On the Divine Institution of The Papacy
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
De divina institutione pontificatus Romani pontificis super totam ecclesiam, a Christo in Petro
First published 1521
In this treatise, Cardinal Cajetan examines the foundations of the Catholic Church and the authority of the papacy, arguing against conciliarism and addressing the question of a heretical pope.
Pars I: Versui Ludativi
Caput I: Quid, quomodo et quo ordine tractandum est
Caput II: Petri Persone & Non Dono Revelationis aut Beatitudinis Promissae Sunt Claves
Caput III: Personae Petri in se et non solum in persona ecclesiae promissas esse claves
Caput IV: Verba Christi, tibi dabo claves, Petro non in persona omnium apostolorum dicta esse
Caput V: Apostolis aliis non esse alias collatum quam Petro
Caput VI: Solum Petrum accepisse claves, consonat ei quod est ecclesiam accepisse claves
Caput VII: Promissum esse Petro totius ecclesiae pontificatum in antedictis promissionibus
Caput VIII: Personae Petri, quis charitate qualificate dictum esse pasce oves meas
Caput IX: Soli Petro, ita quod non aliis apostolis, dictum esse pasce oves meas
Caput X: Petro soli universam committi ecclesiam, per haec verba Christi pasce oves meas
Caput XI: Petro per haec verba pasce oves meas, commissum a Christo pontificatum totius ecclesiae esse
Caput XII: Petrum habere ex Christi institutione successorem in pontificatu ecclesiae catholicae
Caput XIII: Romanum pontificem succedere Petro in pontificatu totius ecclesiae
Supposita Petri successione, oportet monstrare quis sit ille successor Petri in pastorali cura totius ecclesiae: habet enim proprias difficultates an is sit Romanus episcopus.
Primo. Obiicitur igitur in primis ex parte temporis: quia Romanus pontifex natus est per multos annos post Petri pontificatum: quum prius Petrus sederit Antiochiae, et per multos annos ante absque particulari aliqua sede fuerit.
Confirmatio. Et confirmatur haec ratio, arguendo sicut arguit Apostolus, ad Ro. IIII, ubi probat ex circumstantia temporis et facti Abraham non ex circumcisione sed ex fide iustificatum: nulla alia ratione usus, quam quod Abraham ante circumcisionem fuerit iustus apud Deum per fidem. Si hoc eius argumentum valet, necesse est valere et hoc: scilicet, Petrus quando claves accepit a Christo, nondum erat episcopus urbis Romae: sed erat unus inter apostolos: ergo claves non sunt ei datae secundum quod postea vel factus vel mutatus est loco vel officio (sicut Abrahae non est iustitia reputata qualiscumque post fidem factus fuerit) sed prout fuit apostolus tantum.
Secundo. Si Romanus pontifex esset Petri successor in cura totius ecclesiae (de hac enim successione ne contingat idem saepius replicari, semper loquimur: nisi quandoque explicemus de sola successione in episcopatu Romano nos loqui) oporteret de quolibet Romano pontifice verificari verba Christi spectantia necessario ad successorem Petri: sed non de quolibet Romano pontifice haec verificari oportet: ergo Romanus pontifex non est successor Petri. Probat autem destructio consequentis, ex eo quod Romanus pontifex potest labi in haeresim: et sic non verificabuntur de eo verba Christi, Tu es Petrus, id est, in fide solidus, neque super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: quoniam soliditas fidei in ipso, super qua aedificanda est ecclesia, non inveniretur: nec ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua: quae omnia ad successorem Petri dicta esse monstratum est.
Tertio: quia non omnis Romanus pontifex habet Christi charitatem, quam tamen tertio Christus exegit in institutione officii pastoralis: non est ergo Petri successor qui exacte a Christo tunc in Petro charitati non succedit.
Quarto quia non omnis Romanus pontifex pascit oves Christi: sed multi eorum pascunt oves suas: dum ad propriam gloriam, auctoritatem, utilitatem et alia huiusmodi pontificatum exercent. Dicente autem Domino, Pasce oves meas, significavit Petri successores aut pastores esse debere ovium Christi, ipsum amantes, et illas pascentes doctrina, iustitia et aliis huiusmodi: aut si non amant et docent, nihil hoc verbum ad eos pertinere: ac per hoc non esse Petri successores.
