On the Divine Institution of The Papacy
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
De divina institutione pontificatus Romani pontificis super totam ecclesiam, a Christo in Petro
First published 1521
In this treatise, Cardinal Cajetan examines the foundations of the Catholic Church and the authority of the papacy, arguing against conciliarism and addressing the question of a heretical pope.
Pars I: Versui Ludativi
Caput I: Quid, quomodo et quo ordine tractandum est
Caput II: Petri Persone & Non Dono Revelationis aut Beatitudinis Promissae Sunt Claves
Non desunt dogmatizantes pontificiam potestatem homini non immediate collatam, sed dono virtutis mediante, ita quod, perditio virtutis dono pereunte, simul pontificiam potestatem perire necesse sit, tanquam virtus glutinum quoddam sit iungens homini pontificatum. Quo fit ut, horum iudicio, claves non Petri personae, sed eius dono collatae sint in aliquo singulari ministro, puta sacerdote, seu iusto quocumque.
Argumentantur autem hi ex huius Evangelii textu multipliciter. Primo, quia ante omnia dominus beatitudinem Petri affirmat, dicens beatus es, proculdubio in spe verae fidei: non inchoasset enim Simonis beatitudinem nisi ad subsequentem pontificatum spectaret huiusmodi beatitudo; nihil enim impertinens dixisse Christum debet.
Secundo ex eo quod dominus adiungit Symon Bariona: hoc est filius columbae: ut Hieronymus exponit. Quorsum enim Petrus accepturus pontificatum, filius columbae praenominatur? nisi vel eius simplicitas columba significata (iuxta illud: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae), vel Spiritus sanctus (qui columba designatur, eo quod in columbae specie apparuit in Christi baptismo) ad ecclesiasticum principatum pertineret.
Tertio ex ratione subiuncta: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. Monstratur enim haec non a carne et sanguine, sed divina revelatione instructum esse qui aliis praeficitur in Christiana fide erudiendis.
Quarto ex eo quod dominus addidit: tu es Petrus; et non dixit tu vocaris Petrus (ut Glossa ibi notat), ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Hoc enim cum omnibus praecedentibus ad virtutum munera spectat: quae ut dictum est, aut impertinenter praeposita sunt, aut ad principatum tunc subsequenter promissum opportuna media sunt.
Quinto. Unde et quinto arguit ex subiuncta prima promissione: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Quum enim ista sit prima promissio Petro facta (quoniam, ut Cyprianus, Hieronymus et Augustinus exponunt, per hanc petram demonstratur ipse Petrus: inquit enim Hieronymus super Matth.: Aedificabo ecclesiam meam super te; et Augustinus in libro Retractationum refert se ipsum dixisse quod in Apostolo Petro tamquam in petra aedificata est ecclesia, nec retractat hanc sententiam. Cyprianus quoque ubi supra dicit: Loquitur Dominus ad Petrum: Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; super unum aedificat ecclesiam, etc.),
Quum, inquam, haec sit prima promissio facta Petro, haec promissio non immediate, sed mediante dono firmitatis et soliditatis ad personam Petri pertinebat (ut ipsa Domini verba testantur, dum non dicit super te, sed super hanc petram aedificabo ecclesiam meam), consequens est ut subsequentes quoque promissiones intelligantur factae personae Symonis quatenus erat Petrus et filius columbae et beatus, etc.
Et confirmatur: quia ista promissio non solum est prima, sed principalis: nam praecipuum donum Petro collatum est esse fundamentum ecclesiae. Ex hoc autem quod haec promissio est prima et principalis, consequens est ut aliae promissiones consequentes sequantur naturam principalis; ac per hoc nulla promissio est facta personae humanae nisi mediante dono virtutis: quod erat intentum manifestandum.
Non est difficile catholico doctori monstrare falsam esse relatam sententiam, ducendo ad damnata inconvenientia. Nihil enim aliud est hujusmodi dogma, quam haeresis quorumcumque dicentium in malis ministris non inveniri ecclesiasticam potestatem; clavesque ecclesiae in solis et omnibus justis haberi, ecclesiamque ex solis justis constare: quae omnia reprobata ac damnata esse constat.
Verum ne haeretici causentur se oppressos auctoritate praelatorum et non Evangelii; ex ipso Evangelii textu catholicae doctrinae reddenda est ratio.
