Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Sacramentis in genere
Disputatio I: De Sacramentis in communi
Articulus I: De essentia, existentia et numero Sacramentorum
Quaestio I: De natura seu essentia Sacramenti
Quaestio II: Quae et qualis sit materia Sacramentorum
Quaestio III: Utrum, et quae verba requirantur in Sacramentis
Tria maxime hic occurrunt statuenda: Primum, utrum verba determinata ita requirantur necessario in confectione Sacramentorum, ut salvo Sacramento alia subiici non possint ad sacramenti valorem. Secundum, quaenam verborum mutatio sacramentum irritum efficeret. Tertium, denique, qualia sint ista verba, an concionatoria, aut promissoria, aut consecratoria.
NOTANDUM 1. Duplicem concipi posse determinationem in verbis: alia enim potest esse materialis et secundum sonum vocis, ut si in confectione Sacramentorum assumenda essent verba Hebraica aut Latina, nec possent adhiberi Gallica, quamquam eundem sensum haberent. Alia formalis, quae fit secundum significationem verborum, quocumque tamen idiomate proferantur. Porro in verbis triplex significatio potest attendi: prima est, quae repetitur ex proprietate verborum, quando scilicet illa adhibentur significandis rebus propter quas sunt instituta, sicut nomine Superioris significatur ille, qui est superis praest: secunda est, qua reperitur ex usu communi, quando nempe usurpantur ad aliud significandum, quam id, ad quod ex primaria institutione imposita fuerant, sicut nomine tyranni nunc significatur princeps iniquus, cum tamen primitus esset nomen honestum: tertia denique ea est, quae repetitur ex accommodatione usus communis, cum verba, quae non significabant aliquid ex prima sua institutione, postea ex recepti usus consuetudine usurpantur, ut si quis in baptizando Rege uteretur his verbis: Ego baptizo vestram maiestatem, etc. Nam ex accommodatione usus, regia persona sufficienter intelligeretur, nomine Maiestatis.
NOTANDUM 2. Mutationem verborum in Sacramentis distingui posse duplicem, sicut et rerum: alia enim est substantialis, quando videlicet usurpantur verba oppositum omnino significantia eius, quod Christus Dominus in Sacramentorum institutione intendit, ut si quis aliquem baptizando usurparet alia nomina, quam ea quae significant tres divinas personas: alia vero est accidentalis, quando nimirum verba aliter proferuntur, quam proferri debent secundum Ecclesiae consuetudinem. Porro haec utraque mutatio contingere potest variis modis; maxime vero octo sequentibus: Primum quidem, per mutationem idiomatis unius linguae in aliam, v. g. Graeca in Latinam, aut Latinae in Graecam. Secundo, per mutationem unius vocis loco alterius, puta si loco verbi baptizet dicatur abluo. Tertio, per transpositionem unius vocis, vel plurium: v. g. si dicitur: In nomine Patris te ego baptizo. Quarto, per interpolationem sive interruptionem vocum, sive quiescendo per aliquod tempus absque aliorum verborum formae prolatione, sive interim aliquid aliud proferat, sive non, ut si quis post haec verba Ego te baptizo, quiescat per aliquod tempus, deinde adiiciat alia verba, In nomine Patris, etc. Quinto, per mutationem verborum in scripturam, ut si quis baptizando non proferret verba Evangelica, sed aquam infundendo eas scriberet. Sexto, per additionem unius vocis, vel plurium, v. g. si quis baptizando, tribus divinis personis adderet nomen B. Virginis. Septimo, per detractionem alicuius vocis, vel plurium, ut si quis baptizando omitteret, Ego te. Octavo denique, per corruptionem vocis, vel plurium, ut si quis ob defectum linguae latinae baptizando diceret Ego te baptizo in nomine Patria, Filia.
NOTANDUM 3. Triplex verbum in Sacramentis distingui posse, scilicet promissorium, concionatorium, et consecratorium. Promissorium dicitur, quod exprimit et declarat promissionem gratiae divinae: concionatorium vero, per quod tum qui Sacramentum suscipit, tum qui stantes adsunt, edocentur et instruuntur de promissione gratiae divinae: consecratorium tandem, quo materia Sacramenti benedicitur et sancto ritu consecratur. Affirmat Calvinus, lib. 3. Institutionum, cap. 14. §. 1. verbum sacramentale non esse consecratorium: Verba, inquit, intelligere debemus, non quod sic sensu, et fide insusurratum solo strepitu veluti magica incantatione consecrandi elementum vim habeat: sed quod praedicatum intelligere nos facit, quid visibile signum sibi velit. Unde ibidem subdit: Concludimus verbum sacramentale esse promissionem, quae clara voce a ministro praedicata, plebem eo manuducit, quo signum tendit ut nos dirigit. Quibus verbis significat verbum sacramentale esse quidem promissorium et concionale, non vero consecratorium.
Ipsi subscribunt plurimi Lutherani, maxime Kemnitius in Examine secundae partis decretorum Concilii Trid. quamquam, ut ibidem observat, Lutherani hac in parte tres in sententias scinduntur, maxime circa confectionem Eucharistiae; aliqui enim concionem tantum, seu instructionem praemittunt, verba autem consecratoria non proferunt: nonnulli autem verba institutionis proferunt, at non ad consecrandum, sed per modum historiae, ut astantes doceant: quidam denique verba institutionis proferunt, et quidem animo consecrandi; quam sententiam ut suam commendat ipse Kemnitius: Vetus, inquit, Ecclesia, licet aliis etiam exhortationibus et precationibus in administratione Eucharistiae usa sit: simpliciter tamen, et recte sensit per sermonem Christi, hoc est, verbis institutionis divinae fieri benedictionem seu consecrationem Eucharistiae.