Quinto quia prisci Romani pontifices recusaverunt se universales appellari: Gregorius enim suis epistolis hoc reprehendit, et narrat praedecessores suos hoc renuisse. Si enim Gregorius cum aliis noluit vocari episcopus universalis, consequens est quod non erat aut non se credebat universalem episcopum: idem autem sonat pontifex universalis et pontifex totius ecclesiae. Non succedit ergo Romanus pontifex Petro in pontificatu totius ecclesiae.
Sexto. Concilium Nicaenum (ut scribitur li. X. ca. VI. historiae ecclesiasticae) statuit sic. Et apud Alexandriam vel in urbe Roma, vetusta consuetudo servetur: ut vel ille Aegypti vel hic suburbanarum ecclesiarum sollicitudinem gerat. Si enim Romanus pontifex successor esset Petri in pontificatu totius ecclesiae, non praesumpsisset Nicaenum concilium fines suae sollicitudini decernere in suburbanis ecclesiis.
Septimo. Si Romanus pontifex Christi institutione praeest toti ecclesiae ut Christi vicarius generalis, sequitur peccasse et peccare omnes qui non fuerunt et qui non sunt sub Romani pontificis obedientia.
Prima illatio. Et hinc sequitur primo primitivam ecclesiam totam errasse: quum adhuc non esset Romanus pontifex.
Secunda. Sequitur deinde tot sanctos et martyres usque ad quadringentos annos post Christum errasse, quum tunc non recognosceretur Romanus pontifex ut pastor totius ecclesiae.
Tertia. Sequitur postea Asiam, Africam atque Graeciam in damnatione fuisse: utpote non recognoscentes Romanum pontificem ut omnium caput.
Quarta. Sequitur demum Christianos qui hodie sunt in Perside, India, Scythia totoque Oriente damnari: eo quod non subsunt Romano pontifici. Manifestatur autem hos non recognovisse Romanum pontificem: eo quod non ab ipso seu eius auctoritate eorum episcopi sunt instituti, eorum concilia sunt celebrata.
Octavo. Hieronymus, de viris illustribus, scribit quod Acacius episcopus Caesariensis, discipulus Eusebii Pamphili, imperante Constantio, Liberium papam deposuerit, et Felicem constituerit. Constat autem hoc repugnare primatui Romani pontificis, si totius ecclesiae antistes esset.
Nono. Si ulla ecclesia est prima et mater omnium ecclesiarum, et a Christo Domino immediate fundata, non est alia nisi ecclesia Hierosolymitana: quae per multos annos fuit ante Romanam: unde exierunt omnes apostoli et episcopi ad universum orbem terrarum. In cuius signum ab omnibus ecclesiis, etiam Romana, collectae solvebantur ecclesiae Hierosolymitanae.
Ad huius rei evidentiam consideranda sunt duo: primum unde est, secundum unde scitur Romanum pontificem succedere Petro. Circa primum autem distinguendum est de ratione succedendi et ratione succedentis: nam ratio succedendi est non evangelica institutio, sed subsecutum factum Petri, quo ecclesia Romana appropriata est Petro, appropriatione firmata. Declaro singula: cautum reddendo lectorem in primis quod aliud est succedere Petro: et aliud est succedere Petro hunc, scilicet Romanum pontificem. Ratio enim quod Petrus habeat successorem institutio est evangelica: qua Dominus in Petro pastorale totius mundi instituit officium: ut in praecedentibus manifestatum est. Ratio vero quod Petro succedat hic, hoc est Romanus pontifex, non est institutio evangelica: tum quia evangelica voce non est ecclesia Romana appropriata Petro, sed tota ecclesia commissa sibi, dum dicit Pasce oves meas: et propterea si Petrus perseverasset usque ad finem ut incepit, absque appropriatione alicuius particularis ecclesiae, nec Romanus pontifex nec aliquis alius particularis episcopus esset Petri successor: sed migrante ad caelum Petro, fuisset unus electus in episcopum catholicae ecclesiae, qui successor fuisset Petri. Tum quia si Petrus in sede Antiochena, quam sibi prius appropriavit, perseverasset usque ad mortem, non Romanus pontifex sed Antiochenus successor esset Petri. Tum quia si Petrus discessisset ex Roma non tantum loco sed sede, ita quod alibi sedem elegisset, non successisset Romanus pontifex Petro: sicut nec modo succedit Petro Antiochenus: quia inde discessit mutando non solum locum sed sedem. Ex his enim patet non ex evangelica institutione ortum habere quod Romanus pontifex succedat Petro: evangelica siquidem institutio de his mutationibus non se impedit: sed subsequentibus factis disponendum hoc reliquit.