Ad cujus evidentiam adverte duas esse in hoc Domini sermone ad Petrum partes: quarum prima secundum planum Evangelii contextum ac sensum ad confessionem quam Petrus fecerat pertinet: nam nihil aliud continet nisi revelatae confessionis actorem, fructum seu praemium; et personam seu personae conditionem cui revelatio facta est. Dicendo Beatus es fructum seu praemium pronunciat; dicendo Symon Bariona, personam ad litteram seu conditionem personae mystice, puta simplicitatem seu spiritualitatem, asperit; et dicendo quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, actorem revelationis monstrat: tota ergo prima pars sermonis ad revelatam confessionem spectat, et non ad futurum principatum.
Quod ut plenius intelligas, vide singula. Merito ex accepta revelatione Symon beatus dicitur: quoniam si secundum philosophiam beatus in hac vita est qui ad cognitionem supremarum substantiarum pervenit; si secundum Evangelicam veritatem beatitudo viatoris in spe verae fidei consistit (iuxta illud: beati qui non viderunt et crediderunt) longe magis Symon beatus fuit quam ad cognoscendum Trinitatis mysterium perveniret: non innixus revelationi aliis factae (ut nobis contingit), sed revelationi sibi ipsi interius factae.
Ad hanc enim cognitionem Petrum pervenisse testantur verba Petri testatur et Dominus: confessus est enim Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi: confessus fuerat olim Nathanael: Tu es Filius Dei, Ioan. i.; confessi fuerant qui erant in navicula: Vere Filius Dei es, Matth. xiiii.; confessus fuerat et Petrus in persona omnium: Et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei, Io. vi.
Nunc autem Dominus beatitudinis praemium apposuit nisi nunc: quia nunc confessio facta fuerat quod esset Filius Dei naturalis; quemadmodum Petrus explicavit, adiungendo illud adiectivum vivi. Hoc enim dupliciter potest intelligi.
Primo ut sit adiectivum determinans suum substantivum absolute: ut ita dictum sit Dei vivi, tanquam dictum fuisset Dei veri aut Dei omnipotentis. Et sic per accidens adiungeretur Petri confessioni ad maiorem expressionem veri Dei ad differentiam deorum lapideorum seu mortuorum, ut Saturni, Iovis, et reliquorum.
Alio modo ut determinet suum substantivum, scilicet Dei, in ordine ad filium cuius enunciatur pater, dum dicitur Filius Dei vivi; et sic per se et essentialiter apponitur confessioni Petri, et constituit Petri confessionem esse per se essentialiter ac formaliter veram; et altissimi sensus. Significatur siquidem hinc plenissime et formaliter modus quo Christus est Filius Dei, scilicet quod est naturalis Filius Dei.
Et ne altitudo sensus sententiae claram obumbret, manifestatur quod dicimus ex differenti filiatione nostra et Christi: convenit namque et Christo et nobis quod sumus filii Dei (secundum quod de nobis scriptum est, Io. i.: Dedit eis potestatem filios Dei fieri), sed nos sumus filii Dei quia vult; iuxta illud Iac. i.: Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis; Christus autem est Filius Dei non quia vult, sed quia est.
Ratio siquidem quare Deus nos genuit filios est sua voluntas, qua elegit nos; ratio autem quare Deus genuit Christum, est sua essentia, qua genuit unigenitum Deum, qua et ipse Deus est.
Hoc autem vocando ancillas ad theologiam arcem (quia vivere viventibus est esse, ut dicitur secundo De anima) significatum est per Deum vivum: ex eo namque quod vivere viventibus est esse, idem est Filius Dei vivi in quantum vivit, et Filius Dei in quantum est.
Meminit tamen Petrus non Dei essentiae, neque Dei naturae, sed Dei vitae: quoniam cuicumque est filius, convenit generare filium non ea ratione qua est, nec ea ratione qua res naturalis est, sed ea ratione qua vivit.
Quod si altius perspicere cupis, iunge haec simul, scilicet Filius Dei vivi: quum enim constet ex una parte filium sonare genitum talem qualis eius parens est, et ex altera parte parentem significari Deum vivum, si cointellecta fuerit philosophica traditio, scilicet naturalissimum operum esse omnibus viventibus facere tale quale ipsum est, ut habetur II De anima; manifeste videbis quod dicendo Filius Dei vivi significatur naturalis Filius Dei: ex eo enim quod Filius Dei ponitur, genitus a Deo dicitur; ex eo autem quod Filius Dei in quantum est vivus ponitur, per naturalissimum opus viventis, qua tenus vivens est, genitus significatur.
