Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus nonus: De Sacramentis in genere

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Sacramentis in genere

Disputatio I: De Sacramentis in communi

Articulus I: De essentia, existentia et numero Sacramentorum

Quaestio I: De natura seu essentia Sacramenti

Quaestio II: Quae et qualis sit materia Sacramentorum

NOTANDUM 1. Veteres quosdam haereticos extitisse nomine Paulicianos, qui omnem a Sacramentis materiam eliminabant, affirmantes eorum virtutem dumtaxat consistere in verbis Christi Domini. Hinc dicebant esse baptizandos, qui reciperent Evangelium, eo quod Dominus in Evangelio dixerit: ὁ πιστεύσας καὶ βαπτισθῇ σωθήσεται: unde apud ipsos, ut referunt Petrus Siculus Biblioth. S. Patrum, et Euthymius part. 2. Panoplia, tit. 21. qui sacerdotum ordinem obtinebant, non Sacerdotes, sed Votarii vocabantur. Ipsis e diametro opponuntur quidam ex recentioribus haereticis, maxime Lutherani et Calvinistae, qui rationem omnem, aut saltem praecipuam sacramentorum efficaciam in materia reponendam esse existimant. Verum utrumque vitiosum hoc extremum declinantes Catholici Doctores, affirmant Sacramenta novae Legis revera constare rebus ut materia, et verbis ut forma, sed non omnes conveniunt invicem, quid per res et verba proprie sit intelligendum. Aliqui enim volunt ista in rigore sermonis, et iuxta proprietatem vocum accipi, ita ut per rem intelligeretur aliquid materiale, quod tangi, et videri posset: per verbum autem intelligeretur id, quod exprimitur per organa vocalia, et auditu percipitur. Cuius sententiae praecipuus assertor videtur Durandus in 4. dist. 1. qu. 3. ubi quamvis concedat omnia Sacramenta habere aliquam materiam, negat tamen illa omnia habere res sensibiles pro materia, maxime poenitentiam, et matrimonium. Alii vero Theologi censent nomine rem, intelligendum esse id quod magis confuse significat, sive illud res sit proprie dicta, sive non: nomine autem verborum, intelligendum esse id, quod magis distincte eamdem gratiam significat. Sententiae imprimis adstipulatur Subtilis Doctor in 4. dist. 3. qu. 2. num. 3. ubi cum dixisset: "Advertendum est, quod proprie loquendo de forma, prout est altera pars compositi, forma sacramenti est ipsa relatio signi, qua formaliter est tale sacramentum, et materia est totum fundamentum ipsius relationis." statim subdit: "verumtamen si in fundamento isto sint plura, ex quibus aliquo modo fit unum Sacramentum, quae non aequaliter se habent, sed alterum sit quasi prius et determinabile, alterum quasi posterius, et determinatio praecedentis, primum potest dici quasi materia, per quandam similitudinem ad materiam, et alterum forma: materiae enim est praecedere secundum originem, et determinari: formae autem regere, et determinare. Similiter illud, quod principalius et actualius, potest dici forma respectu potentialioris: similiter quod est spirituale, potest dici forma respectu eius, quod est minus spirituale." Ita Doctor.

Ex quibus sequitur, quod in Sacramentis ubi duo occurrunt eamdem rem coniunctim significantia, illud, quod minus perfecte, minusque distincte significat, dicitur significare ut res: sive interea sit res sensibilis, aut visibilis proprie dicta, sive non: quod autem perfectius, et distinctius significat, dicitur significare ut verbum, sive sit verbum proprie dictum, sive non.