Conclusio prima. — SACRAMENTA NOVAE LEGIS PERFICIENTUR VERBIS PROPRIE VEL IMPROPRIE SUMPTIS, EISQUE DETERMINATIS. Haec Conclusio duabus potissimum partibus constat, quarum
Probatur prima, idque primo ex Scriptura sacra qua expresse significat verba requiri in tribus Sacramentis, nempe Baptismo, Eucharistia, et Extrema-Unctione. In Baptismo quidem; nam Matthaei 28. Christus delegans Apostolos in orbem terrarum, ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. Hinc Apost. ad Ephes. 5. Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro illa, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Hoc est, in verbo sacramentali, ut interpretatur S. Aug. Idem constat de Eucharistia: nam Matth. 26. Marci 14. Luc. 22. et 1. Cor. 11. legimus quod Iesus accepit panem, et benedixit, ac fregit dicens: Hoc est corpus meum. Panis est res, seu materia; quae autem dixit sunt verba, seu forma. Similiter de Extrema-Unctione scribitur Iacobi 5. Infirmatur quis in vobis? inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum.
Unctione est res, oratio autem sunt verba. Ac subinde Sacramenta novae Legis constare debent rebus, et verbis. Idem patet ex decret. Eugenii in Conc. Florent. ubi decernitur omnia Sacramenta tribus consistere, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona Ministri.
Patet etiam haec veritas auctoritate SS. Patrum, qui unanimi calculo postulant res et verba desiderari in confectione Sacramentorum. Sic S. Ambr. lib. De Initiandis, cap. 9. ubi agit de Eucharistia: Quod si, inquit, tantum valuit humana benedictio, ut naturam mutaret; quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur? nam sacramentum istud quod accipis Christi sermone conficitur: quod si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de caelo deponeret, non valebit sermo Christi, ut mutet species elementorum? Similiter in cap. 1. 1. ad Timoth. ait: Manuum impositiones verba sunt mystica, quibus accipit auctoritatem Sacerdos, ut audeat vitae Domini sacrificium Deo offerre. Et praecesserat Tertullianus, cap. 2. De Baptismo: Homo, inquit, in aqua demissus, et inter pauca verba tinctus, etc. Plurima sunt alia Patrum testimonia, quae in huius Operis decursu referrentur, quibus declaratur Sacramenta novae Legis perfici rebus et verbis.
Probatur etiam solet haec assertio ratione Theologica; quia Sacramenta adhibentur ad hominum sanctificationem, quatenus sunt signa: conveniens autem fuit, ut rebus sensibilibus ordinatis ad sacramentum constituendum adhiberentur verba; nam signa sacramentalia spectari possunt tripliciter: primo quidem ex parte causae sanctificantis: secundo ex parte hominis, qui sanctificatur: tertio tandem, ex parte significationis ipsius sacramentalis. Sed ex hac triplici consideratione convenientissimum fuit, ut in Sacramentis verba rebus adiungerentur: primo quidem ex parte causae sanctificantis, nempe Verbi Incarnati, quia Sacramentum aliqua ratione illi conformari debet: unde sicut Christus constat ex Verbo spirituali, et ex carne visibili, itam erat conveniens ut Sacramenta fierent per res sensibiles, et verba quodammodo spiritualia, quatenus a ratione procedunt, et conceptus mentis ac rationis significant. — Similiter idem congruum fuit ex parte hominis, qui sanctificatur: Sacramenta enim sunt medicina, ac medicinalem gratiam efficientia, ac subinde conveniens fuit, ut proportionarentur aegroto: sed homo constat ex corpore, et anima: igitur ut Sacramentum esset homini proportionatum, congruum fuit, ut fieret ex rebus, quae corpus tangant, et verbis, quae anima credat et percipiat; unde S. August. in cap. 15. Ioannis explicans illa verba: Iam vos mundi estis propter sermonem, etc. ait: « Unde est tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? » — Tertio tandem ex parte significationis sacramentalis; nam ex S. Augustino, lib. 2. De Doctrina Christiana, cap. 3. verba inter homines obtinuerunt significandi principatum: ergo cum Sacramenta novae Legis perfecte aut distincte gratiam sanctificantem significare debeant, hac ratione debuerunt constare verbis. Maxime cum materia ex se sit indifferens ad multa significanda; nam aqua baptismalis, v. g. potest significare et ablutionem animae ob suam humiditatem, et refrigerium animae propter suam frigiditatem; unde ut determinaretur ad signiticanam mundationem animae a peccatis, debuit ad id determinari per haec verba: Ego te baptizo.
Obiicies. Ex S. Augustino, lib. 10. Contra Faustum, cap. 16. Nihil sunt etiam corporum quaedam sacramenta, nisi verba quaedam visibilia: at superfluum est addere verba verbis: igitur Sacramenta non debent constare verbis. — Distinguo maiorem: sunt verba improprie et analogice, concedo: proprie et univoce, nego: res enim Sacramentorum visibiles dicuntur quidem verba analogice, propter quamdam similitudinem, quae principaliter reperitur in verbis; unde verba non superducuntur rebus ipsis, ut eorum significatio sit magis determinata.
Instabis. Ex codem ibidem Sacramenta novae Legis successerunt Sacramentis veteris Legis; his enim ablatis, alia sunt instituta: sed in Sacramentis veteris legis verba non erant necessaria: ergo nec in Sacramentis novae Legis. — Distinguo maiorem: successerunt quoad aliqua, concedo: quoad omnia, nego: nam ex S. August. ibid. alia debent esse Sacramenta rei praesentis: alia vero rei futurae: rem enim praesentem clarius manifestamus, quam futuram. Sacramenta autem veteris Legis praenuntia erant Christi venturi: quare non ita distincte significabant Christum, sicut novae, quae ab ipso Christo fuerunt instituta: unde quamquam nulla fuissent in antiquis, non sequitur quod etiam in novis non debeant reperiri. Quia, ut ait S. Paulus ad Hebr. 1. Multifariam olim Deus locutus est patribus in Prophetis: novissime autem locutus est nobis in filio. Locutio autem Prophetica obscurior est, quam revelatio, qua fit per Filium, qui dicitur lux mundi, et lux vera, quae illuminat omnem hominem. Unde Sacramenta veteris Legis quasi sub umbra mussitabant, quod nostra Sacramenta distincte manifestant.
