Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Sacramentis in genere
Disputatio I: De Sacramentis in communi
Articulus I: De essentia, existentia et numero Sacramentorum
Quaestio I: De natura seu essentia Sacramenti
Quaestio II: Quae et qualis sit materia Sacramentorum
Quaestio III: Utrum, et quae verba requirantur in Sacramentis
Quaestio IV: De necessitate et existentia Sacramentorum
Quaestio V: Quot et quae sint novae legis Sacramenta
Articulus II: De Sacramentorum institutione seu causa efficiente, virtute et effectu
Explicata Sacramentorum essentia, et asserto eorum numero, iam investiganda est ipsorum origo, firmitas, et effectus, in quibus maxime illorum dignitas et praestantia mirum in modum elucet. Quid enim illustrius, et ad commendationem nobilius et praeclarius existimari potest, quam quod eorum nostrae salutis adminiculorum solus Deus auctor et institutor asseratur, nec creaturae cuiusvis praestantissima virtus ad illam institutionem et ordinationem quidquam conferre queat? Quid censeri posset hominum admiratione dignius, quam quod eiusmodi signorum, quantumvis aspectu exilium, tanta sit virtus, ut hominem peccatorum foede deturpatum non emundet solum, sed et caelesti gratia sanctificantis luce ac decore perfundat, et quod stupendum magis, ipsum in Dei filium consecret, et haeredem constituat ac consortem? Unde merito dixit Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. 1.:
Nihil adeo est, quod obduret mentes hominum, quam simplicitas divinorum operum, qua in actu videtur, et magnificentia, quae in effectu repromittitur: ut fides quoque, quia tanta simplicitate sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu homo in aqua demissus, et inter pauca verba tinctus, non multo, vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternitatis, etc.
Tria itaque hic sunt determinanda: primum, utrum solius Dei sit Sacramenta instituere: secundum, quaenam sit eorum efficacitas respectu gratiae producendae: tertium, quaenam Sacramenta characterem producant.
Quaestio I: Utrum solius Dei sit Sacramenta instituere
Notandum 1. Circa institutionem Sacramentorum duplicem potestatem distingui posse: aliam quidem auctoritatis, aliam vero ministerii. Potestas auctoritatis dicitur, qua est independens a quacumque alia, et per propriam virtutem quaedam eligat signa, eisque gratiam producendi vim et efficaciam confert. Potestas vero ministerii est illa delegata virtus a principali causa ad Sacramentorum vel confectionem, vel administrationem. Insuper potestas ministerii duplex statuitur: una quidem principalis excellentiae: alia vero communis. Principalis excellentiae ea est, quae competit alicui cum singulari praerogativa supra caeteras causas, quae ad Sacramentorum vel designationem vel confectionem concurrere possunt. Potestas vero ministerii communiter dicta ea est, quae competit cuilibet ministro, quatenus dumtaxat minister est Sacramentorum, hoc est administrator et dispensator. Hinc duplex exsurgit difficultas: prima, utrum solus Deus conferre possit alicui creaturae potestatem auctoritatis instituendi Sacramenta, puta humanitati Christi: seu utrum Christus Dominus quatenus homo ex sua virtute habuerit principalem potestatem excellentiae.
Notandum 2. Ex Doctore in d. dist. 1. q. 3. num. 1. quod aliud sit signum practicum instituere ad producendam gratiam: aliud vero illud signum reddere certum et efficax ad eandem gratiam producendam.
Possibile enim est, inquit Doctor, quandoque aliquem non veracem uti illo signo: signationem enim habet ex institutione: sed quod sit certum, non habet nisi ex determinatione alicuius causae operantis illi signo ad causandum significatum; v. g. si ab aliquo legislatore instituatur in politia sua pro signo pacis tactus manus, vel huiusmodi, etsi ex ista impositione habet istud signum, quod practice significet pacem, tamen si alius non verax potest uti isto signo, istud signum non est certum ex impositione legislatoris; sed remanet aequivocum: quandoque scilicet verum, quando habet concomitans signatum, quandoque falsum; falsus enim utitur isto signo, sive signato, sicut uteretur signo speculativo, sive signato, dicendo: concedo tibi delectionem meam, habens aliud, scilicet oppositum, in monte.
Haec Doctor, quibus significat duo esse in Sacramentorum institutione distinguenda: primum est signi sensibilis designatio ad gratiam significandam et conferendam: secundum est virtus et efficacitas illius signi, ratione cuius dicitur certo et infallibiliter gratiam significare, et inferre, quantum est in se. Primum autem se habet dumtaxat incomplete et imperfecte ad institutionem Sacramenti; quippe cum de ipsius ratione sit, non solum quod sit signum gratiae sanctificantis, sed quod sit signum certum et efficax illius, quod utique obtinere non potest, nisi ab eo qui habet virtutem physicam producendi gratiam, et eam productionem huic signo annectendi.
Notandum 3. Sacramenta duobus modis a Deo censeri posse instituta, nimirum vel immediate per seipsum; vel mediate per aliquem Angelum, aut hominem. Immediate quidem, puta si Deus designaret aliquod signum sensibile, ad cuius applicationem certo et infallibiliter produceret et conferret gratiam. Quod utique fieri potest duobus modis: nempe vel immediate a Deo, ut Deus est, vel a Deo quatenus est Deus-homo, id est, quatenus divina persona, qua immediate ea Sacramenta instituit, in assumpta humanitate subsistit. Quod rursus concipi potest duobus modis: primo, ita ut illa designatio Sacramentalis signi, et vis ei annexa producendi gratiam, tota retundatur in personam divinam; sola autem illius manifestatio fieret per humanitatem assumptam; vel ut ipsa assumpta humanitas a divina persona communicatam habeat virtutem eiusmodi signa efficacia instituendi, quasi sibi propria, ita ut huius institutionis censeatur causa princeps. Similiter Deus concipi potest instituere Sacramenta mediate duobus modis; nempe vel incomplete, si videlicet concederet alicui creaturae facultatem designandi et assumendi aliquod signum sensibile, ad cuius praesentiam et positionem ipse certo et infallibiliter gratiam produceret: vel complete, si nempe ipsi creaturae, cui concedit facultatem signum instituendi, concederet etiam vim et efficaciam producendi gratiam.
His ita praemonitis, tria supersunt statuenda; primum, quod solus Deus potestatem auctoritatis ac principalem habeat instituendi Sacramenta proprie dicta, ita sibi propriam et peculiarem, ut nulli creaturae possit eam delegare: secundum, quod Christus Dominus quatenus homo non sit causa princeps et physica, sed moralis institutionis Sacramentorum: tertium, quod omnia Sacramenta quatenus est Deus immediate instituerit.
Conclusio prima. — SOLUS DEUS COMPLETE ET PROPRIE POTEST INSTITUERE SACRAMENTA. Haec est Doctoris loco supra laudato, num. 5 ubi ait:
Quantum ad signationem, possibile esset quod ab aliqua creatura institueretur Sacramentum, quia sicut posset homo imponere signum speculativum effectus Dei, ut patet de ista oratione; Deus causat gratiam in anima, ita posset imponere signum, quod practice signaret Deum invisibiliter agere: sed non posset dare illi signo, quod esset regulariter certum: non enim potest dare certitudinem alicui signo practico, nisi in cuius potestate est posse causare signatum illius signi: solus autem Deus potest se determinare ad causandum effectum sibi proprium: ergo solus Deus potest dare certitudinem signi practici sui effectus. Sic ergo patet, quod a Deo solo potest institui Sacramentum, quantum ad signum certum.
Et infra num. 6. ibi:
quod si hoc signum certum est de ratione Sacramenti, uti videtur ex illa particula, efficax, sequitur, quod de ratione eius proprie dictae, a solo Deo possit institui. Si autem est de ratione eius, etc.
Quibus verbis Doctor satis aperte docet solum Deum posse Sacramentum instituere: quippe cum solus virtutem habeat gratiam infallibiliter producendi ad applicationem et positionem alicuius signi, quamquam posset committere purae creaturae designationem alicuius signi practici, ad cuius praesentiam ipse gratiam sanctificantem conferret: haec autem, ut diximus, designatio esset dumtaxat Sacramentum imperfectum ex parte ipsius designantis, qui enim tale signum determinaret, ex se non haberet vim illud signum efficax et practicum efficiendi, sed id necessario praestandum esset a Deo, ac subinde solus Deus potest auctoritative instituere Sacramenta. — Qua utique ratio sic formari potest: ille tantum auctoritative potest instituere Sacramenta, qui potest virtutem Sacramento tribuere, et significatum per illud effectum producere: atqui solus Deus potest virtutem tribuere Sacramento, et illius effectum, nempe gratiam sanctificantem, et peccati remissionem producere: igitur, etc. Maior constat. Minor probatur illis omnibus Scripturae textibus, quibus Deus asseritur solus gratiae sanctificantis et iustificationis auctor. Sicut Iob 14. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Et Psal. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus, etc.
Dices 1: Sacramenta legis naturae erant signa pro arbitrio ab hominibus fidelibus ad suae fidei obtestationem assumenda: Sacramenta vero legis scriptae sicut et ipsa lex Moysi consignata fuerant per Angelos: igitur Sacramenta possunt institui a creaturis. — Respondeo ad primum, ex eo solum inferri, quod determinatio signorum Sacramentalium fuerit ex voluntate humana, non vero quod ab ea penderet Sacramentorum institutio: Deus enim voluit et immediate per se ipsum instituit, quod homines tempore legis naturae assumerent ad suam sanctificationem signa sensibilia, ad quorum positionem ipse gratiam produceret, non vero quod homines illis signis tribuerent vim producendi gratiam. Ad secundum dico, legem et Sacramenta legis Mosaicae idem dici, tradita per Angelos, non quod legem istam condiderint, aut Sacramenta illa instituerint propria auctoritate, sed tantum quod eorum fuerint promulgatores.
Dices 2: Qui potest producere effectum Sacramenti potest etiam instituere Sacramentum: sed Ecclesiae Ministri producere possunt effectus Sacramentorum: igitur, etc.
Maior constat ex dictis. Minor vero probatur: effectus Sacramentorum est, ut homo purgetur a peccatis, illuminetur, et perficiatur per gratiam: sed purgare, illuminare, et perficere pertinet ad Ecclesiae Ministros, ut docet S. Dionysius in lib. De Ecclesiastica Hierarchia, cap. 5: igitur, etc. — Nego minorem, et cuius probationem distinguo: purgare, illuminare, et perficere per se immediate est effectus Sacramentorum, concedo: mediate tantum, nego. Similiter distincta minore, neganda est consequentia: purgatio enim, quae attribuitur Ecclesiae Ministris, non est immediata: illi namque ideo purgare dicuntur, quia spiritus immundos eiiciunt a coetu fidelium, et catechismis, ac sacris admonitionibus disponunt ad Sacramentorum receptionem; similiter illuminant populum Dei, non quidem per se illuminando singulorum animas, aut gratiam infundendo, sed rerum Dei praedicando, et Sacramenta subministrando.
Dices 3: Ex S. Augustino, Tract. 6. in Ioan. circa medium: Baptismus Ioannis erat Baptismus hominis: sed Baptismus Ioannis erat verum Sacramentum: igitur homo potest instituere verum Sacramentum. Maior est ipsius S. Augustini; ait enim:
Aliud est, inquit, baptizare per ministerium, aliud per potestatem; baptismus enim talis est, qualis est ille, in cuius potestate datur: non qualis est ille per cuius ministerium datur: tale erat baptisma Ioannis, qualis Ioannes: Baptisma tamen iusti hominis, sed qui accepit a Deo talem gratiam, ut dignus esset praeeire Iudicem: tale autem baptisma Domini, qualis Dominus, etc.
— Respondeo negando minorem: Baptismus enim Ioannis non habebat vim conferendi gratiam sanctificantem, nec remittendi peccata, ut probabimus agendo de Baptismo.
Dices denique: Creatura potest designare aliquod signum, ad cuius praesentiam Deus infallibiliter produceret gratiam: sed hoc sufficit ad rationem Sacramenti: igitur creatura potest instituere Sacramentum.
Probatur maior auctoritate S. Augustini loco supra laudato, ubi ait:
Potuit autem Dominus noster Iesus Christus, si vellet dare potestatem alicui servo suo, ut daret baptismum suum tamquam eius, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in aliquo servo suo, et tantam vim dare baptismo, translato in servum, quantam ipse haberet baptismus datus a Domino, etc.
— Respondeo ad minorem cum Doctore loco supra laudato n. 6. quod si haec ad rationem Sacramenti sufficiant, revera quidem pura creatura poterit ex commissione Dei instituere Sacramenta; et hac ratione conciliari poterit sententia Doctoris cum opinione Doctorum Angelici et Seraphici asserentium posse Deo creaturae committi virtutem, et facultatem instituendi Sacramenta; si nempe haec institutio sumatur praecise tantum, ut est designatio formae et materiae sensibilis, et ut praescindit a certitudine et efficacia respectu effectus. Quod utique patet, quia sic aliqui statuunt remedium legis naturae fuisse institutum, ut in potestate cuiuslibet esset assumere quamlibet rem ad protestationem fidei. Sic Christle per potestatem excellentiae instituit Sacramenta, qua homo, et sicut Ecclesiae data est potestas instituendi ritus et solemnitates Sacramentorum, ita potuit committi potestas designandi materiam et formam: tamen non inde sequeretur certitudo et efficacia signi instituti, sed ex decreto Dei, quo determinaret concurrere infallibiliter ad productionem effectus significati: igitur signa sic instituta haberent quidem suam designationem a pura creatura, suum vero effectum a Deo: et sic creatura esset quidem auctrix institutionis signi, Deus vero esset auctor effectus significati. — Nec aliud certe voluit S. Aug. verbis in obiectione laudatis, ut constat ex sequentibus: ait enim:
Hoc noluit idem, ut in illo spes esset baptizandorum, a quo se baptizatos agnoscerent. Voluit ergo servum ponere spem in servo. Ideo clamabat Apostolus, cum videret homines colentes ponere spem in seipso: Numquid pro vobis Paulus crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? Baptizavit ergo tamquam minister, non tamquam ipse potestas. Baptizavit autem Dominus tamquam potestas.
Quibus patet S. Augustinum nolle eam potestatem primariam et absolutam interius per Sacramenta sanctificandi potuisse communicari servo. Enimvero si talis concederetur, nihil prorsus sequeretur absurdi, si quis in eo spem collocaret. Solum itaque voluit potestatem Sacramentalem conficiendi ac ministrandi nomine proprio conferentis, v. g. Ego te baptizo in nomine Claudii, vel meum tibi confero baptismum, potuisse quidem conferri servo, sed non fuisse conveniens, ne servus verbis ipsis deceptus in baptizante spem suam, non autem in Deo principali causa reponeret.
Conclusio secunda. — CHRISTUS DOMINUS QUATENUS HOMO ERAT TANTUM CAUSA MORALIS, ET MERITORIA INSTITUTIONIS SACRAMENTORUM.
Probatur: Christus Dominus aliquam causalitatem habuit circa Sacramentorum institutionem: sed non habuit physicam: ergo moralem.
Maior patet quia, ut probabitur Concl. sequenti, ipse omnia Sacramenta instituit. Minor vero probatur: causalitas physica vel est principalis, vel instrumentalis: sed neutram habuit. Nimirum quidem principalem: tum quia solus Deus est causa principalis iustificationis, ut colligitur ex his Scripturae textibus, Iob 14. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Isaias 43. et Osee 13. Non est absque te Salvator. Nec solvitur dicendo, eos textus solum innuere Deum esse causam primam iustificationis: siquidem licet Deus sit causa prima calefactionis, inepte tamen diceretur: quis potest calorem facere? nonne tu qui solus es? cum ignis pariter ad calorem efformandum concurrat. Tum quia si Christi humanitas esset causa principalis gratiae per Sacramenta producendae; maxime vel ex innata sua virtute, vel divinitus indita.
Non primum: quippe cum illius humanitas eiusdem sit speciei ac ordinis naturalis, cuius sunt caeteri; gratia autem sit ordinis supernaturalis, et cuiusvis naturae vires excedens. Non etiam secundum: id enim haberet vel a gratia habituali, vel ab unione hypostatica. Non primum; alias quilibet iustus talem habere posset firmitatem; quippe cum habeat gratiam Christi gratam in specie similem. Nec obstat maior intensio gratiae Christi; quia non mutat naturam et vim efficiendi; forma enim intensior id solum habet, ut intensiorem effectum possit edere; quem remissior non ederet ratione maioris resistentiae in subiecto, quod in praesenti locum non habet. Nec etiam secundum, quia per illam unionem natura non mutatur substantialiter, ac proinde nullam vim physicam accipit, quam ex se non haberet: sed Deus ratione unionis ei tantum assistit, qua divina assistentia et unione fit ut humanitas sit causa moralis, meritoria et impetratoria gratiae, quam alter iustus ratione suorum operum et sua gratia, impetrare et obtinere non posset. Haec autem moralis causalitas non debet immutare physice Christi humanitatem; sed sufficit ut Deus per extrinsecum respectum eam dignam efficiat id obtinendi quod postulat; sicut regia dignitas non immutat physice naturam Reginae, quae aliquid a lege obtinet ratione talis dignitatis, quod alteri non concederetur, v. g. Esther. Sic Christus exauditus est pro sua reverentia, inquit Apostolus; ut autem esset causa secunda et physica efficiens ratione unionis hypostatica, oporteret ut aliquid reale et physicum in eam ab unione ipsa effunderetur, alioquin immutata manens physice, nullam physicam activitatem ab unione obtineret.
Dices 1: Illa est causa principalis, cui per se assimilari debet effectus: sed nostra iustificatio in hoc consistit, ut nos assimilet Christi humanitati, iuxta illud ad Rom. 8. Praedestinavit nos conformes fieri imagini (id est humanitati) Filii sui. Ergo, etc. — Nego maiorem; siquidem Deus uti potest tamquam instrumento gratia unius iusti ad producendam gratiam in altero iusto; et tunc effectus esset similis causae illi morali, et causa illa non esset principalis.
Dices 2: Quidquid est principium universale nostrae iustificationis est eius causa principalis: sed talis est Christus; in plenitudine enim eius omnes nos accepimus. — Nego maiorem; et ad minorem dico, Christum idem dici causam universalem iustificationis, quia meruit ut homo omnem gratiam, quam ut Deus producit.
Urgebis: Ex hoc plura sequuntur absurda: primo enim sequitur Christum non differre a reliquis ministris, qui etiam sunt causae instrumentariae: secundo, si solum esset instrumentum morale, non deberet prius esse iustus, et Deo gratus, instrumentum enim non debet habere formam quam in alio producit; quo fit ut etiam Sacerdos, licet sit in peccato mortali, conferat gratiam, et a peccatis solvat, quia tantum est instrumentum: tertio, sequeretur nostram gratiam esse perfectiorem gratia et iustificatione Christi; effectus enim semper est nobilior instrumento, quo producitur. — Nego has omnes consequentias.
Primum quidem, quia licet per instrumentariam virtutem non differant, differt tamen quia ipse per verum meritum de condigno impetrat a Deo gratiam: caeteri autem per nullum sui meritum, sed per Sacramenti virtutem gratiam producunt. Secundam pariter, quia gratia et sanctitas vere praerequiritur in Christo, ut vere impetret; secus si tantum ut Sacerdos ministraret ea, ex quorum collatione gratia infallibiliter confertur. Tertiam denique, id enim verum est de instrumentis physicis, non de moralibus, et impetrativis: cum enim dona iniquorum non probet Altissimus, nec peccatores exaudiat, hinc ut quis ab eo petita excipiat, iustus et ei gratus esse debet.
Dices 3: Christus est iustus per essentiam, habet enim sanctitatem ex propriis, non autem per participationem: sed quod est tale per essentiam est causa principalis caeterorum, quae talia sunt per participationem. — Distinguo maiorem: quatenus Deus-homo habet sanctitatem a se, non ab alio emendicatam, concedo: quasi eius humanitas haberet iustitiam a se, non vero a divinitate mutuatam, nego. Similiter est distinguenda maior: quae suapte natura talia sunt, concedo: quae tantum ab alio, nego. Humanitas autem Christi suapte natura sancta non est, sed per gratiam habitualem internam, et per externam Dei assistentiam ab unione profluentem, qua eam physice non immutant, nec proinde aliquam efficacitatem physicam ei conferunt.
Nec est etiam causa instrumentalis physica: tum quia, ut dictum est, humanitas non habet physicam activitatem in gratiam: tum quia, ut intra dicetur fusius, nulla creatura habere potest efficacitatem naturalem erga gratiam, et ea quae sunt ordinis supernaturalis. — Restat itaque inferendum Christum tantum esse causam moralem et meritoriam. Meritoriam inquam, quippe cum (inquit Doctor in 4. dist. 2. q. 1. n. 7) ille sit causa meritoria Sacramentorum, qui signis a se institutis meruit efficacitatem gratiae producendae: at Christus ut homo id meruit. Probatur: Deus ab hominibus offensus decreverat talem offensam non condonare, nec aliquod auxilium ad eam expiandam concedere, nisi prius divinus honor repararetur, iustitiaeque divinae factum fuisset satis, per oblationem alicuius tantum honoris Deo tribuentis quantum hominis peccatum abstulerat: sed id praestitit Christus, seipsum offerendo ut nos redimeret ab omni iniquitate: imo ut ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, ut copiosa apud eum esset redemptio: ergo, etc. — Confirmatur, nam omnis Sacramentorum efficacitas provenit ex passione Christi: igitur est eorum causa meritoria. Probatur antecedens: ab eo Sacramenta habent suam efficacitatem, a quo habent quod gratia ad eorum collationem regulariter et infallibiliter producatur: atqui id habent meritorie a passione Christi. Maior constat: siquidem non alia est Sacramentorum efficacitas. Minor probatur: omnis gratia hominibus conferenda solum confertur intuitu et virtute Christi meritorum. Unde S. Ioannes: Gratia et veritas per Iesum Christum, et rursus: De cuius plenitudine omnes nos accepimus: ergo maxime ratione completorum Christi meritorum: sed Christi merita non fuerunt completa nisi per mortem et passionem, quae fuit nedum rite passibilis terminus, sed et signaculum et complementum eius meriti. Licet enim nomen Iesu ei fuerit inditum in Circumcisione, et prius ab Angelo praenuntiatum quam nasceretur: attamen in sola passione eius nominis perfectam virtutem assecutus est, iuxta illud Apostoli: Christus humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod, etc. Cum ergo Salvatoris nomen nonnisi per mortem perfecte fuerit assecutus, inferendum est ab eius morte nostrae salutis media, qualia sunt Sacramenta, suam duxisse virtutem et originem. Idipsum indicant omnes illi sacri contextus, quibus Christus dicitur nos lavisse a peccatis nostris in Sanguine suo; redemisse nos non corruptibilibus auro vel argento, sed pretiosissimo Sanguine, etc.
Dices 1: Effectus in actu non est nisi a causa in actu, ex Arist. 5. Metaph., cap. 2: sed passio Christi non est in actu: ergo non potest tribuere efficaciam, quam actu Sacramenta obtinent. — Distinguit maiorem Doctor: causa efficiens et physica, concedit: moralis et meritoria, negat: plura namque actu beneficia contulimus propter obsequia praeterita, et quorum sola memoria perseverat.
Dices 2: Sacramenta haberent illam efficaciam a Christi passione vel praeterita, vel futura. Nec primum, alias Baptismus et Eucharistia non haberent illam efficaciam, quippe cum ante passionem fuerint instituta. Non etiam secundum, alias Sacramenta Legis veteris parem habere potuissent efficaciam. Ergo, etc. — Respondet Doctor, habuisse a passione exhibita non quidem in actu exteriori, sed interiori, qua Christus ab instanti Conceptionis se cruci et morti adiudicavit, iuxta illud: In capite libri scriptum est, etc. Et illud: Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Resp. 2. quod si ministrata fuissent vivente Christo, minorem efficacitatem habuissent, tum quia caelum non aperuissent suscipientibus: tum quia si ex tota Christi vita sit contracta et integrata una oblatio ad nostram redemptionem, ex qua Sacramenta nostra suam hauserunt efficaciam, certo certius est eam non ita fecundam fuisse ex incompleta, quam fuit ex completa per passionem oblatione.
Dices 3: Si Sacramenta haberent illam efficaciam a Christi passione, maxime vel tamquam a causa meritoria, vel tamquam a causa principali. Non secundum; quia nihil potest esse causa principalis et efficiens Sacramentorum, nisi quod potest esse causa effectus signi per Sacramenta: sed solus Deus potest esse causa efficiens et principalis gratiae. Neque etiam primum: quia gratiae nulla est causa meritoria, si enim ex meritis, jam non est gratia, ut arguit Paulus, Rom. 9.. Unde S. Aug. mystice loquitur, et per quamdam similitudinem eorum quae a Christi latere fluxerunt cum Sacramentis. Sanguis enim assimilatur speciei vini in Eucharistia, et aqua qua fluxit assimilatur aquae baptismali; unde dicit S. Augustinus haec duo Sacramenta ex Christi latere fluxisse.
