On the Spirit and the Letter; An Epistle to Marcellinus

Augustine of Hippo

On the Spirit and the Letter; An Epistle to Marcellinus

Augustine of Hippo (354–430)

De Spiritu et Littera

First published 412

Written for Marcellinus around 412, this treatise examines the relation of divine law, human freedom and grace, with particular attention to the Apostle Paul’s words that the letter kills but the Spirit gives life.


Caput I: Occasio scribendi huius libri. Aliquid posse fieri, tametsi factum sit numquam.

  1. Lectis opusculis, quae ad te nuper elaboravi, fili carissime Marcelline, de Baptismo parvulorum, et de perfectione iustitiae hominis quod eam nemo in hac vita vel assecutus, vel assecuturus videatur, excepto uno Mediatore, qui humana perpessus est in similitudine carnis peccati, sine ullo omnino peccato: rescripsisti te moveri eo quod in posteriore duorum libro fieri posse dixi ut sit homo sine peccato, si voluntas eius non desit ope adiuvante divina, et tamen praeter unum in quo omnes vivificabuntur, neminem fuisse vel fore in quo hic vivente esset ista perfectio. Absurdum enim tibi videtur dici, aliquid fieri posse cuius desit exemplum, cum, sicut credo, non dubites, numquam esse factum ut per foramen acus camelus transiret, et tamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile: legas etiam duodecim millia legiones Angelorum pro Christo, ne pateretur, pugnare potuisse , nec tamen factum: legas fieri potuisse ut semel gentes exterminarentur a terra quae dabatur filiis Israel , Deum tamen paulatim fieri voluisse : et alia sexcenta possunt occurrere, quae fieri, vel potuisse, vel posse fateamur, et eorum tamen exempla quod facta sint proferre nequeamus. Unde non ideo negare debemus, fieri posse ut homo sine peccato sit, quia nullus est hominum, praeter illum qui non tantum homo, sed etiam natura Deus est, in quo id esse perfectum demonstrare possimus.

Caput II: Error eorum qui dicunt vivere hic hominem sine peccato, minus perniciosus. Error negantium gratiam necessariam gravior et acerrime confutandus.

  1. Hic fortasse respondeas, ista quae commemoravi facta non esse et fieri potuisse, opera esse divina; ut autem sit homo sine peccato, ad opus ipsius hominis pertinere, idque opus esse optimum, quo fiat plena et perfecta et ex omni prorsus parte absoluta iustitia: et ideo non esse credendum, neminem vel fuisse, vel esse, vel fore in hac vita qui hoc opus impleverit, si ab homine impleri potest. Sed cogitare debes, quamvis ad hominem id agere pertineat, hoc quoque munus esse divinum, atque ideo non dubitare opus esse divinum. Deus est enim qui operatur in vobis, ait Apostolus, et velle et operari, pro bona voluntate.

  2. Proinde non multum molesti sunt, et instandum est eis, ut si possunt, ostendant ita esse, qui dicunt vivere hic hominem, sive vixisse sine ullo omnino peccato. Nam si testimonia Scripturarum, quibus existimo definitum, nullum hominem hic viventem, quamvis utatur libero arbitrio, inveniri sine peccato, sicuti est, Ne intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, et cetera talia quisquam docere potuerit aliter accipienda quam sonant, et demonstraverit aliquem vel aliquos sine ullo hic vixisse peccato; qui non ei, non solum minime adversatus, verum etiam plurimum gratulatus fuerit, non mediocribus invidentiae stimulis agitatur. Quin etiam si nemo est, aut fuit, aut erit quod magis credo, tali puritate perfectus, et tamen esse, aut fuisse, aut fore defenditur et putatur, quantum ego iudicare possum, non multum erratur, nec perniciose, cum quadam quisque benevolentia fallitur: si tamen qui hoc putat, se ipsum talem esse non putet, nisi revera ac liquido talem se esse perspexerit.

