On the Divine Institution of The Papacy

Tommaso de Vio Cajetan

On the Divine Institution of The Papacy

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

De divina institutione pontificatus Romani pontificis super totam ecclesiam, a Christo in Petro

First published 1521

In this treatise, Cardinal Cajetan examines the foundations of the Catholic Church and the authority of the papacy, arguing against conciliarism and addressing the question of a heretical pope.


Pars I: Versui Ludativi

Caput I: Quid, quomodo et quo ordine tractandum est

Caput II: Petri Persone & Non Dono Revelationis aut Beatitudinis Promissae Sunt Claves

Caput III: Personae Petri in se et non solum in persona ecclesiae promissas esse claves

Caput IV: Verba Christi, tibi dabo claves, Petro non in persona omnium apostolorum dicta esse

Caput V: Apostolis aliis non esse alias collatum quam Petro

Caput VI: Solum Petrum accepisse claves, consonat ei quod est ecclesiam accepisse claves

Caput VII: Promissum esse Petro totius ecclesiae pontificatum in antedictis promissionibus

Caput VIII: Personae Petri, quis charitate qualificate dictum esse pasce oves meas

Caput IX: Soli Petro, ita quod non aliis apostolis, dictum esse pasce oves meas

Caput X: Petro soli universam committi ecclesiam, per haec verba Christi pasce oves meas

Caput XI: Petro per haec verba pasce oves meas, commissum a Christo pontificatum totius ecclesiae esse

Caput XII: Petrum habere ex Christi institutione successorem in pontificatu ecclesiae catholicae

Caput XIII: Romanum pontificem succedere Petro in pontificatu totius ecclesiae

Caput XIV: Auctoritates sanctorum antiquorum et conciliorum affirmantes in Petro ac Romano pontifice, successore Petri, totius ecclesiae pontificatum institutum

Reliquum est ut illis quoque fiat satis, qui nesciunt a priscis ecclesiae patribus in Asia, Aphrica et Europa veneratum esse Romanum pontificem ut totius ecclesiae pastorem, non humana sed divina ratione: scilicet quia in Petro institutus est rector ecclesiae universalis.

Afferendas propterea censui Graecorum ac Latinorum antiquorum ecclesiae patrum ac doctorum sententias: non omnes nec omnium sed tot ut sufficiant ad claram notitiam quod Romanus pontifex Petri successor est et habitus est semper in Petro institutus pastor et rector totius ecclesiae.

Et a Graecis incipiendo: Chrysostomus, omel. LV. super Matth., exponens illud, super hanc petram, dicit: Petrum ecclesiae futurum pastorem constituit. Et infra. Deus concedere solus potest peccatorum remissionem, et ut futura ecclesia tot tantisque fluctibus impetu irrumpentibus immobilis maneat: cuius pastor et caput, piscator homo atque ignobilis, terrarum orbe reluctante, adamantis naturam firmitate superet: haec inquam omnia quae solius Dei sunt, se pollicetur daturum. Et infra: hunc scilicet Petrum universo terrarum orbi Christus praeposuit. Et licet superius glosaverit, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, id est fidem atque confessionem: inferius tamen ait, ego dico tibi tu es Petrus, et ego super te aedificabo ecclesiam meam.

Et omel. ult. super Ioannem, tractans illud: Simon Ioannis, diligis me plus his? et cetera, dicit: Aliis omissis dumtaxat Petrum affatur, fratrum ei curam committit: neque negationis meminit neque exprobrat: tantum dicit, si amas me fratrum curam suscipias. Et infra, tractans illud, sequere me, ait: Inquit ei, sequere me: quibus verbis iterum curam et familiarem in eum affectum ostendit. Quod si quis percontaretur quomodo Iacobus Hierosolymis sedem acceperit? responderem hunc totius orbis magistrum praeposuisse. Et infra tractans illud, domine hic autem quid?, dicit: Nam quum magna Dominus Petro communicasset, orbis terrarum curam demandasset, martyrium praedixisset, et maiorem, et cetera.

Theophilus quoque, Luc. XXII., tractans illud, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, ait: Postquam me negato ploraveris ac paenitueris, corrobora caeteros: quum te principem apostolorum deputaverim, hoc enim decet te qui mecum robur es et petra ecclesiae. Et infra. Quum esset apostolus denegavit: ac iterum per paenitentiam obtinuit praerogativam ut esset antistes mundi.