Ex his colligitur secunda pars, nempe quod Sacramenta debeant constare verbis determinatis: tum quia Christus Dominus determinata verba protulit in Eucharistiae consecratione, dicens: Hoc est corpus meum: et mandavit Discipulis, ut sub determinata verborum forma baptizarent; unde S. Aug., lib. 6. De Baptismo contra Donatistas, cap. 29. ait: Certa illa Evangelica verba, sine quibus Baptismus non potest consecrari, tantum valent, ut per illa sic crucientur quae contra hanc regulam maledicentiae pretiosa dicuntur, ut daemonum Christi nomine excludatur: tum quia Ecclesia semper irritum habuit Baptismum, qui verbis a Christo designatis non esset administratus: sic respuit Baptismum Cataphrygarum in Concilio Laodiceno, Canone 8. Paulianistarum in Nicaeno, Canone 19. et in Arelatensi primo, Can. 8. Ariani redeuntes ad Ecclesiam interrogari iubentur, qua forma sint baptizati, ut nempe cognoscatur susceperint Baptisma in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Dices 1. Sacramenta sunt eadem apud omnes nationes: sed eadem voces, eademque verba non sunt determinata apud omnes nationes ad idem significandum: igitur verba determinata non requiruntur in Sacramentis. — Distinguo minorem: non sunt determinata determinatione morali, quoad exteriorem sonum syllabarum et litterarum, unde provenit diversum idioma, diversaque loquela, concedo: non sunt determinata determinatione formali, hoc est, quantum ad significationem et sensum, quem Christus ordinavit, et Ecclesia in praxi habet, nego. Hinc quocumque idiomate proferatur forma Sacramenti, revera perficitur Sacramentum: nam, ut supra diximus ex S. August. verbum operatur in Sacramentis, non quia dicitur, sed quia creditur, idest, non secundum exteriorem vocis sonum qui labiis profertur, sed secundum sensum qui fide tenetur.
Dices 2. Idcirco verba determinata viderentur desiderari in Sacramentis, quia proprie significare debent effectum Sacramenti: sed ita non est; verba enim determinata ideo videntur requiri in Baptismate, ut significent animam ablui a peccatis: sed verbum baptizo proprie non significat abluere; barbare enim et improprie loqueretur qui diceret, baptiza sudarium: igitur, etc. — Nego minorem, et ad illius probationem dico revera quidem verbum baptizein non significare in lingua Latina idem ac abluo, est enim verbum graecum, quod Ecclesia Latina usurpavit ad significandam ablutionem sacramentalem; unde etiam hoc vocabulo diversis licet idiomatibus expresso utuntur pene omnes nationes, ut significetur unitas fidei, qua maxime per unitatem Baptismi declaratur et conservatur, iuxta illud Apostoli ad Ephes. 4. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Potius autem ad id declarandum vocabulum graecum usurpavit Ecclesia, quam Latinum aut aliud; quia lingua graeca latissime vigebat quando Evangelium promulgari coepit.
Dices 3. Non sunt aliter conficienda et ministranda Sacramenta, quam Christus et instituit et ministrari mandavit: sed Christus instituendo sacramenta non mandavit, ut adiicerentur verba; non enim cum instituit Eucharistiam dixit: Dicite quae dixi, sed: hoc facite in meam commemorationem: similiter cum baptizatum misit Apostolos, non praecepit ut baptizantes dicerent: Ego te baptizo in nomine Patris, etc. ergo non requiruntur in Sacramentis verba determinata. — Distinguo maiorem: ministrari mandavit implicite, vel explicite, concedo: explicite tantum, nego. Ad minorem dico quod quando Christus dixit: Hoc facite, etc. istud retulit ad totam actionem, quam implebat, etiam ut verba complectitur. Idem dicendum de Baptismate: nam implicite saltem significavit in conferendo Baptismate adiiciendam esse invocationem sanctissimae Trinitatis, dum ait: Baptizantes eos in nomine Patris, etc. — Fateor tamen divinum istud Christi mandatum de adhibendis verborum formulis in Sacramentorum administratione non posse efficaciter elici ex ipsismet Christi Domini oraculis, nisi adhibeatur Ecclesiae traditio et praxis; non enim ait Dominus: dum baptizaveritis, dicite, baptizo te. Hinc satis ad Baptismum videri posset alicui, si aquam infundendo tantum proferret: in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; imo etiam ei videri posset non opus esse voces ullas proferre, sed tantum aquam adhiberi. Quemadmodum enim cum dicitur Marci ultim. In nomine meo daemonia eiicient, Christus non iubet, ut Discipuli eiicientes daemonia, dicant: ego te eiicio in nomine Christi; sed solum ut fide respiciant Christum, et ad eius efficacitatem attendant; pari ratione quis existimare posset, ad Baptisma sufficere, quod infundendo aquam, quis fide apprehendat Christi efficacitatem et virtutem in remittendis peccatis. Unde merito dixi, verba sacramentalia dumtaxat implicite fuisse a Christo designata; explicite vero esse repetenda ex traditione et praxi Ecclesiae, qua eiusmodi verba in conficiendis Sacramentis perpetuo et invariabili ritu usurpavit.
