptio, dicente Domino: ubi ceciderit arbor, ibi manebit. Et licet non sint in termino status, sunt tamen in termino meriti ac demeriti per mortem, dicente Domino: operamini dum lucrum idest vitam habetis, venit tibi nox, mors, in qua nemo potest operari.
Dices 1: Illud non potest definiri, quod non est unum per se: at Sacramentum non est unum per se, sed per accidens: igitur nullatenus est definibile. — Distinguo maiorem: quod non est unum per se, nec physice, nec metaphysice, nec logice, hoc est, quod non constituitur ex materia et forma, nec ex genere et differentia, nec aliquid in se complectitur, quod concipiatur per modum generis, et differentiae, concedo: secus, nego. Unde ad minorem dico, Sacramentum equidem non esse unum per se physice, aut metaphysice, sed dumtaxat logice; nam, ut ait Doctor supra laudatus n. 1. quemadmodum relatio est definibilis, licet involvat fundamentum, et terminum, sic et Sacramentum definibile est, licet dicat relationem signi ad significatum: "Ita enim, inquit, est iste conceptus per se unus apud intellectum, signum ad placitum efficax, sicut est conceptus paternitatis: et sicut paternitas posset definiri proprie non obstante non unitate per se subiecti, si paternitas esset in duobus subiectis, et illa subiecta ponerentur in definitione ut additamenta, poneretur etiam correlativum paternitatis, ita in proposito." Unde subdit: "restringendo ergo definitionem ad quid proprie dictum extra animam, ista definitio non exprimit quid Sacramenti: ergo non potest esse definitio, eo modo, quo est ratio entis completi extra animam. Sed eo modo quo definitio exprimit unum conceptum per se in intellectu, sive ille conceptus sit rei extra, sive rationis, bene potest definiri: et hoc modo tantum definiuntur omnes intentiones logicales: non enim signant quidditates extra animam, sed tantummodo conceptus in anima, sed per se unos. Et sic habere definitionem sufficit ad scientiam proprie dictam; alioquin Logica non esset scientia. In talibus definitionibus etiam invenitur genus, differentia, et proprium, eo modo, quo logicus loquitur de genere, differentia, et proprio: quia invenitur praedicatum in quid, et in quale essentiale, et in quale accidentale convertibile. Et sic in ratione praedicta ponitur signum ut genus: ex institutione, et efficax, ut differentia: sensibile vero, ut fundamentum relationis; gratia vero vel effectus Dei gratuitus, ut correlativum." Fatetur ergo Doctor, quod Sacramentum non possit proprie definiri definitione reali physica, aut metaphysica, quae supponat unum ens per se reale constans vel materia et forma, vel genere et differentia, hac enim ratione Sacramentum non est unum: sed dumtaxat definitione intentionali seu logica, qua fiat per aliquid se habens ad modum generis et differentia. — Vel aliter distinguo minorem: Sacramentum non est unum per se, si spectetur physice, ratione naturalis entitatis, et materialiter, concedo: si moraliter, ut instrumentum artificiale divinum, et supernaturale medium ad homines sanctificandos institutum a Deo, nego. Nam etsi constet pluribus divis, et diversi generis materialiter, est tamen unum per se formaliter; quia formam unam habet, puta significationem gratiae sanctificantis: sicut etsi domus constat multis entibus diversi generis, lapidibus, ferro, lignis, materialiter, est tamen unum artefactum per se; quia formam unam habet, figuram habitationi commodam: ne etiam familia, Respublica, Civitas, et similia.
Dices 2: Quod non est reale, non definitur proprie: Sacramentum ratione formae non est reale quid; nam quippe forma solum est significatio ex instituto, qua relatio rationis est, ut docet Doctor loco supra laudato. — Distinguo maiorem: si non sit reale fundamentaliter, concedo: si non sit reale formaliter, nego: civitas enim etsi formam non habeat realem, non desinit esse res illa, quod definiri potest: quia fundamentum eius est reale. Idem dicas de Sacramento, cuius relatio signi ad significatum licet non sit realis, quia est signum ex instituto, tamen cum res et verba, ex quibus constat, sint realia, hac ratione potest definiri.
Dices 3: Quod potest definiri, dicitur reponi in aliqua categoria: atqui nulla potest assignari categoria, in qua reponi possit Sacramentum: ergo, etc. — Respondeo distinguendo maiorem: si sit ens per se, nempe substantia, vel aliud absolutum, concero: si sit ens per accidens, subdistinguo: ens per accidens, quod componitur ex subiecto et accidente, transeat; de hoc enim controvertunt Philosophi: ens per accidens artificiosum, quod constituitur ex diversis entibus, sive realiter, sive intentione tantum unitis, nego. Deinde, concessa minore, neganda esset consequentia, quia Sacramentum est ens artificiosum, quod constituitur ex pluribus entibus intentione tantum unitis.