Quocirca ex eo quod appropriatione firmata, Romana ecclesia Petri pontificatui addicta est, inde ortum est ut Romanus pontifex Petro succedat. Appropriationem autem firmatam dicimus, quia Petri morte firmata est: et quia Christi auctoritate robur firmitatis obtinuit. Nam (ut ecclesia cantat, et Ambrosius in oratione contra Auxentium de basilicis tradendis: quam habes in lib. V. epistolarum Ambrosii, post trigesimam secundam epistolam, asserit: et ante ipsum in libro tertio de excidio Hierosolymitano, ca. II, Egesippus affirmat) volenti Petro ex urbe Roma discedere, obvius Christus iussit ut Romae mortem pateretur, eidem dicendo, Venio Romam iterum crucifigi: ut non nuda Petri mors Romae, sed mors iussa a Christo in urbe Roma, firmaret Romanam sedem in Petri successione.
Si ad ortum itaque atque initium successionis Romani pontificis Petro spectes, rationem succedendi invenies fuisse ecclesiae Romanae appropriationem ad pontificatum Petri, firmatam et Petri morte et Christi mandato. Quum autem dicimus Petrum et Romanum pontificem et pontificem ecclesiae catholicae, non duos intelligas pontificatus: non enim sunt duo in actu: sed in potentia tantum, hoc est quia potuissent esse duo: ut patet ex dictis. Unde non se habent sicut duo episcopatus uniti: non erat siquidem in Romana ecclesia episcopatus ante Petrum, sed ipse Petrus Romanam ecclesiam evexit in pontificatum, non alium quam suum quem secum vehebat: ita quod pontificatus Petri, quem a Christo habuit, relatum ad ecclesiam catholicam, retulit ipse Petrus ad ecclesiam Romanam, appropriando sibi illam. Confert autem non nihil haec pontificatus unitas ad hoc ut idem sit Romanus pontifex et pontifex ecclesiae catholicae: non solum unitate personae, sed identitate pontificatus. In cuius signum non dantur Romano pontifici duo pallia, sed unum tantum: quum tamen plura dari constet habenti plures pontificatus, quibus debentur pallia.
Si autem de ratione succedentis est sermo, evangelica institutio ratio invenitur succedentis. Romanus siquidem pontifex, Petro succedens, auctoritatem habet apostolicam ab evangelica Christi voce, Pasce oves meas: nam cuilibet Petri successori in Petro dixit Christus, Pasce oves meas. Licet itaque apostolica sedem Romani esse pontificis, initium habuerit ex appropriatione ecclesiae Romanae ad Petrum: ex quo tamen firmatum sic est, eo ipso quo aliquis verus est Romanus pontifex, verus est pontifex ecclesiae catholicae a Christo in beato Petro institutus. Manifestum est igitur, unde Romanus pontifex est Petri successor, ac totius ecclesiae pastor.
Scitur autem hoc divina revelatione facta: tum universali ecclesiae, tum sanctis doctoribus innumeris, tum sacris conciliis. Nullus siquidem Christianus dubitare permittitur ex divina prodire revelatione quicquid ad fidei Christianae rationem spectans (de quorum numero hoc constat per decretalem Unam sanctam esse) contestatum invenitur a praefatis. Communis Christianorum, et olim et nunc et semper, confessio fuit, est, et erit, Romani pontificis sedem solam esse sedem apostolicam: hoc autem nihil aliud est quam fateri Romanum pontificem, Petri successorem, esse rectorem catholicae ecclesiae: nam in apostolica sede (nisi quis propriam ignoret vocem) clauditur apostolica auctoritas: in apostolica autem auctoritate facultatem regendi totam ecclesiam includi intelligunt exercitati in sacris litteris. Et hoc usque adeo est clarum, ut concorditer dicatur apostolicae auctoritati a Christo orbem commissum terrarum: sic ut quilibet apostolus ubicumque contingeret ipsum fore instituebat ecclesias, instituebat episcopos, et id genus reliqua faciebat: ut eorum etiam gesta testantur. Unde quum, I ad Cor. XII, dicitur, posuit Deus in ecclesia primum apostolos: dicit Glo. interli., omnium ordinatores et iudices: manifestans apostolicam auctoritatem esse omnium ordinatricem et iudicem. Confitendo igitur apostolicae auctoritatis sedem, confitemur velimus nolimus sedem ordinatricem et iudicem omnium. Hanc autem esse intentionem confitentium, ex eo etiam aperitur quod solam successoris Petri sedem apostolicam confitemur. Extat siquidem Hierosolymitana sedes, in qua Iacobus apostolus sedit, cuius successor est episcopus Hierosolymitanus: cur sedes illa in qua Iacobus apostolus sedit (quae prius tempore fuit quam quaecumque alia partialis sedes) non est ipsa quoque sedes apostolica: nisi quia in illa non est auctoritas apostolica, et in ista est.
