On the Divine Institution of The Papacy
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
De divina institutione pontificatus Romani pontificis super totam ecclesiam, a Christo in Petro
First published 1521
In this treatise, Cardinal Cajetan examines the foundations of the Catholic Church and the authority of the papacy, arguing against conciliarism and addressing the question of a heretical pope.
Pars I: Versui Ludativi
Caput I: Quid, quomodo et quo ordine tractandum est
Caput II: Petri Persone & Non Dono Revelationis aut Beatitudinis Promissae Sunt Claves
Caput III: Personae Petri in se et non solum in persona ecclesiae promissas esse claves
Caput IV: Verba Christi, tibi dabo claves, Petro non in persona omnium apostolorum dicta esse
Caput V: Apostolis aliis non esse alias collatum quam Petro
Caput VI: Solum Petrum accepisse claves, consonat ei quod est ecclesiam accepisse claves
Caput VII: Promissum esse Petro totius ecclesiae pontificatum in antedictis promissionibus
Caput VIII: Personae Petri, quis charitate qualificate dictum esse pasce oves meas
Caput IX: Soli Petro, ita quod non aliis apostolis, dictum esse pasce oves meas
Caput X: Petro soli universam committi ecclesiam, per haec verba Christi pasce oves meas
Caput XI: Petro per haec verba pasce oves meas, commissum a Christo pontificatum totius ecclesiae esse
Caput XII: Petrum habere ex Christi institutione successorem in pontificatu ecclesiae catholicae
Firmato Petri pontificatu ecclesiae catholicae, oportet de successore eius tractare. Et ut intelligatur manifeste differentia inter catholicos et schismaticos, prenotandum est in quo convenimus et in quo dissentimus: concorditer siquidem fatemur Petrum apostolorum principem et cetera fuisse Romanum pontificem, sicut Iacobus apostolus fuit pontifex Hierosolymitanus: et propterea quemlibet Romanum episcopum successorem esse Petri in pontificatu Romanae ecclesiae, sicut quilibet Hierosolymitanus episcopus successor est Iacobi in pontificatu Hierosolymitanae ecclesiae. Concorditer quoque affirmamus Hierosolymitanum episcopum non succedere Iacobo nisi in Hierosolymitanae ecclesiae episcopatu: non enim succedit Iacobo in auctoritate apostolatus. Sed statim dissentimus, quum inferre conantur Romanum pontificem non succedere Petro nisi in episcopatu Romanae ecclesiae: fatemur enim catholici Romanum pontificem succedere Petro non solum in episcopatu Romanae ecclesiae, sed etiam in pontificatu ecclesiae catholicae. Ubi si perspicaciter scrutati fuerimus, videbimus duo superesse tractanda: an scilicet Petrus habeat divino iure successorem in pontificatu ecclesiae catholicae, et an huiusmodi successor sit Romanus pontifex. Schismatici enim negant Romanum pontificem episcopum esse ecclesiae catholicae: et pernegant oportere institutione divina aliquem unum succedere Petro in regimine totius ecclesiae: et ante omnia negant Petrum institutum a Christo pontificem ecclesiae catholicae. Quum autem iam declaraverimus huiusmodi Petri pontificatum: superest ut primo an habeat aliquem successorem, et demum an ille sit Romanus pontifex tractemus.
Et iuxta praefixum modum afferenda censui argumenta, quibus contra unicum Petri successorem in pontificatu ecclesiae catholicae insurgitur.