  3. Sed illis acerrime ac vehementissime resistendum est, qui putant sine adiutorio Dei per se ipsam vim voluntatis humanae vel iustitiam posse perficere, vel ad eam tenendo proficere: et cum urgeri coeperint, quomodo id praesumant asserere fieri sine ope divina, reprimunt se, nec hanc vocem audent emittere, quoniam vident quam sit impia, et non ferenda. Sed aiunt, ideo ista sine ope divina non fieri, quia et hominem Deus creavit cum libero voluntatis arbitrio, et dando praecepta ipse docet quemadmodum homini sit vivendum; et in eo utique adiuvat quod docendo aufert ignorantiam, ut sciat homo in operibus suis quid evitare, et quid appetere debeat; quo per liberum arbitrium naturaliter insitum, viam demonstratam ingrediens, continenter et iuste et pie vivendo ad beatam eamdemque aeternam vitam pervenire mereatur.

Caput III: Gratia vera donum Spiritus sancti, quo fit in animo delectatio et dilectio boni.

  1. Nos autem dicimus humanam voluntatem sic divinitus adiuvari ad faciendam iustitiam, ut praeter quod creatus est homo cum libero arbitrio voluntatis, praeterque doctrinam qua ei praecipitur quemadmodum vivere debeat, accipiat Spiritum sanctum, quo fiat in animo eius delectatio dilectioque summi illius atque incommutabilis boni quod Deus est, etiam nunc cum adhuc per fidem ambulatur, nondum per speciem: ut hac sibi velut arrha data gratuiti muneris inardescat inhaerere Creatori, atque inflammetur accedere ad participationem illius veri luminis; ut ex illo ei bene sit, a quo habet ut sit. Nam neque liberum arbitrium quidquam nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via: et cum id quod agendum et quo nitendum est coeperit non latere, nisi etiam delectet et ametur, non agitur, non suscipitur, non bene vivitur. Ut autem diligatur, caritas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per arbitrium liberum quod surgit ex nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis.

Caput IV: Doctrina legis sine vivificante spiritu, littera est occidens.

  1. Doctrina quippe illa, qua mandatum accipimus continenter recteque vivendi, littera est occidens, nisi adsit vivificans spiritus. Neque enim solo illo modo intelligendum est quod legimus, Littera occidit, spiritus autem vivificat; ut aliquid figurate scriptum, cuius est absurda proprietas, non accipiamus sicut littera sonat, sed aliud quod significat intuentes, interiorem hominem spirituali intelligentia nutriamus: quoniam sapere secundum carnem mors est, sapere autem secundum spiritum vita et pax. Velut si quisquam multa quae scripta sunt in Cantico canticorum carnaliter accipiat, non ad luminosae caritatis fructum, sed ad libidinosae cupiditatis affectum. Non ergo solo illo modo intelligendum est quod ait Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat: sed etiam illo, eoque vel maxime, quo apertissime alio loco dicit, Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Et paulo post ait: Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Ecce quid est, Littera occidit. Et utique non figurate aliquid dicitur quod accipiendum non sit secundum litterae sonum, cum dicitur, Non concupisces: sed apertissimum saluberrimumque praeceptum est quod si quis impleverit, nullum habebit omnino peccatum. Nam hoc ideo elegit Apostolus generale quiddam, quo cuncta complexus est, tamquam haec esset vox legis ab omni peccato prohibentis quod ait, Non concupisces; neque enim ullum peccatum nisi concupiscendo committitur: proinde quae hoc praecipit, bona et laudabilis lex est. Sed ubi sanctus non adiuvat Spiritus, inspirans pro concupiscentia mala concupiscentiam bonam, hoc est, caritatem diffundens in cordibus nostris; profecto illa lex, quamvis bona, auget prohibendo desiderium malum: sicut aquae impetus, si in eam partem non cesset influere, vehementior fit obice opposito, cuius molem cum evicerit, maiore cumulo praecipitatus violentius per prona provolvitur. Nescio quo enim modo, hoc ipsum quod concupiscitur, fit iucundius dum vetatur. Et hoc est quod fallit peccatum per mandatum, et per illud occidit, cum accedit etiam praevaricatio, quae nulla est ubi lex non est.

Caput V: Quid hic tractandum.