Et super Io. ult. ca., super illud, quum ergo prandissent, ait: Finito prandio, commissionem ovium mundi Petro commendat, non alii. Et super illud, sequere me, ait: In hoc quod dicit Dominus Petro, sequere me, cunctorum fidelium praelaturam ei instituit. Et infra super illud, donec veniam, ait: id est, dum huc scilicet Ioannem volens dirigam ad praedicandum: te namque nunc dirigo ad orbis pontificatum: et in hoc me sequere.

Cyrillus patriarcha Alexandrinus, in libro Thesauri. Sicut Christus accepit a Patre sceptrum ecclesiae gentium, dux ex Israel egrediens super omnem principatum et potestatem super omne quodcumque est, ut ei cuncta curventur: sic et Petro et eius successoribus plenissime commisit: et nulli alii quam Petro Christus quod suum est plenum sed ipsi soli dedit. Et rursus: Pedes Christi humanitas est, scilicet ipse homo: cui tota Trinitas plenissimam dedit potestatem: quam unus trium assumpsit in unitate personae, transvexit ad Patrem super omnem principatum et potestatem, ut adorent eum omnes angeli Dei: quem totum dimisit per sacramentum et potestatem Petro et ecclesiae eius. Et iterum. Petro omnes iure divino caput inclinant: et primates mundi tanquam ipsi Domino Iesu obediunt. Et iterum. Ipsius apostolici throni Romanorum pontificum solius est reprehendere, corrigere, statuere, solvere, disponere, et loco illius ligare qui ipsum aedificavit.

Maximus in epistola orientalibus directa: Omnes fines orbis qui Dominum sincere receperunt, et ubique terrarum catholici veram fidem confitentes, in ecclesiam Romanorum tanquam in solem respiciunt, et ex ipsa lumen catholicae et apostolicae fidei recipiunt.

Cyrillus patriarcha Hierosolymitanus, ex persona Christi loquens, dicit Petro: Tu cum fine, et ego sine fine, cum omnibus quos loco tui ponam, plene et perfecte sacramento et auctoritate ero, sicut sum, et tecum.

Concilium Calcedonense (ut in eius gestis legitur), tempore sancti Leonis et Martiani imperatoris, acclamavit Leoni papae: Leo sanctissimus, apostolicus et universalis.

Et prius, tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum (ut habet di. XXI., nunc autem), quum Marcellinus papa et postea martyr, timore ductus, turificasset idolis, synodus episcoporum collecta, huius rei gratia dixit: Prima sedes non iudicabitur a quoquam.

Et longe ante, Anacletus martyr, Traiani tempore, natione Graecus, patria Atheniensis, ait: Sacrosancta Romana et apostolica ecclesia non ab apostolis sed ab ipso Domino et salvatore nostro primatum obtinuit: sicut beato Petro apostolo dixit, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et tibi dabo claves, et cetera, ut habetur distin. XXII. Sacrosancta. Et rursus, ut habetur distin. XXI. in Novo, idem dicit: In novo testamento, post Christum Dominum, a Petro sacerdotalis coepit ordo: quia ipsi primo pontificatus in ecclesia Christi datus est, Domino dicente ad eum, tu es Petrus, et super hanc petram, et cetera. Et iterum. Eiectionem summorum pontificum sibi Dominus reservavit. LXXIX. dist. Eiectione.

Marcellus papa et martyr, tempore Diocletiani et Maximiani, seu Constantii et Galerii (qui imperii gubernacula susceperunt post Diocletianum et Maximianum), in ca. Rogamus vos, XXIIII. q. I., ait de Petro: Ipse est caput totius ecclesiae: cui Dominus ait, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et cetera.

Cyprianus quoque martyr, in tractatu De simplicitate praelatorum, dicit ea quae referuntur XXIIII. q. I. (loquitur Dominus, quae brevitatis causa non duxi repetenda): in illis siquidem Petri pontificatus satis patet, ut declaratum superius est.

Ambrosius in sermone XLVII de fide Petri apostoli (et habetur distinctione I. ca. Fidelior), dicit de Petro: Tanquam bonus pastor tuendum gregem accepit: ut qui sibi infirmus ante fuerat, fieret omnibus firmamentum: et qui ipse interrogationis tentatione nutaverat, caeteros fidei soliditate fundaret. Denique pro soliditate devotionis ecclesiarum petra dicitur: sicut ait Dominus, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: petra enim dicitur eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius operis christiani compagem molemque contineat. Et idem in hymno dominicali Petrum petram ecclesiae appellat, dicens: hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit. Testatur siquidem Augustinus in libro primo Retractationum, ca. XXI., hunc hymnum Ambrosii esse.