Arguitur ergo primo ex coniunctis. Primo, si haec verba Christi ad Petrum, Tibi dabo claves regni caelorum Matth. XVI, et Pasce oves meas Io. ult., extendunt ad successorem, par est ut verba antecedentia concomitantia et subsequentia dicta Petro a Christo intelligantur quoque dicta non soli Petro sed successori: sed hoc constat esse falsum: ut patet sigillatim discurrendo. Nam apud Matth. Dominus praemittit Tu es Petrus: et post subiungit reprehendendo Petrum, Vade post me, Satana, quia non sapis quae Dei sunt: similiter apud Io. praemittitur, Diligis me plus his? et similia concomitanter interponunt cum Petri responsionibus: et postea subiungitur, Quum esses iunior, cingebas te et cetera. Nihil autem horum spectat ad successorem secundum litteralem sensum: ergo nec illa verba, Tibi dabo et Pasce oves meas, sunt ad litteram dicta Petro et successori: sed sicut reliqua mystice applicantur ad successores, ita et haec.
Secundo ex similibus. Verba Christi Luc. XXII, Ego rogavi pro te et cetera, non sunt ad litteram dicta Petro et successori: ergo nec ista, Tibi dabo claves et Pasce oves meas et cetera, sunt dicta Petro pro se et successore. Consequentia tenet a simili: praesertim quum iste textus a sacris doctoribus afferatur pro soliditate successionis Petri in fide. Antecedens vero manifestatur ex eo quod ibi dicitur, Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos: si enim de quolibet successore haec dicta sint, oporteret successorem quemlibet aversum quandoque esse vel fuisse, ut de ipso possit verificari et tu aliquando conversus: sicut Petrus aversus fuit negando Christum cum periurio, et postea conversus confirmavit fratres suos.
Tertio ex aliis eidem Petro a Domino dictis: puta antequam gallus cantet, ter me negabis Matth. XXVI, et Vade ad mare, et mitte hamum et cetera Matth. XVII: cur enim huiusmodi soli personae Petri ita quod non successori dicta exponuntur, illa autem Tibi dabo et Pasce, ad successorem referuntur? voluntarie enim hoc fieri videtur.
Quarto ex omissis. Nullibi siquidem dixit Christus se loqui in illis verbis Petro pro se et successore: quum tamen debuisset hoc docere: quum hoc ut unum de necessario credibilibus proponatur ecclesiae: et ipse Isa. V dixerit, Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? si enim totum quod debitum erat, effecit synagogae Iudaeorum, multo magis totum effecit ecclesiae Christianae.
Confirmatio. Et augetur hoc argumentum ex hoc quod Dominus Matth. ult. dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ubi quia se fore in toto hoc tempore cum ecclesia nos certificare voluit, dicendo Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, manifestavit quod ad discipulos pro se et successoribus eorum loquebatur. Hinc enim arguitur quod si Petro et successori intendisset haec dicere, explicasset aut insinuasset successorem sicut insinuavit ibi successores discipulorum.
Quinto ex coapostolis. Quaenam ratio est, ut nullus aliorum apostolorum habeat successorem in apostolatu, et solus Petrus habeat? Et rursus, quae ratio est ut apostolorum successores sint et dicantur episcopi (quos constat esse aequales: unde et fratres vocantur), et unus tantum episcopus successor sit Petri super totam ecclesiam? Et rursus, ut praetactum est, quae ratio suffert ut episcopus Hierosolymitanus succedat Iacobo in episcopatu illius ecclesiae et non in apostolatu, successor autem Petri succedat ei in apostolatu ac pontificatu totius ecclesiae? hoc enim non nisi humana ratione aut voluntate factum videtur: quum scripturae desit auctoritas.
Sexto, deinde arguitur ducendo ad inconvenientia multa. Et primo. Si ad solum Petrum refertur Christi verbum, ergo non ad successorem: et iterum ergo cum Petro claves venerunt et abierunt. Et probantur sequelae: quia non potest ad plures pertinere quod ad unum tantum dicitur.
Secundo: quia si ad successorem extenditur, ergo necessaria ratione et ad alios apostolos: quia tunc erant praesentes, successores autem Petri nondum erant.