Conclusio tertia. — OMNIA NOVAE LEGIS SACRAMENTA SUNT IMMEDIATE INSTITUTA A CHRISTO DOMINO. Haec videtur esse de fide determinata in Concilio Tridentino, Sess. 7. Can. 1. his verbis: Si quis dixerit sacramenta novae legis non fuisse omnia a Christo instituta, anathema sit. Ibi quamvis particula immediate expresse non habeatur, tamen Canonem de immediata institutione intelligendum esse, aperte colligitur: Primo quia alias Concilium hunc Canonem non edidisset, si ageretur solum de institutione mediata; eam enim ultro fateantur omnes: quippe cum certum sit Ecclesiam nihil praescribere, maxime in iis quae spectant ad Sacramentorum confectionem et administrationem, nisi per auctoritatem sibi a Christo Domino delegatam. Secundo, quia hic Canon additus est praesertim contra Lutheranos, qui contendebant Sacramenta Baptismi et Eucharistiae tantum esse a Christo Domino instituta, ac subinde affirmabant caetera esse quidem sacros ritus ab Ecclesia ordinatos, sed negabant esse proprie dicta Sacramenta. Tertio, quia Sess. 21. cap. 2. declarat S. Synodus hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, statueret vel mutaret ea, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum, et locorum varietate magis expedire iudicaret: at frustra adderetur haec exceptio, salva illorum substantia, si illa non a Christo, sed ab Ecclesia fuissent instituta: enimvero si illa instituisset Ecclesia, illorum quoque substantiam mutare posset: eiusdem enim est potestas et leges terrae, et approbare. Quarto denique, si difficultas foret de immediata institutione alicuius Sacramenti a Christo Domino, maxime de Extrema-Unctione, quam a S. Iacobo institutam esse nonnulli contendunt, ex cap. 5. eius Epistolae Canonicae: sed Conc. Trident. Sess. 14. Can. 1. De Sacramento Extremae-Unionctionis, decrevit: Si quis dixerit Extremam-Unctionem non esse vere et proprie Sacramentum a Christo Domino Nostro institutum, et a B. Iacobo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum, anathema sit.
Colligitur pariter haec veritas e Scriptura sacra; nam S. Paulus 1. ad Cor. 4. ait: Sic nos existimet homo, ut Ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, id est Sacramentorum: sed si sacramenta quaedam instituissent Apostoli, non essent tantum dispensatores, sed etiam auctores et institutores mysteriorum Dei: igitur, etc. Deinde Actor. 1. Christus Dominus dicitur post Resurrectionem, et per dies quadraginta apparuisse Discipulis, cum eis conversatum et locutum esse de regno Dei, id est de Ecclesia aedificanda et administranda: Sacramenta autem pertinent imprimis ad aedificationem et administrationem Ecclesiae. Unde praeclare S. Leo, Serm. 1. De Ascensione Domini, scribit:
Illi dies, qua fluxerunt inter Domini Resurrectionem et Ascen> sionem, non otioso transire decursu, sed magna in eis continentur Sacramenta, magna sunt revelata mysteria. Hoc ipsum luculenter confirmat Subtilis Doctor in 4. d. 2. q. 1. n. 1. ubi ait:
Omnia Sacramenta instituta sunt a Christo, vel a Deo, pro tempore istius Legis. Quod breviter ostendo hic, quia de singulis in locis eorum propriis plenius apparebit: De Baptismo patet quod fuit institutus a Christo vivente: quia Discipuli baptizabant, ut patet Ioan. 3. et praeceptum fuit ut publice praedicaretur. Matth. ult.: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos. etc. — De Eucharistia patet eius praedicatio diffusa, Ioan. 6. sed institutio in Cena. Matth. 26. — De Confirmatione patet institutio. Ioan. 20. Accipite Spiritum sanctum, etc. Vel in die Pentecostes. Act. 2. — De Poenitentia dicitur quod est instituta Iacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Sed hoc non videtur probabile ex processu litterae, quia statim sequitur: Orate pro invicem, etc. Manifestum est enim quod per illud sequens non intendebat aliquod Sacramentum instituere, nec promulgare: nec etiam erat apud Iacobum auctoritas instituendi aliquod Sacramentum, sicut post tangetur in ratione ponenda ad istam conclusionem. Melius ergo est ut dicatur institutam fuisse. Ioan. 20. Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, etc. Et promissam Matth. 16. Tibi dabo claves regni caelorum. Quodcumque ligaveris, etc. Ista enim potestas non erat principaliter dimittendi peccata, quod est Dei proprium: sed arbitrandi de dimissione peccati, arbitrio a Deo approbato: sic autem arbitrari, est in foro paenitentiae, solvere vel ligare. — De Extrema-Unctione dicitur quod Iacob. 5. Infirmatur quis in vobis? etc. Sed licet ibi promulgaverit Sacramentum, est melius dicere, quod fuerit institutum a Christo. Legimus enim Marci 6. quod Apostoli ungebant oleo multos infirmos, et sanabantur: constat autem quod hoc non fecerunt, nisi in virtute Christi, qui instituerat illam unctionem virtuosam. — De Matrimonio apparet Matth. 19. Non legitis (ait Christus) quia masculum, et feminam fecit eos? supple Deus, et dixit, supple per os Adae: Quamobrem relinquet homo: etc. ubi Christus approbat et ratificat id, quod Deus in statu innocentiae, per os Adami publicavit. — De ordine, Matth. 26. Hoc facite in meam commemorationem. Et Ioan. 20: Quorum remiseritis peccata, etc. Haec enim duo pertinent ad Ordinem Sacerdotalem, scilicet potestas respectu Corporis Christi veri, et potestas respectu corporis Christi mystici, ut dicetur in materia de Ordine. — Quod autem haec omnia a solo Deo fuerint instituta, patet per illud, quod tactum est in generali de institutione Sacramenti. Nulli enim competit signum instituere practicum, nisi vel respectu alicuius actus sui proprii, vel respectu alicuius, qui subest sibi, quantum ad illum actum: Sacramentum autem est signum practicum respectu effectus Dei proprie, et Deus non potest in actu sibi proprio alicui alii subesse: ergo, etc. Haec Doctor.
Eandem veritatem docent SS. Patres, maxime S. Dionysius, qui in Ecclesiast. Hierarchia, cap. 1. ait: Apostoli sacramentorum formas acceperunt, non confinxere: sed aliunde non potuerunt accipere, quam a Christo: igitur, etc. — Similiter S. Ambrosius, lib. 4. De Sacramentis, cap. 4. ait: Auctor Sacramentorum quis est, nisi Dominus Iesus! Et
S. Augustinus, lib. De Vera Religione, cap. 17. Ubi, inquit, erit tempus gratiae, ubi ipsa Dei sapientia homine assumpto, a quo in libertatem creati sumus, quaedam Sacramenta saluberrima constituta sunt, etc. Suadetur etiam triplici ratione, seu congruentia: decens enim erat, ut omnia Sacramenta, quae sunt efficacia media ad salutem consequendam, ad eum ortum ducerent, qui est revera Mediator Dei et hominum, ne videlicet in alio, quam in ipso Mediatore homines suam spem constituerent. Secundo ne divisio et schisma in Ecclesia fieret, propter diversa Sacramenta a diversis instituta: si enim facta fuisset inter fideles contentio, ex eo quod qui baptizati fuerant ab Apostolis, se praeterendos esse existimarent iis, qui dumtaxat a Discipulis Baptismum susceperant, ut observat Apostolus 1. ad Cor. 1. obiurgans eos, quod dicerent: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, licet omnes in Christi baptismate fuissent baptizati: at quanto magis fuissent invicem divisi, si a diversis diversa suscepissent baptismata? Denique, cum ad caput Reipub. pertineat condere leges fundamentales, et quae vim habeant in tota Repub., cuiusmodi sunt leges sacramentales, eo ipso quod essent plures Sacramentorum institutores, essent etiam plura capita in Ecclesia, quod utique absurdum et periculosum esset.
Dices 1: Christus Dominus Ioan. 20. Discipulos alloquens ait: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: atqui ille ita missus est a Patre, ut habuerit potestatem instituendi Sacramenta: ergo eandem Apostolis delegavit. — Distinguo maiorem: quantum ad aliquid, nempe quoad munus reconciliationis hominum, et extensionem remissionis peccatorum, concedo: quia, ut dicebat S. Paulus, Pro Christo legatione fungimur: quantum ad omnimodam auctoritatis plenitudinem, nego: alioquin sequeretur, quod quemadmodum Christus Dominus potuit remittere peccata absque ulla Sacramentorum interventione, ita etiam peccata sic remittere potuerint Apostoli.
Dices 2: Auctor quisquis est Sermonis in Cena, apud S. Cyprianum, agens de ablutione pedum, ait: Ipse summus sacerdos sui est sacramenti institutor, et auctor. In caeteris homines Spiritum sanctum habuere Doctorem; et ut par est spiritui sancto et Christo dignitas, ita suis in institutis par est auctoritas et potestas. Nec minus ratum est quod dictante spiritu sancto Apostoli tradidere quam quod ipse Dominus tradidit, et in sui commemorationem fieri praecepit: ergo censet Christum Dominum solam Eucharistiam immediate instituisse. — Respondeo primo, negando consequentiam: Christus enim ideo dicitur institutor et auctor Eucharistiae prae caeteris Sacramentis, quia prius eam celebravit: nec tantum instituit, sed etiam exhibuit, et accepit: alia Sacramenta non ita. Haec enim Apostoli iam a Christo instituta contulerunt, et acceperunt. Respondeo secundum, auctorem illum per Sacramentum Christi intelligere non solam Eucharistiam, sed etiam alia Sacramenta: per ly vero in caeteris, intelligere caeremonialia, quae non a Christo immediate, sed ab Ecclesia fuerunt instituta, ut explicant Bellarminus, Gravina, et alii. Addo praetaxatam auctoritatem non favere haereticis, cum illi doceant, non solum Eucharistiam, sed etiam Baptismum a Christo immediate fuisse institutum.
Dices 3: Ex S. Augustino, Epist. 115. Christus levi suo iugo nos sustinuit, et sarcina levi: unde sacramentis numero paucissimis, observantia facillimis, significatione praestantissimis, societatem novi populi colligaverit, ut est Baptismus, communicatio Corporis et sanguinis ipsius, si quid in scripturis Canonicis commendatur: illa autem, quae non scripta, sed tradita custodimus, quae in toto terrarum orbe servantur, intelligi vel ab ipsis Apostolis, vel plenariis Conciliis, quorum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata, et statuta retineri: ergo Christus ea sola instituit immediate Sacramenta, quae commendantur in Scripturis; alia sunt ab Apostolis instituta. — Nego consequentiam, omnia quippe Sacramenta commendantur in Scripturis, saltem implicite. Secundo, multa de Sacramentorum materia et formis Christus immediate tradidit Apostolis, et ipsi suis Successoribus, quae scribere noluerunt, ne vilescerent apud imperitos et profanos. Nam ex S. Augustino, Epist. 57. Nosti in quo sacrificio dicatur: Gratias agamus Domino Deo nostro. Ex 3. Hierarchia Ecclesiast.: Vide ne Sancta Sanctorum numeres: sed revereris potius: nec ea minus perfecta tradas, sed cum iis solis, qui sacri sunt, communices. et cap. 7.: Consecratas invocationes nefas est seipsa interpretari, et arcanum earum sensum, ritusque, quas in his Deus operatur secreto, in publicum efferre. Quare quae dicit S. Aug. ab Apostolis, aut Conciliis statuta custodiri, sunt Ecclesiasticae caeremoniae, puta quod Domini Passio, Resurrectio, Ascensio in caelum, et adventus de caelo S. Spiritus anniversaria solemnitate celebrentur, et si quid aliud universa servat Ecclesia.
Urgebis: Idem S. Aug., lib. 3. De Doctrina Christiana, c. 19. ait:
Postquam resurrectione Christi manifestum nostrae libertatis indicium illuxit, ne eorum quidem signorum, quae iam intelligimus operatione gravi sumus onerati, sed pauca pro multis, eademque fide facillima, et intellectu augustissima, et observatione castissima, ipse Dominus, et Apostolica nobis tradidit disciplina
igitur ex eius mente non solum Christus, sed et Apostoli Sacramenta tradiderunt, et instituerunt. — Distinguo maiorem: ipse Dominus et Apostolica tradidit disciplina, nempe Dominus instituendo, Apostolica vero disciplina commendando et dispensando quod Christus instituit, concedo: quasi Christus ipse dumtaxat quaedam Sacramenta, Apostolica vero disciplina caetera instituerit, nego. Et similiter distincta minore, nego consequentiam.
Dices 4: Plurimi sunt Doctores Catholici, qui diserte asserunt aliqua Sacramenta vel ab Apostolis, vel in Conciliis esse instituta. Nam Hugo Victorinus, lib. 2. De Sacramentis, p. 1. 5 cap. 2. expressis verbis habet: Sacramentum Extremae-Unctionis infirmorum ab Apostolis institutum legitur: Iacobus enim Apostolus in Epistola sua scribens sic ait: Infirmatur quis in vobis? etc. Idem De Sacramento Confessionis censet S. Bonaventura, in 4. dist. 17. art. 1. qu. 3.:
Confessio, inquit, fuit a Domino insinuata, et ab Apostolis instituta, ab Episcopo Ierosolymitano S. Iacobo promulgata in Epist. sua cap. 5. ubi ait: Confitemini alterutrum peccata vestra.
Quam utique assertionem sic probat:
Quia, inquit, confessio hominis est opus pure humanum: unde non est data virtus Sacramenti ipsi Confessioni, sed Absolutioni: ideo recte hominibus puris institutio debuit reservari.
Ex his, quae dicta sunt, quatuor possunt rationes elici, quare Do> minus immediate Confessionem et expresse non instituit: Prima quidem, quia non oportuit. Secunda vero, quia in hoc voluntariam esse debere docuit. Tertia, quia est Sacramentum recidivantium. Quarta, quia quantum est de se, est opus humanum. Unde credo, quod per se non instituit, etsi dicatur instituisse: hoc est intelligendum, insinuando, et auctoritatem dando.
Insuper Alensis noster, qu. De Sacramento Confirmationis, membr. 1. ait:
dicunt alii hac Sacramentum fuisse institutum a Domino, et collatum: utpote quando manus super pueros imposuit, Matth. 19. Sed quia in illa impositione manuum non expressum est aliquid de forma verborum, vel de materia, qua mediante hoc Sacramentum exerceretur, patet quod non fuit a Domino institutum. Dicunt alii, quod hoc Sacramentum fuit institutum ab Apostolis, collatum, et ministratum: quod non est verum, et hoc patet per hoc quod Apostoli confirmabant sola impositione manuum sine inunctione, et sine forma verborum, qua utitur Ecclesia. Propter hoc sine praeiudicio dicendum, quod Dominus neque hoc Sacramentum, ut est Sacramentum, instituit, neque dispensavit, neque Apostoli. Intelligendum est igitur, quod post Ascensionem Domini congruebat Apostolos confirmari, et illis Spiritum Sanctum dari ad robur: unde Spiritus Sanctus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Non, inquam, in plenitudine, vel ad robur, sed fuit datus die Pentecostes: unde Apostoli confirmati sunt a Spiritu Sancto immediate sine mysterio, et Sacramento, et ipsi deinde confirmabant sine Sacramento. Quare hoc? Intus patet. Sed postquam Apostoli, qui erant bases Ecclesiae, qui a Domino erant praelati, et Spiritu Sancto confirmati, defecerunt: institutum fuit hoc Sacramentum S. Spiritus instinctu, in Concilio Meldensi quantum ad formam verborum, et materiam elementarem, cui etiam Spiritus Sanctus contulit virtutem sanctificandi.
Idem docet S. Bonaventura, in 4. dist. 7. qu. 1. — Respondeo primo, nomine institutionis Sacramentorum illos auctores eorum promulgationem et ministrationem intellexisse. Quod autem nonnulli de Confirmatione cum Alensi censuent, illam in Conc. Meldensi celebrato anno 844. fuisse institutam, nulla ratione confirmari potest: cum nequidem ullum verbum institutionis, vel promulgationis in Canonibus illius Concilii habeatur. Si enim spectemus Acta Concilii, prout referuntur Tom. 3. Conciliorum Galliae, dumtaxat Canones habentur de Chrismate, nempe 4. et 16. In primo prohibetur ne quis propter sacrum chrismam aliquid munus accipiat: in secundo, ne quis sacrum chrisma, nisi in Feria V. maioris Septimanae conficere praesumat. Si autem attendamus ad caput Ut Episcopi, a Gratiano ex Conc. Meldensi citatum De consecratione, dist. 5. praecipitur tantum ut Episcopi, nonnisi ieiuniis per impositionem manuum Spiritum Sanctum tradant. Nulla autem fit mentio de institutione. Respondeo secundo, quod olim respondebat S. Augustinus Donatistis obiicientibus auctoritatem S. Cypriani de nullitate Baptismi ab haereticis collati, lib. 2. contra Cresconium, cap. 30. Non accipio, inquit, quid de baptizandis haereticis et schismaticis B. Cyprianus sensit, quia hoc Ecclesia non accipit, pro qua B. Cyprianus sanguinem fudit.
Quaestio II: Quaenam sit Sacramentorum efficacitas et virtus
Notandum 1. Circa Sacramentorum efficacitatem ac producendi virtutem varie erratum esse tum a veteribus, tum a recentioribus haereticis. Refert enim S. Aug., lib. De Haeresibus, haeresi 16. Manichaeos negasse Sacramentis vim iustificandi: baptismum, inquit, in quo nihil cuipam perhibent salutis aferre, nec quemquam eorum quos decipiunt baptizatum putant. Paulitianos quoque, teste Epiphanio, lib. 2. Panoplic. cap. 21. docuerunt Baptismum nullatenus animae prodesse, quamvis aliquam utilitatem afferret corpori: liberos, inquit, suos ab Ecclesiae Presbyteris salutari baptismo vellunt aliquando lustrari: existimant enim aquam, et Baptismum corpori prodesse: quorum tamen eam ad animae purgationem pervenire non putant, nec ullam aliam afferre utilitatem. Similiter Massaliani, seu Messaliani, referente S. Damasceno, lib. De Centum Haeresibus, circa finem, emendationem animae solis precibus aiebant fieri; neque Baptismum hominem perficere, neque divina Sacramenta animi sordes expiare, sed ad id conferre solas preces, quae ab homine funduntur. Hinc Euchitae, hoc est precatores dicti sunt, quia ex Theodoreto, lib. 1. Haereticarum fabularum, cap. 11. salutis perfectionem solis precibus tribuebant: nam Baptismum auferre solum peccata novaculae instar, non autem peccatorum radices, quas aiebant, oratione sola, funditus evelli: malumque daemonem unicuique ab initio assignatum penitus ab animo expelli. Vocabantur etiam Entusiastae, quod alicuius daemonis in se vim admiserent, quam sancti Spiritus praesentiam appellabant. Tandem Armenii distinguentes inter remissionem peccatorum, et gratiam, docebant per Sacramenta remitti peccata, negabant tamen per ea gratiam, sive quidlibet aliud bonum iustificans conferri, ut asserit Guido Carmelita, lib. De Haeresibus, cap. 16. — Quantum autem ad recentiores haereticos; non una, eademque, sed multiplex fuit eorum circa Sacramentorum efficacitatem sententia: nam Sacramentarii et Anabaptistae omnimodam eis gratiae productionem denegant. Quod autem pertinet ad Lutherum et Calvinum, si eorum verba spectes, aliquando nobiscum consentire, aliquando vero dissentire videntur; revera tamen a nobis penitus discrepant, neque enim aliam causalitatem astruunt in Sacramentis, quam vel obsignationis, vel rememorationis, non autem verae productionis gratiae; ita quod velint quidem per Sacramenta excitari et nutriri fidem, per quam homo divinas promissiones comprehendat, cuius apprehensionis beneficio iustificetur per fidem. Unde Melancthon in Apolog. Confessionis Augustanae, circa art. 4. et 13. audacter pronuntiat:
Damnamus totum populum Scholasticorum Doctorum, qui docent quod Sacramenta non ponentibus obicem conferunt gratiam ex opere operato sine bono motu utentis. Haec simpliciter iudicata est opinio, quod per caeremonias iustificamur sine bono motu cordis, hoc est sine fide; et tamen haec impia et perniciosa opinio magna auctoritate docetur in toto regno Pontificio.
Qui quidem errores ut confutentur, et Catholica Doctrina ab impia hac haereticorum eriminatione et calumnia vindicetur, tria hic statuenda sunt: Primum, quod Sacramenta producant gratiam sanctificantem ex opere operato: secundum, qualiter eam producant, utrum per physicam activitatem, an vero dumtaxat per moralem: tertium, qualem gratiam producant, et conferant: quae ut evidentiora fiant,
Notandum 2. Quod cum dicitur gratiam produci ex opere operato, nihil aliud significatur, quam ipsam produci virtute operis externi eliciti: duplex enim humanum opus distingui potest, externum videlicet, et internum: externum autem se habet veluti passive, quia ab interno imperatur, et suum valorem ac meritum obtinet: unde Theologi sumpserunt ansam distinguendi duplicem operandi modum, nempe ex opere operantis, et ex opere operato. Tune dicitur aliquis agere ex opere operantis, quando producit effectum ex vi et efficacia operis interioris, puta cum quis gratiam sanctificantem obtinet virtute contritionis, aut alterius dispositionis. Dicitur vero agere ex opere operato, dum scilicet aliquem exercet actum exteriorem, virtute cuius producatur gratia, etiamsi nulla in suscipiente esset ad gratiae susceptionem efficax dispositio, dummodo ex parte ipsius nullus adsit obex. Itaque conferre gratiam ex opere operato, est eam conferre ratione operis exterioris, seu collationis Sacramenti, non autem ratione actus interioris suscipientis, aut ministrantis: vel quod idem est, ipsam conferre non ratione meriti, sed ultra meritum suscipientis, et solum ratione operis exterioris suscepti. Non quod velimus Sacramenta conferre gratiam adultis absque ulla eorum dispositione; quemadmodum nobis perperam imponunt Melancthon, et Calvinus, lib. 4. Instit., cap. 11., ubi fingit sensum huius controversiae esse: Num Sacramenta gratiam conferant sine fide, aut bono motu cordis, vel dispositione suscipientis: contrarium enim aperte tradit Concilium Tridentinum, Sess. 6. ubi docet ad gratiam sacramentalem percipiendam in adultis praerequiri fidem, poenitentiam, devotionem, etc. — Neque est, quod Calvinus ibidem sect. 11. irrideat haec vocabula ex opere operato, eaque appellet monstra verborum, et nova commenta: si enim teste Horatio, De Arte Poetica,
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque, Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus;
et Cicerone scribente in Tusculanis: Usus multa vocabula adinvenit, et inventa antiquavit: certe usus plusquam centum annorum pro hac voce praescripsit. Siquidem eam reperimus ab Innocentio III. usurpatam lib. 3. De Mysterio Missae, cap. 5. ubi scribit: Non ergo Sacerdotis iniquitas officium impedit Sacramenti: sicut nec infirmitas medici virtutem medicinae corrumpit: quamvis igitur opus operans aliquod sit immundum, semper tamen opus operatum est mundum. Neque inusitatum est ac insolitum nova cudere verba, et contra Grammatices regulas verbum deponens in passivum commutare; huius enim praxis fundamentum habemus in Epistola ad Hebraeos, cap. 3. his verbis: Tales hostias promeretur Deus, ubi verbum deponens promeretur passive sumitur. Unde in simili S. Augustinus in Psal. 138. maluit dicere ossum ossi, quam os ossis, ut nempe facilius intelligeretur a populo: Melius est enim, inquit, ut nos reprehendant Grammatici, quam non intelligant populi.
Notandum 3. Duplicem distingui posse causam productivam alicuius rei: unam physicam, aliam moralem. Physica dicitur, quae per actionem realem attingit ipsius rei entitatem et productionem. Moralis vero, quae non attingit effectum per actionem suam, sed vel applicando activa passivis, sicut medicus dicitur causa sanitatis; vel inducendo agentem ad agendum precibus, consiliis, imperio, prohibitione, proposito praemio, et similibus. Rursus utraque causa est duplex, nempe principalis, et instrumentaria. Principalis physica est, quae per se effectum attingit, et independenter ab influxu alterius causae, licet aliam in effectus producendi consortium admittat. Moralis vero principalis est dicitur, quae principalius et efficacius movet ad effectus productionem: v.g. Princeps, qui praecipit Itinerario Praefecto, ut centum aureos alicui largiatur, dicitur causa principalis eiusmodi largitionis. Causa physica instrumentalis ea est quae non operatur per virtutem formae sibi inexistentis, sed solum per motum, quo movetur a principali agente. Moralis vero instrumentalis dicitur organum, quo principalis causa utitur ad effectum producendum; v. g. Epistola regis manu scripta ad Aerarii Praefectum, ut largiatur centum aureos, est causa moralis instrumentaria eiusmodi donationis, quia est instrumentum, quo utitur Princeps ad talem effectum; principalis autem moralis est voluntas Principis. Quaeritur autem qualiter Sacramenta producant gratiam; utrum videlicet per modum causae physicae, aut moralis: principalis, aut instrumentariae. Cum autem Sacramenta diversa sint, et alia aliis praestantiora, etiam statuendum est utrum maiorem, aut aequalem gratiam in subiectis aequaliter dispositis producant.