NOTANDUM 2. Quod etsi Deus potuerit pro libito quaslibet res sensibiles, imo et spirituales pro Sacramenti materia designare, ita ut penes hominum libertatem relinqueret quodlibet voluissent signum adhibere ad conciliandam sibi repromissam gratiam per applicationem alicuius exterioris signi ad eum finem assumpti et applicati, nihilominus ex sapienti ordinatione decrevit res certas ac determinatas ad conficiendam et administrationem Sacramenti usurpari. Inde haec determinatio rerum sacramentalium concipi potest facta duobus modis, nimirum vel confuse, seu minus distincte, ita quod determinatum fuerit auctoritate divina, ut assumeretur aliquod signum in genere, nullum autem signum in particulari designaretur: vel magis distincte, si nempe determinaretur in particulari, quod talis, vel talis res assumeretur ad conficiendum Sacramentum. Quod utique fieri potest duobus modis, nempe vel secundum genus, puta si aqua esset determinata pro materia baptismi, non tamen designata fuisset intima species aquae, puta rosacea, et artificialis, aut naturalis; vel secundum speciem infimam, puta si pro materia Baptismi designata sit non quidem aqua in genere, sed aqua naturalis. Rursus materia determinata in specie considerari potest in duplici differentia: alia enim est pure physica, qualis est materia Sacramentorum, quae habent rem aliquam physicam et naturalem, ut Baptismus aquam, Confirmatio chrisma ex oleo et balsamo, Eucharistia panem triticeum et vinum vitigineum, Extrema-Unctio oleum. Alia vero sunt quae in sua materia includunt essentialiter aliquid morale dependens ab hominum institutione; ita ut morale illud sit fundamentum et ratio propter quam eiusmodi materia sensibilis et physica assumatur ad Sacramentum conficiendum. Quaeritur ergo utrum materia Sacramentorum novae Legis ita distincte sit a Christo Domino determinata in particulari, ut nemini liceat illam mutare. Quod ut percipiatur distinctius,

NOTANDUM 3. Mutationem in Sacramentorum materia distingui posse duplicem: unam quidem substantialem et essentialem, qualis fieret, si nempe loco unius rei physicae a Christo Domino designatae in materiam Sacramenti, aliquis aliam materiam genere vel specie distinctam assumeret, nempe si ex eo quod Christus Dominus instituit Baptismum per modum ablutionis fieri in aqua naturali, hac occasione aliquis assumere praesumeret quemlibet alium liquorem, qui deservire posset ad ablutionem, sicut docebant olim Aquarii, qui in Sacramento altaris non vinum, sed aquam dumtaxat adhibebant: quemadmodum etiam Beza, Epist. 2. ad Tillium contendit, quod deficiente pane vel vino, ad celebrandam coenam assumi possit quidquid ex usu communi, et ratione temporis habet rationem panis et vini. Item si materia usurpari solita ita esset alterata ut ex communi usu ac modo loquendi non censeretur amplius eadem, nec vocaretur eodem nomine, puta si vinum ita acescat, ut non amplius vinum, sed acetum censeatur, et appelletur. Secunda vero mutatio dicitur accidentalis, quando videlicet assumitur quidem substantia materiae a Christo designata, sed non secundum eadem accidentia, quae ex Christi recta intentione haberet illa materia; puta si quis aquam naturalem assumeret quidem ad baptizandum, non tamen claram et limpidam, sed turbidam ac coenosam.

His ita praemissis, tria veniunt hic determinanda: primum, utrum Sacramenta novae Legis constare debeant materia et forma: secundum, utrum Sacramentorum materia designata ac determinata fuerit a Christo Domino in specie: tertium, utrum liceat aliquando aliam substantialem assumere materiam, quam Christus designaverit.

Conclusio prima. — Revera Sacramenta novae Legis constare atque perfici debent materia et forma. Haec est communis apud Catholicos, et

