On the Spirit and the Letter; An Epistle to Marcellinus
Augustine of Hippo (354–430)
De Spiritu et Littera
First published 412
Written for Marcellinus around 412, this treatise examines the relation of divine law, human freedom and grace, with particular attention to the Apostle Paul’s words that the letter kills but the Spirit gives life.
Caput I: Occasio scribendi huius libri. Aliquid posse fieri, tametsi factum sit numquam.
Caput II: Error eorum qui dicunt vivere hic hominem sine peccato, minus perniciosus. Error negantium gratiam necessariam gravior et acerrime confutandus.
Caput III: Gratia vera donum Spiritus sancti, quo fit in animo delectatio et dilectio boni.
Caput IV: Doctrina legis sine vivificante spiritu, littera est occidens.
Caput V: Quid hic tractandum.
Caput VI: Abundantia delicti per legem.
Caput VII: Bona opera ex quo fonte manent.
Caput VIII: Observatio legis, Iudaeorum gloriatio qualis. Timor poenae. Circumcisio cordis. Pelagiani in quo Deum nostrae iustificationis auctorem agnoscunt.
Caput IX: Iustitia Dei manifestata per Legem et Prophetas.
Caput X: Quomodo iusto non posita est lex.
-
Iusto enim lex non est posita: quae tamen bona est, si quis ea legitime utatur. Haec duo Apostolus velut inter se contraria connectens, monet movetque lectorem ad perscrutandam quaestionem atque solvendam. Quomodo enim bona est lex, si quis ea legitime utatur1; si etiam quod sequitur verum est, Sciens hoc, quia iusto lex non est posita? Nam quis legitime utitur lege nisi iustus? At ei non est posita, sed iniusto. An et iniustus, ut iustificetur, id est, ut iustus fiat, legitime lege uti debet, qua tamquam paedagogo perducatur ad gratiam2, per quam solam quod lex iubet possit implere? Per ipsam quippe iustificatur gratis, id est, nullis suorum operum praecedentibus meritis; alioquin gratia iam non est gratia3: quando quidem ideo datur, non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus; id est, non quia legem implevimus, sed ut legem implere possimus. Ille enim dixit, Non veni solvere legem, sed implere4: de quo dictum est, Vidimus gloriam eius, gloriam tamquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate5. Haec est gloria de qua dictum est, Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei: et haec est gratia de qua continuo dicit, Iustificati gratis per gratiam ipsius. Iniustus ergo legitime lege utitur, ut iustus fiat; quod cum factus fuerit, ea iam non utatur tamquam vehiculo cum pervenerit, vel potius, ut supra dicta similitudine Apostoli utar, tamquam paedagogo cum eruditus fuerit. Quomodo enim iusto lex non est posita, si et iusto est necessaria, non qua iniustus ad iustificantem gratiam perducatur, sed qua legitime iam iustus utatur? An forte, imo vero non forte, sed certe, sic legitime utitur6 lege iam iustus, cum eam terrendis imponit iniustis, ut cum et in ipsis coeperit inolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis et cumulo praevaricationis augeri, confugiant per fidem ad iustificantem gratiam, et per donum spiritus suavitate iustitiae delectati poenam litterae minantis evadant? Ita non erunt contraria, neque inter se duo ista pugnabunt, ut etiam iustus bona lege legitime utatur, et tamen iusto lex posita non sit: non enim ex ea iustificatus est, sed ex lege fidei, qua credidit nullo modo posse suae infirmitati ad implenda ea, quae lex factorum7 iuberet, nisi divina gratia subveniri.
-
Ideo dicit, Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei8. Sive gloriationem dixerit laudabilem, quae in Domino est, eamque exclusam, id est, non ut abscederet pulsam, sed ut emineret expressam. Unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii. Hinc est et illud in Psalmis, Ut excludantur ii qui probati sunt argento9: hoc est, ut emineant qui probati sunt eloquio Domini. Nam et alibi dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum10. Sive gloriationem vitiosam de superbia venientem commemorare voluerit, eorum scilicet, qui cum sibi11 iuste videntur vivere, ita gloriantur, quasi non acceperint: eamque non per legem factorum12, sed per legem fidei dicit exclusam, id est, eiectam et abiectam; quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere, et ut perficiatur in dilectione iustitiae, non se aliunde consecuturum.