Conclusio prima. — SACRAMENTA NOVAE LEGIS PRODUCUNT GRATIAM EX OPERE OPERATO, SEU VI SUAE CAUSALITATIS INSTRUMENTARIS. Haec est de fide determinata in Conciliis: primo quidem Nicaeno ab Alphonso Pisano lingua Latina reddito, ubi lib. 3. Constitutionis de S. Baptismate sic habetur:
Baptisma nostrum, inquit, non oculis corporeis considerandum est, sed mentis oculis: aquam rides, considera virtutem Dei in aquis absconditam: descendit qui baptizatur reus peccatorum, et ascendit liberatus ab hac servitute et peccato, factus filius Dei, et haeres eius gratiae.
Idem expresse tradit Florentinum in Decreto Eugenii, ubi decernitur septem esse novae Legis Sacramenta, quae multum differunt a Sacramentis veteris legis; illa enim non continebant gratiam: sed solum per passionem dandam esse significabant: haec vero nostra, et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt. — Sed omnium clarissime Tridentinum, Sess. 7. Can. 6. De Sacramentis: Si quis dixerit Sacramenta novae Legis non continere gratiam quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi et signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae et iustitiae, et notae quaedam Christianae perfectionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus: anathema sit. Et Can. 8. Si quis dixerit per eiusmodi Sacramenta non dari gratiam semper, et omnibus, quantum est ex parte Dei, etiamsi ea rite suscipiant; sed aliquando, et aliquibus: anathema sit. Et Can. 9. *Si quis dixerit per ipsa novae legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed ipsam fidem solam divinae promissionis ad gratiam conferendam sufficere: anathema sit. Idem colligitur ex Symbolo Constantinopolitano, et Nicaeno; ubi definitur, Confitemur unum Baptisma in remissionem peccatorum.
Probatur primo haec veritas ex iis omnibus Scripturae textibus, quibus gratia per Sacramenta conferenda, aut collata declaratur; primo quidem, id constat de Baptismate. scriptum est enim Ioan. 3.: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, etc. Quibus verbis regeneratio et nativitas spiritalis tribuuntur Spiritui sancto tamquam causae principali; aqua vero tamquam causa instrumentali: aqua enim coniungitur cum Spiritu sancto tamquam causa huius regenerationis, quod maxime denotatur per particulam et: illa namque causalitatem aliquam indicat, ut norunt Grammatici.
Respondet Calvinus, lib. 4. Institutionum, cap. 16. n. 27. per aquam significari Spiritum sanctum:
aquam ergo, inquit, et Spiritum simpliciter accipio pro Spiritu, qui aqua est. Neque haec est nova locutio: prorsus enim cum illa, quae Matth. cap. 3. habetur convenit: qui sequitur me, ille est qui baptizat in Spiritu sancto, et igne. Quemadmodum ergo Spiritu sancto, et igne baptizare, est Spiritum sanctum conferre, qui in regeneratione ignis officium naturamque habet: ita renasci aqua et Spiritu, nihil aliud est, quam vim illam Spiritus recipere, quae in anima id facit, quod aqua in corpore.
— Verum, Hunnius Lutheranus, lib. De Baptismo, cap. 10. merito hanc Calvini interpretationem vocat profligatam temeritatem, et diaboli glossam contortam : siquidem haec directe militat in alios Scripturae textus, quibus peccatorum remissio et hominis iustificatio ipsi Baptismati tribuitur. Sic Act. 2. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Christi in remissionem peccatorum: ubi particula in cum accusativo casu denotat in quem finem, et ad quem effectum, et tractum eiusmodi fiat ablutio, et praeterea denotat Baptismum antecedens ad iustificationem, ac proinde non est illius tantum sigillum et signum connotativum, ut vult Calvinus. — Hinc Ananias aiebat Paulo Act. 22. Baptizare, ablue peccata tua in nomine eius. Inde ipsemet S. Paulus ad Ephes. 5. Baptismi efficacitatem instrumentalem explicans, ait: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Et ad Titum 3. Per lavacrum regenerationis salvos nos fecit. In quibus locis mundatio et salus assignatur ut effectus lavacri aquae. — Idem constat de Eucharistia. nam Ioan. 6. scribitur: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Si autem Eucharistia solum esset signum gratiae, non autem illam conferret, non minus absona et ridicula foret ista locutio, quam si quis diceret: nisi quis biberit ex hedera, vinum venale significante, non explebit sitim. Similiter 1. ad Cor. 10. Apostolus intendit fideles unum esse unitate charitatis: quoniam unus panis, unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamus: si autem est ratio constitutiva unitatis corporis participatio unius panis, manifestum est, quod haec unitas sit effectus talis participationis; proindeque charitas, per quam fit illa compago, attribuitur Sacramento Corporis Christi tamquam effectus causae suae. — Idem constat de caeteris Sacramentis:
Idem de Poenitentia legimus: Quorum remiseritis peccata, remittuntur ei. De Ordine ad Timoth. 2. Resuscita gratiam, quae in te est per impositionem manuum mearum. De Extrema Unctione, Iacobi 5.: Oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis sit, dimittentur ei. De Matrimonio autem, licet non ita sit evidens et apertum testimonium, id tamen colligitur ex cap. 5. ad Ephes. ubi dicitur Magnum Sacramentum, ut nempe denotetur eandem esse illius, ac caeterorum Sacramentorum efficaciam.
Eandem similiter veritatem probare licet variis argumentis petendis ex doctrina SS. Patrum: primo quidem ex eo quod asserant, non nisi fide inveniri posse ac intelligi, qualis quantaque sit Sacramentorum operatio, qua infirmiorem ingenii aciem naturalem superet. Mirandum, inquit Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. 2. et lavacro dilui mortem: at quin eo magis credendum, si quia mirandum est, ideo non creditur: qualia enim dicunt esse opera divina, nisi super omnem admirationem? Vos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Similiter S. Chrysostomus Homil. 24. in Ioan. 1.: Quae quotidie videmus, inquit, ac tangimus, haec indigent, quanto magis arcana illa, et spiritualia? Hinc trita illa S. Augustini exclamatio, tractat. 80. in Ioan.: Qualis tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? At nisi aqua baptismalis concurreret ad gratiae productionem, sed ad eius tantum praesentiam homo de excitanda fide provocaretur, nihil in ea mirum, nihilque exclamatione dignum appareret: igitur, etc.
Secundo idem suadetur ex variis similitudinibus, quibus utuntur SS. Patres ad declarandam regenerationem, quae fit per aquam baptismatis; nam sanctus Chrysostomus, Homil. 25. in Ioan. eam assimilat utero materno: Quod est, inquit, matrix embryonis, hoc est fidei aqua: siquidem in aqua gignitur, et formatur. Item ibidem Baptismum comparat aquis, quibus initio mundi iussit Deus, ut reptilia producerent: Primum enim, inquit, dictum est: Producant aquae reptile animae viventis: at ex quo Christus alveum Iordanis ingressus est, non amplius animarum viventium reptilia, sed animas rationales, et spiritales aquae producit. Sed S. Leo, Serm. 5. 4 De Nativit. Domini, Baptismum comparat utero B. Virginis:
Omni homini renascenti aqua, inquit, baptismatis, instar est uteri virginalis, eodem Spiritu replente fontem, qui replerit et virginem, ut peccatum, quod ibi vacuaverat sacra Conceptio, hic mystica tollat ablutio.
Unde etiam nonnulli ex SS. Patribus dicunt, quod quemadmodum Spiritus sanctus supervenit in Virginem, ut conciperet Christum Filium Dei, ita mystice supervenit in aquas baptismatis, ut eis vim conferat producendi filios Dei adoptivos. Supervenit, inquit Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. 10. spiritus de caelis statim, et aquas supernatavit, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. Idem docet S. Hieronymus, Dialog. adversus Luciferianos, non longe ab initio: Prius, inquit, ipsa aqua lavatur ex Spiritu, ut alios lavare spiritualiter possit. Et S. Cyrillus Alexandrinus: Quemadmodum viribus igni insitis aqua calefacta, non aliter urit quam ipse ignis, sic Spiritus sancti operatione aqua, quae baptizati corpus aspergitur, reformatur ad divinam virtutem, et potentiam. Quae certe omnes et aliae similes loquendi formulae irritae forent et nullae, si Baptismi Sacramentum nulla ratione concurreret ad gratiam producendam.
Tertio, eadem veritas aperte constat ex eo quod Baptismus infantibus collatus remittat peccatum originale, eis gratiam sanctificantem conferat, ipsosque si ante adeptum rationis usum ex hac vita migraverint, ad regnum caelorum perducat, ut contra Pelagianos passim docet S. Augustinus: sed isti mirandi effectus non possunt tribui efficacitati fidei ipsorum infantium: ac subinde dumtaxat Sacramentorum virtuti.
Respondent Lutherani et Calvinistae, pro eo tempore, quo baptizantur parvuli, eis divinitus concedi usum rationis. — Verum, haec responsio potius digna est risu, quam impugnatione: quis enim credat Deum istud miraculum operari, cum illius nec Scriptura, nec SS. Patres ullatenus meminerint?
Denique, eadem veritas apparet ex praeclaris elogiis, quibus SS. Patres Baptismi efficaciam commendant. Sic S. Ambrosius, lib. De Initiandis, cap. 4.: In illo, inquit, mundi consepultus elemento, peccato mortuus est ad vitam resuscitatus aeternam. Theodoretus in Epitome divinorum decretorum, cap. De Baptismo:
Donum Baptismi non solum remissionem dat praeteritorum peccatorum, sed spem etiam ingerit promissorum bonorum, mortisque dominicae, et resurrectionis efficit participes, et doni Spiritus sancti participationem largitur, et filios Dei reddit, et haeredes, et cohaeredes Christi: non enim, ut amentes Messaliani putant, novaculam tantum imitatur auferens peccata.
Respondent Haeretici, SS. Patres loqui de Sacramentorum efficientia per excitationem fidei. — Verum contra, primo plerique scribunt Evangelica Sacramenta e perfosso Christi latere fluxisse, Christumque baptizari voluisse, ut mundissimae carnis suae tactu mundandi vim aquis daret, ut Ambrosius, lib. 2. in Lucam: at si tantum excitando fidem, et non eliciendo gratiam influeret ut concio, seu tabella, repraesentando fidei mysteria, non recte dicerentur ex Christi latere fluxisse; ut nec concio, seu tabella dicitur inde fluxisse; nec Christus magis dicitur aquae vim ullam dedisse carnis suae tactu, quam sacris concionibus. Non haberent etiam Evangelica Sacramenta quid amplius, quam Mosayca in gratia conferenda: quia Mosaica fidem etiam excitabant: at Patres nostra Sacramenta distinguunt a veteribus, quod nostra producant gratiam, quam antiqua significabant tantum. Ratio est, quia fides, ex haereticis, est vere causa salutis et gratiae: sed ex Scriptura Sacramenta novae Legis eodem modo causa gratiae dicuntur, ac fides: nam dicitur de fide Lucae 7. Fides tua te salvam fecit. Ioan. 5. Qui credit ei qui me misit, habet vitam aeternam. Actor. 15. Fide purificans corda eorum. Rom. 4. Arbitramur hominem iustificari per fidem. Rom. 9. Iustificati ergo ex fide. De Sacramentis Baptismi, et Eucharistiae dicuntur eadem iisdem verbis 1. Petri 3. Vos salvos facit Baptisma. Ioan. Qui manducat meam carnem habet vitam aeternam. Tit. 3. Salvos nos facit per lavacrum regenerationis. Ioan. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc.
Obiiciunt Haeretici varios Scripturae textus, quibus evincere conantur hominem non iustificari per Sacramenta suscepta, sed per fidem, et devotionem suscipientis. Primo quidem, quia Habacuc 2, Rom. 1. et Hebr. 10. Iustus ex fide vivit: non vivit autem ex Sacramentis: ergo Sacramenta dici non possunt iustificare. — Distinguo maiorem: iustus ex fide vivit, idest, per fidem praestolatur et expectat vitam aeternam sibi a Deo promissam, nec tangitur, aut etsi eam retardari videat, ob fidem quam habet, concedo. Hinc Habacuc ait: Si moram feceris, expecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: iustus autem ex fide sua vivet. Apostolus similiter ad Hebr. 10. ait: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportemus promissionem: adhuc enim modicum aliquantulum qui venturus est, veniet, et non tardabit: iustus autem meus ex fide vivit. Idest, sola fides confert ad iustitiam et vitam, nec ad eam per se quidquam conferunt Sacramenta. — Nego: falsum enim est, quod fides gratiam sanctificantem producat, et ad iustificationem per se solam conferat, ut diximus Disp. de Fide.
Obiiciunt 2. Id ad Ephes. 5. ubi Christus dicitur mundasse Ecclesiam lavacro aquae in verbo vitae: sed per verbum vitae nihil aliud intelligitur, quam verbum, quod fide conceptum vitam producit, dum videlicet homo apprehendit per fidem divinas promissiones sibi factas, easque animo constanti expectat: igitur, etc. — Nego minorem: nam, ut diximus Art. 1. per verbum vitae intelligitur verbum consecratorium, nempe invocatio divinae Trinitatis, cuius benedictione et virtute aqua concipit vim regenerandi; et ita verbum illud dicitur verbum vitae, quandoquidem Spiritu sancto replente fontem, aqua baptismalis vim recipit sanctificandi hominem, et cum perducendi ad vitam et salutem.
Obiiciunt 3. Illud 1. Petri, ubi dicuntur octo animae salvatae per aquam: Quod et vos, inquit, nunc similis formae salvos facit Baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi: sed haec interrogatio conscientiae nihil aliud est, quam exercitatio fidei Resurrectionis Christi, quae habet vim sanctificandi: ergo salus non tribuenda aquae Baptismatis, sed bonae conscientiae ac fidei virtuti. — Distinguo maiorem: salvos nos facit conscientia bona interrogatio, quatenus est dispositio et praeparatio ad tractum Baptismi utiliter percipiendum, concedo: tamquam causa sola productiva gratiae, et salutis, nego. Ad minorem dico ipsam interrogationem conscientiae nihil aliud esse, quam mentis interiorem emundationem, quae vocatur interrogatio conscientiae bona in Deum per Resurrectionem Iesu Christi, ratione videlicet sui effectus; haec enim interrogatio est effectus ablutionis animae, nam emundatio sordium animae facit ut conscientia nostra possit a Deo interrogari, et probari tamquam sincera et bona: neenon Deum rogare, eique respondere, propterea quod firmiter credat Resurrectionem Christi, ut in novitate vitae ambulemus: nam ut dicit Apostolus Rom. 4.1 Christus resurrexit propter iustificationem nostram.
Obiiciunt 4. Id Luc. 5. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Igitur homo per Sacramenta non potest quidquam conferre ad peccatorum remissionem. Confirmant ex S. Hieronymo in 4. cap. Isaiam, ubi ait: Homo praebet aquam, Deus autem Spiritum sanctum, quo sordes animo alluuntur, et peccata purgantur: ergo homo per Sacramentorum administrationem nullatenus confert ad gratiam largiendam. — Distinguo antecedens: solus Deus remittit peccata, ut causa princeps, concedo: ait enim Isaias 43. Ego sum ipse, qui deleo iniquitates: ut causa ministerialis, et instrumentalis, nego: sic enim v. g. Christus Dominus restituit caeco nato visum ut causa princeps: tamen aqua Siloe, qua ad Christi imperium usus est caecus, contulit ad eiusmodi visus restitutionem ut causa instrumentalis: unde S. Aug., lib. 3 Quaestionum in Leviticum, q. 81. Et Moyses, inquit, sanctificabat, et Dominus: sed Moyses visibilibus Sacramentis per mysterium suum, Dominus autem invisibili gratia per Spiritum sanctum.
Obiiciunt 1. Varias S. Augustini auctoritates, quibus significare videtur, non aliter homines conferre ad iustificationem per administrationem Sacramentorum, quam orando et deprecando. Sic maxime docet tract. 6. in Ioan. Vidit, inquit, Simon Magus per impositionem manuum dari spiritum sanctum, non quod ipsi dabant, sed quia ipsis orantibus datus est: idem docet lib. 15. De Trinitate, cap. 17. Quantus Deus, qui dat Deum: neque enim aliquis Discipulorum eius dedit spiritum sanctum: orabant quippe ut veniret in eos, quibus manus imponebant, non ipsi eum dabant: quem morem in suis praepositis etiam servat Ecclesia: at si Apostoli non conferebant Spiritum sanctum per manuum impositionem, neque etiam gratiam largiebantur; nam, inquit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. — Respondeo, S. Augustinum nihil aliud velle quam quod Apostoli non dabant Spiritum sanctum, ut est divina persona; nec etiam largiebantur gratiam per modum causae principalis, concedo: ut est donum Spiritus sanctus, nego. Et sic neganda est consequentia: non enim alia est mens S. Augustini: ibi enim probat Christum esse Deum, ex eo quod dederit Spiritum sanctum die Pentecostes; ait enim: quomodo Deus non est, qui dat Spiritum sanctum? imo quantus Deus, qui dat Deum? nec enim aliquis Discipulorum eius dedit Spiritum sanctum; quia nempe dari tantum ab eo proprie potest, a quo procedit: non procedit autem a Discipulis, ac subinde ab eis personaliter dari non poterat. Nihilominus ut Ministri Christi dabant ipsius Spiritus sancti donum; legimus enim Actor. 8. Quod per impositionem manuum dabatur Spiritus sanctus.
Obiiciunt 2. Alias eiusdem S. Doctoris auctoritates, quibus probare nituntur Sacramenta dumtaxat agere secundum fidem et dispositionem suscipientis. Sic Serm. 3. De Verbis Domini: Baptisma quod semel exhibitur per fidem mundat. Et lib. Question. veteris et novi Testamenti, q. 50. qua Baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritualis, nec donum caeleste poterit consequi; qui per se aquam, non per fidem immutari credit, aqua enim tangitur, sed qui mundatur Spiritu operante, ut fides in eo sit: atqui si homo per fidem, non per aquam immutatur, salus est tribuenda fidei, non Sacramento. — Respondeo ad primum: Baptisma mundat per fidem, ut dispositionem praeviam, concedo: ut mundationis causam efficientem, quam excitet Baptismus, et ex qua mundandi vim habeat, nego; nam S. Augustinus explicat illud Lucae 11. Nunc vos Pharisaei, quod de foris est calicis, et catini, mundatis. Quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et iniquitate. Unde Christus arguit Pharisaeos, qui quotidie ante prandium se lavabant aqua ac si ea lotio posset esse cordis mundatio, eosque Discipulos monet, ne iustitiam esse putent in mundatione corporis; quia Baptismus mundat adultos per fidem, ut per dispositionem successariam: fides autem intus est, non foris, iuxta illud Act. 15. Fide mundans corda eorum: Pharisaei autem quod errat foris lavabant; intus vero plurimis vitiis erant inquinati. Ad secundum responde primo, hoc opus nullatenus esse S. Augustini, sicut pluribus argumentis probatur ab Erasmo in censura huius libri, neque huiusce tractatus fit mentio, sive in libris Retractationum S. Aug., sive in indice Possidii. Inter caetera hic auctor cum doctrina S. Augustini pugnat: docet enim quod per Spiritum Domini, qui ferebatur super aquas in origine mundi, non intelligatur Spiritus sanctus, sed spiritus materiae omnibus substantiis praepositus. Item quod Melchisedech non fuerit homo, sed Spiritus sanctus sit. Et in quaest. 69. quae nobis opponitur, haec verba dominica, Ioan. 3. Spiritus ubi vult spirat, etc. de vento, non de Spiritu sancto exponit. Quae omnia S. Augustino, et veritati prorsus opposita sunt.
Respondeo secundo, hominem dici posse non per aquam, sed per fidem immutari: primo, quod non immutatur per aquam mundam, sed per aquam, ad quam accedit invocatio Trinitatis; quia Trinitas est obiectum fidei; et ita non per aquam, sed per fidem immutatur, sicut ex alibi dictis verbum mundat, non quia dicitur, sed quia creditur: secundo, quia causa formalis immutationis non est aqua, sed fides formata; unde, sicut ante diximus, iustus ex fide vivit, quia per fidem formatam constituitur iustus.
Obiiciunt 6. Si Sacramenta novae Legis revera concurrerent ad productionem gratiae, essent diversae efficacitatis et virtutis a Sacramentis veteris Legis: at contrarium docet S. Augustinus: igitur, etc. Maior patet ex dictis. Minor probat Calvinus lib. 1. Institutionum, cap. 11. num. 26. ex S. Augustino, Homil. 26. in Ioan. ubi S. Doctor ait:
Sacramenta Iudaeorum in signis fuisse diversa, in re quae significatur paria: diversa specie visibili, paria virtute spirituali. Et Homil. 45.: In signis diversis eadem fides: sic in signis diversis, ut in verbis diversis: quia verba sonos mutant per tempora, et utique nihil aliud sunt verba, quam signa. Bibebant Patres eundem spiritualem potum, non corporalem non eundem. Videte ergo, fide manente, signa mutata. Ibi petra Christus, nobis Christus quod in altari ponitur. Et illi pro magno Sacramento biberunt aquam profluentem e petra: nos quid bibamus, novêrunt fideles. Si visibilem speciem intendas, aliud est; si intelligibilem significationem, eundem potum spiritualem biberunt. In Psal. 78. lib. 19. Contra Faustum, cap. 13.: Idem in mysterio cibus, et potus illorum qui noster: sed significatione idem, non specie: quia idem ipse Christus illis in petra figuratus, nobis in carne manifestatus. Quamquam haec quoque in parte aliquid differentiae esse concedimus. Utraque enim in paternam Dei in Christo benevolentiam ac Spiritus sancti gratias nobis offerri testantur; sed nostra illustrius ac luculentius. In utrisque Christi exhibitio: sed in his uberior ac plenior, nempe prout tetigit illud, de quo supra disseruimus veteris et novi Testamenti discrimen: atque id est quod voluit idem Augustinus (quem ut optimum ex tota antiquitate, et fidelissimum testem saepius citamus) cum tradit, Christo revelato, Sacramenta fuisse instituta numero pauciora, significatione augustiora, virtute praestantiora. Ita Calvinus.
Respondeo primo, primam auctoritatem mendaciter et corruptè a Calvino productam; nusquam enim S. Augustinus dixit, Sacramenta veteris et novae Legis esse paria virtute spirituali, sed virtute spirituali idem significare; ait enim: Sacramenta illa in signis diversa sunt, sed in re, quae significatur, paria. Apostolum audi: Volo enim vos ignorare, fratres, quia Patres nostri omnes sub nube fuerunt.... et omnes eandem escam spiritualem manducaverunt: spiritualem utique eandem; nam corporalem alteram, quia illi unum, nos aliud: spiritualem vero eandem quam nos. Et subdit: Omnes eundem potum spiritualem biberunt, aliud illi, aliud nos, sed specie visibili quidem, tamen hoc idem significante virtute spirituali. Quibus patet S. Augustinum non aliud significare, quam quod Sacramenta veteris et novae Legis conveniant in virtute; non quidem efficiendi gratiam, sed eam significandi: cum hoc tamen discrimine, quod illa futuram solum speculative, haec praesentem et practice significant.
Respondeo secundo, Sacramentorum novae Legis duo esse officia: unum quidem instruire, alterum mederi. Instruunt, cum gratiam significant: medentur cum eam conferunt. Per primum sunt signa protestativa fidei, per secundum sunt signa operativa salutis, ut observat S. Chrysostomus, Homil. 82. in Matth.: Per sacratissimam istam mensam, inquit, et salvat et allicit. In priori officio conveniunt cum Sacramentis veteris Legis, quae eandem fidem commendabant et docebant, solumque discrepant in eo quod Sacramenta veteris Legis obiectum fidei futurum respiciebant ac significabant: Sacramenta autem novae Legis praeteritum repraesentant, nempe Christi Incarnationem, vitam, mortem, et alia eius mysteria. In posteriori autem officio Sacramenta novae Legis omnino discrepant a Sacramentis veteris Legis: quamvis enim haec eandem gratiam significarent, illam tamen nec continebant, nec conferebant, erant enim egena et vacua, inquit S. Paulus, et si quid haberent plenitudinis, nonnisi umbris et figuris implebantur; omnia enim in figura contingebant illis: Porro hoc discrimen ideirco distinctè non annotavit praetaxatis in locis S. Augustinus: tum quia versabatur in Africa, ubi grassabatur haeresis Manichaeorum, qui Legem veterem damnabant: unde convenientius erat exprimere concordiam Sacramentorum veteris et novae Legis, quam eorum discrepantiam praedicare: tum quia Tractatus in Ioann. et narrationes in Psalmos, homiliae sunt, et narrationes ad populum, quibus aderant Catechumeni, et plerique infideles, quibus licitum non erat Ecclesiae mysteria revelare. Unde etiam frequenter in eis sermonibus S. Augustinus ait: uti norunt fideles.