Nam si ex sola successione ad personam apostoli affirmaretur a Christi fidelibus sedes apostolica, dubium non est quod multae essent sedes apostolicae: et Hierosolymitana sedes esset apostolica, et Romana sedes esset apostolica: modo autem quia unicam tantum novit Christianus populus sedem apostolicam, eamque Romani pontificis sedem esse plena voce confitetur, clarum relinquitur per sedem apostolicam intelligi sedem auctoritatis apostolicae. Et confirmatur: quia sicut in episcopali sede clauditur pontificia auctoritas, et in archiepiscopali sede auctoritas archiepiscopalis, et in sede patriarchali auctoritas patriarchalis, ita in sede apostolica clauditur auctoritas apostolica: ac per hoc quemadmodum Christianus populus ad huiusmodi sedes recurrens ad dictas auctoritates recurrere intendit, ita ad apostolicam sedem recurrens, aut ipsam quolibet venerans, auctoritatem apostolicam confitetur.
Porro in professione sedis apostolicae clauditur eius divinae institutionis confessio: nam quia secundum veritatem apostolica tam sedes quam auctoritas a solo Christo est et esse potest, a quo solo possunt apostoli fieri (neque enim minus est apostolicam sedem ac auctoritatem quam apostolum instituere: sicut non minus est episcopalem auctoritatem ac sedem facere quam episcopum) necesse est ut qui apostolicam confitetur sedem, a Iesu Christo immediate illius esse auctoritatem fateatur: divinoque proinde iure institutam illam esse profiteatur. Et hinc habes quod doctores confitentes Romani pontificis sedem apostolicam, aut apostolatum, aut auctoritatem apostolicam, fatentur Romanum pontificem esse totius ecclesiae rectorem: quod notandum valde est, et secundum se, et ne oporteat saepe repeti in auctoritatibus sanctorum et cetera.
Antequam autem auctoritates afferantur, ad obiecta respondendum est. Ad primum ergo dicitur nihil obstare successioni Romani pontificis Petrum, quatenus Romanus pontifex fuit, natum esse post acceptas claves: sufficit enim successori natum esse ante mortem eius cui succedit.
Ad confirmationem. Ad argumentum autem formatum ad similitudinem argumenti Pauli apostoli de iustificatione Abrahae: respondetur militare illud non contra nostram sententiam, sed potius contra arguentes. Manifestatur autem hoc distinguendo, sicut in Abraham reputationem iustitiae a iustitia reputata, ita proportionaliter in Petro acceptionem clavium a clavibus acceptis. Nam quemadmodum reputatio ad iustitiam Abrahae convenit ex fide et non ex circumcisione postea subsecuta: ita Petro acceptio clavium convenit ex pontificatu ecclesiae catholicae (tunc enim datae sunt ei claves quando factus est pastor Christiani ovilis) et non ex ecclesia Romana seu pontificatu Romano postea subsecuto. Et similiter quemadmodum iustitia reputata Abrahae non est restricta ad statum praeputii, sed est extensa ad subsecutum statum circumcisionis (dicente Apostolo ibidem: ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, et cetera) ita acceptae claves extensae sunt ad subsecutum postea Petri pontificatum Romanum. Rursus quemadmodum Abrahae iustitia reputata appropriata est subsecutae circumcisioni, seu ipsi Abrahae ut postea pater factus est circumcisionis, sic ut eius semen ex circumcisione prelatum sit omnibus in consummatione iustitiae, promissionum et benedictionum Abrahae (dicente Apostolo ad Gala. III, Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius qui est Christus: quem constat ex circumcisione natum) ita acceptae claves appropriatae sunt ecclesiae Romanae seu Petro ut factus postea est pontifex Romanus, sic ut per ipsam aperiat regnum caelorum omnibus cognationibus terrae. Unde patet quod ex huiusmodi argumento etsi habetur quod acceptio clavium non pertinet ad Petrum nisi secundum quod erat tunc quum accepit claves (erat autem non solum apostolus sed pastor ovium Christi) non tamen habetur quod acceptae claves restrictae sint et conclusae ad statum illum praecise: sed subsequendo similitudinem Abrahae habetur quod claves acceptae et extensae et appropriatae sunt ad pontificatum Romanum, secundum mutationem quae et loco et officio appropriata est Petro ecclesia Romana.