Probatur primo, ex decreto unius in Concilio Florentino, ubi habetur, quod Sacramenta novae Legis tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam materia, verbis tamquam forma, et Persona Ministri conficientis Sacramentum cum intentione faciendi id quod facit Ecclesia, quorum si desit aliquid, non perficitur sacramentum. Cuius quidem veritatis alia non subest ratio, quam voluntas Christi Domini, qui ut est omnium gratiarum fons, et rivulus eas ubertim in omnes derivans, etiam voluit ut gratia illa novi Testamenti perfectissimis signis omnibus innotesceret: perfectiora autem signa non sunt, quam res quae videntur, et verba quae audiuntur: visus enim et auditus sensus sunt maxime ad intelligentiam et notitiam deservientes. Unde quod ordine congruo Christus Dominus voluerit nos manuducere ad percipiendas res spirituales per receptionem rerum corporearum, aliquam similitudinem habentium cum ipsis rebus spiritualibus: nam, ut praeclare docet sanctus Augustinus, Epist. 118. cap. 11. Ipse anima motus, quamdiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur: si vero feratur ad similitudines corporales, et inde feratur ad spiritualia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu calegitur, et tanquam in facula ignis agitatus accenditur, et ardentiori dilectione rumpitur ad requiem et quietem. — Quod autem res visibiles habeant rationem materiae, verba autem potissimum rationem formae obtineant, tacite probatur: illud enim habet rationem materiae, quod est determinabile: illud vero rationem formae, quod determinat: at in Sacramentis res visibiles sunt determinabiles, et indifferentes ex se ad varias significationes: per verba autem determinantur ad eum effectum, quem significare debent: igitur, etc. Maior patet: sicut enim lignum, lapides, etc. dicuntur materia ex qua Architectus, vel quivis alius artifex domos, statuas, aut alias res efficit: figura vero, seu partium ordinatio, qua constituitur artefactum, est artis forma: et sicut in Logicis genus dicitur respondere materiae, differentia vero formae, quia genus est indifferens ad plures differentias et species; differentia vero determinat ipsum ad speciem; ita in Sacramentis res, quae assumuntur, indifferentes sunt ad varias significationes et effectus: nam aqua est indifferens et indeterminata ad humectandum, et refrigerandum, et bibendum, oleum ad leniendum dolorem, sanandum vulnus, fovendas et confirmandas vires; indistincte etiam, et confuse tantum significant varios effectus gratiae: determinantur autem per verba ad unum, aut alterum effectum gratiae: nam elementum ante verbum est indifferens, ut sit Sacramentum: accedit autem verbum ad elementum, et fit sacramentum, inquit S. Augustinus, Tract. 80. in Ioan.; quare sacramentorum determinatio praecipue fit a verbo. Nam ut idem S. Augustinus, explicans illud Ioannis: Iam vos mundi estis, sed non omnes: ait: quoniam est tanta virtus aquae, ut corpus tinguat, et cor abluat, nisi faciente verbo? Hinc exterior ablutio corporis seorsim a verbis inchoate tantum et remote significat ablutionem animae; perficitur autem a verbis: Ego te baptizo, ut eam proxime et distincte significet: ipsa vero verba distinctius et expressius ablutionem animae significant: non tamen perfecte, nisi iungantur ablutioni corporeae; quia seorsim aut illa falsa sunt. Indivisibilis enim est perfecta et completa gratiae significatio respectu materiae et formae Sacramenti: quia materia seu res sensibiles nequeunt ullum gratiae gradum proxime et complete significare sine verbo: nec verbum, seu forma sine rebus ipsis: divisibilis est tamen imperfecta significatio ratione subiecti: quia res seorsim a verbo gratiam indistincte significant, verbum vero seorsim a rebus magis distincte.

Dices 1: Una et eadem res non potest habere plures formas: sed significatio gratiae propria cuilibet Sacramento est forma Sacramenti; est enim habitus, seu perfectio constituens rem in ratione signi; forma enim signi est significatio: igitur Sacramenta non constant verbis tamquam formis. — Respondeo. Sacramentum sumi duabus modis, nempe materialiter, vel formaliter. Materialiter est aliquod ens morale constans rebus et verbis: formaliter vero est signum gratiae. Quo praesupposito, distinguo minorem: significatio est forma Sacramenti formaliter sumpti, et ut signum est, concedo: materialiter considerati, nego: ut sic enim Sacramentum constat materia sensibili, et verbis tamquam forma. Adde hoc, ut docet S. Augustinus, lib. 2. De Doctrina Christiana, cap. 3. Verba inter homines obtinuerunt principatum significandi: ac proinde quamquam res et verba simul significant, tamen potissima vis significandi tribuitur verbis.

