On the Spirit and the Letter; An Epistle to Marcellinus
Augustine of Hippo (354–430)
De Spiritu et Littera
First published 412
Written for Marcellinus around 412, this treatise examines the relation of divine law, human freedom and grace, with particular attention to the Apostle Paul’s words that the letter kills but the Spirit gives life.
Caput I: Occasio scribendi huius libri. Aliquid posse fieri, tametsi factum sit numquam.
Caput II: Error eorum qui dicunt vivere hic hominem sine peccato, minus perniciosus. Error negantium gratiam necessariam gravior et acerrime confutandus.
Caput III: Gratia vera donum Spiritus sancti, quo fit in animo delectatio et dilectio boni.
Caput IV: Doctrina legis sine vivificante spiritu, littera est occidens.
Caput V: Quid hic tractandum.
Caput VI: Abundantia delicti per legem.
Caput VII: Bona opera ex quo fonte manent.
-
Haec cogitatio sancta servat filios hominum, in protectione alarum Dei sperantes,1 ut inebrientur ab ubertate domus eius, et torrente voluptatis eius potentur2: quoniam apud ipsum est fons vitae, et in lumine eius videbimus lumen; qui praetendit misericordiam suam scientibus eum, et iustitiam suam iis qui recto sunt corde. Neque enim quia sciunt, sed etiam ut sciant eum, praetendit misericordiam suam: nec quia recti sunt corde, sed etiam ut recti sint corde, praetendit iustitiam suam, qua iustificat impium.3 Haec cogitatio non effert in superbiam4; quod vitium oritur, cum sibi quisque praefidit, seque sibi ad vivendum caput facit. Quo motu receditur ab illo fonte vitae, cuius solius haustu iustitia bibitur, bona scilicet vita; et ab illo incommutabili lumine, cuius participatione anima rationalis quodam modo accenditur ut sit etiam ipsa factum creatumque lumen: sicut erat Ioannes lucerna ardens et lucens;5 qui tamen unde luceret agnoscens, Nos, inquit, de plenitudine eius accepimus: cuius, nisi illius utique in cuius comparatione Ioannes non erat lumen? Illud enim erat verum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.6 Proinde cum dixisset in eodem psalmo, Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat7 me: ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.8 Hac quippe impietate, qua tribuit sibi quisque quod Dei est, pellitur in tenebras suas, quae sunt opera iniquitatis. Haec enim plane ipse facit, et ad haec9 implenda sibi est idoneus. Opera vero iustitiae non facit, nisi quantum ex illo fonte atque ex illo lumine percipit, ubi nullius indigens vita est, et ubi non est commutatio, nec momenti obumbratio.10
-
Ideo Paulus Apostolus, qui cum Saulus prius vocaretur,11 non ob aliud, quantum mihi videtur, hoc nomen elegit, nisi ut se ostenderet parvum, tamquam minimum12 Apostolorum; multum contra superbos et arrogantes, et de suis operibus praesumentes, pro commendanda ista Dei gratia, fortiter atque acriter dimicans: quia revera in illo evidentior et clarior apparuit, qui cum talia operaretur vehementer Ecclesiam Dei persequens, pro quibus summo supplicio dignus fuit, misericordiam pro damnatione suscepit, et pro poena consecutus est gratiam, merito pro eius defensione13 clamat atque concertat, nec in re profunda et nimis abdita non intelligentium, et verba sua sana in perversum sensum detorquentium curat invidiam; dum tamen incunctanter praedicet donum Dei, quo uno salvi fiunt filii promissionis, filii beneficii divini, filii gratiae et misericordiae, filii Testamenti Novi. Primum quod omnis eius salutatio sic se habet: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.14 Deinde, ad Romanos pene ipsa quaestio sola versatur, tam pugnaciter, tam multipliciter, ut fatiget quidem legentis intentionem, sed tamen fatigatione utili ac salubri: ut interioris hominis magis exerceat membra, quam frangat.