Obiiciunt 7. Qui docent Sacramenta producere gratiam, non solum homines distrahunt a Christi meritis, sed divinam potentiam veluti Sacramentis alligant; efficiunt enim ut homines recurrant ad rem corpoream, tamquam ad causam et originem suae iustificationis, quasi Deus non posset eos iustificare, nisi dependenter ab ipsis exterioribus signis: sed consequens est absurdum: igitur, et antecedens. — Nego maiorem: potius enim per haec subsidia homines ad Deum et Christum promovent; quippe cum fateantur Sacramenta habere vim dumtaxat a Christi meritis, et significatum per ea effectum efficienter a solo Deo produci, moraliter vero ab eiusmodi Sacramentis. Unde quemadmodum qui curabantur a Christo per contactum eius vestimenti, sicut mulier sanguine fluens, aut per lutum divinis eius manibus impositum, ut caecus natus, non collocabant spem suam in eiusmodi rebus materialibus, sed potius in ipso Christo Domino, a quo velut a fonte haec sanativa virtus exundabat, sic nos spem nostram non reponimus in ipsis Sacramentis, sed eam collocamus in Dei efficientia, et Christi meritis, quod utique nullam absurditatem praeteret; alioqui non debuisset Deus Israelitas a morsu serpentium sanare per aspectum aenei serpentis, aut mundare Naaman Syrum per aquas Iordanis; nec debuisset etiam Dei Filius carnem assumere, ne magis homines adhererent rei corporeae, quam Deo. Neque Deus per Sacramenta iustificans alligatur ipsis Sacramentis, sed Sacramenta Deo, quia Deus absque Sacramentis iustificare potest: Sacramenta sine Deo non possunt. Adde quod ipsi haeretici velint adultum, cui Christi sanguis applicatur, non iustificari nisi per fidem, nec tamen volunt Deum alligari fidei, vel sanguini Christi: igitur idem dicendum de Sacramentis.
Obiiciunt ultimo: Non potest creatura corporea producere rem spiritualem et supernaturalem: atqui Sacramentum est creatura corporea; gratia vero est res supernaturalis: ergo, etc. — Respondeo, distinguendo maiorem: non potest producere, ut causa principalis, concedo: ut instrumentalis, subdistinguo: physice, concedo: moraliter, nego. Deinde concessa minore, similiter distinguo consequens. Sive autem physice, sive moraliter producant gratiam, id sufficit ut obstruatur os adversariorum loquentium iniqua.
Conclusio secunda. — SACRAMENTA NOVAE-LEGIS NON PRODUCUNT GRATIAM PHYSICE, SED DUMTAXAT MORALITER. Ita Subtilis Doctor in 4. dist. 1. qu. 4. et 5. num. 12. ubi ait:
Ad primam ergo quaestionem dico, quod cum necessitas eorum, quae sunt ad finem, sumatur a fine; et secundum omnes loquentes de Sacramentis, finis Sacramenti est gratia, vel aliquis effectus Dei invisibilis disponens hominem ad salutem; et iste finis possit sufficienter haberi, eo modo quo habetur per Sacramentum, absque hoc quod dicatur Sacramentum habere aliquam actionem proprie dictam, sive respectu gratiae, quam non potest attingere, cum illa creetur; sive respectu dispositionis supernaturalis praeviae, quia illa etiam crearetur: sequitur quod non sit ponenda talis actio, cum nec ista plura sint necessaria, nec manifestè ponibilia.
In eamdem sententiam propendent Sanct. Bonaventura ibidem art. 1. qu. 1. Alensis part. 3. q. 5. memb. 3. art. 5., Aureolus qu. 1. art. 4. Durandus qu. 1. Vazquez dist. 132. cap. 5. Et illam probat Doctor; quia necessitas alicuius colligitur ex fine: finis autem institutionis Sacramentorum est gratia sanctificans, aut effectus aliquis invisibilis supernaturalis: at effectus iste per Sacramentum obtineri potest absque illo influxu physico: igitur, etc. Quod utique Doctoris ratio efficacissima est, ex praesupposita impugnatione sententiae affirmativae, quam infra subiiciemus.
Probatur itaque Conclusio: Primo quidem, auctoritate SS. Patrum, qui denegant veram efficientiam physicam Sacramentis novae Legis. Sic S. Cyprianus, Serm. de Baptismo Christi: Remissio, inquit, peccatorum sive per baptismum sive per alia Sacramenta donetur, propria Spiritus sancti est, et ipsi soli huius efficientiae privilegium manet: verborum solemnitas, et sacri invocationis nominis, et signa institutionis Apostolicis sacerdotum ministeriis attributa, visibile celebrant Sacramentum: rem vero Sacramenti Spiritus sanctus format et efficit. — Concordat Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. 15. ubi sic ait: Qui nobis ritum dispensat Dominus, baptismatis pactum nobis statuit: mortis quidem imaginem implente aqua: Spiritu vero vitae arrha praeeunte. Ergo existimat Baptismum esse pactum vel signum pacti, quo posito statuit Deus per se immediate gratiam infundere. — Accedat Ambrosius, lib. 7. De Sacramentis, cap. 5.: Aliud est elementum, aliud consecratio: aliud opus, illud operatio: aqua opus est, operatio Spiritus sancti est. — Denique S. Aug., Epist. 23.: Quae, inquit, exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae: solvens vinculum culpae, reconcilians bonum naturae, regenerans hominem in uno Christo. Ex quibus apparet qualiter SS. Patres denegent efficaciam physicam Sacramentis, non autem moralem; nam alibi affirmant Sacramenta producere gratiam. Ut ergo inter se concilientur, debet statui causalitas moralis, et negari physica. Sic in communi modo loquendi uni, et eidem causae attribuimus, et negamus effectum; v. g. si laudetur artificium alicuius Palatii, dicitur princeps non extruxisse, sed artifex; si vero sumptuositas princeps, non artifex. Similiter Patres, quando in Sacramentis explicant, quae sit vis physice producens gratiam, eam attribuunt soli Deo: quando vero explicant quid possint Sacramenta ratione suae institutionis, et meritorum Christi, docent ea causare gratiam.
Probatur secundo ratione: Eadem est causalitas aliorum Sacramentorum quae Baptismi: si Baptismus non habet veram causalitatem et efficaciam physicam respectu gratiae producendae: igitur nec alia Sacramenta. Minor constat: perfectior virtus causandi gratiam et iustificationem non convenit Baptismo, quam Christi Domini humanitati: sed Christi Domini humanitas solam habuit efficaciam moralem et meritoriam respectu gratiae producendae: igitur causalitas physica, quae perfectior est, non convenit Baptismo. Maior patet; Baptismus enim et caetera Sacramenta omnem suam efficaciam mutuantur ab operibus meritoriis Christi, quae ipsis insunt et applicantur, ut docet S. Aug. in Enchiridion, cap. 52. et Origenes, et Anselmus ex illo S. Pauli ad Rom. 6.: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. Probatur minor ex Concilio Tridentino, Sess. 6. cap. 7. ubi loquens de causis iustificationis, ait:
Huius causae iustificationis sunt, finalis quidem gloria Dei et Christi, et vita aeterna; efficiens vero, misericors Deus, qui gratuito abluit et sanctificat, signans et ungens Spiritu sancto promissionis: meritoria autem dilectissimus Unigenitus suus Dominus Noster Iesus Christus, qui cum essemus inimici, sua sanctissima Passione in ligno crucis nobis iustificationem meruit, et pro nobis Patri satisfecit; instrumentalis autem Sacramentum Baptismi, quod est Sacramentum fidei, etc.
Quibus verbis Concilium duplex genus causalitatis attribuit Christo, nempe finalis, et meritoriae; causalitatem autem causa efficientis, quatenus ab instrumentali et meritoria distinguitur, soli Deo tribuit, idque sine ulla limitatione; qua loquendi formula denotat efficientiam physicam, quae est efficientia simpliciter: igitur mens Concilii est, illam efficientiam neque Sacramento, neque Christo competere. Probatur consequentia: quia Concilium declarat Christi meritum maxime repetendum esse ex eius passione, per quam debitam satisfactionem pro nobis Deo Patri exsolvit: sed meritum istud non potest habere veram efficientiam physicam, siquidem operari sequitur esse, ac subinde quod non existit realiter et physice, non potest etiam physice et realiter influere in alicuius rei productionem: sed Christi Domini Passio, eiusque merita, neque in se, neque in aliquo suo effectu realiter existunt, sed tantum in acceptatione divina: igitur non possunt habere efficientiam physicam. Adde quod Concilium tribuit dumtaxat causalitatem Passioni Christi, quatenus habuit rationem satisfactionis et meriti: sic autem non habuit aliud genus causalitatis, quam morale. Probatur, quia passio Christi non aliter influit in iustificatos ut exhibita, quam ut exhibenda; Christus enim fuit universorum Redemptor et caput omnium, qui praecesserunt, et subsequuti sunt, iuxta illud Pauli: Bibebant omnes de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus: sed Christi Passio non habuit rationem causae influe(n)tis physice respectu eorum, qui eius Incarnationem praecesserunt, quippe nondum extabat: igitur neque etiam nunc agit physice.
Probatur tertio, et praecedens ratio confirmatur: quod physice concurrit ad alicuius productionem, debet realiter existere dum res fit, et habere aliquam activitatem, qua physice possit agere et producere: sed Sacramenta nec sunt realiter dum producitur gratia, nec aliquam habent activitatem physicam, qua possint concurrere ad illius productionem: igitur, etc. Maior constat quoad primum membrum; quod enim non existit realiter, nequit aliquid magis realiter producere, quam homo possibilis, aut mortuus possit de facto et actu loqui aut ambulare: operari namque sequitur esse, ac proinde quod non est actu et realiter, nequit actu et realiter operari. Constat pariter quoad secundum membrum; si enim ullam activitatem habeat in actu primo circa aliquid, numquam illud magis poterit edere, quam nigredo albificare, etc. Probatur itaque minor quoad primam partem: Sacramentum, puta Baptismus, non existit realiter, nec secundum se totum, nec secundum aliquam sui partem, nec secundum aliquid a se productum dum gratia producitur. Probo: Sacramentum non operatur, nec gratiam producere potest, nisi sit perfectum et completum, tam secundum materiam, quam secundum formam: si enim v. g. quis baptizando tantum proferret vel per malitiam, vel per ignorantiam, vel per decessum baptizati: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus, non autem adderet illam ultimam particulam, sancti, Baptismus nullus foret, ac proinde nullam gratiam ederet, quia Sacramentum esset imperfectum, ut omnes fatentur: et si quis negaret, convinci posset ex eo quod si deficiens unum verbum formae non irritum faciat Sacramentum, nec duo irritum facient, nec tria, et sic de caeteris; quia penultimum non magis est de essentia et integritate, quam sit ultimum, sicque omittendo vocabula Spiritus sancti, validum nihilominus foret Baptismus, quod tanquam haereticum a Conciliis proscritbitur. Itaque Baptismus gratiam non producit, nisi dum perficitur per ultimae syllabae formae prolationem. Sed nec ultima syllaba illius formae est Sacramentum: tum quia alioquin sola ad gratiam producendam sufficeret: tum quia gratia non producitur nisi eo instanti, quo formaliter completur integra verborum necessariorum prolatio, et in quo verum est dicere: iam non est integra illa forma, sed immediate ante fuit. Ergo eo instanti quo producitur gratia, Sacramentum non est realiter neque secundum se totum, neque secundum aliquam sui partem. Nec etiam remanet secundum aliquid a se productum, quo mediante gratiam produceret, quia eadem, quae de gratia producenda, recurreret difficultas; insuper nullus alius assignatur (a Sacramentis characterem non imprimentibus) effectus producendus, praeter gratiam sanctificantem, et quaedam gratiae auxilia.
Nec valet dicere cum quibusdam Sacramentum gratiam producere pro indeterminato tempore, vel determinato antequam perficiatur Sacramentum: vel cum aliis, quod gratia producatur eodem instanti, quum perficitur Sacramentum: tum quia omnis causa realis, et physica saltem prioritate naturae supponitur ad effectum: ergo non potest producere antequam sit: tum quia dum forma perficitur et absolvitur, remanet tantum in esse ultima syllaba, quae non est Sacramentum.
Nec valet pariter respondere, per potentiam obedientialem Deum elevare illam postremam Sacramenti partem; idque, sive per aliquam qualitatem supernaturalem, sicut elevatur intellectus per lumen gloriae ad videndum Deum, et voluntas per charitatem ad amandum: sive per extraordinarium concursum, quo creatura ratione potentiae obedientialis ad effectum praestandum activitatem elevatur. Non, inquam, valet replica: tum quia illa pars sic elevata, et physice causans, non est Sacramentum Baptismi; eo quod ad producendam gratiam per Sacramentum Baptismi requiratur prolatio aliorum verborum, et exterior ablutio, quae actu non existunt: tum quia si existant, id solum moraliter: ergo si possint priora verba moraliter Deum movere ad elevandam illam particulam, ut physice producatur gratia: quidni integra verba sufficienter Deum movebunt ad gratiam producendam?
Repones, non requiri existentiam realem totius causae, ut agat physice, sed sufficere, ut praeteritis aliis partibus una remaneat quae vice totius effectum edat: v. gr. alteratio, licet successiva, concurrit secundum se totam ad productionem caloris, licet una pars tantum illius existat dum calor producitur. — Contra, implicat ut aliquid dicatur quidquam producere physice secundum partem non existentem, nisi illa pars dum existeret produxisset aliquid conducens ad productionem effectus, alias esset causa, et non causa. Nec una pars producere potest virtute aliarum partium, nisi priores partes aliquid edidissent, quod mediante ultima exsequi posset, quod illa se sola non exsequeretur. — Neque urget exemplum de alteratione: quia vel calor producitur in instanti post motum, et sic non dicitur produci ab alteratione, nisi quatenus removet obstacula, et praeparat subiectum: vel producitur per alterationem successivam, et sic qualibet pars motus quamlibet partem caloris producit. Unde illud ad rem non proficit.
Nam priora verba nec producunt partem gratiae, tum quia non habent rationem Sacramenti: tum quia si aliae non proferrentur, homo non minus diceretur iustificari, quod implicat, et omnes negant: neque tollunt impedimentum, nec animam praeparant, quia anima de se sufficienter est disposita ad gratiam recipiendam, et nullum esse potest aliud impedimentum, quam pertinax voluntas hominis in peccato, quae non per priora formae verba, sed per gratiam excitantem et cooperantem potest mutari: ergo, etc.
Obiiciunt 1. Omnes Conciliorum, et SS. Patrum auctoritates in prima Concl. laudatae, quibus tribuitur Sacramentis novae Legis vera causalitas respectu gratiae. — Respondet Vasquez, illam causalitatem optime et melius salvari per causalitatem moralem, quam per physicam: tum quia illa est facilior intellectu, et minores involvit solvendas difficultates: tum quia eo modo Patres, Concilia, et Scriptura testantur Christi mortem, sanguinem, et passionem nos mundare, sanctificare, etc. quo modo id asserunt de Sacramentis; attamen certum est Christi mortem non sanctificare nos physice, sed tantum moraliter et meritorie: tum denique quia Patres eodem modo loquuntur de efficacia Sacramenti, dum diu peractum est, ac dum actu ministratur, ut in casu obiecto positi gratiae baptismali; nam S. Aug., lib. 3. De Baptismo, cap. 3.: Tunc, inquit, incipit valere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesiae pacem venerint, non ut iam remissa non retineantur, neque ut ille baptismus quasi alienus aut alius improbetur, aut alter tradatur, sed ut idem ipse, etc.
Obiiciunt 1. 1. Preces Ecclesiae in benedictione aquae baptismalis, in quibus inter alia similia haec habentur: Tu has simplices aquas tuo ore benedicito, ut praeter naturalem emundationem, quam curandis possunt adhiberi corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces. Et ubi immergitur cereus haec dicuntur: Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus sancti. Et insufflando in aquam: Totamque huius aquae substantiam regenerandi foecundet effectu. — 2. Preces quibus Episcopus, Feria 5. in Coena Domini utitur in consecrando oleo: Clementiam tuam suppliciter deposcimus, ut huic unguento spiritualem gratiam largiendo plenitudinem sanctificationis infundas. — 3. Verba Catechismi Concilii Tridentini, parte 2. cap. 1. num. 27. ubi aperiens modum quo gratia producitur, haec habet:
Quo autem pacto tanta res et tam admirabilis per Sacramentum efficiatur, ut quemadmodum sancti Augustini sententia celebratum est, aqua corpus tangat, et cor abluat: id quidem humana ratione neque intelligentia comprehendi potest: constitutum enim esse debet nullam rem sensibilem suapte natura ea vi praeditam esse, ut penetrare possit in animam: sed fidei lumine cognoscimus omnipotentis Dei virtutem Sacramentis inesse, qua id efficiant, quod sua ei res naturales praestare non possunt.
Respondeo haec nihil urgere: tum quia certum est per has preces aquam non accipere virtutem sanctificandi, quia quaelibet alia aqua non benedicta sufficeret ad baptismum; insuper non soli aquae, sed etiam verbis illa vis inesse deberet, cum ex materia et forma constituitur Sacramentum: tum quia per ea verba solum intelligi potest sola moralis efficacitas, quam non habet quidem ex natura sua aqua, vel oleum, sed ex ordinatione divina; et sicut Rex plura potest operari per auctoritatem regiam, quae secundum vires naturales et physicas non posset exequi, ipsa tamen regia auctoritas nihil physicum in eo constituit; ita Sacramenta plura possunt ex ordinatione divina, et per moralem efficaciam, quae secundum virtutem naturalem praestare non possent, ut loquitur Catechismus.
Instabis: Catechismus dicit illum operandi modum esse admirabilem et ineffabilem. Et S. Cyrillus, lib. 1. in S. Ioan., cap. 11. loquens de Carne Christi, ubi eum dixisset: Non solummodo signis atque prodigiis ut Deus utebatur, sed etiam carnem suam quasi cooperatricem omnium adhibebat, ut re ipsa ostenderet carnem quoque suam, quia sibi coniuncta est, vivificam esse. Cap. 21. agens de efficacitate eiusdem carnis in Eucharistia, subdit: Quomodo autem fiat, nec mente intelligere, nec lingua dicere possumus: sed silentio atque firma fide suscipimus. At si arbitratus fuisset id fieri per moralem efficaciam, id non diceret esse ineffabile: quid enim ea morali efficacia conceptu facilius? — Respondeo, eam quidem moralem efficaciam physica longe esse conceptu faciliorem: nihilominus valde mirabilem in eo quod, ad talium signorum etiam ab indignissimo homine applicationem, infallibiliter Deus gratiam producat.
Dices 1: S. Ambrosius lib. 4. De Sacramentis, cap. 1. comparat verba consecrationis et transubstantiationis cum verbis creationis: sed haec habuerunt efficaciam physicam: ergo et illa. — Distinguo antecedens: comparat ea quantum ad veritatem effectus ex parte loquentis, concedo: quantum ad efficacitatem locutionis et verborum, nego. Intendit enim solum ibi S. Ambrosius, quod sicut Deus ex nihilo potuerit verbo omnia creare, multo magis creata potuerit verbo transmutare: sive interim verba illa physicam efficacitatem habeant, sive moralem, perinde est, modo effectus sequatur.
Dices 2: Ex hoc sequeretur Sacramenta non habere maiorem efficaciam, quam verba maleficorum ad operanda praestigia ope daemonum. — Nego: quia Sacramenta habent efficaciam infallibilem, et a nulla causa impedibilem respectu gratiae producendae in subiecto disposito. Secus de maleficiis, etc.
Conclusio tertia. — SACRAMENTA CONFERUNT AQUALEM GRATIAM SUBIECTIS EQUALITER DISPOSITIS, ET INAQUALEM INAEQUALITER PRAEPARATIS. Ita expresse Tridentinum, Sess. 6. cap. 7. ubi inaequalitatem gratiae, non solum in Dei voluntatem, sed et in diversam suscipientium dispositionem refundit his verbis: Vere justi nominamur et sumus, iustitiam in nobis recipiendo, unusquisque suam, secundum mensuram, quam Spiritus sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cuiusque dispositionem et cooperationem. Notandum autem per has particulas, prout vult, non intendere Concilium quod Spiritus sanctus duobus eodem modo dispositis inaequalem interdum gratiam conferat: alias frustra adderetur, et secundum propriam cuiusque dispositionem: sed intelligit mensuram ex parte Dei esse illius voluntatem, qua in universum dona singulis partitur prout vult, sive in Sacramentis, sive extra Sacramenta.
Eamdem doctrinam passim habent SS. Patres. Damascenus, lib. 4. De Fide, cap. 10.: Quamvis, inquit, peccatorum remissio omnibus neque per baptismum detur: Spiritus tamen gratiae pro fidei, ac procedentis purgationis modulo, ac ratione comparatur. S. Cyprianus, Epistola 69. quae nunc est 76. docet pluribus exemplis Scripturae sacrae, effectum Baptismi, ut Baptismus est, sive per lotionem, sive per infusionem, aut aspersionem morientibus detur, aqualem in omnibus gratiam operari; qui, inquam, probat exemplo Solis, qui super omnes pari et aequali luce diffunditur.
Manna quod Exodi 16. sine discrimine sexus aut aetatis ad mensuram gomor a singulis colligebatur: Seminis quod in Evangelio aequaliter seminatur: Denarii quod Matth. 20. a Patrefamilias per procuratorem aequaliter distribuitur: quibus addit: spiritus sanctus non de mensura datur, sed super credentes totus infunditur. Nam si dies aequalis omnibus nascitur, et si Sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, quanto magis Christus sol et dies verus in Ecclesia sua lumen aeternae vitae pari aequalitate largitur?
Nec dicas ex hoc inferri S. Cyprianum velle aqualem semper gratiam per Sacramenta communicari, non obstante diversa suscipientium dispositione. Respondeo enim eum ibi tantum agere de Sacramento Baptismi secundum se considerato, sive per lotionem, sive per aspersionem conferatur, contenditque utrumque valere, et parem conferre gratiam, quatenus Sacramentum est secundum suam efficacitatem; non vero per respectum ad subiectum. Sacramentum enim considerari potest tribus modis: primo, per comparationem ad aliud specie diversum: v. g. comparando Baptismum cum Eucharistia, etc. et sic cum unum sit alio praestantius, ut decernit Concil. Trident., Sess. 7. Can. 3.: Si quis dixerit haec septem Sacramenta esse ita virtute paria, ut nulla ratione aliud sit altero dignius, anathema sit; certum est pariter praestantiorem gratiam edere. Secundo, considerari potest in seipso solum, et penes proprium illum effectum ad quem determinate a Christo fuit institutum. Tertio, per habitudinem ad subiectum cui applicatur. — Primo modo, unum Sacramentum praestantiorem gratiam producit, quam aliud, non obstante aequali dispositione. Secundo modo, habet ut conferat gratiam sibi propriam in hoc et isto determinato gradu, et non in ampliori vel minori: v. g. dum parvulis confertur Baptismus, cum nullam in eis positivam dispositionem reperiens, sed solum meram non repugnantiam, quae in omnibus est aequalis, habet etiam in illis omnibus aequalem gradum, quia nihil aliud habet, quam quod voluit Christus correspondere operi operato Sacramenti, sine habitudine ad dispositionem subiecti. Tertio modo, gratiam producit aequalem vel inaequalem, pro diversa suscipientium dispositione, idque ex opere operato, tum iuxta Christi ordinationem, quae nobis innotescit per Concil. Trident. supra laudatum: tum ex analogia quam Sacramenta habent cum causis naturalibus, quae aequalem vel inaequalem effectum pro varia subiecti dispositione producunt: tum denique ex congrua et suavi providentia et ordinatione, qua maior gratia melius disposito conferri debet, ut spe maioris illius fructus excitemur ad suscipienda Sacramenta cum maiori dispositione et reverentia. Ita solvendae sunt omnes obiiciendae Patrum auctoritates, — Id autem voluisse S. Cyprianum, constat ex assumptis ab eo exemplis: lux siquidem Solis licet sit eadem, nihilominus maior vel minor fit ratione maioris vel minoris perspicuitatis subiecti. Manna licet idem, attamen diversas habebat suavitates pro diversa dispositione et desiderio manducantium. Immo et ipsemet expresse urgendo exemplum seminis, haec habet:
In Evangelio dominicum semen aequaliter seminatur: sed pro cavitate terrae aliud absorbetur, aliud in multiformem copiam et trigesimi, vel sexagesimi numeri fructu exuberante numeratur.