  1. Sed totum ipsum apostolicae epistolae locum, si placet, consideremus, et sicut Dominus adiuverit pertractemus. Volo enim, si potuero, demonstrare illud quod ait Apostolus, Littera occidit, spiritus autem vivificat, non de figuratis locutionibus dictum, quamvis et illinc congruenter accipiatur; sed potius de lege aperte quod malum est prohibente. Quod cum ostendero, profecto manifestius apparebit, bene vivere donum esse divinum: non tantum quia homini Deus dedit liberum arbitrium, sine quo nec male nec bene vivitur; nec tantum quia praeceptum dedit, quo doceat quemadmodum sit vivendum: sed quia per Spiritum sanctum diffundit caritatem in cordibus eorum quos praescivit ut praedestinaret, praedestinavit ut vocaret, vocavit ut iustificaret, iustificavit ut glorificaret. Hoc autem cum apparuerit, videbis, ut existimo, frustra dici illa tantum esse possibilia sine exemplo, quae Dei opera sunt; sicut de cameli transitu per foramen acus commemoravimus, et quaecumque alia sunt apud nos impossibilia, apud Deum autem facilia: et ideo non inter haec humanam deputandam esse iustitiam quod non ad Dei, sed ad hominis opus pertinere debeat; cuius perfectio, si est in hac vita possibilis, nullam esse causam cur sine exemplo esse credatur. Hoc ergo frustra dici, satis elucebit, cum et ipsam humanam iustitiam operationi Dei tribuendam esse claruerit, quamvis non fiat sine hominis voluntate: et ideo eius perfectionem etiam in hac vita esse possibilem, negare non possumus; quia omnia possibilia sunt Deo, sive quae facit sola sua voluntate, sive quae cooperantibus creaturae suae voluntatibus a se fieri posse constituit. Ac per hoc quidquid eorum non facit, sine exemplo est quidem in operibus factis; sed apud Deum et in eius virtute habet causam qua fieri possit, et in eius sapientia quare non factum sit: quae causa etiamsi lateat hominem, non se obliviscatur esse hominem, nec propterea Deo det insipientiam, quia non plene capit eius sapientiam.

  2. Attende igitur Apostolum ad Romanos explicantem, satisque monstrantem quod scripsit ad Corinthios, Littera occidit, spiritus autem vivificat, sic magis accipiendum, quemadmodum supra diximus; quoniam legis littera quae docet non esse peccandum, si spiritus vivificans desit, occidit: sciri enim facit peccatum potius quam caveri, et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praevaricatio legis accedit.

Caput VI: Abundantia delicti per legem.

  1. Volens ergo Apostolus commendare gratiam, quae per Iesum Christum omnibus gentibus venit, ne Iudaei adversus ceteras gentes de accepta lege se extollerent; posteaquam dixit peccatum et mortem per unum hominem intrasse in genus humanum, et per unum hominem iustitiam et vitam aeternam, illum Adam, hunc Christum apertissime insinuans, ait: Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: ut quemadmodum regnavit peccatum in mortem, sic et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum. Deinde opponens sibi ipse quaestionem, Quid ergo dicemus, inquit? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Vidit enim a perversis perverse posse accipi quod dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: tamquam dixerit, propter abundantiam gratiae prodesse peccatum. Hoc diluens, respondit, Absit: atque subiecit, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Hoc est, cum id praestiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud faciemus, si vivemus in eo, nisi ut gratiae simus ingrati? Neque enim qui laudat beneficium medicinae, prodesse morbos dicit et vulnera, a quibus illa hominem sanat: sed quanto maioribus medicina laudibus praedicatur, tanto magis vituperantur et horrentur vulnera et morbi, a quibus liberat quae ita laudatur. Sic laus et praedicatio gratiae vituperatio et damnatio est delictorum. Demonstranda enim fuerat homini foeditas languoris eius, cui contra iniquitatem suam nec praeceptum sanctum et bonum profuit, quo magis aucta est iniquitas quam minuta; quandoquidem lex subintravit, ut abundaret delictum; ut eo modo convictus atque confusus, videret non tantum doctorem sibi esse necessarium, verum etiam adiutorem Deum, a quo eius itinera dirigantur, ne dominetur ei omnis iniquitas, et confugiendo ad opem divinae misericordiae sanetur: atque ita ubi abundavit delictum, superabundet gratia, non peccantis merito, sed subvenientis auxilio.