Ad secundum dicitur posse dupliciter intelligi successorem Petri seu Romanum pontificem non posse esse infidelem seu haereticum. Vel de ipsius persona in ordine ad ecclesiam catholicam: vel de ipsius persona secundum seipsam. Et utroque modo verificatur: et utrumque expressit Dominus in evangelio. Fidem enim solidam in Petro et successoribus suis secundum proprias personas, significavit Dominus, et dicens Tu es Petrus, in praesenti: et dicens Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, in futuro. Fidem vero eiusdem in ordine ad ecclesiam, significavit Dominus, et dicens Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: et dicens Confirma fratres tuos. Nec obstat personae Romani pontificis fidei secundum propriam personam, quod illa persona potest esse haeretica: quoniam quam primum definit esse fidelis, definit etiam esse Petri successor secundum rei veritatem et apud Deum: apud cuius tribunal qui non credit iam iudicatus est: ut dicitur Io. III, quicquid fit secundum forum ecclesiasticum. Ex quo tamen idem habetur: nam ex hoc ipso quod ille homo qui vocatur Petri successor ex casu a fide iudicio, etiam invitus subiicitur ecclesiae, manifestatur ipsum non esse amplius Petri successorem secundum veritatem: nam si vere esset Petri successor, iudex esset totius ecclesiae, et non esset illi subiectus invitus.
Ex soliditate autem in fide personae Romani pontificis in ordine ad ecclesiam, provenit ut errare non possit sententialiter diffiniendo de fide Christiana: quoniam in huiusmodi diffinitione construitur fides universalis ecclesiae, et per eam aedificatur ecclesia Christi ab ipso Christo super petram sedis apostolicae. Impossibile autem esse constat universalem ecclesiam errare in fide. Libet autem intueri quam suaviter commendata sit huiusmodi fidei diffinitio voce evangelica: fide siquidem construi ecclesiam constat: quum sit (ut ad Hebr. X dicitur) sperandarum substantia rerum: et ideo aedificandi et confirmandi actui respondet: utrumque enim substantiam aedificii respicit. Sed quoniam fides donum Dei est: idcirco Christus sibiipsi attribuit aedificationem ecclesiae super sedem apostolicam, dicens, Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: firmare vero fideles fluctuantes in ambiguitatibus et quaestionibus quae circa fidem emergunt, quia ministeriale opus est Petri et successoris, ideo dicitur Petro et successori, Confirma fratres tuos: quicquid enim agit sedes apostolica diffiniendo de fide, nihil aliud est quam declarare quid sub fide a Christo data contineatur: sic enim confirmat fratres suos.
Unde et in Calcedonensi synodo dixerunt patres quod congregati in Constantinopolitano concilio doctrinam de Spiritu Sancto tradiderunt: non quod minus esset in praecedentibus qui apud Nicaeam congregati sunt inferentes: sed intellectum adversus haereticos declarantes. Et hinc oritur ut diffinitis de fide ab apostolica sede, subsit etiam ipse Romanus pontifex, sicut subest fidei: non enim alicui propterea de novo subiicitur, sed quod implicite credebat tenetur explicite credere: ex hoc quod fides sufficienter explicata est quo ad haec quae prius explicata non erant fidei veritati subesse.