Dices quarto. Si verba essent determinata in conficiendis Sacramentis, sequeretur quod eorum variatio et mutatio irritum ac nullum Sacramentum efficeret: sed ita non est; alioquin vix Sacramenta valide conficerentur ab eis, qui impedimento linguae, vel ignorantia latinitatis laborant, quales sunt balbi, et nonnulli sacerdotes minus eruditi: ergo verba determinata non requiruntur in Sacramentis. — Distinguo maiorem: si illa mutatio et variatio locutionis sensum evertat, concedo: secus, nego. Quando autem variatio ista sensum omnino evertat, quando vero non, aperiet
Conclusio secunda. — SACRAMENTUM NON FIT IRRITUM ET INVALIDUM PER QUAMLIBET VERBORUM MUTATIONEM, SED DUMTAXAT PER EAM QUAE SENSUM VARIAT ET ALIENUM EFFICIT. Patebit huius Conclusionis veritas, expendendo singulos illos modos in secundo Notabili assignatos, quibus accidere potest mutatio verborum in Sacramentis.
Primo namque, idiomatis mutatio non fert mutationem substantialem sensus Sacramenti; quia tunc invalidum redditur Sacramentum, quando mutatur verborum sensus: atqui mutato idiomate non mutatur verborum sensus, sed tantum sonus; alioquin sequeretur omnes sacramentorum ministros uti debere idiomate Hebraico vel Syriaco; quippe Christus Dominus Sacramenta instituendo alterutro hoc idiomate usus est.
Secundo, mutatio unius vocis, vel plurium, quae sensum omnino diversum efficiunt, invalidum Sacramentum efficit; secus vero si usurpentur verba synonyma; quia invalidum, aut validum censetur Sacramentum, in quantum illius forma mutatur, vel servatur integra: sed dum voces mutantur in alias diversam significationem efficientes, non remanet integra forma Sacramenti nempe verborum significatio; secus vero accidit, dum illa perseverat. Hinc S. Irenaeus, lib. 1. cap. 18. refert quod Baptisma Gnosticorum ideo reprobatum fuerit, quod baptizarent in nomine Patris omnium, in nomine Matris omnium: et in nomine descendentis Iesu ad unctionem, redemptionem, aut communionem virtutum. E contra vero Ecclesia approbat Baptisma Graecorum in Deer. Eugenii iis verbis baptizantium: Baptizetur manibus meis N. in nomine Patris, etc. Quapropter invalidum foret Baptisma, si quis aquam in baptizandum infundendo, hac forma uteretur: Ego te refrigero in nomine Patris, etc. Validum autem foret, si quis baptizando diceret: ego te abluo, vel ego te lavo in nomine Patris, etc.
Tertio, quando transpositio non variat sensum verborum, irritum non facit Sacramentum; dum autem variat, efficit invalidum. Patet haec veritas ex mox dictis. Hinc validum foret Baptisma collatum hac forma: Baptizo te in nomine Filii, et Patris, et Spiritus sancti, quia sufficiens fit designatio baptizandi, et invocatio SS. Trinitatis. Invalidum autem foret, si quis verba hoc inverso ordine proferret: In nomine Patris te Filii baptizo, et Spiritus Sancti, quia haec verborum transpositio aut nullum sensum efficeret, aut omnino alienum a sacramentali.
Quarto, verborum interpolatio, sive intermissio, quando tanta est, ut communi sensu non iudicetur esse una oratio, tunc irritum facit Sacramentum: ut si quis Sacerdos privatim Missam celebrans, cum iam protulisset haec verba consecrationis, Hoc est, recordaretur se eam breviarii partem non recitasse, quam sacro celebrando praemitere debuerat, eis dumtaxat duobus consecrationis verbis prolatis, illam absolveret, et postmodum caetera consecrationis verba proferret, nempe corpus meum, etc. irritum certe foret Sacramentum, quia non esset eiusdem formae sacramentalis significatio. Secus vero fieret, si interruptio illa neque intentionem proferentis, neque sensum verborum variaret, ut si postquam Sacerdos dixit, Hoc est, sternutet, tussiat, aut brevem mentis evagationem et distractionem patiatur, tune subiiciat corpus meum, non desinit valere Sacramentum; quia iudicatur semper eadem esse oratio, et illius sensus unicus.
Quinto, mutatio verborum in alia signa, quae idem repraesentarent, non efficeret invalidum Sacramentum Matrimonii, et Poenitentiae; secus vero circa caetera Sacramenta. Prima pars constat: enimvero in Sacramento matrimonii maxime requiritur, ut coniugum consensus exprimatur: sed hic declarari potest vel per nutus, vel per scripta, vel per verba: ac subinde mutatio verborum in alia signa consensum declarantia non officit Sacramento Matrimonii. Idem dicendum de sacramento poenitentiae; maxime in materia, circa quam versatur sacramentalis absolutio, nempe actus poenitentis: poenitens enim elinguis, et mutus potest vel per nutus, vel per scripturam peccata sua, et conceptum de eis dolorem Sacerdoti praesenti ita aperte declarare et exprimere, ut Sacerdos facile iudicet an sit absolutione dignus, necne.
Quod autem similis mutatio in aliis Sacramentis non sit admittenda, sufficienter constat ex praxi universae Ecclesiae, quam ad illorum Sacramentorum confectionem semper adhibuit.