  2. Consequenter eamdem medicinam in passione et resurrectione Christi mystice demonstratam ostendit Apostolus, dicens: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul vivemus cum illo; scientes quia Christus surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu. Nempe satis elucet mysterio Dominicae mortis et resurrectionis figuratum vitae nostrae veteris occasum, et exortum novae, demonstratamque iniquitatis abolitionem renovationemque iustitiae. Unde igitur hoc tantum beneficium homini per litteram legis, nisi per fidem Iesu Christi?

Caput VII: Bona opera ex quo fonte manent.

  1. Haec cogitatio sancta servat filios hominum, in protectione alarum Dei sperantes, ut inebrientur ab ubertate domus eius, et torrente voluptatis eius potentur: quoniam apud ipsum est fons vitae, et in lumine eius videbimus lumen; qui praetendit misericordiam suam scientibus eum, et iustitiam suam iis qui recto sunt corde. Neque enim quia sciunt, sed etiam ut sciant eum, praetendit misericordiam suam: nec quia recti sunt corde, sed etiam ut recti sint corde, praetendit iustitiam suam, qua iustificat impium. Haec cogitatio non effert in superbiam; quod vitium oritur, cum sibi quisque praefidit, seque sibi ad vivendum caput facit. Quo motu receditur ab illo fonte vitae, cuius solius haustu iustitia bibitur, bona scilicet vita; et ab illo incommutabili lumine, cuius participatione anima rationalis quodam modo accenditur ut sit etiam ipsa factum creatumque lumen: sicut erat Ioannes lucerna ardens et lucens; qui tamen unde luceret agnoscens, Nos, inquit, de plenitudine eius accepimus: cuius, nisi illius utique in cuius comparatione Ioannes non erat lumen? Illud enim erat verum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Proinde cum dixisset in eodem psalmo, Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde: Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me: ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare. Hac quippe impietate, qua tribuit sibi quisque quod Dei est, pellitur in tenebras suas, quae sunt opera iniquitatis. Haec enim plane ipse facit, et ad haec implenda sibi est idoneus. Opera vero iustitiae non facit, nisi quantum ex illo fonte atque ex illo lumine percipit, ubi nullius indigens vita est, et ubi non est commutatio, nec momenti obumbratio.

  2. Ideo Paulus Apostolus, qui cum Saulus prius vocaretur, non ob aliud, quantum mihi videtur, hoc nomen elegit, nisi ut se ostenderet parvum, tamquam minimum Apostolorum; multum contra superbos et arrogantes, et de suis operibus praesumentes, pro commendanda ista Dei gratia, fortiter atque acriter dimicans: quia revera in illo evidentior et clarior apparuit, qui cum talia operaretur vehementer Ecclesiam Dei persequens, pro quibus summo supplicio dignus fuit, misericordiam pro damnatione suscepit, et pro poena consecutus est gratiam, merito pro eius defensione clamat atque concertat, nec in re profunda et nimis abdita non intelligentium, et verba sua sana in perversum sensum detorquentium curat invidiam; dum tamen incunctanter praedicet donum Dei, quo uno salvi fiunt filii promissionis, filii beneficii divini, filii gratiae et misericordiae, filii Testamenti Novi. Primum quod omnis eius salutatio sic se habet: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Deinde, ad Romanos pene ipsa quaestio sola versatur, tam pugnaciter, tam multipliciter, ut fatiget quidem legentis intentionem, sed tamen fatigatione utili ac salubri: ut interioris hominis magis exerceat membra, quam frangat.

Caput VIII: Observatio legis, Iudaeorum gloriatio qualis. Timor poenae. Circumcisio cordis. Pelagiani in quo Deum nostrae iustificationis auctorem agnoscunt.