Neque tamen assertioni contradicit Subtilis Doctor, ut nonnulli ipsi falso imponunt, asserentes ipsum docere, quod de facto maior datur gratia virtute Sacramenti Praedestinatis, quam reprobis, imo etiam inter praedestinatos amplior gratia per baptismum conferatur ei, qui ad maiorem gloriam est praedestinatus; immo contrarium aperte docet; quamquam id sentiat esse possibile, quod ut aperte constet, placet illius verba describere, ex lib. 1. dist. 4. quaest. 1. n. 3. ubi ait:
Respondeo, quod cum ad effectum Baptismi, scilicet gratiam, concurrat causa principalis, scilicet Deus, et causa meritoria, ut Passio Christi, et ipse suscipiens Baptismum: ex parte cuiuslibet istorum posset attendi aequalitas, vel inaequalitas. Quantum ad Deum determinantem se cooperari isti signo per effectum significatum, et in hoc instituentem istud signum in ratione signi certi, aliquo modo potest esse differentia, aliquo modo non. Aliquam enim gratiam disposuit regulariter conferre cum isto signo; ita quod nulli minorem: et ita dici potest conferri virtute Baptismi, quia virtute veritatis huius signi, et sicut determinatio illa universalis, quantum ad istum gradum est uniformis, ita effectus aequalis.
Ecce in terminis nostra conclusio. — Item: Verumtamen quia Deus praedestinavit diversos Electos ad diversos gradus gloriae, et hoc ante determinationem huius signi: ad tantam vel tantam gloriam conferendam, et ordinationi ad maiorem gloriam rationabiliter potest conferri maior gratia, potest Deus in determinando veritatem seu certitudinem huius signi disponere conferri alicui suscipienti praecise illam gratiam, quae requiritur ad certitudinem signi, et alicui maiorem, quem praedestinavit ad maiorem gloriam: sed ille ulterior gradus non conferretur virtute Baptismi, sed de speciali benevolentia divina. Propter hoc dici potest, quod ex parte causae principalis, effectus est regulariter aequalis simpliciter, qui datur virtute Baptismi: quia supponitur quod de lege communi prima gratia non datur maior absque omni differentia extra causam principalem.
Quid clarius? Adstruit possibilitatem inaequitatis ex parte causae principalis, sed negat effectum de lege communi. — Eodem modo loquitur n. 1. de inaequalitate ex parte causae meritoriae, inquiens:
De secundo potest dici, quod illa causa meritoria potest efficacius operari ad gratiam in uno, quam in alio: vel quia specialius pro uno, quantum ad intentionem offerentis, quam pro alio: vel quantum ad executionem pro uno oblata in effectu, pro alio non, nisi in praevisione divina. Primo modo Christus ponitur communiter nosse omnia, quia Deus novit scientia visionis, et per consequens novit omnes Electos, et ad quem gradum gloria fuerunt electi. Potuit ergo pro Praedestinato ad maiorem gloriam plenius offerre passionem suam, et praecipue dum se offerret pro genere humano, ad hoc ut de eis impleretur divina praedestinatio. Secundo modo passio Christi efficacius cooperatur pro nobis, qui sumus in lege Evangelica, quam pro Patribus in lege Moysi; quia obsequium praestitum ad maius bonum retribuendum magis acceptatur quam beneficium praevistum. Et illo secundo modo est inaequalitas in suscipientibus gratiam, per Circumcisionem, et Baptismum, propter inaequalem applicationem causae meritoriae ad istos, et forte etiam in baptizatis ante passionem, et post passionem. Si > autem primo modo, scilicet propter specialem obligationem in voluntate Christi, sit inaequalitas gratiae in aliquibus nunc baptizatis, dubium est de facto: sed possibilitas est ostensa». Hucusque Doctor: igitur non facile quisquam credat Auctoribus citantibus Doctorem pro aliqua sententia, nisi verba textus legerit, et expenderit, ne in ipso obtineat, quod dicitur Eccl. 19. v. 1. Qui credit cito, levis corde est, et minorabitur.
Quaeres 1. Utrum Sacramenta praeter gratiam sanctificantem, aut illius augmentum, conferant aliqua auxilia a virtutibus infusis, et donis Spiritus sancti distincta?
Respondeo id videri probabilius, ut communiter docent Theologi: tum quia alioqui frustra plura et distincta Sacramenta essent instituta: quippe cum augmentum gratiae haberi posset per frequentem eiusdem Sacramenti repetitionem, puta per sacram Communionem; verisimile enim est, quod plus gratiae habitualis conferatur per frequentationem Eucharistiae, quam per receptionem aliorum Sacramentorum. Tum quia SS. Patres docent Sacramenta Matrimonii, et Ordinis esse instituta, ut per gratiam eiusmodi Sacramentorum Ecclesiastica munia rite possent perfici, et coniugii onera aequo animo sustineri, necnon et mutuus amor inter coniuges rependi, mutuaque servari fides, et proles pie educari. Docent pariter Confirmationem esse institutam ad conferendam gratiam, qua constanter, ubi necesse fuerit, fidem profiteamur adversus quoslibet illam impugnantes, etiam cum bonorum iactura et vitae dispendio. Idem dicendum de caeteris Sacramentis: cum enim Baptismus sit per se institutus ad spiritualem generationem hominis, et ad vitam gratiae instaurandam, verisimile est quod per ipsum conferantur auxilia quaedam specialia, quibus illa vitae novitas perficiatur et servetur. Similiter Sacramentum Poenitentiae confert aliquod auxilium speciale ad efficacius detestanda peccata, et satisfaciendum pro commissis. Pariter Eucharistia, cum sit instituta per modum alimenti spiritualis, confert auxilia, per quae praeservamur a morte spirituali, nempe mortali peccato. Idem constat de Extrema-Unctione, quae cum ordinata sit ad abstergendas peccatorum reliquias, et conferendum robur in illo vitae discrimine, merito credi potest, quod specialia conferat quaedam auxilia ad eiusmodi effectus. — Denique, ea distinguuntur, quorum effectus sunt diversi: atqui diversi sunt effectus gratiae gratum facientis, et gratiae sacramentalis: effectus enim gratiae gratum facientis est tribuere aliquam similitudinem divinae naturae, iuxta illud 2. Petri, cap. 1. Ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: effectus autem gratiae sacramentalis est conferre aliquod remedium contra defectus peccati: eiusmodi autem effectus sine dubio sunt diversi: igitur, etc. — Idem patet de gratia sacramentali respective ad virtutes et dona; gratia enim sacramentalis se habet ad gratiam virtutum, et donorum, quemadmodum gratia virtutum et donorum se habet ad gratiam sanctificantem communiter sumptam. Quod ut percipiatur, advertendum est gratiam sanctificantem tripliciter considerari: primo quidem communiter, quatenus videlicet hominem facit Deo gratum, et divinae naturae consortem: secundo, gratia virtutum et donorum addunt super eiusmodi gratiam sanctificantem auxilia quaedam, quibus homo perficitur et vegetatur, ad eliciendos actus conformes ipsis donis et virtutibus, maxime vero ad credendum, sperandum, et diligendum Deum super omnia: gratia vero sacramentalis perficit hominem ad speciales Sacramentorum effectus mox designatos. Quod autem revera sacramentalis gratia addat aliquid super gratiam virtutum et donorum, sicut et supra gratiam habitualem, aperte colligitur, quia alias Sacramenta frustra conferrentur habentibus gratiam habitualem, ac virtutes, et dona Spiritus sancti; maxime cum eiusmodi gratia facilius augeri posset virtutum et donorum exercitio, quam Sacramentorum ope.
Dices: Gratia sacramentalis ordinatur tantum ad tollendos animae defectus, qui ex peccatis oriuntur: sed ad id sufficit gratia virtutum et donorum, omnia quippe peccata excluduntur per eiusmodi virtutes, quia nullum est, quod alicui virtuti non opponatur: igitur, etc. — Distinguo minorem: ad id sufficit generatim, concedo: speciatim, nego: nam habitualis gratia virtutum et donorum tollit quidem generalem defectum animae, et generale vulnus potentiarum eius, privationem virtutis et gratiae; non tollit autem peculiares aliquos defectus, ad quos auferendos ordinatur gratia sacramentalis.
Quaeres 2. Quaenam sit illa gratia sacramentalis?
Respondet Paludanus, esse habitum aliquem peculiarem realiter distinctum ab habituali gratia, virtutibus, et donis Spiritus sancti, quem appellat regenerativum in Baptismo, corroborativum in Confirmatione, nutritivum in Eucharistia. Idem dicendum de caeteris. Verum retorquetur, tum quia nulla est necessitas admittendi istius habitus; actus enim ad quos iuvat gratia sacramentalis, aut sunt communes, et ordinarii ex deliberata voluntate eliciti; aut sunt extraordinarii, et ex solo speciali Spiritus sancti motu, non autem ex propria deliberatione exerciti, quales fiunt interdum in viris sanctioribus: sed ad priores actus sufficit gratia habitualis, cum virtutibus supernaturalibus; ad posteriores vero sufficiunt dona Spiritus sancti, quibus reddimur facile mobiles ad sequendum eiusmodi divini Spiritus impulsum.
Alii aliter sentiunt; sed omissis eorum sententiis, existimo dicendum, gratiam sacramentalem addere supra gratiam habitualem et virtutes ac dona Spiritus sancti, auxilia actualia, puta piam et sanctam cogitationem, motusve subitos voluntatis a Deo divinitus immissos, ad consequendum finem Sacramentorum, ad quae quidem auxilia ius habet, qui Sacramenta suscipit; licet enim quaecumque gratia habitualis exigat aliqua auxilia, sive gratias praevenientes ad resistendum tentationibus, et bene operandum: Deus namque (inquit Tridentinum, Sess. 6. cap. 11.) sua gratia actuali semel iustificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur: rationem praemiserat,
Quo, inquit, fit, ut iusti ipsi eo magis se obligatos ad ambulandum in via iustitiae sentire debeant, cum liberati iam a peccato, servi autem et amici facti Deo, sobrie, iuste, et pie viventes proficere possint per Christum Iesum, qui diligentibus se diligit, ditans eos specialibus favoribus et auxiliis, quibuscum facilius possint, si velint, mandata Dei servare: id quippe consentaneum est legibus amicitiae, ut amicus iuxta voluntatem amici operetur.
Licet quaecumque gratia habitualis sibi vindicet specialia auxilia necessaria ad sui conservationem, attamen potissimum convenit gratia sacramentalis, quae de congruo postulat certa quadam auxilia, quibus obtineatur a Christo Domino per Sacramentum specialiter intentus: quemadmodum contingit apud homines, ut dum subditus aliquis meruit sui Principis amicitiam suis obsequiis in aliquo loco, maxime dignus est, ut ibidem praemio donetur: V. g. dum urbem aliquam ex parte adversariorum ad deditionem compulit, dignus est, ut eius urbis praefectus instituatur.
Dices. Idem habitus gratiae non sufficit ad actus specie diversi: sed in Sacramentis sunt actus specie diversi; Matrimonium enim ordinat ad servandam coniugii fidem, ad christianam liberorum educationem, et onera familiae terenda: ergo ad eos actus eliciendos concurrere debet alius habitus: sed ille alius esse non potest, quam gratia sacramentalis: ergo gratia sacramentalis non est auxilium actuale, sed habituale.
Nego maiorem. Nam gratia sanctificans, quae collata fuit in statu innocentiae, et in veteri Testamento, non videtur specie diversa ab ea, quae confertur hominibus iustis in Lege Evangelica; diversos tamen specie praestat effectus; nam gratia status innocentiae coercebat effrenes motus sensitivae partis, et corpus animae, ac sensum rationi subiacebat: quem utique effectum non praestat gratia sanctificans novi Testamenti. Haec similiter longe efficacior est, quam gratia veteris Testamenti: quippe coelum hominibus prius clausum aperit.
Quaeres deinde: Quinam habeant ius ad illa auxilia Sacramentalia?
Respondeo, probabilius videri, eos dumtaxat ius illud sibi vindicare, qui gratiam sanctificantem in Sacramenti receptione obtinent, et obtentam conservant. Inde qui gratiam Dei cum Sacramento Matrimonii non accipit, nec acquirit ius ad auxilia specialia, quae sanctos coniuges ad educationem liberorum, et alia Matrimonii onera ferenda iuvant, et ita in aliis Sacramentis. Probatur, quia Auctor sermonis in cena apud S. Cyprianum, cap. De ablutione pedum, ait: Deus rursus per poenitentiam dat, ut iterum possint eis iniuriata sacramenta prodesse: quorum si poenitentia non subesset, nullo modo deinceps experiri possent effectum. Hinc qui suscepto Confirmationis Sacramento, gratiam per peccatum mortale amittit, et rursus ad Deum per poenitentiam redit, haud dubie plus recipit gratiae, quam qui non accepta Confirmatione, cum aequali dispositione accedit ad Poenitentiae Sacramento; hic enim animo promptiori paratus est ad subeunda quaeque tormenta pro tuenda fide, quam qui non suscepto Confirmationis sacramento simili ratione ad Poenitentiam accederet. Hic autem animi vigor non confertur praecise per Poenitentiae sacramentum; quia hoc gratiam confert pro mensura dispositionis suscipientis: oportet ergo, ut proveniat ex vi susceptae Confirmationis, cuius gratia reviviscit per poenitentiam, quatenus removet impedimentum, nempe peccatum.
Dices: Actuale gratiae auxilium non exigit statum gratiae sanctificantis; siquidem istud Deus interdum largitur, etiam perditissimis hominibus, ut constat exemplo S. Pauli, Magdalena, et aliorum peccatorum, qui divino irradiante gratiarum lumine ad bonam frugem sese receperunt: igitur status gratiae habitualis sanctificantis non est necessarius ad suscipienda auxilia per Sacramenta. — Distinguo antecedens: si gratia actualis detur ex mera liberalitate et misericordia, qualiter data est tum S. Paulo, tum aliis illustribus poenitentibus, concedo: si detur ex aliquo iure seu debito, quemadmodum dantur auxilia per Sacramentorum collationem debita, nego.
Instabis. Gratia sacramentalis non habet maiorem connexionem cum gratia sanctificante, quam virtutes divinitus infusae: sed hae possunt esse sine gratia sanctificante: nam in peccatoribus possunt esse fides et spes, in quibus tamen gratia gratum faciens non residet. —
Distinguo maiorem: non habet maiorem connexionem quam virtutes, quae ab ipsa gratia sanctificante profluunt; concedo: quam virtutes, quae requiruntur ut dispositiones ad gratiam, nego. Et similiter distincta minore, nego consequentiam. Fateor enim gratiam sacramentalem non habere maiorem connexionem cum gratia sanctificante quam charitas, quae ab ipsa profluit, estque eadem realiter cum ipsa: secus autem est de virtutibus, quae ab ipsa non profluunt, sed potius ad eam sunt dispositiones praeviae, quales sunt fides et spes.
Quaestio III: Utrum, quatenus et cui Sacramenta characterem imprimant
NOTANDUM 1. Ex Doctore in 4. dist. 26. quaest. 3. num. 7. nomine characteris hic significari signum aliquod, quo assimilantur invicem ii qui tali signo notantur, et ab aliis hominibus discernuntur: χάραξ enim graece, latine dicitur forma, figura, vel imago, nota, aut signum quoddam distinguens aliquos ab aliis. Hinc Heb. 1. Filius Dei dicitur graece χαρακτὴρ τῆς ὑποστάσεως αὐτοῦ, hoc est, figura et imago substantiae ipsius Patris: et Apoc. 13. dicuntur aliqui habere characterem bestiae, seu figuram in frontibus et manibus, quo significetur eos pertinere ad familiam bestiae. Vocatur ea figura, qua candente ferro pecoribus imprimitur, ut domini sui notam gerant, et discerni possint a pecudibus alterius domini, vulgari sermone character appellatur. Hoc modo etiam, inquit Doctor, dicimus characteres, figuras, quibus litterae scribuntur: qua ratione etiam figurae quidem protractae in incantationibus characteres solent appellari. Itaque nomine characteris proprie significant Theologi signum quoddam spirituale impressum a Deo suscipienti Sacramentum non iterabile.
NOTANDUM 2. Ex eadem ibidem duas potissimum huius characteris distingui proprietates, duosque effectus: alium quidem physicum, alterum vero moralem. Physicus est, ut sit assimilatio subiecti habentis characterem ad aliud quod similem formam obtinet, et distinctio eiusdem ab alio ita non signato. Moralis vero est, ut sit signum rememorativum Sacramenti suscepti, conformativum Christo, cuius Sacramentum suscipitur, et obligans suscipientem ad legem et fidem servandam, cuius est initiatio: tandem ut per illud signum suscipiens Sacramentum deputetur ad aliquod munus: quemadmodum per aliquam notam peculiarem homines olim militiae adscribebantur. Inde colligit Doctor, characterem distingui ab alio effectu Sacramenti, nempe gratia, necnon a virtutibus infusis, fide, spe, et charitate; «quia, inquit, tales virtutes non semper imprimuntur suscipienti Sacramentum non iterabile, utpote suscipienti Ordinem, vel Confirmationem: character autem semper imprimitur. Hoc etiam apparet ex quadam alia conditione, quam communiter loquentes tribuunt characteri, scilicet quod est indelebilis: virtutes autem istae sunt delebiles, ut patet de peccante mortaliter, in quo non remanent istae Virtutes.»
NOTANDUM 3. Recentiores haeretici in dubium revocare conantur, quod per Sacramenta novae Legis eiusmodi character imprimatur suscipientibus: nam Ioannes Wicleff, lib. 1. Trialogi, cap. 15. ait: Multiplicant quidam in ordinibus a Sacramentis characteres: sed istorum fundationem, et fructum, nec in Scriptura sacra, nec in ratione considero. Lutherus quoque lib. De captivitate Babylonica, cap. De Ordine, characterem sic irridet: Efinxerunt, inquit, characteres, quos huic suo Sacramento tribuerunt, qui imprimerentur ordinatis: unde ergo tales cogitationes, qua auctoritate, qua ratione stabiliuntur? Similiter Calvinus in Institutione, Can. 1. Sess. 7. Concilii Tridentini: Quod, inquit, de charactere indelebili fabulantur, ex eadem prodit officina: nam in veteribus id tantum ignotum fuit, et magis consentaneum est incantationibus magicis, quam sana Evangelii doctrina: eadem ergo facilitate repudiabitur, qua excogitatum fuit.
His praemissis, quatuor potissimum in hac Quaestione sunt statuenda: primum, quod revera per aliqua dumtaxat Sacramenta imprimatur character: secundum, quod ille non sit aliqua relatio rationis, ut voluit Durandus, nec tantum realis, ut quidam perperam fingunt Doctorem Subtilem asseruisse: sed qualitas quaedam spiritualis: tertium, utrum character ille immediate subiectetur in animae substantia, vel in aliqua ex eius facultatibus: quartum denique, an sit omnino indelebilis, et inamissibilis.
Conclusio prima. — TRIA SACRAMENTA NOVAE LEGIS, PUTA BAPTISMUS, CONFIRMATIO ET ORDO IMPRIMUNT CHARACTEREM SPIRITUALEM. Haec est de fide, determinata in Conciliis, maxime Florentino in Decreto Eugenii, ubi legimus: Inter haec Sacramenta novae Legis, tria sunt, Baptismus, Confirmatio et ordo, quae characterem, idest spirituale signum a ceteris distinctivum imprimunt in anima indelebile: unde in eadem persona non reiterantur: reliqua autem quatuor characterem non imprimunt, et reiterationem admittunt. Idem definit Concilium Tridentinum, Sess. 7. Can. 1. his verbis: Si quis dixerit in tribus sacramentis, baptismo scilicet, Confirmatione et Ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est, signum quoddam spirituale, et indelebile: unde rursum iterari non possunt, anathema sit. Eandem veritatem perpetua traditione ab Ecclesiae primordio acceptam luculenter expressit Innocentius III, ut refertur in capite Maiores, de Baptismo, ubi cum quaereretur an dormientibus et amentibus character Sacramenti imprimatur in Baptismo, ita ut excitati a somno, vel ab aegritudine non sint denuo baptizandi, respondit: «Sunt qui dicunt, quod Baptismus et Ordo non solum dormientibus et amentibus, sed invitis et contradicentibus, etsi non quoad rem, quoad characterem tamen conferuntur: alii non absurde distinguunt, quod hic, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, ne detrimentur incurrat, Baptismi suscipit sacramentum, ut qui fide ad Baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum. Qui vero penitus contradicit, et numquam consentit, nec rem, nec characterem suscipit sacramenti; dormientes autem et amentes, si priusquam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent, etsi sic fuerint immersi, characterem non suscipiunt sacramenti: secus autem, si prius catechumeni fuissent, et habuissent propositum baptizandi. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem.» Quibus verbis supponit Innocentius, doctrinam de characteri sacramentali esse in Ecclesia constantem, et a Maioribus acceptam: ut optime notat Subtilis Doctor laudata quaest. 3. num. 11. ubi observat, quod etsi dici posset proinde huius auctoritatis verba nomen characteris significare baptismum; tamen per posteriora, inquit, quibus dicit, quod sacramentalis operatio imprimit characterem, videtur expresse loqui de charactere, tamquam de aliquo impresso ipsi animae, sicut loquimur in proposito.
Non desunt etiam Scripturae testimonia huic veritati patrocinantia: imprimis enim proferri potest illud 2. ad Corinth. 1. Qui unxit nos Deus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Quibus verbis Apostolus distinguit tres effectus Confirmationis, quorum primus est gratia, qua instar olei ungimur et roboramur: secundus est character, quo consecramur Deo, et consignamur tamquam signo Christi ad cultum divinum et aliquod officium: tertius est Spiritus sanctus, qui nobis reddit testimonium bonae conscientiae, estque in nobis velut pignus futurae gloria. Fateor tamen ex hac et simili Scripturae auctoritate non clare et explicite concludi posse eiusmodi sacramentalis characteris impressionem: aliquis enim reponere posset, eiusmodi Scripturae textus exponendo esse de gratia sanctificante; quemadmodum Tridentinum, Sess. 6. cap. 7. vocat illam promissionis Spiritum sanctum, dicens: Efficacious rerum causa iustificationis misericors Deus, qui gratuito abluit et sanctificat, signans et ungens Spiritu promisso sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Et de hac intelligunt locum Apostoli 2. Corinth. 1. Chrysostomus, Oecumenius, et alii. Quamvis autem non omnes eam recipiant in susceptione sacramenti, tamen ipsum Sacramentum, quantum est ex se, natum est illam conferre, quod sufficit.
Proferuntur etiam plures SS. Patrum auctoritates eandem veritatem insinuantes; primo quidem Cyrillus Hierosolymitanus praefatione in suas Catecheses: ubi ait: Magnum est sane propositum baptisma: captivitatis liberatio, peccatorum remissio, mors peccati, animae regeneratio, vestimentum candoris, signaculum sanctum, et indelebile: sed Baptismus non est indelebilis ratione gratiae sanctificantis; haec enim per quodlibet mortale peccatum deperditur: ergo talis dicitur ratione signaculi in baptizato manentis, quale nullum esse potest aliud, nisi character. Similiter S. Basilius, Homil. 13. ait: Visne signaculum in te aspiciat diabolus, quomodo pro te pugnabit, aut ab inimicis vindicabit? quomodo, dices, Dei sum, signo Dei non ostendens? an ignoras quemadmodum signatas domos in Aegypto praeteriit exterminator, in non signatis vero primogenita peremit? Thesaurus non obsignatus facile patet furibus: res absque nota, protinus insidiis est obnoxia. Item S. Gregorius Nazianzenus, Orat. 1. Baptismus, inquit, est sigillum, quia conservatio est, ac dominationis significatio: significat enim cuius Domini possessio simus. Et intra: Prius signata non facile insidias appetitur, quae non est signata facile capitur a furibus. Sanctus Chrysostomus, Homil. 2. in Epist. ad Ephesios: Signati sunt Israelitae: sed nota circumcisionis, ut pecora: nos ut filii in diem redemptionis. Unde Homil. 11. ait: Nos fecit gregem regalem. Idem habent alii SS. Patres, ut Hieronymus ad Ephes. 1. Deus imprimit animae signaculum sancti Spiritus. Et S. Ambrosius lib. De spiritu sancto, cap. 6. Spiritu signamur, ut splendorem et imaginem eius et gratiam tenere possimus, quod est spirituale signaculum. Sed omnium optime huic veritati adstipulatur S. Augustinus pluribus, maxime vero lib. 6. De Baptismo, cap. 1. scribens:
Fugit Pastoribus Ecclesiae ovis, quae foris errabat, et dominicum characterem a fallacibus praedatoribus foris acceperat convenientem ad Christianae unitatis salutem, ab errore corrigi, a vulnere sanari, characterem tamen dominicum in ea potius agnosci quam improbari.