Tertio: quia ridiculum esset quod omnium ecclesiarum idem baptisma, eadem eucharistia, eadem confirmatio, idem verbum Dei, idem sacerdotium, eadem paenitentiae unctionis matrimonii et reliqua sacramenta, eadem fides spes charitas gratia, mors vita gloria esset, una haec temporalis potentia uni tributa esset successori Petri per verbum Dei quod commune est omnibus.
Quarto. Si unus episcopus iure divino ceteris praefertur, manifeste Hieronymus in epistola ad Evandrum quae habetur XCIII. di. ca. Legimus. haeresim docet: non solum ipse, sed Petrus, Paulus, Ioannes, Lucas, quos inducit irrefragabiles auctores. Patet enim ibi episcopos eosdem esse cum presbyteris, et episcopos aequales esse.
Quinto: quia idem Hieronymus super epistolam ad Tit. et habetur XCV. di. ca. Olim. dicit. Sicut ergo presbyteri sciunt se ex ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositus fuerit esse subiectos: ita episcopi noverint se magis consuetudine quam dispensationis dominicae veritate presbyteris esse maiores, et in communi debere ecclesiam regere. Non ergo divino iure unus Petri successor episcopus maior est aliis.
Ad huius rei evidentiam considerandum est triplici via manifestum fieri haec Christi verba toties repetita, Petro non solum pro se sed pro successore suo dicta esse. Prima via ex ipsis verbis Domini quum dixit Pasce oves meas, procedit. Nam dicendo Pasce oves meas, unum ovium suarum pastorem instituit: ut ipsa verba testantur, absque ulteriori probatione: pastor autem significat ordinarium rectorem ovium: ut patet tum ex ipsis nominibus pastoris et ovium, tum ex ipsa ratione pascendi. Tum quia oportet eum qui ordinarie gerit curam ovium, vel mercenarium vel pastorem esse: sed mercenarius non est: quia quum videt lupum venientem fugit, et non pertinet ad eum de ovibus quia mercenarius est: ut dicitur Io. X. relinquitur ergo quod is qui ordinarie curam ovium gerit, pastor est. Constat autem pastorem utpote ordinarium officialem non finiri morte illius qui pastorale officium exercebat, sed per successionem oportere durare. Et hinc fit ut institutio pastoris sit institutio perpetui officii: ac per hoc quod in prima institutione pastori tribuit, pro quolibet successore eidem datur. Unde ex hoc ipso quod Dominus dicendo Pasce oves meas pastorem totius ecclesiae instituit, pastorale officium totius ecclesiae statuit ex tunc et in saeculum saeculi: et consequenter quod dedit tunc Petro, significavit se dare cuilibet Petri successori in Petro. Rursus dicendo Pasce oves meas, perpetuitatem pastoris intelligendam ex alio capite monstravit: nam oves suas duraturas sciebat, et dixit usque ad consummationem saeculi in praesentis miseriae ovili uno: et praeterea eo ipso quo ovibus in uno ovili duraturis usque ad consummationem saeculi providit de pastore uno, dicendo Petro Pasce oves meas, significavit se providere de uno pastore usque ad consummationem saeculi. Habemus ergo dupliciter ex ipsis evangelii verbis a Domino institutum esse quemlibet Petri successorem pastorem totius ecclesiae in ipso beato Petro.
Secunda via ex rationibus fundatis super sacram scripturam procedit: tum quia desipientis est putare Christum providisse de pastore suarum ovium pro parte temporis et ea minima, qua scilicet vixit Petrus: et non pro toto et tam prolixo tempore usque ad consummationem saeculi, quo durant suae oves. Tum quia rationabile est ut universitas temporis cointelligat universitati locorum: et proinde quia dicendo Pasce oves meas, oves suas ubique terrarum comprehendit, consequens est ut easdem pro quocumque futuro tempore comprehendat. Tum quia Christus synagogae dicens Quid ultra debui facere vineae meae, et non feci? insufficienter providisset christianae ecclesiae constituens eam unum ovile sine uno pastore coaevo ovili, conversante cum ovibus suaviter hoc est sensibiliter secundum modum ipsarum ovium, utpote quae vivunt non sola spirituali sed sensitiva natura: quum tamen de ipso scriptum sit, attingit a fine ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, Sapi. VIII.