At si cuique mira in hac responsione dicta apparebunt: meminerit scriptum esse Mirabilia testimonia tua: sunt enim haec Iesu Christi testimonia. Sed quid mirari fidelis debet de tali tantoque divinae gratiae assistentia suo in terris vicario: quum Caiphae pontifici synagogae minus legitimo ac persecutori ipsius Christi, astiterit ad prophetandum ratione pontificatus: testante Io. evangelista dum dicit, a semetipso non dixit, sed quum esset pontifex anni illius, prophetavit quod Iesus erat moriturus pro gente, Io. XI. Cur enim Ioannes hoc docuit, cur hoc revelavit, nisi ut divinam assistentiam peculiarem pontifici esse revelaret?
Ad tertium dicitur: quod exacta trina dilectio a Petro rectitudinem respicit pastoralis officii: et propterea quod non succedit Petro in dilectione Christi, nequaquam succedit eidem in bonitate pastoralis exercitii: sed pastor est officio et nomine, mercenarius autem studio et exercitatione.
Ad quartum dicitur: quod amare et pascere oves Christi spectat ad successores Petri sub ratione commissi et debiti: Christus enim commisit ut pasceret oves suas, et ad hoc successor tenetur, et ad hoc se obligavit suscipiendo pontificatum. Unde si nec amat nec pascit, non propterea locus iste ad ipsum non spectat: nam multum ad eum spectat pascere Christi oves, ad quem spectat ut preceptum et ex officio debitum. Exigit quippe locus iste pascentem et amantem: quia exigit ut amare et pascere debeat. Et quis non amans nec pascens indignus sit pastorali officio, et mereatur illo privari: non esse tamen propterea privatum ex utroque testamento dicimus. Ezech. siquidem XXXIIII reprehendunt mali pastores, qui non Dei gregem sed semetipsos pascebant, appositis propheticis minis privationis pastoralis officii per ipsum Deum exercendae: pastores tamen relinquunt. Matth. quoque XXIII, super cathedram, inquit Dominus, Moysi sederunt scribae et pharisaei: quaecumque dixerint vobis servate et facite: secundum vero opera eorum nolite facere.
Ad quintum dicitur Gregorium, praedecessorum vestigia imitatum, refutasse se universalem appellari: ea ratione ut ipse millies dicit, quia si unus universalis episcopus dicitur, solus ipse episcopus videtur dici: et sic ceteris episcopatus tolleretur. Non autem ea ratione quod Romani pontificis auctoritas restricta sit, et ad universalem non se extendat ecclesiam: superbum enim vocabulum, utpote reliquorum episcoporum iniuriam prae se ferens, horruit Gregorius: et non rem apostolicae auctoritatis extendentis se ad universalem ecclesiam. Unde post, inferius ad Mauricium imperatorem, afferenda verba de Petri auctoritate super totam ecclesiam, subiungit de Petro: Cura ei totius ecclesiae et principatus committitur: et tamen universalis apostolus non vocatur. Ubi patet Gregorium simul affirmare curam totius ecclesiae, et negare universalis vocabulum. Propter quod posteriores pontifices Romani, rem tenentes, nec a Gregorio nec a Gregorio humilitate discedentes, universalis nomen a recto in obliquum transtulerunt: et subscribunt se in hodiernum diem, Ego N. episcopus ecclesiae catholicae.
Ad sextum dicitur: quod aliud est loqui de auctoritate, et aliud de executione: cum auctoritate siquidem Romani pontificis super totam ecclesiam, mos fuit laudabilis ut non exequeretur papa ea quae ad particulares aliarum ecclesiarum curas pertinebant, nisi casus aliquis id exegisset. Et hinc mos fuit ut episcopi ab archiepiscopis confirmarentur, curati ab episcopis darentur, et innumera similia fiebant. Et haec est illa vetusta consuetudo cuius meminit Nicaenum concilium, quod annuente Romano pontifice, ibi per suos legatos praesente, de observatione huius vetustae consuetudinis statuit. Ex hoc autem non sequitur statutum esse de auctoritate Romani pontificis, aut laesam fuisse illius auctoritatem: sicut nec hodie minuitur aut laeditur Romani pontificis auctoritas ex eo quod in multis provinciis Romano pontifici obedientibus, huiusmodi executiones per provinciales fiunt.
Ad septimum dicitur: quod Romanum pontificem, Christi institutione, esse prelatum ceteris, potest dupliciter intelligi: vel quo ad rationem initii: et sic falsum est, iuxta superius declarata. Vel praesupposita appropriatione ecclesiae Romanae ad Petrum: et sic verissimum est: et propterea concedit sequela, scilicet omnes peccare et peccasse qui eum non recognoverunt ut praelatum.