Acutissime ergo et formalissime Petri confessio Christum non adoptivum Dei Filium, sed naturalem Dei Filium manifestat, dicendo Christum Filium Dei vivi.
Et si altius adhuc intueri sucerimus, percipiemus in hac responsione claudi non solum duas Trinitatis personas, Filium scilicet et Patrem, et rationem ac modum generationis, scilicet quod ille naturalis Pater et iste naturalis Filius (ut declaratum est), sed consubstantialitatem, coaeternitatem ac coaequalitatem utriusque: nam ex eo quod naturalis Filius est talis qualis est Pater, et Christus dicitur Filius Dei vivi, significatur quoque quod ipse est Deus vivus; et quum non sint multi dii, consignificatur quod est unus Deus cum Patre, ac per hoc consubstantialis, coaeternus et coaequalis.
Nec Spiritus sancti persona omissa est: Christus enim sonat unctum Spiritu sancto, ut ipsemet Petrus declaravit Act. x.
Quo fit ut hac confessione Petrus non minus divinae Trinitatis ac generationis mysterium docuerit, quam Ioannes dicendo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, etc. Immo licet Ioannes spiritualius, dum ad immaterialem intelligibilemque gradum penetravit, Petrus tamen personas nominibus propriis Filii ac per hoc Patris, et generationem naturalem cum ratione generandi, clarius significavit, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi; et ideo jure a Salvatore mundi beatus affirmatur.
Ad hunc tam altum hujusce confessionis sensum tendisse invenies Origenem, Chrysostomum atque Hilarium. Hunc tam altum istius confessionis sensum testatur ecclesia, quotidiana veneratione repetens prima diei hora: Christe Fili Dei vivi, etc.
Merito quoque ad eandem revelationem spectat Bariona: dupliciter siquidem, ut Hieronymus dicit, potest intelligi: vel legendo Bariona, id est filius Ionae (bar enim idem sonat quod filius); vel quod vitio scriptorum detracta sit media syllaba, quum deberet legi Bar Ioanna, id est filius Ioannis.
Symon siquidem creditur a multis filius Ioannis; secundum tamen veritatem fuit filius Ionae, ut patet Io. i.: Symon filius Iona, tu vocaberis Cephas; licet vitio scriptorum Latini codices sint corrupti.
Est ergo primus sensus, mysticus tamen: tu es filius Ionae, id est columbae; secundus autem literalis: tu es filius Ionae seu Ioannae. Uterque autem sensus propositum fovet: nam si filius exponitur columbae, simplicitatem ac spiritualitatem personae ipsius Petri tanquam habilis ad revelationem suscipiendam indicat: ad revelationem namque divinam suscipiendam simplicitas et spiritualitas maxime praeparant: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum (ut dicitur Sap. primo), et animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei, I Cor. ii.
Si autem filius Ionae vel Ioannae intelligitur, ad confirmationem confessae veritatis valde spectat: quoniam pertinet ad hoc quod ideo Dominus naturalis Patris ipsius non Petri sed Symonis meminit: ut subiungendo quia caro et sanguis non revelavit, sed Pater meus, ex hoc ipso quod patrem suum et naturalem patrem Symonis e regione ponit tanquam diceret: Beatus es Symon filius Ionae seu Ioannis, quia non pater tuus secundum carnem et sanguinem revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est: ex hoc, inquam, ipso erudimur quisque intelligat Patrem qui in caelis est ita esse naturaliter Patrem meum sicut Ionas est naturaliter pater tuus.
Et hoc iam notavit Chrysostomus, dicens: vanum est dicere tu es filius Ionae vel Ioannae, nisi ut ostendat quoniam ita naturaliter Christus est Filius Dei sicut Petrus filius Ionae: eiusdem substantiae cum eo qui genuit.
Oportuit autem Salvatorem nostrum commendare Petri confessionem, manifestando illius auctorem et praemium et caetera: ut Petri confessio vera haberetur; et sic ipse verus ac naturalis Filius Dei crederetur ex Petri confessione non a carne et sanguine, sed a caelesti Patre derivata: nisi enim hoc manifestasset, confessionem Petri ut humanum verbum acciperemus; nunc autem ut a Deo prolatam sententiam habemus.
Ex quibus omnibus clare patere potest quod hucusque nihil ad principatum Petri pertinens dictum est.
Ita igitur prima pars Dominici ad Petrum sermonis circa illius confessionem versatur, et ad approbationem fidei de seipso, Christo Filio Dei vivi, pertinet.