Et in sermo. XI. de mirabilibus: Hanc igitur solam ecclesiae navem ascendit Dominus, in qua Petrus magister est constitutus: dicente Domino, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Quae navis in altum saeculi istius ita natat: ut pereunte mundo omnes quos suscipit servet illaesos. Cuius figuram iam in veteri videmus testamento. Sicut enim Noe arca, naufragante mundo, cunctos quos susceperat incolumes reservavit: ita et Petri ecclesia, conflagrante saeculo, omnes quos amplectitur repraesentavit illaesos. Et sicut tunc, transacto diluvio, ad arcam Noe columba signum pacis detulit: ita et transacto iudicio ad ecclesiam Petri, Christus gaudium pacis referet, quia ipse columba vel pax est. Et idem, super epistolam primam ad Thi., ca. III., tractans illud, ut scias quemadmodum oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, et cetera, ait: Quum totus mundus Dei sit: ecclesia tamen domus eius dicitur, cuius hodie rector est Damasus: mundus enim in praevaricatione est, diverso turbatus errore: ideo illic necesse est dicatur esse domus Dei et veritas, ubi secundum voluntatem suam timetur.

Et in li. de excessu fratris sui, nomine Satyri, narrat, commendat ac tuetur cautelam ac sapientiam eiusdem in peregrinis partibus percontantis si episcopus esset catholicus, hoc est cum Romana ecclesia conveniret: dicens ca. VII., Advocavit ad se episcopum, nec ullam putavit veram nisi verae fidei gratiam: percontatusque ex eo est utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est cum Romana ecclesia, conveniret. Quum Romana dixit, non Hierosolymitana, non Antiochena, non Constantinopolitana, et cetera: cur hoc nisi quia Romana communis est omnibus catholicis, proculdubio ut caput? Simile siquidem apud Hieronymum refugium invenies, scribente ad Damasum epistola septima: Ego interim clamito, siquis cathedrae Petri iungitur, meus est.

Hieronymus super Matth. ait: Symoni, qui credebat in petram Christum, Petri largitus est nomen: ac secundum metaphoram petrae recte dicitur ei, aedificabo ecclesiam meam super te. Rursus ad Damasum (et habetur XXIIII. q. I., Quoniam vetusto): Ego nullum praemium nisi Christum sequens, beatitudini tuae (id est cathedrae Petri) communione consocior: super illam petram aedificatam ecclesiam scio. Et infra. Quicunque tecum non colligit, spargit: hoc est, qui Christi non est, Antichristi est. Ubi nota Hieronymum pro eodem computare Christum et papam, quantum ad ea quae sunt fidei: de his enim cum loqui clare patet videnti epistolam quartam.

Idem quoque libro primo contra Iovinianum, ca. XIIII., ait: Inter XII unus eligitur, ut, capite constituto, scismatis tollatur occasio. Et loquitur proculdubio de electione Petri non ab apostolis sed a Christo: ut pateat ex solutione subiunctae mox quaestionis: sed cur non Ioannes, virgo, electus est? Solvit enim: ne magister bonus, qui dixerat, pacem meam do vobis, et cetera, in adolescentem quem dilexerat, causam praebere videretur invidiae.

Idem rursus, epistola II ad Damasum (et habetur XXIIII. q. I., Haec est fides), ait: Si haec nostra confessio apostolatus tui iudicio comprobatur: quicunque me culpare voluerit, se imperitum vel malivolum vel etiam non catholicum, non me haereticum comprobabit. Ubi, quia vides ex sedis apostolicae iudicio pendere esse vel non esse catholicum aut haereticum, summum Christi in terris tribunal agnoscere potes: ad quod de fide iudicium spectare constat.