Dices 2: Materia et forma in eodem composito sunt eiusdem generis: sed res sensibiles et verba Sacramenti non sunt eiusdem generis, ut constat: igitur, etc. — Distinguo maiorem: materia et forma sunt eiusdem generis in composito physico et naturali, concedo: in morali et artificioso, nego. Ad minorem dico Sacramenta esse composita non physica, sed moralia et artificiosa.

Dices 3: Eucharistia post prolata consecrationis verba remanet Sacramentum: ergo non constat verbis ut forma. — Distinguo consequens: si spectetur in facto esse, seu quoad esse permanens, concedo: si in fieri, nego. Differt enim ab aliis Sacramentis, quod ea sint in actione transeunte solum, et usu, ut Baptismus in ablutione, nec habeant esse permanens; Eucharistia vero habeat esse permanens a sui productione, seu consecratione, et a susceptibleium usu distinctum.

Dices 4: Sacramentum Poenitentiae constat solis verbis, puta vocali confessione, et absolutionis forma: ergo non constat rebus ut materia. — Nego antecedens. Ipsa quippe peccata signis exterioribus a poenitente declarata, contritio de peccatis, nutu, verbo, vel alio exteriori signo Sacerdoti manifestata, vocalis etiam confessio, sunt res, seu materia saltem circa quam versatur absolutio, prout res opponitur verbo. Nam ista minus distincte significant gratiam peccati remissivam Sacramento Poenitenti propriam; absolutionis verbum expressius ac distinctius: hinc dicitur forma Poenitentiae, etsi non sit omnino simul cum re sensibili, puta contritione poenitentis, et confessione, ut cum absolutio differtur, quia Poenitentiae Sacramentum est compositum artificiale, seu morale physicum: unde satis est si forma sit simul cum materia moraliter; id autem occurrit. Nam etsi confessio physice deserit, quando profertur absolutio, moraliter manet, et adhuc est praesens, saltem in memoria Sacerdotis, quia quae parum distant, moraliter non distare videntur.

Dices 5: Matrimonium contrahi potest solis nutibus et litteris, absque vocibus: ergo non constat verbis, ut forma. — Distinguo consequens: verbis formaliter et proprie sumptis, concedo: non constat verbis analogicis, et aequivalenter sumptis, nego: quia littera, nutus, et alia cogitationum et affectuum animi signa, quibus sponsi suum sibi mutuo consensum significant, sunt verba quaedam: nam, ut ait S. Augustinus, 2. De Doctrina Christiana, cap. 3. Signa, quibus homines sensa sua communicant, etsi pertineant ad oculorum sensum, ceu ad alios sensus, verba dicuntur, et motus membrorum, quibus histrones cum oculis quasi fabulantur, et vexilla, draconesque militares, quae per oculos voluntatem Ducum insinuant, et nutus quibus significamus aspicientium oculis, quae volumus, sunt quasi verba quaedam visibilia, quia verba, quae pertinent ad aures, significandi principatum inter homines obtinuerunt. Sacramentum Matrimonii tamen non perficitur solis verbis vocalibus, aut analogicis, quibus contrahentes suum exprimunt consensum; nam eorum corpora, ac supposita sunt res sensibiles, et materia Sacramenti; imo signa consensus nutibus, litteris, aut vocibus expressa dicuntur materia, prout indicant traditionem corporum, et suppositorum, ut imperfecta et veluti suspensa, antequam acceptetur; ut autem significant acceptationem mutuam Coniugum, quae traditionem illam perficit et complet, sunt matrimonii forma.