Sexto, additio verborum in forma Sacramenti fieri potest dupliciter: primo quidem intrinsece, cum formae Sacramentorum admiscetur verbum, quod videtur esse quasi praedicatum seu proprietas eorum verborum, quae in forma Sacramenti adhiberi solent, ut si quis baptizando diceret: Baptizo te in nomine Patris omnipotentis, et Filii sapientiae, et Spiritus sancti divini amoris, et Paracliti. Secundo extrinsece, quando videlicet additamentum istud est extra formam Sacramenti, et ei adiungitur cum est complete prolata. Utraque additio duplex esse potest, nempe vera, qua aliquid verum enuntiat, ut in consecratione panis, dum prolatis verbis consecratoriis additur, Quod pro vobis tradetur: falsa vero, qua falsum enuntiat, quae iterum fit dupliciter; nam aliqua additio falsa est corruptiva formae sacramenti, ac immutativa sensus illius; qualis erat haec aliquorum Arianorum baptizantium additio: Ego te baptizo in nomine Patris maioris, Filii minoris, de non extantibus formati, etc.; altera vero est, quae non corrumpit formam Sacramenti, nec evertit legitimum eius sensum, ut si Graecus consecrando Eucharistiam dicat: Hoc est corpus meum in fermentato pane consecratum. Licet enim id falsum sit, quia Christus non in fermentato, sed in azimo consecravit, tamen illa non destruit sensum.
Dico autem, quod ubi additio falsa est corruptiva formae Sacramenti, tunc Sacramentum irritum efficit, quia non est legitima forma, quae aliud significat, quam id ad quod Christus eam instituit: atqui mutato et falsificato sensu, forma non significat amplius id, ad quod Christus Dominus illam instituit: proindeque additio formae corruptiva facit invalidum Sacramentum. Hinc nulla erat Marcionistarum consecratio Eucharistiae, cum dicebant: hoc est corpus meum phantasticum; quia corpus phantasticum non est corpus Christi, ad quod terminari debet consecratio.
Observandum autem, quod verborum additio falsa non possit interdum colligi, nisi ex intentione Ministri, maxime cum additio est externa: v. g. si quis uteretur hac forma: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et B. Virginis Dei genitricis, talis Baptismus posset esse validus, aut invalidus ex diversa Ministri intentione. Esset quidem invalidus, si Minister intenderet baptizare in nomine, hoc est, in auctoritate B. Virginis, sicut baptizat in nomine et auctoritate Patris, Filii, et Spiritus Sancti, quod utique erroneum esset; non possumus enim baptizare in nomine alicuius purae creaturae; unde S. Paulus 1. ad Cor. 1. dicebat: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? Hinc egregie observat S. Aug., lib. 5. De Baptismo, cap. 11. Invenimus dictum ab Apostolo: Et gloria mea, et ministerium meum, et prudentia mea, et Evangelium meum: baptismus autem meus, nemo apostolorum dixerit. Posset nihilominus idem Baptismus esse validus, si nempe Minister per praedicta verba addita, intendat, quod intercessio B. Virginis prosit baptizato ad conservandam gratiam baptismalem; nam supposita tali intentione, forma Baptismi habet totam suam significationem essentialem completam, antequam illa praedicta verba adiiciantur.
Dices: Error aut improbitas Ministri non nocet suscipienti Sacramentum, quando verba Evangelica proferuntur, quia sicut ait S. August., lib. 2. contra Epistolam Petiliani, nascitur credens non ex ministri sterilitate, sed ex veritatis foecunditate. — Respondeo equidem quod intentio prava pure interna Ministri non officiat Sacramento; secus autem si exterius declararetur, quemadmodum fit in praedicta hypothesi, quia in illa adduntur verba quae destruunt formam a Christo Domino institutam.
Septimo, detractio alicuius vocis essentialis in forma Sacramenti irritum facit Sacramentum; quia evertitur forma sacramentalis. Hinc si quis (ait Didymus, lib. 2. De Spiritu Sancto, qui est inter opera S. Hieronymi) ita baptizare conetur, ut unum de praedictis nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti protermittat, sine perfectione baptizarit. Secus autem accidit, si vocabulum detractum non evertat significationem formae, ut si in forma Eucharistiae, Hoc est enim Corpus meum, detrahatur particula enim, non minus fiet consecratio, quia dictio enim non tollit essentiam Sacramenti, quia non est de substantia formae, nec eius sensum immutat.
Octavo tandem, corruptio verborum, qua locutionis sensum non aufert, nec intendit inducere errorem, non derogat integritati Sacramenti: licet enim mutetur sonus sensibilis, tamen manet idem sensus, et eadem significatio. Ita Zacharias summus Pontifex, ut legitur cap. Retulerunt dist. 1. De Consecratione, sic scribit: « Retulerunt nuntii tui, quod fuerit in eadem provincia Sacerdos, qui linguam latinam penitus ignoraret, et dum baptizaret nescius latini eloquii, intingens linguam diceret: Baptizo te in nomine Patria, et Filia, et Spiritus sancta: at per hoc tua reverenda fraternitas consideravit debere rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille, qui baptizabat non errorem introducens, aut haeresim; sed pro sola ignorantia Romanae locutionis intingendo linguam, ut supra fassi sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo rebaptizetur ». Iudicavit enim Zacharias ignarum illum Sacerdotem nihil in forma Baptismi mutasse; quia corruptis vocibus idem significabat, quod alii solent integris.
Nam etsi verba ea seorsim et per se prolata non significent Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tamen cum actione Baptismi, et his vocibus, in nomine coniuncta, idem significant ex usus accommodatione, alioquin nihil significarent: unde cum credibile sit eum aliquid significare voluisse, puta quod intendit Ecclesia, merito Baptismus ille iudicatus est validus.
