On the Spirit and the Letter; An Epistle to Marcellinus
Augustine of Hippo (354–430)
De Spiritu et Littera
First published 412
Written for Marcellinus around 412, this treatise examines the relation of divine law, human freedom and grace, with particular attention to the Apostle Paul’s words that the letter kills but the Spirit gives life.
Caput I: Occasio scribendi huius libri. Aliquid posse fieri, tametsi factum sit numquam.
Caput II: Error eorum qui dicunt vivere hic hominem sine peccato, minus perniciosus. Error negantium gratiam necessariam gravior et acerrime confutandus.
-
Hic fortasse respondeas, ista quae commemoravi facta non esse et fieri potuisse, opera esse divina; ut autem sit homo sine peccato, ad opus ipsius hominis pertinere, idque opus esse optimum, quo fiat plena et perfecta et ex omni prorsus parte absoluta iustitia: et ideo non esse credendum, neminem vel fuisse, vel esse, vel fore in hac vita qui hoc opus impleverit, si ab homine impleri potest. Sed cogitare debes, quamvis ad hominem id agere pertineat, hoc quoque munus esse divinum, atque ideo non dubitare opus esse divinum. Deus est enim qui operatur in vobis, ait Apostolus, et velle et operari, pro bona voluntate.1
-
Proinde non multum molesti sunt, et instandum est eis, ut si possunt, ostendant ita esse, qui dicunt vivere hic2 hominem, sive vixisse sine ullo omnino peccato. Nam si testimonia Scripturarum, quibus existimo definitum, nullum hominem hic viventem, quamvis utatur libero arbitrio, inveniri sine peccato, sicuti est, Ne intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens,3 et cetera talia quisquam docere potuerit aliter accipienda quam sonant, et demonstraverit aliquem vel aliquos sine ullo hic vixisse peccato; qui non ei, non solum minime adversatus, verum etiam plurimum gratulatus fuerit, non mediocribus invidentiae stimulis agitatur. Quin etiam si nemo est, aut fuit, aut erit quod magis credo, tali puritate perfectus, et tamen esse, aut fuisse, aut fore defenditur et putatur, quantum ego iudicare possum, non multum erratur, nec perniciose, cum quadam quisque benevolentia fallitur: si tamen qui hoc putat, se ipsum talem esse non putet, nisi revera ac liquido talem se esse perspexerit.
-
Sed illis acerrime ac vehementissime resistendum est, qui putant sine adiutorio Dei per se ipsam vim voluntatis humanae vel iustitiam posse perficere, vel ad eam tenendo proficere: et cum4 urgeri coeperint, quomodo id praesumant asserere fieri sine ope divina, reprimunt se, nec hanc vocem audent emittere, quoniam vident quam sit impia, et non ferenda. Sed aiunt, ideo ista sine ope divina non fieri, quia et hominem Deus creavit cum libero voluntatis arbitrio, et dando praecepta ipse docet quemadmodum homini sit vivendum; et in eo utique adiuvat quod docendo aufert ignorantiam, ut sciat homo in operibus suis quid evitare, et quid appetere debeat; quo per liberum arbitrium naturaliter insitum, viam demonstratam ingrediens, continenter et iuste et pie vivendo ad beatam eamdemque aeternam vitam pervenire mereatur.