Dices 6: Materia et forma debent esse simul in eis, quae componuntur ex eis: sed in Sacramentis novae Legis res et verba non debent necessario esse simul, nam in Sacramento Baptismi potest interdum fieri ablutio priusquam proferantur verba. — Distinguo maiorem: debent esse simul, vel simultate physica, vel morali, concedo: physica semper, nego. Similiter distinguo minorem: in Sacramentis novae Legis res et verba non debent necessario esse simul simultate physica, concedo: morali, nego. Porro haec moralis simultas sufficit ad validitatem Sacramenti, quemadmodum contingit in pluribus aliis rebus successivis et artificialibus; propositio enim componitur ex subiecto et predicato, tamquam ex materia et forma, quae tamen non sunt simul, ita ut eodem temporis momento proferantur, sed quia immediate post subiectum sequitur praedicatum in propositione.

Conclusio secunda. — CONVENIENS FUIT, UT SACRAMENTA NOVAE LEGIS HABERENT RES DISTINCTE DETERMINATAS; NON FUIT TAMEN NECESSE, UT IN SINGULIS SACRAMENTIS RES DETERMINARENTUR A CHRISTO DOMINO IN SPECIE INFIMA. Haec Conclusio duabus partibus constat: quarum Probatur prima: Sacramentum est signum sensibile, ab hominibus assumptum ut certo significetur et producatur gratia: at nulla creatura potest certo significare gratiam productam nisi ex institutione et determinatione divina: igitur congruum fuit, ut res illae, quae in Sacramentis inserviunt, essent a Deo determinata. Confirmatur, quia in Sacramentis novae Legis duo possunt considerari, nimirum cultus divinus, et nostra sanctificatio: quorum primam pertinet ad hominem per comparationem ad Deum; secundum vero spectat ad Deum per ordinem ad homines. Licet autem homines potuissent determinare materias Sacramentorum, quatenus sunt res determinatae ad cultum divinum, quia cultus Dei est in hominis potestate; non tamen id praestare potuerunt, quatenus Sacramenta ordinantur ad sanctificationem; sicut enim solus Deus sanctificare potest, ita ad Deum solum pertinet determinare res, quibus homo possit sanctificari.

Secunda pars etiam patet: Sacramenta enim sunt in duplici differentia: nam aliqua constant rebus physicis, alia vero rebus moralibus, pendentque ex actibus humanis, et libere ab hominibus elicitis, puta Matrimonium, quod ex mutuo contrahentium consensu constare ac perfici debet. Porro quae ex physicis rebus fiunt, habent res a Christo Domino determinatas, saltem in specie communi, et aliqua in specie intima; quae vero continguntur ex actibus humanis, et spectant ad mores, verisimile est, quod Deus voluerit, ut eorum materiae determinatio etiam ab hominum institutione penderet.

Dices: Materia quaecunque determinari potest sufficienter per verba: igitur non opus fuit, ut illa designaretur a Christo. Patet antecedens: quia solis verbis expresse declarari et significari potest effectus Sacramenti, perinde enim est ad significandum aliquem revera mundari a peccatis per Baptismum, quod adhibeatur a baptizante aqua, aut quivis alius liquor, dummodo liquorem intundendo verba ad Baptismum requisita proferat. — Nego antecedens. Quamquam enim, ut supra diximus, potissima significandi vis insit verbis; nihilominus conveniens est, ut materia habeat aliquam analogiam et similitudinem cum effectu ad quem significandum et efficiendum Sacramentum assumitur. Nam, inquit S. Aug., Epist. 119. cap. 11. Ad ipsum ignem amoris nutriendum et inflammandum quodammodo, quo tamquam pondere sursum, vel introrsum feramur ad requiem, haec omnia pertinent, quae assumuntur nos figurate, plus eum movent et accendunt amorem, quam se nuda, et sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Cuius rei causam difficile est dicere; sed tamen ita se habet, et aliquid per allegoricam significationem insinuatum plus movet, plus delectat, plus honoratur, quam si verbis propriis diceretur apertissime.