Haec autem omnia, quae paulo longius declaravimus, paucioribus complectitur Doctor d. 3. quaest. 2. num. 7. ubi sermonem faciens de mutatione formae Sacramentorum ait: « Ad huius intellectum, advertendum est, quod secundum Philosophum 5. Physic. quadruplex est mutatio: scilicet secundum substantiam, qualitatem, quantitatem, et ubi. Sic secundum ista verba, potest fieri quadruplex variatio, scilicet secundum substantiam, alia verba ponendo pro istis, vel aliud verbum pro isto; secundum quantitatem, apponendo, vel subtrahendo, et sic apponendo, vel anteponendo, vel postponendo, vel interponendo; secundum qualitatem, scilicet auferendo aliquam requisitam terminationem ad congruam locutionem; secundum ubi, transponendo. Et de quacumque istarum variationum, dico, quod si baptisans intendit uti verbis, quibus utitur, tamquam forma Ecclesiae, praecise non baptizat, quia deficit sibi intentio utendi verbis aliqualiter variatis, tamquam forma praecisa Baptismi ».
Conclusio tertia. — VERBUM SACRAMENTALE NON EST VERBUM PROMISSORIUM, NEQUE CONCIONALE, SED CONSECRATORIUM. Haec Conclusio tribus partibus constat, quarum
Prima probatur primo, ex Conc. Trid., Sess. 7. Can. 6. ubi dicitur anathema affirmantibus sacramenta novae legis non continere gratiam, quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem nam conferre, quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae, vel iustitiae, etc. Patet etiam ex his, quae diximus in 1. q. pag. 24. nempe quod differentia constitutiva Sacramenti novae Legis non sit obsignatio promissionis Dei: quia, ut dictum est, verbum essentiale Sacramenti novae Legis, et illius constitutivum, ac distinctivum ab aliis Sacramentis debet reperiri in singulis novae Legis Sacramentis; sed aliqua sunt Sacramenta novae Legis, quae per se non exhibent promissionem gratiae, ut constat non solum in Matrimonio et Ordine, sed etiam in Baptismo et Eucharistia, quae duo ipsimet haeretici non inficiantur esse vera novae Legis Sacramenta; nam in Baptismo verbum baptizo, quod est essentiale illius formae, non est idem ac significo, vel denoto; similiter in Eucharistia verba consecrationis specierum panis, nempe, Hoc est corpus meum, et consecrationis vini, scilicet, Hic est calix sanguinis mei, non important promissionem, sed denotant rem, quae fit, seu ipsammet actualem consecrationem, ut significat Apostolus 1. ad Cor. 10. sic dicens: calix benedictionis, cui benedicimus, etc.
Dices 1. Verba sacramentalia Eucharistiae non sunt tantum ea quae diximus, sed etiam ca quae antecedunt et subsequuntur. Enimvero Christus Dominus, ait: Accipite, et manducate, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; traditio autem promissa corporis Christi accidentaliter exhibet gratiam, sive peccatorum remissionem, quam Christus passione sua nobis promeruit. — Respondeo primo, verbum sacramentale, quo conficitur Eucharistia, non esse aliud praeter praedictum, Hoc est corpus meum: caetera enim absolute non requiruntur ad constitutionem Sacramenti, ut probabitur in Disputatione de Eucharistia. Secundo dico, quod etsi illa verba tam antecedentia, quam consequentia spectarent ad essentiam formae, nihilominus non exhiberent promissionem gratiae in ipso usu Sacramenti nobis applicandae, sed tantum illam designarent in sua causa praeparatam, nempe in passione Christi.
Dices 2. Sacramenta appellantur signacula et sigilla a SS. Patribus: sed non ita dicuntur, nisi quia sunt dumtaxat obsignationes promissionum gratiae Dei: ergo sunt promissoria. — Nego minorem, nam appellantur signacula aliis de causis; primo, quia per huiusmodi signa Christiani censentur peculiari ratione pertinere ad Deum, et esse sub eius tutela: sicut a pastore ovibus, a domino servis, a duce militibus, notae quaedam inuruntur, quibus distingui valeant, quod maxime verum est de Sacramentis, quae characterem imprimunt. Secundo, dici possunt signacula, quia claudunt et occultant res sacras: sic Baptismus dicitur a Tertulliano, lib. De Poenitentia, obsignatio et sigillum fidei. Tertio, dicuntur signacula, quia per eorum susceptionem, professionis fidei nostrae publicum testimonium reddimus: quocirca Baptismus saepe a SS. Patribus signaculum iustitiae fidei appellatur.
Probatur secunda pars, nempe quod verbum sacramentale non sit concionale, quia ut volunt haeretici, verbum istud concionale, non est necessarium sive ad essentiam, sive ad fructum Sacramenti. Primo, quia in Scriptura nulla fit mentio eiusmodi concionis in institutione sive Eucharistiae sive baptismi, quae duo Sacramenta admittuntur ab adversariis. Verum est quidem, quod in ultima coena Christus praeclaram ad Discipulos habuit concionem, quam legere est Ioan. 15. et 16. Verum eam dumtaxat habuit post institutionem et administrationem Eucharistiae ante eam vero nullam concionem ad Discipulos habuit. Verum est quidem, quod laverit eorum pedes, eisque dixerit: Vos mundi estis, sed non omnes: at verba ista non erant concionalia, quia iuxta Calvinum in tertio Notabili citatum cap. 14. sect. 1. verbum istud est concionale, quo significatio sacramentalis explicatur suscipienti, seu quod praedicatum facit suscipientem intelligere quid signum visibile denotet: nullum autem tale verbum tunc Christus praemisit. — Idem constat de institutione Baptismatis: quamquam enim Christus Dominus Matth. ult. dixerit Apostolis: Ite, docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc.; attamen illis verbis non aliud significare voluit, quam quod adulti non debeant baptizari, priusquam in fide instructi fuerint: quod utique certissimum est: nam, ut docet S. Basil., lib. De Spiritu Sancto, cap. 12. Fides, et Baptisma duo sunt modi comparandae salutis inter se cognati, ac inseparabiles: nam sicut fides perficitur per baptismum, ita Baptismus fundamento fidei nititur. sed non inde sequitur, quod verbum concionale, quod ad illorum instructionem debet praemitti, idem sit cum verbo sacramentali, quo Baptismus perficitur. Confirmatur, quia si verbum concionale esset necessarium, maxime vel respectu ministrantis, vel adstantium, vel suscipientis: at ita non est quidem respectu ministrantis: nullus enim a seipso docendus est: non etiam respectu adstantium; nam valide confertur baptismus, etiam quando praeter ministrum, et suscipientem nullus assistit: non denique respectu suscipientis: nam infantes, et frenetici, et amentes valide baptizantur, cum tamen sint incapaces instructionis, et verbi concionalis. His adde quod illi haeretici non reiiciant Baptismum in Ecclesia Romana collatum, nec denuo baptizent eos, qui ab Ecclesiae gremio ad eorum perduellia castra convolant, etsi praedicatio non praecedat; igitur, etc.