Ille autem dominicus character, aut est ipsa Dei gratia, aut ipsum Sacramentum, aut aliquod indelebile signaculum impressum animae: sed non est ipsa gratia; haec enim non infigitur lupis, idest malis hominibus in malitia sua permanentibus, nec agnoscitur in ove foris inter haereticos errante. Non etiam est ipsum Sacramentum; quia character ille, cuius meminit S. Augustinus, infigitur lupis: at exterius Sacramentum dici non potest infigi: nam est actio transiens: igitur necessum est, quod loquatur de charactere impresso animae.
Advertendum nihilominus, ut notat Doctor num. 11: hanc auctoritatem posse intelligi de ipso Baptismo, non autem de effectu Baptismi. Unde fateor, quod neque haec auctoritas, nec aliae supra a nobis memoratae sufficerent ad astruendum istum characterem sacramentalem, nisi intercederet Ecclesiae definitio. Unde ibidem Doctor praeclare colligit: Propter ergo solam auctoritatem Ecclesiae, quantum occurrit ad praesens, est ponendum characterem imprimi. Unde praeclare Suarez, disp. 11. sect. 1, postquam varia recensuisset SS. Patrum testimonia pro impressione characteris sacramentalis, subdit: «quoniam vero, inquit, haec omnia testimonia non videntur cogere, ideo Scotus d. 6. q. 1. dicit tacite exponi posse ipsum Sacramentum Baptismi, v. g. esse characterem, et ideo concludit sola auctoritate Ecclesia nos cogi ad ponendum characterem. Sed quamvis verum sit Ecclesiam auctoritatem habere praecipuas partes in hoc negotio, tamen ea supposita intelligimus mentem Sanctorum fuisse in eadem significatione de charactere loqui; et sine dubio multa ex dictis Sanctorum melius praedicto modo intelligentur.» Quibus verbis optime attigit scopum Doctoris, et mentem a nobis expositam.
Tres nihilominus pro asserendo eiusmodi characterе congruentias profert Doctor n. 1. ubi scribit: «Primo, congruum est ad formam perfectam poni aliquam dispositionem: gratia autem forma est supernaturalis et perfecta: ergo congruit ad eam esse aliquam dispositionem praeviam supernaturalem: talis est character. Secundo, congruit Deum non instituisse Sacramenta vana, saltem pro nova Lege, «quae perfecta est: ergo congruit, quod Sacramenta sua a nullo recipiantur vere, quin aliquem effectum habeant: sed non semper habent gratiam, sicut in ficto: ergo aliquem alium. Tertio, congruit receptum in familiam Christi distingui a non recepto per aliquid intrinsecum sibi; quia licet Christus posset distinguere sine tali intrinseco, tamen perfectior est et in se, et in comparatione ad omnem Ecclesiam militantem scilicet et triumphantem, si fiat per aliquam formam intrinsecam manentem, quam si non sic fiat. Tale distinctivum eius, qui suscipit Sacramentum, quo intratur in familiam Christi, ab eo qui non suscepit, et immanens in suscepto ponitur character.» Subiicit autem quod istarum congruentiarum tertia est magis rationabilis, quia est etiam specialis de Baptismo: duae autem aliae talem habent probabilitatem, quod si ponatur character, tali modo ponetur, qualem illae congruentiae tangunt. Unde concludit: Sic ergo breviter teneatur conclusio propter auctoritatem Ecclesiae prius adductam: et duae congruentiae, una de susceptione in familiam Christi, et altera de dispositione conferenda, sunt probables.
Ex quibus apparet Doctorem Subtilem non revocare in dubium veritatem et existentiam characteris sacramentalis, ut quidam perperam ipsi imponunt, sed tantum quod illa veritas probari non possit expressis et evidentibus Scripturae sacrae, aut sanctorum Patrum sententiis: neque ulla efficaci ratione demonstrari, sed dumtaxat quod constet ex auctoritate Ecclesiae, cuius traditioni et definitioni suffragantur tum Scripturae, tum sanctorum Patrum oracula.
Aliam huius veritatis congruentiam subiicit Auctor sermonis de Cena apud Sanctum Cyprianum: nam agens de ablutione pedum, aperte significat Baptismum, Confirmationem, et Ordinem iterari non posse, quia imprimunt characterem. Baptismum repeti Ecclesiasticae prohibent regulae (scilicet in Canonibus Apostolicis 16. et 18.), et semel sanctificatis nulla deinceps manus alterum consecrans praesumit accedere. Nemo sacros ordines semel datos renovat: nec sacro delinitos iterum linuit, et conservat: nemo impositionem manuum, vel ministerio derogat sacerdotium, quia contumelia esset Spiritus sancti, si praecari posset, quin ille sanctificat.
Reponunt Haeretici 1. Baptismum non iterari, quia est ingressus in Ecclesiam. — Contra, exinde sequeretur quod ubi quis ab Ecclesia per apostasiam est egressus, iterum ad eam accedens deberet baptizari, quod militat adversus praefatorum Patrum, et veterem Conciliorum doctrinam.
Reponunt 2. Ideo non iterari, quia est spiritualis regeneratio purgans animum ab originali peccato. — Contra, dum quis cum effectu peccati mortalis baptizatur, nec regeneratur spiritualiter, nec peccatum originale dimittitur, attamen iterum dum tacti paenitet non baptizatur. Deinde, regeneratio spiritualis fit etiam per contritionem excitatam per Evangelii praedicationem, ut dicitur Apoc. 1. et ad Cor. 1. Per Evangelium ego vos genui: nihilominus sic geniti baptizantur. Denique, toties homo regeneratur, quoties amissam spiritualem vitam recipit; non tamen toties baptizatur.
Reponunt 3. In probanda characteris existentia fieri circulum vitiosum, ideirco enim dicimus tria Sacramenta imprimere characterem, quia non possunt iterari: et non possunt iterari, quia characterem imprimunt: sed haec ratiocinatio nulla est, ut constat ex Aristotele, lib. Priorum: ergo, &c.
Nego maiorem. Circulus enim vitiosus est dum fit in eodem genere causae: secus hic; nam impressio characteris est causa, cur Sacramentum non iteretur, et non iteratio est effectus illius characteris: unice sicut rationale non probatur a posteriori per risibile, et risibile a priori demonstratur per rationale, ita et character recte infertur per negationem iterationis, et iteratio per characteris impressionem.
Dices 1: Nulla apparet sufficiens ratio, propter quam videatur admittendus sacramentalis character: igitur frustra asseritur. Probatur antecedens: aut enim admitteretur tamquam dispositio ad gratiam, quod affirmari non potest, quia Sacramentum in voto susceptum confert gratiam independenter a charactere: insuper, inquit Doctor n. 16. cum in quolibet Sacramento conferatur gratia, in quolibet requireretur impressio alicuius characteris, ut esset dispositio praevia ad eiusmodi gratiam conferendam, quod falsum est: aut admitteretur ut distingueret baptizatum a non baptizato: at hoc videtur etiam inutile: tum respectu Dei, qui absque ullo prorsus signo novit homines qui et quales sint: tum respectu Beatorum et Angelorum, qui in divina essentia clarissime vident ac discernunt baptizatum a non baptizato: tum respectu nostri, quia cum illud signum spirituale sit, non potest a nobis percipi sensuum beneficio; tum in comparatione ad daemones et damnatos, cum enim signum istud sit ordinis supernaturalis, consequens est quod cognosci non possit ab intellectu operante dumtaxat ex naturae viribus; tum denique per ordinem ad officia et ministeria, ad qua huiusmodi Sacramenta suscipientes deputantur, siquidem illa deputatio fieri potest per solam denominationem extrinsecam, quemadmodum deputantur iudices ad ius cuique dicendum.
Respondeo, characterem censeri posse hominibus collatum per Sacramenta propter omnes fines assignatos: siquidem Deus hominem charactere insignitum sibi speciali iure vindicat, Beati enim in specialem custodiam assumunt viatores, in societatem fidei et Sacramentorum associant, et licet in se non sit sensibilis, tamen per causam, seu per Sacramentum semel collatum distinguit ab eo, qui tale Sacramentum non suscepit. «Beati etiam, inquit Doctor n. 1. et damnati possunt cognoscere hominem charactere insignitum, quem non cognoscerent eo modo, si tali charactere non notaretur; etenim character in beatitudine subsistit ad maiorem gloriam, et in damnatione ad maiorem confusionem.» Denique sicut qui deputantur ad diversa officia in domo cuiusdam Principis notari solent quibusdam signis, quibus eorum munia noscantur, ita homines qui per Baptismum recipiuntur in familiam Christi; per Confirmationem vero designantur tamquam milites ad profitendam fidem, et per Ordines donantur aliqua potestate circa corpus Christi verum, et mysticum; congruum, inquam, fuit ut peculiari charactere sacramentali ad eadem officia designarentur.
Dices 2: SS. Patres nomine characteris et mystici Christi signaculi seu sigilli, nihil aliud intelligunt, quam ipsum Baptismi sacramentum: igitur sacramentalis character non est aliquis effectus sacramenti. —
Distinguo antecedens: nihil aliud intelligunt, quam sacramentum Baptismi, quod est signaculum causaliter et efficienter, ut animae regeneratio, peccati mors et remissio, ordo: formaliter et per se, nego: nam illud signaculum dicitur imprimi, vel infigi credentibus, et ab eis portari, at quidem semper manens: at signum foris adhibitum non est eiusmodi, sed potius Baptismi effectus: nam ex Cyrillo Catech. 16. Spiritus sanctus obsignat animas in Baptismo. Ex Ambrosio, lib. 1. De spiritu sancto: Signamur in corpore, veritate tamen in corde signamur ut spiritus sanctus exprimat in nobis effigiem imaginis caelestis, ut sciamus cordis nostri magis hoc, quam corporis esse signaculum. Igitur illud signaculum in corde est quid internum, et a Sacramento distinctum.
Instabis. Character, de quo loquimur, est signaculum quoddam internum, et spirituale indelebiliter animae impressum: sed character, de quo loquuntur SS. Patres, maxime vero S. Augustinus, non est eiusmodi, nihilque est aliud, quam invocatio sanctissimae Trinitatis, ut constat ex sermone super gestis cum Emerito Caesariensi Donatistarum Episcopo: Ergo, inquit, quando venio ad fratrem meum, et corrigo errantem fratrem meum, attendo fidem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: iste est character Imperatoris mei, militibus, vel potius cum militibus suis ut hunc imprimerent eis, quos congregabant, castris eius praecipit dicens: Ite, baptizate gentes. —
Confirmatur, quia ibidem S. Augustinus docet, quod si Donatus, aut Paulus baptizassent in nomine suo, impressissent suum characterem: igitur nomine characteris impressi in Baptismo, nihil aliud intelligit S. Augustinus, quam ipsam invocationem sanctissimae Trinitatis, in cuius nomine et virtute confertur Baptismi sacramentum. Patet antecedens, ait enim ibidem: Quod est, inquit, quod dico? Desertor characterem suum non ferit. Donatus non baptizavit in nomine Donati: nam si Donatus, quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret, desertoris characterе infingeret. Et rursus ait infra, quod merito Paulus prohibuerit eos, qui dicebant: Ego sum Pauli, quia eius nomine baptizati non erant, et habebant alium characterem, nempe Patris, et Filii, et Spiritus sancti: Quid vultis, inquit, esse mei, et non potius cuius ego sum: agnoscite, advertite characterem vestrum, numquid in nomine Pauli baptizati estis?
Respondeo, impugnando maiorem, distinguendo minorem: Baptismus est character imprimens, concedo: impressus, nego: nam, ut eadem imago Regis, idemque character est in sigillo, et cera, sed in sigillo est imprimens, in cera vero est impressus: sic Baptismi sacramentum, maxime eius forma, est character imprimens; nam eius nota spiritualis imprimitur animae, qua nota character impressus appellatur. Hinc ipsemet S. Augustinus, Epist. 23. ait: Baptismi sacramentum apud haereticos valet ad conservationem, non ad aeternae vitae participationem. Nomine autem conservationis non intelligit gratiam sanctificantem, haec enim est vitae aeternae participatio; neque Baptismum, qui praeteriit: ergo necessum est, quod intelligat characterem. Unde tract. 1. in 1. Ioann. Epist. Videt, baptizatur quicunque, si habeat charitatem, et tunc dicit: Natus sum ex Deo: si autem illam non habeat, characterem impositum habet. Character autem ille non est Sacramentum ipsum, quippe cum non maneat: neque gratia, quia haec non acquiritur absque charitate: igitur, &c. Ad confirmationem dicam, sensum verborum S. Augustini esse, quod si Donatus aut Paulus in nomine suo baptizasset, illa nominum ipsorum vocatio praese tulisset speciem characteris imprimentis, revera tamen non fuisset character imprimens, quia character fuisset desertoris, non Imperatoris: qui unum subinde attulisset effectum; quocirca ait se deleturum, abiecturum, et anathematizaturum, si talem invenisset in homine ad unitatem accedente. Quemadmodum igitur in re monetaria, quando argentum vel aurum signatur Principis imagine, distinguendus est character imprimens in sigillo ferreo, et impressus in argento, vel auro: ita etiam in re Sacramentaria, quando anima in aliquo Sacramento charactere signatur, distinguendus est character imprimens in invocatione sanctissimae Trinitatis, et character impressus in anima suscipientis Sacramentum.
Dices 3: Omnis character est signum: sed nullum in anima potest esse signum, omne enim signum debet esse sensibile: igitur in anima nullus potest esse character. —
Distinguo maiorem: est signum analogice, et per aliquam similitudinem, quatenus videlicet id omne alicui configurat, et assimilat, aut ab alio distinguit, appellatur imago, figura, et signum, quemadmodum Filius dicitur character, et figura substantiae Patris, concedo; Sacramenta enim fideles invicem colligunt, Christo configurant, et eos ab infidelibus discernunt: est signum proprie dictum: rursus distinguo: ratione sui, et per se, nego, ut sic enim est aliquid insensibile: ratione sacramenti sensibilis, quod suscepit, concedo: novimus enim, et asserere possumus, aliquem insigniri charactere baptismali, quia compertum habemus, quod aqua sit ablutus in nomine sanctissimae Trinitatis.
Quaeres: Quare dumtaxat sunt tria Sacramenta characterem imprimentia?
Respondet Subtilis Doctor in 4. dist. 6. q. 10. n. 12. numerum characterum optime colligi et declarari ex proportione, quam habet status legis Evangelicae ad regimen politicum, secundum quod in familia Principis servantur quidam speciales gradus dignitatis, qui omnibus non conveniunt: Primus est associatio in familiam, qui convenit quidem omnibus servis Principis, et per quem ab aliis distinguuntur: secundus est militiae, seu militum deputatorum ad custodiam Principis, et Regni tutelam: tertius est Ministrorum, et dispensatorum, iuxta varios suos gradus. Servata hac autem proportione, Baptismus est per quem quis recipitur in familiam, Confirmatio in militiam, Ordo in ministerium et dispensationem. Caetera Sacramenta possunt esse communia omnibus aliis in Christiana familia existentibus, quae ut fiant evidentia et planiora, Doctoris verba libet hic attexere: «Dico, inquit, quod hoc potest patere per simile in politiis istis mundanis: nullus enim habet determinatum gradum in familia Regis, quia comedit vel bibit, nec quia post offensam dominus reconciliatur sibi, nec quia multiplicat personas in ista politia: nam isti actus communes esse possunt omnibus in quocumque gradu: sed alium gradu habet aliquis, quando recipitur in familiam domini; alium, quando ulterius proficit, et constituitur miles ad defendendum Rempub.: alium, quando constituitur ut supremus subdomino ad constituendos alios in gradibus determinatis in sua familia; utpote aliquis Senescallus generalis, et immediatus sub Domino, cui commissa est auctoritas universalis ad recipiendum aliquos in familiam Domini. Et ideo si esset nomen impositum, quod significaret gradum in familia, vel baliviam, non diceretur gradum, vel iugatum, vel quia rediit ad gratiam post offensam: sed diceretur tantum habere gradum, qui de populo esset assumptus in familiam domini: et ulteriorem gradum, qui in familia constitueretur tamquam praepositus ad recipiendum aliquos ad familiarem dignitatem, habere aliquis quia accedens ad mensam, vel quia conciliat et instituit inferiores instituendum. Sic in proposito, tria Sacramenta, scilicet Eucharistia ad nutritionem spiritualem, Matrimonium ad procreationem corporalem, Poenitentia ad reconciliationem annualem, in nullo certo gradu constituunt in Ecclesia, imo possunt esse communes omni membro Ecclesiae, in quosumque gradu. Sed primus gradus Ecclesiae, et quidem universalissimus, est recipi in familiam Christi, quod fit in Baptismo. Secundus specialis, in militiam ad defensionem fidei Christianae, quod fit in Confirmatione. Tertius, constitui in Patrem, et Pastorem ad introducendum alios in Ecclesiam, et ad dirigendum et instituendum eos, quod fit in Ordine. Et sicut in politia illa non congruit illas tres dignitates iterari, scilicet receptionem in familiam, promotionem ad militiam, et praelationem ad doctrinam, bene tamen iterari possunt nutritio, et procreatio, et reconciliatio: ita in proposito, tria Sacramenta non decet iterari: alia autem iterantur: et in non iterandis gradus non iterabilis acquiritur, et character dicitur: in iterandis autem non.» —
His concinit Catechismus Tridentinus, q. De sacram. in communi. n. 80. ubi ait: «Iam vero character hoc praestat, tum ut apti ad aliquid sacri suscipiendum, vel peragendum efficiamur, tum ut aliqua nota alter ab altero internoscatur. Ac Baptismi quidem charactere utrumque consequimur, ut ad alia Sacramenta percipienda reddamur idonei, et eo praeterea fidelis populus a Gentibus, quas fidem non colunt, distinguatur: idem autem in charactere Confirmationis, et sacri Ordinis licet cognoscere: quorum altero veluti Christi miles ad eius nominis publicam confessionem, et propugnationem, ac contra insitum nobis hostem, et spiritualia nequitiae in caelestibus armamur, atque instruumur, simulque ab iis, qui nuper baptizati, tamquam modo geniti infantes sunt, discernimur: altero vero tum potestatem Sacramenta conficiendi et ministrandi coniunctam habet, tum eorum, qui eiusmodi potestate praediti sunt, a reliquo fidelium coetu distinctione ostendit.»
Conclusio secunda. — CHARACTER SACRAMENTALIS NON EST RELATIO RATIONIS, NEC REALIS, SED FORMA REALIS ABSOLUTA. Haec videtur probabilior Subtilis Doctoris sententia, quidquid nonnulli minus honeste ipsi perperam affingant: quod ut appareat evidentius, placet Doctoris verba in 4. dist. 6. qu. 10. num. 18. exscribere. Ait autem: «Ad quaestionem potest dici, quod sicut non potest probari aliquam formam realem imprimi in susceptione Baptismi, aliam a gratia et virtutibus, et hoc neque per rationem naturalem, neque etiam per rationem evidentem ex creditis manifestis; ita non potest probari characterem, si ponatur forma realis, esse formam absolutam realem, vel respectivam, quia utrumque salvari potest, quod sit scilicet forma respectiva, sic ut iam ostensum est, vel quod sit forma realis absoluta. Si ponatur, non potest evidenter improbari: quaedam enim sunt satis rationabiliter concedenda de charactere, si ponatur esse, utpote quia est forma spiritualis impressa a Deo cuicumque suscipienti Sacramentum non iterabile: et quod ex institutione divina efficaciter significat gratiam illam Sacramenti, et quantum disponat ad eam, sicut declaratum est in quaestione praecedente. quia est in eodem susceptivo, ab eodem agente, et forma prior, et imperfectior, et quia sit indelebilis, cum non habeat causam meritoriam corruptivam. Et quod sit signum memorativum respectu susceptionis Sacramenti, quae praeteriit, et signum configurativum, idest signans obligationem animae ad Christum. Quod etiam sit forma assimilativa alteri suscipienti Sacramentum, et ab alio distinctiva, qui non suscipit.»
Ex his apparet, quam temere Subtili Doctori quidam cum Vasquezio 3. d. 151. c. 2. obloquantur, et cum temeritatis insimulent, quod dixerit characterem esse relationem rationis: imo longe non minus ab eius sententia recedunt, qui volunt ipsum asseruisse characterem esse relationem realem: nam si penitus ut rectus rerum aestimator et iudex inspiciatur Doctor, apparebit eum dumtaxat docuisse, quod utique propugnari posset sententia affirmans characterem esse relationem realem; probabiliorem tamen iudicat illam esse sententiam, qua contendit ipsum characterem esse formam absolutam de genere qualitatis: quam utique sententiam quasi suam propriam, ut assolet, postremo loco assignat et propugnat. Inde illam etiam propugnant celebriores illius Discipuli, Bassolius, huius quaest. 3. Mayronius, dist. 1. quaest. 5. art. 10. Rubionensis, quaest. 2. art. 2. Torillon, quaest. 3. dist. 3. con. 1, ut missam faciam omnes Modernos, qui cum doctissimo Scholiaste Cavellо eandem assertionem tuentur.
Probatur itaque Conclusio: in ea constituenda est characteris essentia, quod magis conducit ad illius dignitatem et efficacitatem: at ita est de sententia, qua affirmat illum consistere in aliqua forma reali absoluta: igitur, &c.
Maior patet: siquidem Sacramentorum effectus ea maiori commendatione celebrandi sunt, qua possunt, absque ulla contradictione et repugnantia: hoc enim maxime confert ad dignitatem Christianae Religionis, et Dei bonitatem erga homines celebrandam.
Minor vero probatur: forma realis absoluta est multo perfectior, quam quaelibet respectiva, ut norunt Philosophi: siquidem relationes sunt exilioris ac tenuissimae entitatis, magisque dependent, quam formae accidentales absolutae, siquidem haec dumtaxat dependent a subiecto cui inharent: illae vero non solum dependent a subiecto, sed etiam a fundamento et termino. —
Deinde, relatio per se non producitur, sed resultat ad alterius productionem, ut similitudo inter duos parietes albos: at character per se primo producitur, ut dictum est in praecedenti Conclusione, ubi probatum est quaedam Sacramenta producere et imprimere characterem immediate in eo, qui cum fictione, et tamen valide suscipit Sacramentum aliquod imprimens characterem: non potest autem illius Sacramenti assignari alius terminus, aut effectus, quam ipse character; quandoquidem eo in casu non producatur sacramentalis gratia: igitur character est aliqua forma realis absoluta —
Denique, si esset relatio, maxime vel rationis, vel realis: sed neutrum recte potest affirmari. Non primum: tum quia Concilia et SS. Patres asserunt characterem esse signum spirituale animae impressum: sed haec de ente rationis verificari non possunt, utpote cum non imprimatur animae, sed tantum obiective sit in intellectu: tum quia Deus est praecipuus auctor sacramentalis characteris: sed Deus non est auctor entium rationis; absit enim, ut dicamus Deum aliter concipere rem a parte rei, quam sit: tum quia homo per characterem signatur, et revera distinguitur ab alio, qui huiusmodi charactere non insignitur: sed ita signari non potest per ens rationis: quomodo enim illa relatio rationis, et extrinseca denominatio posset esse signum, quo unus prae alio deputatur ad sacras actiones, et facultatem habeat illas exercendi, cum nihil ponat in homine, nec per se sit cognoscibilis? Tum denique quia character est indelebilis: at ens rationis non potest dici indelebile, cum tantum existat per intellectus fictionem, quae facillime evanescit: igitur character non potest censeri relatio rationis.
Probabilius est pariter illum non esse relationem realem: etenim esset vel intrinsecus, vel extrinsecus adveniens. Non quidem prima: haec enim postulat fundamentum proximum, et terminum realiter existentem: sed character Baptismi, et Ordinis v. g. impressus Apostolis, non habuit aliquando terminum actu existentem, puta in triduo mortis, quando Christus non erat. Nihil etiam assignari potest, quod sit illius fundamentum proximum. si quid enim esset, maxime actualis susceptio Sacramenti: sed haec censeri non potest fundamentum proximum characteris, quia impossibile est relationem actu subsistere non subsistente amplius illius fundamento proximo: sed character subsistit, utpote cum sit indelebilis, etiam transacta actuali susceptione Sacramenti; igitur illa Sacramenti susceptio non potest censeri fundamentum proximum illius characteris. Concludendum est ergo, quod character sit forma absoluta. —
Non etiam est relatio extrinsecus adveniens: licet enim in homine baptizato, ordinato, et confirmato, ex actione sacramentali, qua baptizatus, confirmatus, et ordinatus est, maneat relatio extrinsecus adveniens ipsius hominis ad ministrum talium Sacramentorum; haec tamen relatio non potest dici character; alioqui ex actione aliorum Sacramentorum sequeretur etiam imprimi characterem, quippe cum ex illa actione eiusmodi relatio exurgat. Quod utique probatur, quia illa relatio, qua manet ex applicatione Baptismi, v. g. non est aliud, quam denominatio baptizati: atqui similis relatio, seu denominatio nutriti, absoluti, sanati, et coniugati, manet ex applicatione Eucharistiae, Poenitentiae, Extremae Unctionis et Matrimonii: igitur, &c.