Augustinus non solum Petrum principem apostolorum affirmat: sed quum consuleretur sedes apostolica de fide contra Pelagianam haeresim, a duobus conciliis, Carthaginensi et Milevitano, subscriptus invenitur. Et respondente Innocentio papa ad Carthaginense quidem concilium: Patrum instituta, sacerdotali custodientes officio, non censetis esse calcanda, quod illi non humana sed divina decrevere sententia: ut quicquid de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum nisi ad huius sedis notitiam perveniret: ubi tota huius auctoritate iusta quae fuerit pronunciatio firmaretur: indeque sumerent caeterae ecclesiae, velut de natali suo fonte, aquae cunctae procederent. Et per diversas totius mundi regiones puri capitis incorrupti maneret: quid praecipere, quos abluere, quos velut in caeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret. Ad concilium vero Milevitanum: Quotiens fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctorem, referre debere: velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit omnibus ecclesiis in communi prodesse.

Augustinus ad Paulinum, epistola CVI, referens haec gesta, commendat Innocentii litteras responsivas subiungens: Ad omnia nobis ille rescripsit eodem modo quo fas erat atque oportebat apostolicae sedis antistitem.

Rursus, secundo libro de baptismo contra Donatistas, capitulo primo (et habet II. q. VII., Puto), Petri cathedram cuilibet episcopatui praefert: quum comparando Cyprianum Petro, ait: Vereri debeo ne in Petrum contumeliosus existam: quis enim nescit illum apostolatus principatum cuilibet episcopatui praeferendum? Sed etsi distat cathedrarum gratia, una tamen est martyrum gloria.

Item, in secundo libro de Doctrina Christiana, non longe versus principium, decretales epistolas apostolicae sedis inter canonicas habendas scripturas censet, dicens: In canonicis scripturis ecclesiarum catholicarum, quam plurium divinarum scripturarum sollertissimus indagator, auctoritatem sequatur: inter quas sane illae sint quas apostolica sedes habere, et ab ea alii meruerunt accipere, epistolas. Qui enim decretales fidei, quas apud se habet vel aliis misit, apostolica sedes inter canonicas esse habendas scripturas affirmat, supponit proculdubio apostolicam sedem non solum cunctis praelatam sedibus: sed divinam, utpote fidei magistram.

Gregorius, in Registri libro quarto, epistola XXXII, ad Mauritium Augustum, ait: Cunctis evangelium scientibus liquet quod voce dominica, sancto et omnium apostolorum principi, Petro apostolo, totius ecclesiae cura commissa est: ipsi quippe dicitur, Petre, amas me? Pasce oves meas. Ipsi dicitur, ecce Satanas expetiit cribrare vos sicut triticum: et ego pro te rogavi ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ipsi dicitur, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in caelis. Ecce claves regni caelestis accepit: potestas ei ligandi et solvendi tribuitur: cura ei totius ecclesiae et principatus committitur.

Sanctus Leo primus, in sermone tertio de anniversario suae assumptionis die, ait: De toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae patribus praeponatur: ut, quamvis sint in populo Dei multi sacerdotes multique pastores, omnes tamen regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio: et siquid cum eo commune ceteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit, quicquid aliis non negavit.

Venerabilis Beda, super illud Io. I., intuitus autem in eum Iesus dicit, ait: Vidit cordis eius simplicitatem, animi sublimitatem: cuius merito cunctae esset praeferendus ecclesiae.

Bernardus non solum pluries Romanum pontificem Iesu Christi vicarium et totius ecclesiae caput appellat: sed in epistola prima ad Eugenium papam, CCXXVII in ordine epistolarum, ait: Locus in quo stas, terra sancta est: locus Petri est, locus principis apostolorum, ubi steterunt pedes eius: locus illius est, quem constituit Dominus dominum domus suae et principem omnis possessionis suae: merito tali pastori, tali nutritio, commissa est ecclesia, quum adhuc tenera, adhuc in cunabulis esset. Et in epistola CCXLII ad Romanos, quum discesserunt a domino papa, ait: Cur regem terrae, cur dominum caeli, furore tam intollerabili quam irrationabili in vos pariter provocatis? Dum sacram et apostolicam sedem divinis regalibusque privilegiis singulariter sublimatam, ausu sacrilego incessere, suoque minuere honore contenditis? Et in epistola CXXXI ad Mediolanenses, de plenitudine potestatis apostolicae, ait: Romana ecclesia valde clemens est, sed nihilominus potens: fidele consilium et omni acceptione dignum: noli abuti clementia, ne potentia opprimaris. Sed dicit aliquis: debitam ei reverentiam exhibebo, et nihil amplius. Esto. Fac quod dicis: quia si exhibeas debitam, et omnimodam. Plenitudo siquidem potestatis super universas orbis ecclesias, singulari praerogativa, apostolicae sedi donata est: qui igitur huic potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Potest si utile iudicaverit, novos ordinare episcopatus ubi hactenus non fuerunt: potest eos qui sunt alios deprimere, alios sublimare, prout ratio sibi dictaverit: ita ut de episcopis creare archiepiscopos liceat, et econverso si necesse visum fuerit. Potest a finibus terrae sublimes quascunque personas ecclesiasticas evocare, et cogere ad suam praesentiam: non semel aut bis, sed quotiens expedire videbit. Porro in promptu est ei omne ulcisci inobedientiam, siquis forte reluctari conatus fuerit.