Obiiciunt 1. Illud Matth. Docete omnes Gentes, baptizantes. Hinc Apostoli in Actis, prius semper docent, et instruunt, quam baptizent: unde S. Hieronymus exponens illud Ephes. 6. Mundans eam lavacro aquae in verbo vitae: per verbum vitae intelligit doctrinam: igitur verbum concionale est necessarium ad Sacramentum. — Distinguo consequens: requiritur ut dispositio necessaria adultis ad Baptismum cum fructu suscipiendum, concedo: nam adultorum iustificatio fides exigit, fides auditum verbi Dei: auditus ille praedicationem: nam quomodo credent sine praedicante? ait Apostolus. Ut pars essentialis Baptismi, nego: quia seu praecedat instructio, seu cum Baptismo iungatur, nihil Baptismi validitati vel efficacitati detrahit. Unde Christus non praecepit Apostolis, ut baptizando docerent omnes Gentes nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quod debuisset, si verbum instructionis populos, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; nam haec voces, In nomine Patris, etc. respiciunt actum baptizandi, non docendi, qualem significant invocationem Trinitatis super ablutionem aquae, non vero explicationem mysterii ad adstantes: in aliis enim Scripturae textibus, illa particula in nomine, non aliud, quam invocationem significat. Sic Marci ult. In nomine meo daemonia eiicient. Actorum 3. In nomine Iesu Christi surge, et ambula. — Ad S. autem Hieronymum dico eum explicasse praefatum locum in sensu mystico, et non litterali, ut ipsemet significat initio explicationis contextus, sic enim incipit: Quia vero per tropologiam viros, animas, et uxores corpora dixeramus, etc. Nec certe aliud sensit S. Hieronymus; nam explicans praefata verba, Ite, docete, baptizantes, ait: « Iussit Apostolis, ut primum docerent universas Gentes, deinde Sacramento tingerent, et post fidem ac Baptismum, quae essent observanda, praeciperent. Subiungit: non potest enim fieri ut corpus Baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem ». Quibus significat prius adultos debere instrui de articulis fidei, quam ad Baptismum accedant. Distinguit igitur sacramentum Baptismi ab illa praevia instructione et doctrina.
Obiiciunt 2. S. Ambrosium, lib. De Initiandis, cap. 1. ubi verbum, quo perficitur Baptisma, vocat praedicationem Dominicae crucis, ait enim: Mara fons amarissimus erat; misit in eum Moyses lignum, et dulcis factus est: aqua enim sine praedicatione divinae crucis ad nullos usus futurae salutis prodest. Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum, ita et in hunc fontem sacerdos praedicationem Dominicae crucis mittit, et aqua fit dulcis ad gratiam. Sed praedicatio crucis in mente S. Ambrosii est verbum concionale: igitur ex mente S. Ambrosii aqua non potest prodesse baptizando, nisi illuminetur doctrina et concione. — Nego minorem: nam praedicatio crucis duobus modis fieri potest: vel per verba, vel per opera; nec enim ille tantum praedicat crucem, qui refert et explicat Christi passionem et tormenta, sed etiam qui vivit iuxta regulam Evangelii, et carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigit. Unde in Baptismi administratione dici potest, quod praedicetur crux Dominica per ipsummet Baptismi ritum: nam, inquit Apostolus ad Rom. 6. Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Hoc autem posteriori modo crucis praedicationem usurpat S. Ambrosius; quia ibi dicit, Sacerdotem mittere verbum istud (quod appellat praedicationem crucis) in ipsum fontem: at verbum instructionis non mittitur in rem insensibilem, cuiusmodi est aqua, sed in creaturam rationalem: ergo per praedicationem crucis intelligit ritum, quo conficitur et ministratur Baptismus, repraesentans mortem Christi, et per verbum sacramentale aquas consecrans; unde dicit verbum mitti ad fontem, eo modo, quo S. Augustinus dixit, verbum accedere ad elementum, et fieri Sacramentum. — Quae utique explicatio confirmatur ex eodem S. Ambrosio, nam initio capitis alloquens eum, qui Baptismi sacrarium ingressus est, ait:
Quid vidisti? Aquas utique, sed non solas. Levitas illic ministrantes, Sacerdotem interrogantem, et consecrantem; nec alio consecrat instrumento, quam verbo formae Baptismi. Deinde scribit: Mara fons amarissimus erat, et Moyses in eum misit lignum, et dulcis tactus est: sic aqua sine praedicatione Dominicae crucis ad nullos usus salutis est: cum vero fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri, et salutaris poculi temperatur, et fit dulcis ad gratiam; ea praedicatio est invocatio SS. Trinitatis; nam haec ut applicatur Baptismo, crucis efficacitatem commendat, et veluti praesentem facit effectum eius applicando.