Tertia autem, et ea optima pariter et certissima, via procedit ex expressa divina revelatione facta ecclesiae suae sanctae. Ut enim inferius de verbo ad verbum afferentur auctoritates, manifeste habetur quod in hoc sensu a sanctis innumeris et a sacris conciliis universalibus intellecta est institutio pontificatus Petri super totam ecclesiam a Christo facta. Certo autem certius est illum esse verum scripturae sensum quem concorditer tradentibus sanctis, universalis synodi diffinitione accedente, habemus. Fatemur igitur absque omni haesitatione quemlibet Petri successorem, institutum in beato Petro esse pastorem totius ecclesiae.
Ad primum ergo argumentum in oppositum de concomitantibus, dicit praecedentia, concomitantia et subsequentia inveniri duplicia: vel pertinentia ad pastorale officium, vel non pertinentia ad hoc. Et de impertinentibus quidem ad pastorale officium (quale est illud, Vade post me Satana: ut patet in ipso evangelii textu) non oportet esse sollicitum an spectent ad successorem: de pertinentibus autem dicitur quod eo modo quo pertinent ad officium pastorale, eodem modo pertinent ad successorem. Unde ut ad singula descendatur: quia verba praemissa apud Matth., Beatus es Symon Bariona et cetera, non spectant ad pontificatum, sed ad confessionem quam fecerat Petrus (ut declaratum est) nec ad successorem pertinent.
Quod vero dicitur Tu es Petrus, et super hanc petram et cetera, quia ad pontificatum totius ecclesiae necessario pertinet, ad successorem quoque pertinere oportet: necesse est enim successorem Petri esse petrum, id est in fide solidum, ut super hanc petram Christus aedificet ecclesiam suam. Difficultates autem quae circa hoc sunt, in sequenti tractabuntur capitulo.
Quod autem dicitur apud Ioannem, Diligis me? et Amas me?, quodammodo ad pastorale officium spectat, et quodammodo non. Nam rectitudo pastoralis officii amorem Christi exigit: ipsum autem pastorale officium sine Christi amore potest et haberi et exerceri: et propterea amor Christi ad successorem quoque spectat quantum ad rectitudinem utendi pastorali officio, non autem quantum ad habendum vel exercendum ipsum pastorale officium.
Et similiter quod adiungitur, Quum esses iunior, licet cum Petro finitum sit quantum ad prophetiae consummationem: quantum tamen ad insinuatam praeparationem animi pastoralis ad ponendum animam pro ovibus Christi, et frequentem eventum persecutionum aut mortis pro Christi ovibus, bono pastori, ad successoris rectitudinem atque fortitudinem pertinet.
Ad secundum dicitur: quod verba illa Domini iuxta regulam de pertinentibus vel impertinentibus ad officium pastorale, quia ad pastorale spectat officium confirmare fratres, Petro pro se et successore dicta intelliguntur. Unde Theophylactus hic dicit. Hoc autem Petro dixit: eo quod superbire poterat in his quae promissa erant a Christo. Et rursus postquam me negato ploraveris ac paenitueris, corrobora ceteros: quum te principem apostolorum deputaverim: hoc enim decet te, qui mecum robur es et petra ecclesiae. Cirillus quoque hic dicit: omissis ceteris, venit ad Petrum ceteris praelatum.
Nec propterea oportet quemlibet Petri successorem cadere a Christi charitate: haec enim Domini verba non necessitatem sed possibilitatem aversionis a charitate cum indeficientia fidei significant: sic ut si averti contingat, conversus confirmet fratres suos. Indeficientia itaque fidei in Petro et ipsius successione impetrata asseritur, confirmatio fratrum imponitur, aversio possibilis significatur, conversioque praedicitur. Et hoc insinuat adverbium aliquando: ex hoc enim quod non semper sed aliquando conversus praedicitur, aversio quoque quod quandoque futura sit insinuatur. Ad quod verificandum non oportet quemlibet successorem averti: sed sat est, et nimis etiam, quod quandoque successor aliquis avertatur a Christi charitate.