Quaeres: Ad quam speciem qualitatis spectet character?
Respondet Doctor, loco supra laudato n. 15. posse revocari ad primam, vel ad secundam speciem qualitatis, nempe vel ad habitum, vel ad potentiam, ait enim Doctor: Respondeo ergo, quod si character ponatur accidens absolutum, potest poni in secunda specie qualitatis, vel etiam in prima: neutrum istorum potest evidenter improbari; quod utique sic probat:
Si character non posset reduci ad secundam speciem, maxime quia ad illam speciem solum pertinent ea, quae habent rationem potentiae naturalis; ac proinde cum character sit qualitas supernaturalis, non potest ad illam spectare: sed haec ratio nulla est; quia, inquit Doctor, quamquam Philosophus complexus fuerit sub hoc membro solas qua- litates naturaliter activas, tamen, inquit, potentia supernaturalis, si est absoluta, et non accidentalis, et spiritualis, bene potest pertinere ad idem genus intermedium cum habitu naturali. — Similiter si revocetur ad primam speciem, nempe ad habitum, quia est difficile mobilis, non poterit improbari; si enim quid obesset, quominus character posset revocari ad habitum, maxime quia habitus datur ad faciliter operan- dum, character vero, cum sit supernaturalis, datur ad simpliciter ope- randum; vel quia character est dispositio ad gratiam, ac subinde non est habitus; vel quia habitus est determinatus ad unum agendi mo- dum, bonum aut malum, quia non possumus habitibus indifferenter uti, nullus enim uti potest male virtutis habitu, nullus bene habitu vitii: character autem ad utrumlibet est indifferens, nempe ad bene et ad male operandum: quidam enim utuntur charactere sacramen- tali bene, religiose, et pie; nonnulli autem male, sacrilege, et impie: sed hae rationes nullae sunt. Non quidem prima: quia, inquit Doctor num. 16. potest habitus supernaturalis, ut est forma supernaturalis, difficile mobilis, esse principium agendi, vel resistendi corruptivo, et sic habere rationem potentiae supernaturalis; unde licet habitus natu- ralis dicat dumtaxat facilitatem, non autem potentiam, tamen habitus supernaturalis, quatenus est forma spiritualis immobilis, potest habere rationem habitus; prout vero est principium, quo possumus elicere actum supernaturalem, dici potest potentia. Non etiam secunda: quia, inquit Doctor ibidem, bene potest esse unus habitus dispositio ad alium, sicut secundum distinguentes habitum principii ab habitu conclusionis, habitus principii disponit ad habitum conclusionis; nec tamen inde se- quitur, quod sit dispositio, quatenus haec distinguitur contra habitum in prima specie qualitatis; haec enim dispositio est qualitas facile mo- bilis, et ut sic distinguitur ab habitu, quatenus est qualitas difficile mobilis a subiecto, qualis est character. Non etiam tertia, quia, in- quit ibidem, aliquis potest esse actus indifferens; sicut enim ex fre- quententer repetitis actibus bene agendi aequiritur habitus inclinans ad bene agendum, et ex frequentatis actibus male agendi comparatur ha- bitus inclinans ad male agendum, sic ex frequentibus actibus absolute agendi, acquiritur habilitas ad eliciendum actum, qui nec sit bonus, nec malus. Quod utique probat hoc exemplo: potest enim aliquis fre- quenter considerans geometriam habere facilitatem magnam ad con- siderandum conclusionem in illa scientia: at nec ibi est habitus bonus aut malus, sicut nec actus, ex quo generabatur: sic et in habitu super- naturali potest esse.
Conclusio tertia. — PROBABILIS EST CHARACTEREM IM- MEDIATE ET FORMALITER INESSE VOLUNTATI, MEDIATE AU- TEM ET REALITER IPSI SUBSTANTIAE ANIMAE. Haec est Doctoris in 4. d. 6. quaest. 10. num. 1. ubi ait: Dico ergo ad quaestionem, supponendo... de gratia. quod est idem cum charitate, et per consequens est primo in po- tentia. scilicet in voluntate: et ulterius quod ista dispositio ad for- mam est in eodem susceptivo cum forma, character autem, si ponatur inesse, convenienter ponitur dispositio ad gratiam sacramentalem...: ergo congruum est ponere characterem formaliter in voluntate. Ita Doctor: in quibus verbis signanter dicit esse congruum: nam ra- tiones quas profert ad eiusmodi assertionem probandam non evincunt omnino necessitatem, sed solum maiorem quandam convenientiam. Probat itaque primo: Convenientius est, quod dispositio consti- tuatur in eodem subiecto proximo, in quo recipitur forma, ad quam disponit: sed character est dispositio saltem moralis ad gratiam, quae formaliter et immediate in voluntate residet, ut probatum est in Tra- ctatu praecedenti: igitur, etc. Maior ridetur manifesta ex Physica: di- spositio enim cum debeat amovere obstacula, quae obessent introdu- ctioni formae, cumque praeparare debeat subiectum ad formae receptio- nem, oportet quod illa reperiatur in eodem subiecto, in quo forma est recipienda. Minorem supponit Doctor probatam, quaest. 9. n. 18. ubi inquirendo de charactere, et sibi obiiciens, quod dispositio potest esse ex parte passi vel agentis: respondeo, non agentis, inquit, quasi sit quoddam agens medium inter primum agens, et passum: non enim pono characterem habere aliquam virtutem activam respectu gratiae cau- sandae: sed dum assistit illi, tamquam signum incisibile ad cau- sandum gratiam, quum signat, recedente impedimento, sive obice inhaerente. Est ergo dispositio ex parte susceptivi, quia est forma prior, sub qua recipitur forma posterior, non simpliciter necessario, sed necessario comparando ad potentiam ordinariam agentis causantis utramque firmam. Quibus Doctor significat, quod etiamsi character et gratia non habeant ullam inter se necessariam connexionem ex na- tura rei, habent tamen in morali aestimatione; quia character ordinatur ad gratiam conferendam, tam per Sacramentum, per quod ipse impri- mitur, quam per alia Sacramenta, maxime si loquamur de charactere baptismali; quia per illum capaces efficimur aliorum Sacramentorum: non enim est ratio cur character esset indelebilis, et redderet Sacra- mentum non iterabile, nisi subordinaretur gratiae tanquam forma prior: neque proprie potest subsistere configuratio animae, et imaginis, qua principaliter fit per gratiam in solo charactere, nisi diceret ali- quem ordinem ad gratiam; neque obligatio, quae sequitur ad talem configurationem ad Christum, potest abstrahere a mediis, per quae debet impleri, nempe a gratia actuali, vel habituali: igitur necesse est, quod habeat quandam connexionem saltem moralem cum gratia, ad quam est dispositio. Probat secundo: Omnis obligatio ad opus morale spectat ad volun- tatem: sed character baptismalis v. g. inducit obligationem animae ad Christum, ut servet Legem Christianam: haec autem obligatio est ne- cessitas moralis operandi: ac subinde inclinatio quaedam ad ipsam ope- rationem, non secus ac lex, seu praeceptum, aut votum, quae dicuntur inclinare ad operationem, quatenus opponuntur libertati operandi, vel non operandi, et faciendi hoc aut illud: similiter character Confirma- tionis inducit obligationem militiae, et confessionis fidei, item chara- cter Ordinis est principium operandi; est enim potestas activa: omnis autem obligatio moralis maxime spectat ad ipsam voluntatem: igitur
Character inducit obligationem moralem operandi, potius debet esse in voluntate immediate, quam in ipsa anima substantia, quae per se non est operativa, aut in intellectu, qui ex se non est rapax actionis moralis. Deinde, character est potestas, sive signum potestatis susci- piendi ea, vel trahendi quae pertinent ad cultum divinum: atqui ad virtutem Religionis, quae est in voluntate, pertinet expendere et peragere quae pertinent ad cultum divinum: igitur signum talis pote- statis debet etiam reponi in voluntate. Confirmatur, quia Sacramenta pertinent ad Religionem: ergo et effectus ille, qui deputat hominem ad cultum divinum, qualis est character, etiam spectare debet ad Reli- gionem. Concludendum est ergo, quod character immediate et forma- liter sit in voluntate; realiter autem in ipsa animae substantia, cum qua ipsa voluntas identificatur: quemadmodum gratia et charitas in- sunt ipsi voluntati tamquam formae illam afficientes et perficientes in ordine ad operationem: realiter autem insunt ipsi animae substantiae, cum qua voluntas est indistincta realiter.
Dices 1. Character non ordinatur ad operandum, sed duntaxat ad perficiendam et signandam animam: ergo potius animae substantiae, quam inesse debet ipsi alicui facultati. — Distinguo antecedens: non ordinatur per se et effective, concedo: per aliud et dispositive, nempe ratione gratiae operativae, ad quam disponit, seu ministerii et officii, ad cuius impletionem obligat, nego.
Dices 2. Substantia animae est subiectum potentiae, cui videlicet facultates animae inexistunt, potentia autem non potest esse subiectum alterius potentiae: atqui, ut diximus, character revocari potest ad se- cundam speciem qualitatis, quae est potentia: igitur non potest exi- stere in aliqua facultate et potentia animae. — Distinguo primam partem maioris: substantia animae est subiectum potentiae naturalis, quae ab ipsa fluit, veluti proprietas ipsi connaturalis, et ipsi realiter identificata, concedo: potentiae, quae sit accidens supernaturaliter ab ipsa anima realiter distinctum, nego. Similiter distinguo alteram partem eiusdem maioris: potentia non est subiectum alterius potentiae sul- stantialitatis, et realiter sibi identificatae, concedo: accidentalis, et ab ea realiter distinctae, nego. Et sic distincta minore, neganda est con- sequentia: alioqui sequeretur, nullum habitum virtutis esse reponendum in ipsa voluntate.
Dices 3. Character est quoddam lumen spirituale: sed omne lumen spectat ad intellectum: igitur et character. Maior constat ex S. Dio- nysio, lib. De Ecclesiastica Hierarchia, cap. 2. ubi ait:
Divina beatitudo hominem adductum ad Baptismum in sui participationem, seu commu- nicationem recipit et admittit, ac proprii luminis, instar signi cuiusdam, ipsum participem facit, intimum Dei reddens, et consortem munerum, ordinis sacri, quorum sacra est tessera summi Sacerdotis, datum accedenti signaculum, etc.
Hoc autem signaculum nihil est aliud, quam character, quem lucem ac lumen appellat: igitur, etc. — Distinguo maiorem: character est lumen spirituale, ordinatum ad propriam illu- minationem habentis characterem, nego: ad illuminationem aliorum, ut nempe per characterem cognoscant, me esse deputatum domesticum, aut militem, vel ministrum Christi, credo. Tale autem lumen non debet esse in intellectu: sic enim characteres et insignia servorum alios illuminant, seu deducunt in notitiam, quod sint servi talis vel talis domini, nec tamen illae servitutis notae et characteres debent esse in intellectu.
Conclusio quarta. — CHARACTER SACRAMENTALIS EST IN- DELEBILIS ET INAMISSIBILIS. Hanc veritatem sic probat Doctor dist. 6. q. 9. n. 20. ubi ait:
Licet multipliciter dicatur de indelebilitate cha- racteris, nec sit multum utile recitare: breviter dico, quod nulla forma potest esse in anima alia ab anima, quam non possit Deus de potentia absoluta delere, sicut posterius a priori, quia in hoc nulla potest inveniri contradictio. Sed character, si ponatur, hoc modo est indelebilis, nec potest deleri hoc modo: quia nec virtute alicuius creaturae. Patet, quia est forma supernaturalis. Nec potest virtute divina deleri de potentia eius ordinata, quia ordinavit nullam formam supernaturalem delere, nisi propter aliquod demeritum inha- rens animae respectu autem characteris delendi nulla potest esse causa demeritoria; cum enim imprimitur in actu peccandi morta- liter, nihil potest demereri ipsum tolli.
Quibus Doctor aperte signi- ficat, characterem sacramentalem de via ordinaria esse indelebilem. Quam utique veritatem aperte tradunt Concilia Florentinum et Tri- dentinum, ut constat ex eorum decretis Conclusione prima laudatis, quibus significatur illum characterem indelebiliter inesse animae. Constat pariter ex SS. Patribus, qui appellant signaculum istud indissolubile, maxime ex S. August. lib. 2. Contra Parmenianum, c. 13. ubi ait: Non minus haerent Sacramenta Christiana, quam corporalis militiae nota, quae quondam imprimebatur carni... et Sacramentorum sanctitas inviolabilis et impolluta manet in bonis ad praemium, in malis ad iudicium. Suadetur etiam ratione congrua: Conveniens enim fuit, ut ille cha- racter esset omnino indelebilis, nec ullo peccato posset evacuari: enim- vero si potestas Ordinis, quae significatur per characterem, posset de- periri per aliquod peccatum, consequens esset, quod homines plerumque forent dubii, an valide Sacramenta susciperent, cum nullum habeant indicium, utrum Sacerdotes, a quibus suscipiunt Sacramenta, sint in statu gratiae, nec ne: quod revera vergeret in magnum fidelium detri- mentum.
Dices 1. Si aliquis character esset indelebilis, maxime Ordinis: at ille per peccata et nefaria scelera deleri potest: igitur, etc. Maior constat. Minor vero probatur: Character Ordinis est potestas admini- strandi et gerendi ea, quae peculiariter ad cultum divinum, Sacra- mentorum administrationem, et publicum Reipublicae Christianae regi- men spectant: sed illa auctoritas per peccatum ita amittitur ut quid- quid a Ministris nefariis gestum est, tamquam irritum, et nullum ab Ecclesia reprobetur: igitur, etc. Probatur minor ex plurimis actis, et exemplis: maxime vero Photii Constantinopolitanae Sedis Episcopi, Maximi Cynici eiusdem urbis Antistitis, Proculi Massiliensis Praesulis, Ebbonis Archiepiscopi Rhemensis, quorum ordinationes et eccle- siastica munia prorsus irrita ac nulla declarata sunt. — Primo qui- dem irritam et nullam esse pravi Ecclesiae Ministri auctoritatem con- stat exemplo Photii, cuius ordinationes et ecclesiastica munia reprobantur et irritantur. Is enim cum Barde Eunuchi artibus, a Gregorio Syracusano Episcopo iam excommunicato Constantinopolitanus Patriar- cha esset consecratus, detruso primum in carcerem, et postmodum in exilium eiecto legitimo Episcopo Ignatio, Synodus Romana coacta est a Nicolao I Summo Pontifice, in qua contra Photium haec sententia lata fuit: sit omni sacerdotii honore et nomine alienus, et omni Cle- ricatus officio orbatus. Et idem Pontifex hanc quoque sententiam ad- versus eum emisit: Eos vero, quos Photius Neophytus, et Constanti- nopolitanae sedis invasor in quolibet Ecclesiastico ordine provexit, omni Clericali officio privamus. Alia his similia habes eiusdem Sum. Pontif., Ep. 1. et Epist. 1. qua est ad Michaelem Imperatorem, ubi scribit, quod nihil Photius a Gregorio accepit, nisi quantum Gregorius habuit: nihil autem habuit: nihil dedit. Idem etiam decrevit Adrianus II. sum- mus Pontifex, ut legimus Act. 3. Synodi 8. Oecumenicae, in qua de ordinatis a Photio sic habet: Quae quidem Photius in gradu quolibet, ordinasse putatus est, ab Episcoporum numero et dignitate, quam usurpare et ficte dedit, merito sequestramus. Cuius rei triplicem ra- tionem subiungit: primo, quod Photius sit similis Maximo Cynico, qui, ut mox dicemus, nullam Episcopalem auctoritatem habuisse: secundo, quod ita decretum est a Nicolao suo Praedecessore: tertio, quod ordinatus est ab excommunicato, qui nihil habuit, nihil dedit, nisi forte damnationem, quam sequentibus propinarit. — Unde in Con- cilio IV. Constant., Can. 1. haec habentur:
Amore principatus, utpote quamdam malam radicem exortorum in Ecclesia scandalorum, radicitus excidentes, eum, qui temere et praevaricatorie ac irregu- lariter veluti quidam gravis lupus, in Christi ovile insiliit, Photium scilicet, qui mille tumultibus et turbationibus orbem terrae replevit, iusto decreto damnamus, promulgantes numquam fuisse prius, aut nunc esse Episcopum; nec eos, qui in aliquo Sacerdotali gradu ab eo consecrati vel promoti sunt, manere in eo, ad quod provecti sunt. Insuper et eos, qui ab illo consuetas orationes ad praepositurae promotionem susceperunt, ab eiusmodi patrocinio coercemus; sed et Ecclesias, quas, ut putatur, tam Photius, quam ii, qui ab ipso con- secrati sunt, dedicaverunt, vel si commotas mensas stabiliant, rursus dedicari, et inthronizari, atque stabiliri decernimus; omnibus ma- xime, quae in ipso, et ab ipso ad Sacerdotalis gradus acceptionem, vel damnationem acta sunt, in irritum ductis.
Habet Concilium. Sed si Photius non censetur Episcopus, quia a Gregorio excommu- nicato fuit ordinatus, et si omnia, quae gessit ipse Photius, irrita sint, quia intrusus fuerat in Sedem Constantinopolitanam, et postmodum excommunicatus, consequens est, quod character et auctoritas Epi- scopalis in homine notorio et excommunicato desinat: igitur, etc. — Idem constat exemplo Maximi Cynici, qui cum a nonnullis Aegypti Episcopis pecunia corruptis furtiva electione Episcopus Constantino- politanus constitutus esset, ita de illo et eius ordinationibus pronun- tiavit Concilium primum Constantinopolitanum Can. 6. his verbis:
De Maximo Cynico Philosopho, propter indisciplinationis eius doctrinam, quae Constantinopoli orta est, statutum est, ut neque Maximus fuisse, aut etiam esse putetur Episcopus, neque hi, qui ab eo sunt ordinati, qualemcumque gradum Clericatus obtineant, omnibus scilicet, quae cireum, vel ab eo gesta sunt, in irritum revocatis. — Tertia eadem ve- ritas apparet ex Proculo Massiliensi: cum enim in Concilio Taurinensi, seu Taurinatensi celebrato an. 397. declaratum esset canone primo, quod Proculus Massiliensis Episcopus Civitatis gereret se tamquam Metropolitanum Ecclesiis, quae in secunda Provincia Narbonensi po- sitae videbantur, Zosimus Sum. Pontifex post 20. circiter annos, tale iudicium Synodale irritavit, sicut constat ex variis eius epistolis, ma- xime ex 6. ad Carthaginensem Episcopum, ubi Ordinationes duorum Episcoporum, nempe Universi et Terentii a Proculo factas, irritas declarat. Et Epist. 1. ad Episcopum Arelatensem damnat Proculum, quod talia esset aggressus. Cum autem necdum Proculus acquiesce- ret, scripsit Epistol. 11. ad Massilienses, in qua inter caetera scribit: Cum ipse Proculus iam non sit Episcopus, quae Episcoporum sunt facit, et humanus largitor aliis se dicit posse praestare, quod datum sibi aliquando immerito gerere non potuit, etc. Sed si Episcopus da- mnatus desinit esse Episcopus, et Sacerdotes ab eo ordinati careant sacerdotio, consequens est, quod illius character et auctoritas desinat, ac subinde non est indelebilis. — Constat quarto, exemplo Ebbonis quondam Rhemensis Archiepiscopi, cum an. 835. tempore Gregorii Papae quarti, in conventu Episcoporum in Theodonis villa habito, Episcopatu se abdicasset propter nonnulla crimina, de quibus accu- sabatur, maxime vero, quod fuisset promotor depositionis Ludovici Pii Imperatoris: nihilominus autem post suam depositionem, regnante Lothario Ludovici filio, in suam sedem restitutus esset per Synodum Episcoporum Provincialium, et plures in ea Ecclesia Clericos ordi- nasset; ab ea demum Caroli Regis auxilio, a Galliarum Episcopis amotus, et depositus est, eique adhuc viventi Hincmarus fuit substi- tutus: cum autem Hincmarus post obitum Ebbonis, quos ipse ordi- naverat Sacerdotes et Clericos, nollet admittere, Galliarum Episcopi celebrarunt Concil. Suessionense, an. 853. tempore Leonis Papae, in quo damnarunt omnes ordinationes ab ipso Ebbone post depositionem fa- ctas et eas irritas ac nullas declararunt, ut refert Flodoardus, lib. 3. Hist. Rhem., c. 11. ubi totius acta huius Concilii enarrat. Igitur his omnibus constat quod Episcopalis character et auctoritas non sit in- delebilis et inamissibilis: quippe cum per crimina, aut depositionem Episcopi desinat. — Nego consequentiam, et ad primum exemplum dico, revera ordinationes a Photio factas fuisse validas, non tamen licitas, propterea quod contra Ecclesiae Canones Photius fuisset ordi- natus: nam, ut ait Nicetas apud Baronium ad an. 857.
Photius homo gloriae appetentissimus, sex diebus ex laico transformatus est in Patriarcham, nimirum prima die ex laico factus est Monachus, secundo efficitur Anagnostes, tertio Subdiaconus, quarto Diaconus, quinto Presbyter, sexto denique Patriarcha, sedem conscendens, pa- cem populo annuntiavit nihil pace dignum cogitans. Consecratus est autem per Gregorium Syracusanum Episcopum Ignatii perduel- lem, excommunicatum, et e trono eiectum; usus est autem ministris Petro Sardorum Episcopo, qui cognominabatur miser, et Eu- lapio Apameae Episcopo. At ista denotant quidem illicitam fuisse consecrationem Episcopalem Photii, non vero invalidam.