— Quod autem revera censuerit S. Ambrosius Baptismum perfici verbis consecratoriis, praeter mox dicta, etiam istud declarat, lib. 2. De Sacramentis, cap. 5. ubi pro eo quod hic dicit, Sacerdotem mittere praedicationem crucis in fontem aquae, ait: Sacerdos precem dicit ad fontem: invocat Patris nomen, praesentiam Filii, et Spiritus Sancti; utitur verbis coelestibus: verba coelestia, quae sunt? Quod baptizemus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Obiicit 3. Illud S. Augustini, Tract. 80. in Ioan. ubi ait: Quae est tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Hoc est verbum fidei, quod praedicamus; quo corda mundantur, et Baptismus consecratur. Sed verbum, quod creditur, est concionale, seu praedicationis, et doctrinae; non potest enim esse creditum, nisi prius auditum et praedicatum; unde ibidem illud appellat verbum fidei: et postquam declaravit verbo sacramentali mundari infantes, ut hoc verbum concionale esse declararet, sic concludit: Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait: Iam vos mundi estis propter verbum, quod locutus sum vobis: igitur, etc. — Nego minorem: nec enim ea est S. Augustini mens; solum enim probare intendit ex praefatis verbis Christi, Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis, quod omnis mundatio hominis repetatur ex verbo Dei, quod dicitur verbum fidei; quia nempe est fidei obiectum: non autem dumtaxat ex aqua; ibi enim inquirit, quare Christus Dominus non dixerit: Mundi estis propter baptismum quo loti estis; sed ait: Propter verbum, quod locutus sum vobis; respondet: quia et in aqua verbum mundat: unde enim tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi sanctificante verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? Quasi diceret: nemo mirari debet, quare Christus dixerit: mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis, non vero propter Baptismum; quia et ipse Baptismus consecratur per sermonem, quem locutus est; consecratur enim per verba dominica, quae debent spectari, non ut verba communia, sed ut verba quae Dominus locutus est, in quibus virtus est quaedam manens, et operans, quae virtus non cadit nisi sub fide: unde statim addit: Nam in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus permanens. Testimonia autem sequentia ex Scripturis deprompta adduntur, ut probet in genere vim mundandi oriri ex verbo fidei, quod, ut dixi, susceperat initio probandum. Inde merito concludit, quod etiam verbum, per quod infantes mundantur, sit verbum, de quo Dominus ait: Iam vos mundi estis propter sermonem, etc. Cum igitur S. Augustinus censeat per verbum, de quo sermonem instituit, iustificari infantes, certum est non intelligere verbum concionale; quippe cum infantes non possint credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem.
Probatur denique tertia pars, nempe quod verbum sacramentale sit consecratorium: Probatur, inquam, quia verba quibus conficiuntur Sacramenta appellantur sanctificatio, benedictio, consecratio, invocatio nominis Dei: sic S. Paulus 1. ad Corinth. 10. verba quibus conficitur Eucharistia appellat benedictionem: Calix benedictionis, inquit, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? — Similibus appellationibus donantur a SS. Patribus; nam S. Dionysius, lib. De Ecclesiastica Hierarchia, cap. 3. ait: Porro ubi Pontifex sacrosancta Dei munera evolaverit, divinissima consecrat mysteria. Et cap. ult. sacramentalia verba appellat consecratorias invocationes. Similiter S. Iustinus, Apolog. 2. Super ea, inquit, qui renascendum esse per baptismum sibi statuerit, precantis rerum omnium Dei nomen nominatur, et istum ad lavacrum ducentes invocamus. Item S. Ambrosius, lib. 2. De Sacramentis, cap. 5., supra laudato, et 4. De Sacramentis, cap. 4., loquens de confectione Eucharistiae, ait: Panis iste, panis est ante verba Sacramentorum: ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Quomodo potest panis corpus esse Christi? Consecratione. Consecratio, quibus verbis fit, et cuius sermonibus? Domini Iesu. Pariter S. Augustinus, lib. 6. Contra Donatistas, cap. 27. Deus, inquit, adest verbis Evangelicis suis, sine quibus Baptismus Christi consecrari non potest, et ipse sanctificat sacramentum suum. Idem habent caeteri Patres, quos taediosum esset hic recensere.
Obiicit Calvinus: Verba consecratoria superstitiosa videntur, et incantationi magicae similia; quippe cum super elementum mutum et inanime a ministro demurmurentur, absque ullo sensu, et fide adstantium; quippe cum ignoto idiomate, nempe lingua Latina, coram imperitis proferri voleant: ergo, etc. — Nego antecedens: verba enim proferri super mutum et inanime elementum maxime quando fit ex ordinatione divina, nullatenus magiam sapit ac redolet; nam Num. 5. in sacrificio Zelotypiae, Sacerdos plurima verba maledictionis congerebat in aquam ad id destinatam, qua potata mulieres adulteras interficeret, innocentibus vero non noceret. Insuper Magi non solum verbis, sed etiam rebus utuntur in suis praestigiis; at haeretici nihil magicum agnoscunt in materiis Sacramentorum: ergo nec agnoscere debent in verbis. Denique incantatio magica consistit in eo, quod certae res, figurae, et voces aliunde per se inefficaces vim habeant aliquid efficiendi ex pacto tacito vel expresso cum daemone: at verba consecratoria Sacramentorum non habent efficiendi vim ex ullo cum daemone pacto, sed ex institutione Christi. Quare in Sacramentorum administratione sunt aliqua verba, quae debent ab omnibus intelligi, ut ea quae proferuntur ad excitandam suscipientium et adstantium fidem et pietatem, et ea debent esse vernacula plerumque; nisi suscipientes et adstantes Latine intelligant: alia ad efficiendum, ut cum Iosue locutus est ad Solem, qui non habebat auditum, et Christus ventis imperavit. Ea cuiuscumque sint idiomatis idonea sunt; cuiusmodi autem sunt verba consecratoria Sacramentorum.