Corollarium. — Ex his apparet inanes esse ac omnino reiiciendas omnes definitiones, quas haeretici tradere solent ac propugnare, maxime Sacramentarii, Lutherani, Anabaptistae, et Calvinistae. Sacramentarii, quorum princeps videtur Carolostadius quidam Witembergae Archidiaconus, a quo Lutherus lauream doctoralem acceperat: quia partes, et doctrinam Lutheri initio quidem propugnavit, sed impatienter ferens sibi anteponi Lutherum, ab eo prorsus recessit. Sacramenta nihil aliud esse vult, quam signa et notas Christianae professionis, quibus a Iudaeis et Paganis discernimur, ut olim toga Romanos a Graecis palliatis discernebat; et iam varia vestium genera non solum distinguunt varias nationes, sed et varios Civium, ac Religiosorum Ordines, sicut tessera, et vexilla milites. — Verum refelluntur, quia iste effectus secundarius est, non vero primarius Sacramentorum effectus; unde Scriptura non assignat eum Eucharistiae, Baptismati, alterive Sacramentis effectum, ut distinguant Christianos, sed quod iustificent, mundent, salvent, et vitam aeternam ac immortalem tribuant. Secundo, si Sacramenta solum essent nota distinctionis Christianorum, ad ea sufficeret hominum institutio, nec opus esset Christi Passione; sed hac opus fuit. Idem dicuntur a Patribus e perfosso Christi latere sub sanguinis, et aquae figura profluxisse. Unde S. Augustinus, Tract. 126. in Ioannem, signanter observat Evangelistam
Christi lateris transfixionem non absque mysterio sic expressisse: Unus militum lancea latus eius percussit: nam, inquit S. Augustinus, vigilantí verbo usus est Evangelista, ut non diceret latus eius percussit, aut vulneravit, aut quid aliud: sed aperuit, ut illí quasi quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manarunt, sine quibus ad vitam, puta aeternam vitam est, non intratur. Testetur tandem, si Sacramenta nihil aliud essent, quam signa, quibus ab infidelibus discernimur, sequeretur Symbolum fidei posse dici Sacramentum: siquidem per eiusmodi fidei professionem a Iudaeis et Paganis distinguimur.
Lutherani et eorum lib. De captivitate Babylonica, cap. ultimo, dicunt quod sacramentum est divina promissio exteriori signo annexa: vel, ut aiunt in Confessione Augustana, art. 13. Sacramenta dicuntur signa voluntatis Dei erga nos ad excitandam in suscipientibus fidem, ut credant promissionibus, quae per sacramenta exhibentur. — Verum, utraque definitio reiiicitur: prima quidem, quia Sacramenta secundum SS. Patres sunt signa et symbola alicuius effectus per eiusmodi signa collati: et qui Sacramentum recipit, dicitur recipere signum, non vero promissionem Dei: et subinde Sacramenta non sunt ipsae Dei promissiones, aut res a Deo promissae, sed potius externa signa promissionem habent gratiae annexam. Deinde, si in ea promissione annexa signo externo constituenda esset ratio Sacramenti, excluderentur a ratione Sacramento tum Baptismus, tum Eucharistia: nam in his verbis, Ego te baptizo, etc. nulla habetur gratiae promissio, sicut nec in his verbis, Hoc est corpus meum. Secunda pariter respuitur: nam si Sacramenta sint signa ad excitandam fidem praerequisita in suscipientibus, ut credant promissionibus, quae per sacramenta exhibentur, sequitur quod frustra baptizarentur infantes, et amentes, quia non possunt actum fidei producere: attamen Lutherani adversus Anabaptistas infantium baptisma propugnant.
Melanctonis etiam definitio respuitur, qui in examine eorum, quae audiuntur ante ritum publicae ordinationis tit. de sacramentis ait: Sacramentum in Novo Testamento, ut Ecclesia loquitur, est ritus divinitus institutus additus promissioni Evangelio traditae, ut sit testimonium et pignus exhibita et applicatae promissionis gratiae: vel ut brevius definit in Apologia Confessionis Augustana, sacramenta sunt ritus, qui Dei mandatum habeant, et quibus addita est promissio gratiae. Refellitur, inquam, haec definitio: Primo, quia vult Melanchton Dei mandatum ad Sacramenta necessarium haberi in Scripturis: illud autem est falsum, quia Circumcisio, Baptismus, et Eucharistia, quae haeretici vera Sacramenta admittunt, instituta fuerunt longe prius, quam scriptis mandarentur. Deinde, si Sacramentum necessario deberet esse testimonium et pignus exhibitae et applicatae promissionis gratiae, sequeretur eiusmodi testimonia saepe esse mendacia: nam ad Baptismum posset quis finte accedere, et Christi Corpus indigne accipere, in quibus casibus non potest dici gratiae promissio ipsi applicata. Insuper docent Lutherani, haec testimonia dari ad confirmandam, vel excitandam fidem; constat autem, quod etsi parvuli sint capaces Sacramentorum, nondum tamen possunt uti aliquibus testimoniis, ut eorum fides excitetur, vel confirmetur.