Unde licet ab eo ordinati numquam potuerint licite exercere munia susceptiordinis, a cuius executione suspensi erant, quod ordinem suscepissent ab eo, qui in aliena Dioecesi, et non sua sine Episcopi illius loci as- sensu, manus impositionem dederat; tamen valide fuerunt ordinati, et ordinis characterem susceperunt. Quod autem Photii ordinatio fue- rit valida, constat ex Epistola Ioannis VIII summi Pontificis ad Ba- silium et Alexandrum Imperatores, in qua approbat restitutionem ipsius Photii in Sedem Constantinopolitanam, mortuo Ignatio: Vos, inquit, statutis Apostolicis non praeiudicantes, nec Beatorum Patrum regulas resolventes, eundem Photium satisfaciendo misericordiam coram sy- nodo secundum consuetudinem postulantem in charitate dilectione Fra- trem, in Pontificali officio Comministrum, in Pastorali magisterio Conso- rtrem, pro Ecclesiae Dei pace, atque utilitate, invito Christo furante recipimus, atque habemus. Id autem fieri posse probat exemplis, tum Donatistarum, tum Bonosianorum, quos constat absque ulla reordina- tione receptos fuisse in honoribus et muniis. — Nec obstat quod a plurimis redarguitur Ioannes, quod ita facilem se praebuerit erga re- stitutionem Photii, qui postmodum Ecclesiae Romanae hostis intensis- simus fuit, et auctor schismatis ac defectionis Graecorum a Latinis; nemo enim hactenus eum culpandum putavit, quod eum iudicaverit recipiendum absque reordinatione. — Idem dicendum de ordinationi- bus ab ipso factis; nam Formosus Papa scribens ad Stylianum Neo- casareae Euphratesiae Provinciae Episcopum, qui supplicem se gerebat pro Photio, inter caetera scribit: Cum his, qui a Photio fuerant ordi- nati, misericorditer nos gerentes, decrevimus, ut oblatis libellis se de- liquisse fateantur, et paenitentia veniam deprecentur, pollicentes se numquam tale quid commissuros. Quibus approbat eorum receptionem, cum paenitentia quidem, sed absque nova ordinatione. — Idem dicen- dum ad exemplum de Maximo Cynico: quippe cum Adrianus secun- dam epistolam ad Ignatium scribat, Photii ordinationem in omnibus esse simillimam ordinationi Maximi; utpote cum utraque fuerit illi- cite facta, licet valide. — Nec obstat, quod uterque dicatur non Epi- scopus: haec enim dicta sunt ad communem vulgi intelligentiam, non ad doctrinae rigorem; simili pene ratione, qua veri Sacerdotes non dicuntur impii, et Sacerdotii suis actionibus violatores, non quod Sa- cerdotii dignitatem, gravitatem, auctoritatem, statum, perfectionemque non assequantur, qui turpibus facinoribus conscientiam suam inacu- lant; sed quod Sacerdotii leges non servent: quomodo vulgo negan- tur esse consules, qui Reipublicae non consulunt, medici qui aliis non medentur, Doctores qui docendis aliis nullam operam insumunt, Reges qui Regis munia aspernantur. Quas et similes phrases, imo et duriores ad vitiorum insectationem dici posse, nemo inficiabit. — Ad exemplum Proculi Massiliensis dico, eum ideo a Zosimo dici non Episcopum, non quod revera non habuerit characterem et auctorita- tem Episcopalem, sed quod illicite et contra Canones illam prae- fecturam Metropolitani ambiret; quod enim revera hic semper verus fuerit Episcopus, aperte constat ex S. Hieronymo, Ep. 1. ad Rusticum, ubi scribit: Habes isthic sanctum et doctissimum Pontificem Chro- matium, qui viva et praesenti voce nostras schedulas superet, quoti- dianisque tractatibus iter tuum dirigat, etc. Insuper reperitur cum S. Am- brosio subscripsisse in Concilio Aquileiensi an. 381. Quando itaque Proculus dicitur non esse Episcopus, vel ordinati ab eo removentur a quocum- que gradu Ecclesiastico, vel dicuntur carere Sacerdotio, haec omnia intelligenda sunt, non de privatione characteris in conferente Ordines, aut suscipientibus: sed de privatione bonorum graduum et officio- rum. — Ad quartum dico, quidquid a Synodo Suessionensi instigante Hincmaro determinatum fuerat contra Clericos ab Ebbone ordinatos, id omne ab Apostolica Sede fuisse damnatum et reprobatum, sicut apparet ex Epist. 16. et 17. Nicolai Sum. Pontificis. Ex quibus constat, quod cum Hincmarus pro confirmatione huius Concilii iterata legatione egisset apud Leonem IV. nihilque ab eo impetrasset, Benedictum Leo- nis successorem falsis narrationibus induxerit, Synodique confirmatio- nem subreptitie obtinuerit, sed sub hac forma tantum conditionata: si ita est, etc. — Refert ibidem Nicolaus Pontifex, quod cum Benedictus Papa per epistolam suam voluntati Hincmari non plane satisfecisset, ille quaedam eidem epistolae addiderit, quaedam vero pro suo arbitratu ab ea sustulerit. — Inde, quod idem Nicolaus ad calcem Epist. 16. declarat quod licet omnia, quae adversus Ebbonem proponebantur, es- sent vera, nihilominus Clerici ab eo ordinati, cum humilitatem et obedientiam exhiberent, cum suis honoribus essent recipiendi. Quia Ebbo, qualiscumque fuerit, nullum prorsus ipsis offendiculum intulit. Quod utique confirmat exemplo Maximi, qui licet Neophytus, et re- prehensibiliter fuisset ordinatus, tamen S. Leo noluit eum ab Episco- pali dignitate repelli. Et ex Epist. Anastasii II qui rescribens ad Anastasium Imperatorem, ait, quod mali bona ministrando, sibi tan- tummodo noceant, nec Ecclesiae Sacramenta commaculent. Tandem ex ipsius Concilii Suessionensis Actis, neconon et ex iis, quae post- modum pro eorundem Clericorum ab Ebbone ordinatorum gesta sunt, evidenter constat eiusmodi Clericos suis tantum gradibus pulsos, et a suorum Ordinum ministratione suspensos. Constat, inquam, ex Con- cilio Suessionensi, confirmat enim, quod ante ab Hincmaro factum fuerat: quid autem illud sit, apparet ex petitione eiusmodi Clerico- rum, qui ex libello supplici oblato eiusmodi Concilio, inquiunt: Mi- sericordiam petimus nobis a vestra paternitate impendi de admini- stratione ordinum Ecclesiasticorum, ad quos a Domino Ebbone quondam provecti, a vestra autem auctoritate suspensi sumus. — Constat pariter ex gestis pro eorum restitutione; Nicolaus enim Sum. Pontifex, nihil aliud Hincmaro, et aliis Galliae Episcopis praecipit, nisi ut tales Clerici in suis gradibus restituantur: unde quando in eodem Concilio dicitur, actione quinta: decretum est, ut quidquid in ordinationes Ecclesiasticas idem Ebbo post suam damnationem egerat praeter sacrum Baptisma, habeatur cassum, et irritum: hoc intelligen- dum est, quantum ad honorem et gradum, a quo suspensi censeban- tur illi Clerici ab Ebbone ordinati. Eadem ratione accipiendum est id, quod subiicitur post actionem sextam, de Alduino, qui dicitur Presbyteratum accepisse per saltum a Lupo Catalaunensi Episcopo, quia antea Diaconatum ab Ebbone acceperat: mens enim Concilii non est quod Alduinus ille non fuerit revera Diaconus, sed quod re- cipiendo characterem Diaconatus, non potuit accipere gradum et honorem illius ordinis; unde cum illo agitur eodem modo quantum ad executionem ministerii, ac si revera per saltum fuisset promotus.
Urges. Ipsimet summi Pontifices aliquando improbarunt ordi- nationes a suis praedecessoribus factas, et ab eis ordinatos iterum or- dinandos esse censuerunt: igitur non existimabant Sacramentum Or- dinis imprimere characterem indelebilem. Probatur antecedens: Primo quidem exemplo Stephani IV summi Pontificis, qui an. 769. convo- cato Romae Concilio ex selectissimis Galliae, Germaniae, et Italiae Epi- scopis, irritas declaravit omnes ordinationes factas a suo praedecessore Constantino. Quam utique irritationem ratam habuit Concilium, ut legitur in eius Actis, quod etiam refert Anastasius Bibliothecarius, qui loquens de isto Concilio Romano, In eodem, inquit, Concilio pro-
mulgatum est, ut qui Episcopi ex Presbyteris, sive Diaconis ab eo or- dinati fuerant, in primum honoris sui gradum reverterentur, etsi pla- cabile fuisset omni populo civitatis suae, denuo decreto facto electionis, more solito cum Clero, et plebe ad Apostolicam reissent Sedem, ut ab eadem S. Stephano Papa benedictionis susciperent consecrationem.
Addit idem statutum fuisse de Presbyteris, et Diaconis, et statim subiungit: Illico Episcopi illi revertentes in primo honoris gradu, electi denuo a Clero, et plebe, cum solito decreto ad sedem Apostolicam properantes, ab eodem sanctissimo Papa consecrati sunt. Et tandem concludit: Ita enim in eodem Concilio statutum est, ut omnia quae idem Constantinus in Ecclesiasticis Sacramentis, ac divino cultu egit, iterari debuissent praeter S. Baptisma, nec S. Chrisma.
— Constat secundo exemplo Ste- phani VI; cum enim Formosus eius Praedecessor plures ordinasset sive Episcopos, sive Presbiteros, Stephanus, congregato Romae Concilio, non modo eos omnes deposuit, sed etiam iterum ordinavit, ut refert Luithprandus, lib. 1. cap. 8. ubi scribit, Cunctos, inquit, quos ipse or- dinaverat, gradu proprio depositos iterum ordinavit. Tum, quod For- mosus antea fuerat excommunicatus a Ioanne VIII. Tum, quod contra Canones relicta propria uxore, idest, Episcopatu, ex Portuensi Epi- scopo Romanus Pontifex creatus esset, quod utique decretum non solum Concilium istud approbavit, sed etiam Serg. III: de eo namque idem Luitprandus scribit: Servius latenter Romam ingressus Papatum intrasit, et Romano nomini terribilis deputatus, ut omnes ordinationes Formosi irritas habuerent. — Tertio tandem idipsum con- stat exemplo Ioannis duodecimi, qui congregato pariter Romae Con- cilio anno 964. Leonis vulgo dicti octavi summi Pontificis electionem anathematizavit, de ordinatis autem ab eo ita decretum est Act. 3. eius Concilii:
Eos vero, quos ipse Leo Neophytus, et invasor S. Ca- tholicae et Romanae Ecclesiae, in quolibet Ecclesiastico Ordine pro- vexit, Apostolica, atque Canonica auctoritate, et Synodali decreto in primum revocamus gradum, quia qui ordinator eorum nihil sibi habuit, nihil illis dedit: sicuti olim noster praedecessor piae memoriae Papa Stephanus sententiam tulit de iis, qui ordinati fuerant a Con- stantino quodam Neophyto, et invasore Sedis Apostolicae, et post- modum quosdam eorum sibi placabiles Presbyteros, aut Diaconos consecravit.
Igitur ex iis omnibus constat summos Pontifices exi- stimasse Pontificiam et Episcopalem auctoritatem posse deperdi, et consequenter characterem illius non esse indelebilem.
Nego ante- cedens, et ad primam illius probationem respondeo cum Baronio ad an. 769. num. 6. quod Episcopi, qui dicuntur a Steph. IV consecrati, non debeant censeri denuo Ordines suscepisse: sed dicuntur conse- crati, quia acceperunt more maiorum benedictionem pontificiam, et ritus omnes servari solitos in reconciliandis schismaticis vel haereticis; quae utique reconciliatio necessaria fuit eis, qui ab ipso Constantino fuerant ordinati: quoniam ille erat Pseudo-Pontifex, qui Tortoniae Ducis Netinae civitatis frater, et illius fratris potentia fretus, sedem Apostolicam invadens, uno fere momento, et nullis servatis intersti- tiis, tamquam ex scena prodiit Romanus Pontifex; ac per annum se- dens, plures ordinavit Diaconos, Presbyteros, et Episcopos; qui cum illius partes tuerentur, a Concilio et Stephano legitimo summo Pon- tificе merito a suis officiis et ministeriis suspensi sunt, donec nova populi et Cleri eorum electione, seu potius approbatione interveniente, benedictionem Apostolicam acciperent, et suis gradibus, honoribus, ac ministeriis redderentur. Nec obstat, quod Auxilius, lib. 2. cap. 1. affirmans Stephanum IV iterum ordinasse ordinatos a Constantino, fa- ctum illud non aliter excusat, nisi quod exemplum non sit sumendum a malis; uterque autem Sum. Pontifex, tum Constantinus, tum Ste- phanus quintus essent homines pravi: Constantinus quidem, utpote cum Romanae Sedis esset invasor; Stephanus vero, quia eius iussu et approbatione illius sequaces deprehensum fugientem Constantinum multis affectum plagis, ac semivivum relictum oculis privaverunt; quod utique factum, inquit Auxilius, non Apostolicum, sed Aposta- ticum est. Hoc, inquam, non obstat; quia falsum est, quod illa cruenta in Constantinum saevities, imperante Stephano facta sit; nam Anasta- sius Bibliothecarius, qui eodem saeculo floruit, quo Auxilius, adscribit illam oculorum suffossionem Constantini, non ipsi Stephano, sed cuidam nomine Gratioso, qui inscio Stephano militum caterva stipatus, hanc saevitiem in Constantinum exercuit: unde idem Anastasius Stephanum nullius criminis accusat, imo pluribus laudibus eum celebrat, necnon et Episcopos qui cum ipso in Concilio Romano convenerant. Si tamen malimus stare sententiae Auxilii, et existimare cum eo consecrationem a Stephano factam, veram fuisse reordinationem: respondebo exinde non sequi, quod Stephanus censuerit, vel per Sacramentum Ordinis cha- racterem non imprimi, vel illum esse amissibilem; sed tantum quod erraverit in facto, existimando nempe Constantinum non fuisse validum Episcopum, sicut illegitimus erat Pontifex: et sic existimare potuit omnia ipsius Pontificia munia prorsus irrita fuisse. Imo ne quidem omnia irrita censuit; nam, ut refert idem Anastasius, non solum ap- probavit Baptismum a Constantino collatum, sed etiam chrismationem, nempe Confirmationem, quae non nisi per verum Episcopum conferri solet. Ad secundum respondeo item cum Baronio ad an. 897. primo Stephanum illum posse merito reprobari e numero Pontificum Roma- norum, sicut et Sergium: quippe cum in periculosissimis illis Eccle- siae temporibus factione Marchionum Tusculanorum in Romanam sedem intrusi pellebantur ab intrusis. Non auderem, inquit Baronius num. 6. Stephanum inter Romanos Pontifices annumerare, nisi id a Maioribus factum accepissem. Et merito quidem: ille enim Stephanus tot ac tantis criminibus infamis fuit, ut Romani Pontificis nomine et appel- latione omnino indignus sit: nam inter gravia ipsius horrenda facinora, Formosum praedecessorem praecipit e sepulchro extrahi, atque in Sedem
Romani Pontificatus Sacerdotalibus vestimentis indutum collocari: deinde, et istum exutum, digitisque tribus abscissis, quibus populunm benedicere solebat, in Tyberim eius sic mutilatum corpus proiici, ut narrat Luithprandus, lib. 1. cap. 8. his verbis:
Formoso defuncto. atque Arnulpho in propria reverso, is, qui post mortem Formosi constitutus est, Bonus nimirum, expellitur, Sergiusque papa (sic scribere debui). Stephanus per Adalbertum constituitur, quo con- stituto, ut impius, doctrinarumque sanctarum inscius, Formosum e sepulchro extrahi, atque in Sede Pontificatus Sacerdotalibus vesti- mentis indutum collocari praecipit, cui, et ait: cum Portuensis esses Episcopus, cur ambitionis spiritu Romanam universalem Sedem usur- pasti? His expletis, sacratis exutum vestimentis, digitisque tribus abscissis in Tyberim iactari praecepit, cunctosque quos ipse ordina- verat, gradu proprio depositos iterum ordinavit. Quod quam male egeris, Pater sanctissime, animadvertere poteris; quoniam et ii. qui a Iuda Domini Nostri Iesu Christi proditore, ante probationem salutis, seu benedictionem Apostolicam perceperunt, ea post pro- ditione, proprii corporis suspensione non sunt privati; nisi quos improba forte defoedarant1 flagitia. Benedictio siquidem, qua Mini- stris Christi impenditur, non per eum, qui videtur, Sacerdotem fun- ditur. Neque enim qui rigat est aliquid, neque qui plantat, sed qui incrementum dat Deus. Quantae autem auctoritatis, quantaeque religionis Papa Formosus fuerit, hine colligere possumus, quoniam dum a piscatoribus postmodum esset inventus, atque ad B. Petri Apostolorum Principis Ecclesiam deportatus, Sanctorum quaedam imagines tum in loculo, positum venerabiliter salutarunt. Hoc namque a religiosissimis Romana urbis viris persaepe audivi.
Addo tamen, quod factum illud Stephani reordinantis a Formoso iam ordinatos, tyrannicum fuerit in facto, non vero error in fide: quid- quid enim a Stephano septimo, et Sergio tertio gestum, non nisi minis et terroribus fuit peractum, bonis reclamantibus, malis autem suo facto perterritis. Unde etiam postquam infelici exitu ex hac vita su- blatus est Stephanus; nam anno 900. detrusus fuit in carcerem, ibi- demque laqueo suffocatus, tres succedentes summi Pontifices nempe Romanus, Theodorus, et Ioannes nonus, Acta eius omnino rescide- runt, ut narrant Luithprandus de Romano, et Auxilius de Theodoro: Ioannes autem nonus duobus celebratis Conciliis, primo quidem anno 901. Pseudo-Synodum a Stephano congregatam damnavit, his verbis:
Episcopi, seu Presbyteri atque Diaconi, necnon et Subdiaconi, caeterique alterius ordinis sanctae Sedis Apostolicae, qui ab eodem reve- rendo Papa Formoso canonice consecrati, et pro quorumdam libitu temere deiecti sunt in proprios ordines et gradus, communi Synodi consultu reducimus, perpetuoque robore, ac canonica censura stabili- ri Deo auctore decernimus,
etc. Eodem similiter anno ab eodem Ioanne celebrata est alia Synodus Ravennae, cuius meminit Sigebertus his verbis: Is etiam ad confirmandum Formosi Ordinem, quem Stephanus Papa deposuerat, synodum 74. Episcoporum praesentibus Francorum Archiepiscopis, et Rege, apud Ravennam statuit, et coram eis combusti. est Synodus, quam Stephanus in damnationem Formosi fecerat. Con- cludendum est ergo cum Bellarm., lib. 1. De Sum. Pontifice, cap. 12.
Stephanum et Sergium non edidisse aliquod decretum, quo decer- nerent ordinatos ab Episcopo degradato, vel nominatim a Formoso tamquam degradato, esse iterum ordinandos, sed solum de facto ius- sisse iterum eos ordinari; qua iussio non ex ignorantia, aut haeresi, sed ex odio in Formosum procedebat, et non nisi per vim et tyran- nidem executioni demandaretur. Nec obstat, quod decretum Stephani probatum fuerit a Romano Concilio ab eo celebrato anno Dom. 897. nam id totum per tyrannidem et metu incusso a probis qui ade- rant Episcopis factum est. Unde quotquot illi Pseudo-Synodo inter- fuerunt, veniam admissi reatus exorarunt in Concilio Romano, sub Ioanne IX: sic enim in eo legimus: Episcopi et Presbyteri, et reliquus Clerus, qui eidem Synodo interfuerunt, quia ipsi veniam petentes coa- cti se terroris metu aut formidine interfuisse confessi sunt, prece san- ctae Synodi eis indulsimus. — Ad tertium denique respondeo, nihil aliud in illo Concilio Romano gestum fuisse adversus ordinatos a Leone, nisi quod fuerint gradu illo pulsi, ad quem erecti fuerant a Leone, et ad pristinum gradum revocati; nam Sigebertus, qui acta Synodalia huius Concilii legisse visus est, sic ea summatim retulit in Chronico:
Ioannes Synodo collecta Leonem deposuit, et eius gesta cas- savit: Statutum quoque est publico omnium iudicio Synodum a Leone habitam, nec nominandam Synodum, sed Postribulum furens adul- teris (ita Leonem nominabat, quod is Romanam Ecclesiam alteri de- sponsatam invasisset) quicumque eo ordinante erant damnati, iussi sunt suam ipsorum proscriptionem praesentare in charta, haec conti- nente verba: Pater meus nihil sibi habuit, nihil mihi dedit: et sic de- positi remanserunt in illis gradibus, quos habuerant, non a Leone ordinati. si qui autem digni iudicantur, ut non recepta prius consecra- tione ordinentur, indicto illis eodem decreto, quod et damnato a Con- stantino Neophyto.
Haec Sigebertus. Nec movere debent illa verba: Pater meus nihil sibi habuit, nihil mihi dedit, etc. Intelligenda sunt enim, quantum ad honorem, gradum, et ministerium; quemadmodum dictum est de ordinatis a Constantino Neophyto; quandoquidem Sige- bertus asserit decretum illius Constantini illis fuisse intimatum.
Obiicies 3. Varios Canones Conciliorum, quibus irritae declarantur ordinationes factae vel ab iis qui non ordinant subditos, vel ab iis qui sunt excommunicati, aut suspensi, aut degradati. Primo quidem, Can. 16. Concilii Nicaeni: Si quis ad aliam paroeciam aulice in- vadere, et in suam Ecclesiam ordinare tentaverit, non consentiente Epi- scopo, a quo discessit is, qui regulae muncupatur, ordinatio huiusmodi irrita comprobetur. De Ordinationibus autem excommunicatorum sic habet Concilium Quintilineburgense, celebratum anno 1085. tempore Gregorii Papae septimi, ubi legimus: In eadem Synodo ordinatio Be- nilonis Maguntii invasoris, et Sigefridi Augustensis, et Norberti Cu- riensis; imo omnes Ordinationes et Consecrationes excommunicatorum penitus irritae iudicatae sunt, iuxta Decreta SS. Patrum Innocentii, Leonis primi, Pelagii, atque eius successoris Gregorii primi. Idem de- cernitur de Ordinationibus Simoniacorum in Concilio Placentino sub Urbano II ubi statuitur: Ut si quid in sacris Ordinibus et Ecclesia- sticis rebus, data et promissa pecunia acquisitum simoniace videtur, pro irrito habeatur: ergo semel acquisita auctoritas conferendi sacros
Ordines deperdi potest: ac proinde character non est inamissibilis. —
Nego consequentiam, et ad praetatos Canones respondeo eiusmodi ordinationes dici irritas, non quantum ad characteris impressionem, sed quantum ad ministerii et suscepti Ordinis suspensionem; quemadmodum definitur in Concilio Tridentino, Sess. 6. cap. 5. De Reformatione, ubi statuitur: Nulli Episcopo liceat, cuiusvis privilegii praetextu, Pontificalia in alterius Dioecesi exercere, nisi de Ordinarii loci expressa licentia, et in personas eidem Ordinariae subiectas tantum: si secus factum fuerit, Episcopus ab exercitio Pontificalium, et sic ordinati ad executionem Ordinum sint ipso iure suspensi. Quod autem nihil aliud praetendatur in praetatis Canonibus, maxime Quintilineburgensi, evidens est, quippe cum proferat auctoritatem Innocentii, Leonis primi, Pelagii, et Gregorii Magni, quos certum est approbasse Ordinationes tactas a Neophytis, haereticis, et excommunicatis, ut videbimus agendo de Ministro Sacramentorum.
Quaeres: Utrum character ille etiam post mortem subsistat, tam in Beatis, quam in damnatis?
Respondeo. Id videri certum; quippe cum Concilia et Ss. Patres absolute pronuntiant hunc characterem esse indelebilem; quamquam enim non fuerit eorum mens determinare utrum subsisteret etiam post mortem, quia de hoc dubio non movebatur controversia cum haereticis: attamen istud constans apparet ex praxi Ecclesiae, quae resuscitatum a mortuis non solet denuo baptizare, confirmare, et ordinare; tamen permittit eum Sacramenta suscipere, ac ministrare, ut faciebat dum erat in vivis, et ante mortem: asserere autem, quod Deus de novo reproducat in eo characterem, quemadmodum reproducit vitam, est admittere miraculum sine ulla necessitate et ratione sufficienti: inferendum est ergo mentem Ecclesiae esse, quod character in eo subsistat.
Suadetur insuper hac ratione communi: Si character periret cum vita, maxime vel propter corruptionem subiecti, vel propter oppositionem contrarii, vel propter defectum conservationis: at nullo ex his tribus modis deleri potest. Non ex corruptione subiecti; nam anima, quae est subiectum eius, corrumpi non potest: non ex oppositione contrarii, quia nihil ei contrarium est: nec ex defectu conservationis, quia Deus eum conservat in Beatis ad ornatum, in damnatis ad supplicium et ignominiam. Cum enim aliquid a Deo conservatur, Deus non intercipit influxum conservativum, nisi ratio quaedam urgens et efficax id suadeat: sed character perseverat usque ad mortem, nec apparet ulla ratio, cur in morte pereat, aut cur Deus ipsi concursum conservativum deneget, quippe cum spiritualis sit et a corpore independens.
Dices: Cessante fine, cessant ea quae ordinantur ad finem, alias enim frustra manerent; unde post generationem non subsistet Matrimonium, quia cessabit generatio, ad quam illud ordinatur; sed cessabit etiam in morte finis characteris, nempe Dei cultus exterior; quippe nullus erit in inferno, nec etiam aliquis erit in patria; in ea siquidem nihil fiet in figura, nec in operta, sed in aperta et nuda veritate. —
Respondeo distinguendo maiorem: si finis omnino cesset, concedo: si cesset tantum quoad aliquid, nego. Minorem similiter distinguo: cessabit cultus exterior in patria, quantum ad materiam exteriorem, concedo: quantum ad finem, nego. Et similiter, nego consequentiam: nam in cultu divino duo possunt considerari, nempe materia cultus, scilicet opera quaedam externa; et finis cultus, videlicet honor et gloria Dei, quae per haec opera externa ipsi exhibentur. Cessabunt quidem in patria externa illa opera; sed remanebit finis, nempe honor et gloria Dei; ac consequenter ipse etiam character perseverabit, in bonis quidem ad gloriam, in malis autem ad ignominiam: quemadmodum militaris character perseverat in militibus post adeptam victoriam, in his quidem qui vicerunt ad gloriam, in his autem qui victi sunt, ad poenam.
Instabis: Damnati indigni sunt omni dono supernaturali, ut testatur S. Dionysius, lib. De Divinis Nominibus, cap. 4. ubi dicit daemones carere omnibus divinis donis, tam secundum habitum, quam secundum operationem: sed character est aliquod donum supernaturale: igitur non remanet in damnatis.
Respondeo, quod etsi damnati indigni sint omni dono supernaturali, quod conducere posset ad eorum solatium; tamen non sunt indigni, imo summe digni eo omni, quod conferre potest ad illorum poenam et supplicium: qualiter haud dubie conferentur illi characteres, quibus divinitus sunt insigniti. Sicut enim summum dedecus ac opprobrium est in Republ. civili militem fieri proditorem, aut desertorem, oeconomum commissi sibi boni fieri dissipatorem ac fraudatorem, et filium aut servum fieri degenerem, et in patrem aut dominum perduellem, ita in Republ. Ecclesiastica summe dedecus est Christi fidelem, militem, ac dispensatorem, tamquam perduellem, proditorem, ac dissipatorem damnari. Quocirca tres illi characteres filiationis adeptae per Baptismum, militiae comparatae per Confirmationem, et dispensationis bonorum Christi commissae per Ordines, remanebunt in damnatis, in poenam suae perduellionis et defectionis.