Secunda autem ad Petro promittendum convertitur: unde et inchoat a reddendo vices ipsi Symoni Petro: Et ego dico tibi: tanquam diceret (ut Hieronymus notavit): tu mihi dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi; et ego dico tibi: Tu es Petrus, etc.
Ubi adverte non solum diversas, verum non unius sed diversorum generum promissiones Petro factas esse: nam prima promissio constructionem respicit ecclesiae: Aedificabo ecclesiam meam; secunda autem auctoritatem: Dabo claves regni caelorum, et quodcumque solveris, etc.
Illa ad ecclesiae substantiam, ista ad officium respicit: tantumque inter se differunt quantum est inter substantiam et officium distantia.
Et licet in prima promissione triplex inveniatur intellectus, exponendo per hanc petram vel Christum, vel Petrum, vel confessionem Petri, ut Chrysostomus exponit; si tamen subtilius perspexerimus, unicus est sensus literalis hoc est quod per hanc petram demonstratur Petrus. Augustinus enim in libro primo Retractationum, cap. xxi., lectoris iudicio relinquit quae duarum sententiarum sit probabilior, Petrusne an Christus demonstretur per hanc petram.
Unde hac libertate freti, ex ipso Evangelii textu dicimus per hanc petram Petrum demonstrari: ut patet ex eo quod Dominus dixit: Super hanc petram aedificabo. Si enim seipsum demonstraret, non dixisset aedificabo, sed aedifico: quum tunc vere super seipsum aedificabat, faciendo de Symone Petrum; super Petrum autem non tunc sed post resurrectionem aedificare coepit. Et propterea dixit in futuro: aedificabo: ac si aperte diceret: te quem nunc facio Petrum, postea faciam fundamentum ecclesiae meae.
Confirmaturque hic sensus: quia aliter impertinenter premisisset Tu es Petrus: quum tamen pro maxima re hoc Petro dictum Evangelium insinuet; quum Dominus quasi reddens vices Petro (ut praedictum est) dixerit: Tu es Petrus. Quid nam tam magnum sonaret esse Petrum aut quorsum Tu es Petrus, nisi subsequenter demonstraretur: et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam?
Unde Hieronymus exponens hunc locum ait: Secundum autem metaphoram petrae, recte dicitur ei: Aedificabo ecclesiam meam super te.
Expositio autem Chrysostomi de confessione Petri in idem redit: quoniam confessio fidei in idem redit cum soliditate seu firmitate fidei quam denotat Petrus. Non enim differt ab ea nisi tanquam actus ab habitu. Et rursus constat quod ecclesia magis habet pro fundamento fidem quam fidei confessionem.
Unde relinquitur quod ad litteram per hanc petram demonstratur Petrus.
Exactius autem loquendo, dicit hanc petram, id est: in te petram, in te soliditatem fidei, in te Christum creditum, in te Christum confessum: ut complectatur omnes sanctorum expositiones. Nam singulae verae quidem sunt, sed partem tantum veritatis explicant, fidem seu fidei confessionem, aut Petrum vel Christum exponentes.
Quum autem utrumque simul iungitur, ita quod et Petri persona et Christi seu fidei simul significari exponuntur, integra veritas, integer sensus habetur litterae, dicentis non super petram, sed *super hanc petram.
Individuatur siquidem metaphorica petra, et fit haec quia est in hoc demonstrato supposito: sicut quodlibet aliud in Petro existens individuatur et fit hoc quia est in ipsa Petri persona.
Hoc igitur integro sensu literali patefacto et admisso, et amplius aperiendo, scito ex Evangelio omnes promissiones Petro factas convenire in hoc: quod omnes sunt factae unicae personae ipsius Symonis qui dicitur Petrus: cui dictum est: Tu es Petrus. Manifestaturque sic esse primo de prima promissione, et deinde de secunda.
In prima promissione tria respice: primo tu; secundo es Petrus; tertio super hanc petram. Ex pronomine tu demonstratur persona illa cui Christus loquebatur: persona, dico, non qualitas aliqua; nam constat pronomen tu demonstrare substantiam sine qualitate etiam apud grammaticos.
Rursus ex pronomine tu monstratur unica persona, ut patet. Ex coniunctione propterea huius quod est esse Petrum ad illud tu, quum dicitur Tu es Petrus, significatur aperte affirmari a Domino illam unicam personam esse Petrum: et quia per hanc petram demonstrat illam eandem petram quam tunc pronomine demonstrativo monstrabat Tu es Petrus.