Anabaptistae contendunt Sacramenta nihil aliud esse, quam allegorias, simia, et figuras virtutum, et bonorum operum, Christianae vitae, et instituti spiritualis. Sic Baptismus, inquiunt, est tantum figura significans Christianos debere dura et adversa sustinere pro Christo, quasi mersio Baptismi significet tantum mortem, qua peccato et mundo mori debemus; emersio autem ex aqua Resurrectionem, quia S. Spiritus ope resurgere debemus ad novam omnino vitam: Eucharistia autem nos admoneat solum concordia inter fideles servanda, iuxta illud 1. Cor. 10. Sumus unum corpus, qui de uno pane participamus. — Refellitur autem haec definitio; iste enim Sacramentorum usus non est praecipuus, nec primarius, qui potest ex hominum institutione procedere. Deinde, si Sacramenta essent tantum figura bonorum operum et morum, consequens esset, quod ferent dumtaxat signa futurorum, non vero praeteritorum et praesentium: sed hoc falsum est, Baptismus enim est signum praeteritae Christi mortis, sepulturae, et Resurrectionis, ut legimus ad Rom. 6.: est etiam signum praesentis peccatorum ablutionis, iuxta illud Act. 22. Baptizare, et ablue peccata tua. Pari ratione Eucharistia est signum rememorativum Passionis Christi, iuxta illud 1. Cor. 11. Hoc facite in meam commemorationem. Est etiam signum demonstrativum inhabitationis spiritualis Christi in nobis, nam ipse Ioan. ait: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
Tandem Calvinus, lib. 1. Institut., cap. 11. sect. 1. definit Sacramentum duobus modis: primo quidem latius sic: Sacramentum est symbolum externum, quo benevolentiae erga nos suae promissiones conscientiis nostris Dominus obsignat ad sustinendam fidei nostrae imbecillitatem: et quo nos vicissim pietatem erga Deum nostram tam coram eo et Angelis, quam apud homines testamur. Breviorem autem definitionem mox subiicit, cum ait: Sacramentum est divinae in nos gratiae testimonium externo signo confirmatum, cum mutua nostrae erga ipsum pietatis testificatione. — Verum refellitur utraque haec definitio: Primo, quia inde sequeretur, quod Ecclesiae minister neminem baptizare posset absque periculo profanationis Baptismi: quia nemo potest adhibere sigillum promissionum Dei, nisi certo ei constet, cui factae sint illae promissiones, quemadmodum nullus potest iuramento aliquid affirmare, nisi de eo certus sit: sed Ecclesiae ministri non possunt esse certi, cuinam factae sint promissiones aeternae praedestinationis, quarum sigillum Calvinus ait esse Sacramentum, nullus enim absque speciali revelatione potest esse certus de sua, vel alterius praedestinatione. Secundo, Calvinus admittit legitimum Baptismum in Ecclesia Romana, in qua tamen negat ullos esse praedestinatos. Insuper, illa Calvini assertio pluribus falsis propositionibus innititur: primo quod per gratiam promissam intelligatur gratia praedestinationis: tum quia falsum est gratiam illam praedestinationis in Scripturis cuiquam promitti, cum nullus sciat utrum amore vel odio dignus sit; tum quia sequeretur Sacramentum numquam recipi quantum ad gratiam, nisi in electis; cum tamen certissimum sit plures iustos excidere a gratia in Sacramentis recepta, et damnari. Deinde, falsum est, quod talis gratia praedestinationis apprehendatur per fidem: sequeretur enim parvulos in Baptismo numquam iustificari, cum habere non possint fidem, per quam talem promissionem gratiae apprehendant. Denique, falsum est, quod Sacramentorum effectus locum habeant tantum in electis. Certum est enim, quod etiam reprobi interdum per receptionem Sacramentorum iustificentur.
Alias similes Haereticorum definitiones superfluum iudico hic refellere, et refutere: quippe cum ex dictis sufficienter possint expugnari.