In gestis concilii Constantiensis, inter damnatos articulos Ioannis Vuiclef et Ioannis Hus, reperiuntur hi duo: scilicet, Petrus non est nec fuit caput sanctae ecclesiae catholicae: non est de necessitate salutis credere Romanam ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. Et subditur: error est, pro quanto negaret primatum summi pontificis super alias ecclesias particulares.

Sanctus Thomas, in IV contra Gentes, ca. LXXVI, postquam multipliciter probavit unum episcopum praelatum a Christo toti ecclesiae, subdit: Per hoc autem excluditur quorundam praesumptuosus error, qui se subducere nituntur ab obedientia et subiectione Petri, successorem eius Romanum pontificem universalis ecclesiae pastorem non recognoscentes.

In concilio quoque universali Florentiae, sub Eugenio IIII, ubi Graecorum, Armenorum et Iacobitarum cum Romana ecclesia facta legitur unio, habent haec verba: Diffinimus sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum: et ipsum Romanum pontificem successorem esse beati Petri, principis apostolorum, et verum Christi vicarium, totiusque ecclesiae caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere: et ipsi in beato Petro pascendi, regendi et gubernandi universalem ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse: quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur. Haec ibi.

Ubi nota, non noviter ab hac synodo inventam fuisse hanc definitionem, sed ipsam contineri in aliorum universalium conciliorum gestis: et propterea hoc unum concilium sufficit pro omnibus ad firmandam fidem huius veritatis.

Praetereo turbam canonum et doctorum (quam dinumerare nemo potest) idem sentientium. Tam evidenter siquidem, ex his quae attulimus, clarum est Romanum pontificem, Petri successorem, a Christo in Petro institutum esse totius ecclesiae pastorem, ut locus dubitationi nullus relictus sit. Siquis autem post haec haesitans invenitur, aut rudis et ineptus, aut cum haereticis seu scismaticis sapit, aut certe christianus non est: ineruditus quippe valde et indocilis est quisquis certitudinem mathematicam in omnibus quaerit, ut philosophi tradunt.

Haereticorum atque scismaticorum proprium est sacra uti scriptura, secundum sensum tamen quo ipsi faciunt illam sonare. Christianorum autem, qui vere catholici sunt, sapientia sacram scripturam intelligit secundum sensum quem sancti doctores, quem sacra concilia, apostolica auctoritate roborata, interpretantur. Hunc sciendi christianam veritatem modum quisquis repellit, christianus non est: ab hac via qui recedit, infidelis invenitur. Nam licentia exorbitandi ab hac via si admittitur, trinitatis unam substantiam revocare in dubium cum Arrio fas est: spiritum quoque sanctum procedere a filio, ambiguum adhuc cum priscis erit: panem in sacramento altaris converti in corpus Christi dubitabitur. Haec enim omnia nulla alia via aut auctoritate sunt christianis reddita certa et indubia fide tenenda, nisi interpretatione sacrae scripturae iuxta sanctorum documenta, et sacrorum conciliorum auctoritate apostolica firmatorum diffinitionem. Quocirca quum textus evangelici ad propositum adsint, et sanctorum doctrina conformis in proposito pateat, nullo penitus sanctorum reluctante, sacrorumque conciliorum, cum apostolica auctoritate, inveniatur definitio, omnisque christianorum aetas a Petro hucusque in sancta ecclesia catholica hoc confessa inveniatur, reliquorumque doctorum testimonia innumera sint: certum ita redditur Romanum pontificem, Petri successorem, in Petro a Christo institutum, totius ecclesiae pastorem, ut certior fides haberi non possit. Amen.

Romae, Anno christianae salutis M.D.XXI., aetatis vero proprie quinquagesimo secundo, die XVIII Februarii.

↑ Top of work