Dices: Agens sapientissimum non debet quidquam instituere absque ratione: at nulla occurrit legitima ratio, ob quam Deus in quibusdam Sacramentis res determinaverit in specie infima, potius quam in aliis: igitur, etc. — Distinguo maiorem: non potest aliquid facere absque ratione, quae sit sibi nota, concedo; quae nobis semper innotescat, nego: nam ut dicit S. Augustinus, Epist. 3. quae est ad Volusianum: Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse; in talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. Vel negari potest minor: nam, ut mox diximus, Sacramenta, quae pendent ex moralibus et liberis hominum actibus, voluit Deus, ut potius ab ipsis hominibus, quam a seipso eorum materia designaretur.

Conclusio tertia. — MUTATIO ESSENTIALIS RERUM DETERMINATARUM INVALIDUM REDDIT SACRAMENTUM, NON VERO MUTATIO ACCIDENTALIS: ILLUD TAMEN ALIQUANDO EFFICIT ILLICITAM. Haec Conclusio tres habet partes; quarum prima

Probatur: Non potest validum esse Sacramentum, nisi res prout est a Deo determinata adhibeatur, quippe cum virtus omnis Sacramentorum, sive in significando, sive in operando pendeat ab institutione Dei: atqui si mutatio sit essentialis, non adhibebitur eadem res, quae est ordinata a Deo: igitur quemadmodum mutata hominis materia desinit esse homo, ita si quis in baptizando v. g. adhiberet aquam non naturalem, sed rosaceam, irritus foret Baptismus. Quod utique fusius patebit, et confirmabitur efficacius agendo de immutabilitate cuiusvis Sacramenti in particulari.

Secunda pars etiam est evidens, nempe quod mutatio accidentalis non reddat invalidum Sacramentum: tunc enim valet Sacramentum, quando perficitur rebus a Deo institutis: at licet mutatio fiat accidentalis, tamen remanent res a Deo institutae, sicut per morbum mutato hominis calore, nihilominus censetur permanere idem homo: igitur, etc.

Tertia denique pars aperte colligitur ex praxi Ecclesiae: unusquisque enim Ecclesiae minister tenetur se gerere iuxta praxim et usum communem receptum in Ecclesia: atqui mutatio accidentalis aliquando est contra praxim et usum communem receptum in Ecclesia: v. g. quia sacerdotes Ecclesiae Latinae consecrare solent in azymis, illicitè quis eorum consecraret in fermentato: unde capite Litteras de consecratione Missarum, Honorius summus Pontifex mandat Orixiensi Episcopo, ut officio et beneficio in perpetuum privet Sacerdotem, qui in fermentato pane celebrare praesumpserat. Dixi aliquando: fieri enim potest ut mutatio accidentalis interdum non sit illicita, quando videlicet non sit in contemptum, nec ut introducatur usus oppositus communi Ecclesiae praxi: unde non illicite quis baptizaret, si rigente hyemis frigore adhiberet aquam calidam, quod fieri non assolet.

Dices 1: Ecclesia de facto mutarit materiam Sacramenti Matrimonii in Concilio Trid. Sess. 24. cap. 1. De Reformatione. Nam ante Concilii decretum, consensus viri ac mulieris verbis aut nutibus sensibiliter expressus, sive interim publice, sive occulte fieret, erat materia sufficiens et proxima Sacramenti: Concilium vero statuit quod qui aliter quam praesente parocho, seu Ordinarii licentia, et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt: eos sancta Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et huiusmodi contractus irritos et nullos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos facit, et annullat: igitur fieri potest mutatio essentialis materiae Sacramenti absque eo quod illud censeatur invalidum. — Respondeo distinguendo maiorem: mutavit materiam secundum illius substantiam, ita ut loco materiae designatae a Christo aliam omnino specie distinctam substituerit, nego: mutavit eam secundum aliquas illius circumstantias, concedo. Et similiter distincta minore, nego consequentiam. Certum enim est, quod cum Matrimonium sit contractus aliquis, et civilis, qui fit mediante consensu utriusque coniugis; dum Christus consecravit contractum istum, illum sublimando ad Sacramenti dignitatem, non aliam determinavit huius contractus materiam, quam mutuum illum coniugum consensum, non determinando quod exprimeretur hoc, aut illo modo; nec etiam auferendo a republica potestatem quam habebat super huiusmodi contractum, sed relinquendo in eius dispositione, ut pro diversitate temporum, et circumstantiarum posset illi addere certas conditiones, sine quibus esset nullus, et consequenter non esset Sacramenti materia. Unde quando statuit praetatum decretum, non mutavit materiam Matrimonii, ut erat a Christo determinata, secundum substantiam; quia semper consensus legitimus est materia Matrimonii: sed mutavit dumtaxat materialiter et accidentaliter, efficiendo scilicet, ut consensus etiam expressus non esset amplius ad contrahendum legitimus, quia ita postulabat ratio temporis, propter varia inconvenientia quae ex clandestinis matrimoniis emergebant.