Significantissime siquidem ille articulus hanc exprimit eandem monstrari petram de qua tunc erat sermo, quae et per pronomen tu et es Petrus monstrabatur; et hoc tanto clarius, quanto nulla alia petra tunc monstrata aut nominata invenitur in Evangelio.
Esse igitur futurum Christi ecclesiae fundamentum iungitur huic Petrae: quae quia iungitur personae monstratae pronomine tu, oportet intelligere quod esse Christi ecclesiae fundamentum promittitur unicae personae demonstratae per tu, cui tunc datum est quod esset Petrus.
Et ut hoc magis ac magis notares, inchoavit Dominus: Et ego dico tibi; non beatitudini tuae, non filio columbae, non filio revelationis, sed tibi.
De secunda autem promissione clarissime patet, quia exprimitur pronomen demonstrativum substantiae, dicendo: Et tibi dabo claves.
Oportet nempe haec valde notare, quoniam hinc commenta haereticorum et schismaticorum, specie sancta sed re venenosa, confutantur: aiunt enim super petram, id est fidei firmitatem, ecclesiam fundatam.
Verum dicunt, sed diminute: quoniam Dominus dixit quidem super petram; sed non hoc solum dixit, sed addidit articulam hanc, dicens: super hanc petram: quam proculdubio tunc monstrabat dicens: Tu es Petrus. Si enim super fidei soliditate absolute aedificaturus esset, non dearticulasset soliditatem ad personam illam.
Sed schismatici personalis fundamenti unitatem a Christi ecclesia tollere per haec commenta nituntur.
Dominus autem hos omnes praeveniens sermonem ad Symonem Petrum sub pronomine direxit, inchoans: Et ego dico tibi; et subiiciens: Tu es Petrus: tu, non beatitudo tua aut aliquid eiusmodi; tu, non vos: ut unitas fundamenti ecclesiae, unitas quoque personalis a Christo affirmata intelligatur; dum dicitur: Tu es Petrus, tu unus es Petrus futurus postea fundamentum, quum super hanc petram, id est Petrum, aedificabo ecclesiam meam.
Duplex autem advertenda est inter has promissiones differentia.
Prima est quod esse fundamentum ecclesiae non promittitur personae Petri absolute, sed quatenus est Petrus seu petra: claves autem regni caelorum promittuntur personae Petri absolute.
Et habes hanc differentiam ex Evangelio: dum de primo dicitur: Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; et non dixit: Super te aedificabo ecclesiam meam: per hanc enim petram demonstravit totum quod dixerat Tu es Petrus; nam petram reddidit ad illud Petrus, et articulus hanc reddidit ad pronomen tu: tanquam si diceret: Tu es Petrus, et super te Petrum aedificabo ecclesiam meam.
De clavibus autem regni caelorum non dicitur: Et tibi Petro, neque huic petrae; sed simpliciter et absolute: Tibi dabo claves: monstrans per hoc quod dixit tibi quod personae, non qualitati per petram significatae, promittebat claves.
Personae ergo qualificatae promissum est fore Christi ecclesiae fundamentum; personae vero nudae promissae sunt claves regni caelorum.
Altera differentia est: quod in prima promissione Petro promittitur ecclesiam sustinendi officium, non se Petro sed Christo auctore: nam non dixit: Et super hanc petram aedificabis ecclesiam meam; sed dixit: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: tanquam si diceret: Tu sustinebis tanquam petra me aedificante ecclesiam meam super te, petra.
In promissione vero clavium aperiendi officium et claudendi non sibi reservavit Dominus, sed se daturum claves promisit: ut ille cui dantur agat aperiendo vel claudendo regnum caelorum.
Haec ex Evangelii plano sensu differentiae constant. Ex quibus evidenter colligitur differentia inter officium Petri quo ad potestatem utendi clavibus et solvendi atque ligandi, et officium eiusdem ad sustinendam ecclesiam in fide: dum officium clavium homini committitur; officium vero sustinendae ecclesiae in fide ad Christum ut auctorem, ad Petram ut rationem sustinendi, ad hominem vero Petrum ut fundamentum suppositumque spectare dicitur.
Oportet siquidem haec diligentius contemplari, ut sciamus hinc rationem reddere poscentibus nos de ea quae in nobis est fide: ex his enim facile est perspicere quod claves regni caelorum non sunt datae sanctitati seu iustitiae hominis; sed promissae sunt homini futuro pastori ovium Christi.
