On the Spirit and the Letter; An Epistle to Marcellinus
Augustine of Hippo (354–430)
De Spiritu et Littera
First published 412
Written for Marcellinus around 412, this treatise examines the relation of divine law, human freedom and grace, with particular attention to the Apostle Paul’s words that the letter kills but the Spirit gives life.
Caput I: Occasio scribendi huius libri. Aliquid posse fieri, tametsi factum sit numquam.
Caput II: Error eorum qui dicunt vivere hic hominem sine peccato, minus perniciosus. Error negantium gratiam necessariam gravior et acerrime confutandus.
Caput III: Gratia vera donum Spiritus sancti, quo fit in animo delectatio et dilectio boni.
Caput IV: Doctrina legis sine vivificante spiritu, littera est occidens.
Caput V: Quid hic tractandum.
Caput VI: Abundantia delicti per legem.
-
Volens ergo Apostolus commendare gratiam, quae per Iesum Christum omnibus gentibus venit, ne Iudaei adversus ceteras gentes de accepta lege se extollerent; posteaquam dixit peccatum et mortem per unum hominem intrasse in genus humanum, et per unum hominem iustitiam et vitam aeternam,1 illum Adam, hunc Christum apertissime insinuans, ait: Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem2, sic et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.3 Deinde opponens sibi ipse quaestionem, Quid ergo dicemus, inquit? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit.4 Vidit enim a perversis perverse posse accipi quod dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia5:6 tamquam dixerit, propter7 abundantiam gratiae prodesse peccatum. Hoc diluens, respondit, Absit: atque subiecit, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo?8 Hoc est, cum id praestiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud faciemus, si vivemus in eo, nisi ut gratiae simus ingrati? Neque enim qui laudat beneficium medicinae, prodesse morbos dicit et vulnera, a quibus illa hominem sanat: sed quanto maioribus medicina laudibus praedicatur, tanto magis vituperantur et horrentur vulnera et morbi, a quibus liberat quae ita laudatur. Sic laus et praedicatio gratiae vituperatio et damnatio est delictorum. Demonstranda enim fuerat homini foeditas languoris eius, cui contra iniquitatem suam nec praeceptum sanctum et bonum profuit, quo magis aucta est iniquitas quam minuta; quandoquidem lex subintravit, ut abundaret delictum; ut eo modo convictus atque confusus, videret non tantum doctorem sibi esse necessarium, verum etiam adiutorem Deum, a quo eius itinera dirigantur, ne dominetur ei omnis iniquitas,9 et confugiendo ad opem divinae misericordiae sanetur: atque ita ubi abundavit delictum, superabundet gratia, non peccantis merito, sed subvenientis auxilio.
-
Consequenter eamdem medicinam in passione et resurrectione Christi mystice demonstratam ostendit Apostolus, dicens: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis eius, sed et10 resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati11, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum illo; scientes quia Christus surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur12. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu.13 Nempe satis elucet mysterio Dominicae mortis et resurrectionis figuratum vitae nostrae veteris occasum, et exortum novae, demonstratamque iniquitatis abolitionem renovationemque iustitiae. Unde igitur hoc tantum beneficium homini per litteram legis14, nisi per fidem Iesu Christi?