Ad tertium patere potest iam solutio: nam sola ea quae dicta sunt Petro pertinentia ad pastorale officium, dicta sunt sibi pro se et successore ad litteram: reliqua autem ad litteram dicta sunt sibi soli.
Ad quartum (quod maxime urgebat) iam patet responsio: significavit enim Christus ipse in Petro cuilibet eius successori se loqui, eo ipso quod instituit eum pastorem ovium suarum: tum ex parte officii pastoralis, tum ex perpetuitate ovium suarum, ut praedeclaratum est. Unde non minus aperuit hic in Petro eius successorem quam aperuerit apud Matth. in discipulis suis eorum successores: ibi enim ex uno tantum capite, scilicet diuturnitate, successionem significavit; hic vero ex duobus, scilicet et ex officio pastorali et ex perpetuitate ovium suarum: ut praedeclaratum est.
Ad quintum dicitur: quod non est eadem ratio de successione in apostolatu et de successione in pontificatu: apostolus enim, ut ipsum nomen testatur, sonat ab alio missum seu legatum (iuxta illud Apostoli, II. ad Cor. V. Legatione pro Christo fungimur: et ad Ephe. VI. Legatione fungor in catena ista) non est autem legatorum vendicare sibi successores: sed finitur legatio cum legato, nisi a Domino alius mittatur. Pastor autem ordinarium officium sonat: cuius est habere successorem: et propterea ecclesia non habet apostolos qui successerint in apostolatu Christi apostolis: sed habet episcopos succedentes apostolis, non quo ad apostolatus auctoritatem, sed quantum ad episcopalem tam dignitatem quam auctoritatem. Unde si formaliter et exactissime loquendum est, nec Petrus habet successorem in apostolatu: tum quia apostolatum communem habebat cum reliquis apostolis, paresque in apostolatu omnes fuerunt, ac per hoc par est ratio in apostolatus successione de omnibus: tum quia experientia testatur nullius Petri successoris libellos, quantumcumque sanctos, inter sacras esse scripturas: usque adeo ut epistola Pauli ad Philemonem, quamvis commendaticia unius servuli, inter sacras computetur scripturas. Veruntamen quia successor Petri, succedens ei in pastorali officio ovium Christi (quod est pontificatus mundi), ex hoc ipso succedit in praecipuo apostolatus officio: quod, ut divus Thomas dicit, erat gubernare catholicam ecclesiam: hoc enim communiter apostolis omnibus a Christo delegatum fuit: hoc Petro singulariter pastorali officio datum est: hoc solus Petri successor hereditat, ex hoc ipso quod succedit Petro in pontificatu ecclesiae catholicae. Hinc igitur sola successoris Petri sedes vocatur, et est sedes apostolica: utpote ea in qua sola auctoritas gubernandi ecclesiam catholicam (quae inter facultates legatas apostolis summum tenet locum) residet: hinc successor Petri apostolicus, hinc eius dignitas seu officium apostolatus, hinc eius auctoritas apostolica vocatur: utpote complectens supremam omnibus apostolis tributam auctoritatem.
Unde solutio patet omnium quaesitorum: et cur solus Petrus inter apostolos habet successorem in apostolica auctoritate: quia scilicet solus institutus est a Christo pastor ovium suarum. Et quo pacto cum hoc stat episcopos omnes succedere apostolis in episcopali dignitate et auctoritate, et quatenus episcopos esse omnes pares: hoc enim nihil omnino obstat veritati declaratae. Et quare episcopus Hierosolymitanus non succedit Iacobo in auctoritate apostolica, episcopus autem Romanus succedit Petro in apostolica auctoritate: quia scilicet Petrus auctoritatem apostolicam habuit etiam ut ordinarius pastor a Christo institutus super universo ovili suo: Iacobus autem eam habuit tantum ut apostolus. Et hoc non ratione aut voluntate humana factum, sed Christi veri Dei institutione ordinatum esse monstratum est: dum Petrum solum pastorem suarum ovium instituit dicens Pasce oves meas.