Si quis autem contra hanc exactam expositionem verborum Evangelii obiciat eo quod Petrus non fuit ex tunc re et nomine Petrus; quum non perseveraverit solidus ac firmus in fide: ter siquidem postea Dominum negavit; ac per hoc verba Domini sonantia in principio Tu es Petrus non sunt sic exacte intelligenda:
Advertat sic obiiciens se falli confundendo firmitatem fidei et firmitatem charitatis.
Petrus siquidem ex tunc factus est firmus in fide, dicente Christo: Tu es Petrus: ut Hieronymus testatur exponens: Et ego dico tibi, non sermone casso et nullo opus habente, sed dico tibi quia meum dixisse fecisse est: quia tu es Petrus.
Nec defecit negando Dominum in fide quae in corde est, quamvis defecerit in confessione fidei: horum enim distinctio a Paulo Apostolo manifestata est ad Rom. x.: Corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem.
Testatur siquidem Dominus Petrum non defecisse in fide, Luc. xxii., dicens: Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua: constat enim Christum in omnibus exauditum fuisse pro sua reverentia, ut dicitur Hebr. cap. v.
Defecisse autem ipsum in charitate, et periurium manifestasse, a Domino testatur subiungens: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos: aversus enim fuit a charitate Christi, non a fide.
Perseveravit ergo semper Petrus.
Ad tres primas objectiones.
His praemissis ad objectiones in oppositum dicendum est. Et circa tres primas non oportet insistere, quia iam declaratum est quod impertinentes sunt: nam ad confessionem Petri spectant omnia quae in eis afferuntur.
Ad alias objectiones.
Ad alias vero objectiones, ex illis verbis Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, dicitur quod haec quidem spectant ad pontificalem gradum, non secundum officium clavium, sed secundum officium fundamenti. Et ex proposito Dominus dixit non tu vocaberis Petrus, sed tu es Petrus: ut affirmaret tu es Petrus re et nomine; hoc est, tu es solidus, firmus, constans etc. in fide tanquam petra, ut Leo, Gregorius, Bedaque exponunt.
Nec ex his aliud potest inferri nisi quod soli habenti fidem convenit esse fundamentum sustinendi ecclesiam in fide: quod gratis concedimus; nam ex hoc non habetur quod esse fundamentum mediante charitate seu iustitia conveniat Petro, sed mediante fide.
Et rursus hinc non habetur quod esse fundamentum promissum sit fidei simpliciter et absolute, ac per hoc promissum sit cuicumque in quo invenitur fides; quoniam Christus non dixit super petram, sed dearticulavit eam ad personam, adiungens sibi hanc, dicendo super hanc petram: proculdubio enim petra tunc demonstrata per praemissa verba Tu es Petrus repetitur, ut qui modo est Petrus futurus sit fundamentum.
Quocirca clare patet quod sicut solus Symon demonstratus est dicendo Tu es Petrus, solus quoque repetitus est dicendo et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Nulla ergo promissio facta est dono virtutis absolute; sed sola prima, inter eas scilicet, edificatio ecclesiae facta est dono fidei, non in quocumque, sed in persona futuri pastoris ovium Christi.
Ad confirmationem.
Ad confirmationem autem inferentem simile esse iudicium de officio clavium et officio fundamenti, respondetur quod ex differentiis verborum Domini manifeste declaratum est non esse simile de utroque iudicium. Et licet accessorium sequatur naturam principalis, caeteris paribus; ubi tamen (ut in proposito) maxima est in caeteris disparitas, non oportet secundarium assimilari principali.
Manifestatur autem maxima disparitas in hoc, quod in officio fundamenti homo se habet quasi totaliter passive: dicente Christo: Ego aedificabo super te, Petre; in officio autem clavium non dixit: ego aperiam aut claudam, sed absolute: tibi dabo claves regni caelorum. Non est propterea mirum si aliter promissum est fundamenti officium, et aliter officium clavium: illud mediante firmitate fidei, istud homini absolute.
Consentanea est autem huiusmodi differentia a Christo instituta humanae etiam rationi: nam usus clavium, sive rectus sive abusus fuerit, non in universale redundat ecclesiae; officium autem sustinendi fidem, si aberraret, ecclesia universalis rueret: de qua tamen Dominus dicit: portae inferi non praevalebunt adversus eam. Promissae sunt ergo claves regni caelorum non dono virtutis (ut haeretici fingunt), sed personae Symonis Petri futuri pastoris ovium et agnorum Christi.