Dices 2: In nascentis Ecclesiae primordiis sacramentum Ordinis, maxime Sacerdotii, conferebatur dumtaxat per manuum impositionem tamquam per legitimam materiam; quod etiam nunc in usu est apud Graecos non solum schismaticos, sed etiam Catholicos, et Romanae communionis: sed Ecclesia Latina eundem Ordinem confert per traditionem panis in patena, et vini in calice, in quibus censet consistere materiam huius sacramenti: igitur licite fieri potest mutatio materiae essentialis Sacramenti. — Respondeo, hanc difficultatem in Disputatione de Sacramento Ordinis fusius esse discutiendam: interim breviter respondeo primo, vel quod Christus Dominus non determinaverit in individuo materiam et formam sacramenti Ordinis, sed solum voluisse, quod conferretur Ordo per aliquod signum sensibile declarativum ac significativum potestatis quae traditur, et per verba hoc ipsum exprimentia, quodeumque tandem illud signum foret, cuius determinationem penes Ecclesiae potestatem reliquit. Ita docet Ruardus Tapper, art. 17. contra Lutherum, et Petrus Noto, in Institutione Sacerdotum, de Sacramento Ordinis Sectione quarta. Vel dico secundo cum Estio in 4. dist. 24. quod cum in ordinatione non sit necessarius contactus physicus materiae, sed sufficiat moralis, idest, illius exhibitio, vel ostensio dum traditur potestas consecrandi, inde fit quod eadem materia Latino et Graeco Sacerdoti in susceptione Ordinis tradatur; cum hoc tamen discrimine, quod Graecus Sacerdos initiandus tangat dumtaxat illam materiam moraliter et mediate, dum videlicet tangit altare, Latinus vero illam tangat physice et immediatè. Quod vero Presbyteri Graeci dum initiantur tangant altare, probatur ex Euchologio Graeco, ubi dicitur: « Qui vero ordinatus fuerit, incumbens sacrae arae, utrumque genu flectit, Diacono vero elata voce dicente: attendamus: statim Pontifex imposita manu una cum pallio, clara voce enunciat: divina gratia, quae semper infirma curat, et quae desunt supplet, promovet N. venerabilem Diaconum in Presbyterum » etc.; quibus verbis significat quod dum manus Sacerdotis initiando a Pontifice imponitur, Sacerdos ille altare tangit.

Quaestio III: Utrum, et quae verba requirantur in Sacramentis

Quaestio IV: De necessitate et existentia Sacramentorum

Quaestio V: Quot et quae sint novae legis Sacramenta

Articulus II: De Sacramentorum institutione seu causa efficiente, virtute et effectu

Quaestio I: Utrum solius Dei sit Sacramenta instituere

Quaestio II: Quaenam sit Sacramentorum efficacitas et virtus

Quaestio III: Utrum, quatenus et cui Sacramenta characterem imprimant

Articulus III: De legitimo Sacramentorum ministro

Quaestio I: Quis debeat esse Sacramentorum minister

Quaestio II: Utrum Ministri probitas et vitae sanctitas necessaria sit ad valide, et licite conficiendum, et conferendum Sacramentum

Quaestio III: Utrum Sacramenta valide conferantur ab haereticis

Quaestio IV: Utrum et qualis intentio requiratur in ministro Sacramentorum

↑ Top of work