Ad argumenta deinde allata ducendo ad inconvenientia, respondendo ad primum dicitur sequelas nihil valere. Ad probationem autem (quia non potest ad plures pertinere quod ad unum tantum dicitur) respondetur ad innumeros successores posse pertinere quod ad unum tantum officialem instituendo dicitur: quoniam quod sibi dicitur, cuilibet succedenti intelligitur dictum: et propterea dictum Petro, primo pastori Christi ovium instituto, cuilibet ei succedenti in huiusmodi officio pastorali dictum est. Et eadem est ratio de promissionibus eidem factis.
Ad secundum similiter dicitur sequelam nihil valere: nec esse maiorem aut parem rationem quod extendantur haec verba ad alios apostolos qui erant praesentes, quam ad successorem Petri: quoniam quilibet successor, licet in seipso tunc non esset, erat tamen in ipso Petro sub eadem officii forma: quo constat modo non fuisse alios apostolos in Petro: quoniam nullus sub eadem officii forma fuit aut futurus fuit.
Ad tertium dicitur quod non ridiculum, sed divinae rationi consentaneum est, ut omnium ecclesiarum communicantium in eisdem sacramentis et cetera, sicut est unum numero ovile institutum a Verbo Dei communi omnibus, ita sit unus numero pastor illius unius ovilis institutus ab eodem Verbo Dei communi omnibus. Hoc siquidem diligenter perspectum, non est uni particulari ecclesiae aut personae consulere, sed unitati ovilis providere: ac per hoc, sicut unitas ovilis communis est ecclesiis omnibus particularibus, ita unitas pastoris ad omnium est utilitatem ecclesiarum. Et sic optime adimpletum quod Apostolus dixit, I. ad Cor. III. Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas.
Ad quartum dicitur simul, et ad quintum, consequentias nihil valere: utpote ex impertinentibus ad propositum deductas. Dicta siquidem a Hieronymo in utroque loco, impertinentia sunt ad propositum: utpote quae de episcopis et presbyteris, quatenus episcopi et presbyteri sunt, dicuntur: aequalitas namque seu identitas divino iure inter episcopos et presbyteros, sive sit sive non sit, nihil refert ad unitatem pastoris totius ecclesiae: non enim ideo unus est pastor totius ecclesiae quia episcopus maior est presbytero: sed ideo quia unus est successor Petri, sive presbyteratus sive episcopatus sit maximus in ecclesia Dei ordo. Aequalitas autem divino iure episcoporum inter se, quatenus episcopi sunt, non eget probatione: quoniam illam asserimus: sed impertinens est proposito: quoniam non ideo unus est pastor totius ecclesiae quia unus episcopus est sacratior altero (omnes enim episcopi sunt aequales in episcopatus ordine, et non est magis aut plus episcopus successor Petri quam quicumque alius episcopus: sicut non est magis presbyter quam quicumque alius presbyter) sed ideo unus est pastor totius ecclesiae, et reliquis praelatus episcopis atque presbyteris, quia unus est successor Petri. Unde patet ex hoc quod, divino iure a Christo instituto, unus presbyter sive episcopus, Petri successor, ceteris episcopis et presbyteris, immo toti ecclesiae, praefertur: non sequi Hieronymo, et allatos a Hieronymo, Petrum, Paulum, Ioannem, Lucam, haeresim docere: ut arguentes audent inferre: sed prudens lector intelligit dicta horum impertinenter deducta ad propositum.