Ad primam illationem. Et quum infertur primo quod primitiva ecclesia errasset, negatur sequela: quoniam tunc adhuc non fuerat appropriatio ecclesiae Romanae ad Petrum: qua praesupposita, pontifex Romanus praeest omnibus. Sufficiebat siquidem tunc quod tota ecclesia recognosceret Petrum ut totius ecclesiae pastorem: post appropriatam autem Romanam ecclesiam, oportet recognoscere Romanum pontificem successorem Petri, pastorem totius ecclesiae: non quatenus est Romanus pontifex, sed quatenus est successor Petri, per se et formaliter loquendo.
Ad secundam. Quum vero infertur secundo quod tot martyres et sancti ad quadringentos annos peccassent, quia non recognoverunt Romanum pontificem: respondetur falsum esse huiusmodi martyres et sanctos non recognovisse Romanum pontificem: a principio enim ecclesiae Petrus recognitus est, et successive Romanus pontifex ei succedens: ut subsequentes manifestant actus sanctorum.
Ad tertiam. Et similiter quum tertio infertur Asiam, Africam et Graeciam errasse, quia non fuerunt subditae Romanae ecclesiae: manifeste erratur, et quae falsissima comprobant, inducuntur: plenum siquidem registrum Gregorii curis Asiae, Africae et Graeciae, testatur oppositum.
Ad quartam. Quod demum inducit Christianos hodie orientales non subesse Romanae ecclesiae (nisi de schismaticis sit sermo) falsum esse, ex gestis in concilio Florentino sub Eugenio IIII patere potest: ibi siquidem Iacobitae, Armeni atque Graeci, Romanum pontificem ut pastorem totius ecclesiae recognoscere se confessi sunt. Ad probationem autem subiunctam: quia nec episcopi ibi a papa instituuntur, nec concilia eorum papae fiunt auctoritate: iam patet quid dicendum est: scilicet quod huiusmodi executionum consuetudo in quibuscumque provinciis, papae nec tollit nec laedit auctoritatem. Verumtamen pluries nostra aetate visum est ab orientalibus missum ad Romanum pontificem pro surrogando episcopo seu confirmando electo: et tempore Alexandri VI et Iulii II.
Ad octavum dicitur nos de iure divino loqui: arguentes autem obiiciunt damnatum violentiae factum: ut ipsamet verba Hieronymi testantur: ait enim, Acacius in tantum claruit ut in locum Liberii, Felicem Arrianum substitueret. Unde Felix ille in catalogo pontificum non est computandus: ut testatur Augustinus in epistola ad Generosum: et est epistola CLXV. Ibi siquidem Augustinus, a Petro usque ad tunc temporis Romanum pontificem Anastasium, singulos successive recensens, Liberio Damasum successorem ponit, non Felicem.
Ad nonum dicitur Romanae ecclesiae appellatione intelligi posse vel ipsum corpus Romanae ecclesiae secundum se, vel secundum suum caput: et quod licet Romana ecclesia secundum reliqua eius membra non sit prima nec mater omnium ecclesiarum, nec immediate instituta a Christo: ipsa tamen eadem ecclesia Romana secundum suum caput, Petrum ac Petri successorem, prima est ac mater et magistra omnium ecclesiarum, et immediate a Christo evangelica voce auctoritatem ac firmitatem habens: ut prae declaratum est. Unde tam canonum quam sanctorum sententiae, Romanam ecclesiam primam, magistram matremque ecclesiarum omnium, aut a Christo Domino evangelica voce fundatam firmatamque sonantes, vere sunt ratione capitis. Et hoc intendunt qui haec scripserunt: ut ex eo patet quod eorum sententia fundatur super verbis Domini ad Petrum: qui caput fuit et in suis successoribus est ecclesiae Romanae. Unde nihil obstant huic primatui quae de Hierosolymitana ecclesia afferuntur: nam illa non fuit prior Petro: sed subdita fuit Petro. Collectae autem ecclesiae Hierosolymitanae, non ut praelatae sed ut indigenti ab aliis dabantur: ut patet ad Gal. II. Unde impertinentes sunt ad propositum.