  1. Inde sunt quae supra commemoravi. Inde est quod Iudaeum arguit, eumque dicit Iudaeum cognominari, et nequaquam id quod profitetur implere. Si autem tu, inquit, Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem, et probas distantia, instructus ex lege, confidis te ipsum ducem esse caecorum, lumen eorum qui in tenebris, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. Qui ergo alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non adulterandum, adulteras? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus, sicut scriptum est. Circumcisio quidem prodest, si legem custodias; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium eius in circumcisionem reputabitur, et iudicabit quod ex natura est praeputium legem perficiens, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es? Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Hic manifestavit quemadmodum dixerit, gloriaris in Deo. Nam utique si vere talis Iudaeus gloriaretur in Deo, eo modo quo postulat gratia, quae non operum meritis, sed gratuito datur, ex Deo esset laus eius, non ex hominibus. Sed ita gloriabantur in Deo, velut qui soli meruissent legem eius accipere, secundum illam vocem Psalmi, qua dictum est, Non fecit sic ulli genti, et iudicia sua non manifestavit eis. Quam tamen Dei legem sua iustitia se arbitrabantur implere, cum magis eius praevaricatores essent. Unde illis iram operabatur, abundante peccato quod ab scientibus perpetrabatur. Quia et quicumque faciebant quod lex iubebat, non adiuvante spiritu gratiae, timore poenae faciebant, non amore iustitiae: ac per hoc coram Deo non erat in voluntate quod coram hominibus apparebat in opere: potiusque ex illo rei tenebantur quod eos noverat Deus malle, si fieri posset impune, committere. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adiuvante atque sanante. Ideo laus talium non ex hominibus, sed ex Deo est, qui per suam gratiam praestat unde laudentur, de quo dicitur, In Domino laudabitur anima mea, et cui dicitur, Apud te laus mea: non quales illi sunt qui Deum laudari volunt quod homines sunt, se autem quod iusti sunt.

  2. “Sed laudamus,” inquiunt, “et Deum nostrae iustificationis auctorem, in eo quod legem dedit, cuius intuitu noverimus quemadmodum vivere debeamus.” Nec audiunt quod legunt, Quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram Deo. Potest enim fieri coram hominibus, non autem coram illo qui cordis ipsius et intimae voluntatis inspector est, ubi videt, etiamsi aliud faciat qui legem timet, quid tamen mallet facere, si liceret. Ac ne quisquam putaret hic Apostolum ea lege dixisse neminem iustificari, quae in sacramentis veteribus multa continet figurata praecepta, unde etiam ipsa est circumcisio carnis, quam die octavo accipere parvuli iussi sunt; continuo subiunxit quam legem dixerit, et ait, Per legem enim cognitio peccati. Illa igitur lex est, de qua postea dicit, Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Nam quid est aliud, Per legem enim cognitio peccati?

Caput IX: Iustitia Dei manifestata per Legem et Prophetas.

  1. Hic forte dicat illa humana praesumptio, ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere, merito dixisse Apostolum, Quia ex lege nemo iustificabitur: ostendit enim tantummodo lex quid faciendum, quidve cavendum sit, ut quod illa ostenderit voluntas impleat, ac sic homo iustificetur, non per legis imperium, sed per liberum arbitrium. Sed, o homo, attende quod sequitur: Nunc autem, inquit, sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas. Parumne insonat surdis? Iustitia, inquit, Dei manifestata est. Hanc ignorant qui suam volunt constituere: huic nolunt esse subiecti. Iustitia, inquit, Dei manifestata est: non dixit, Iustitia hominis, vel iustitia propriae voluntatis; sed, iustitia Dei, non qua Deus iustus est, sed qua induit hominem, cum iustificat impium. Haec testificatur per Legem et Prophetas: huic quippe testimonium perhibent Lex et Prophetae. Lex quidem, hoc ipso quod iubendo et minando et neminem iustificando satis indicat, dono Dei iustificari hominem per adiutorium spiritus: Prophetae autem, quia id quod praedixerunt, Christi implevit adventus. Nam hinc sequitur et adiungit, dicens, Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, hoc est, per fidem qua creditur in Christum. Sicut autem ista fides Christi dicta est non qua credit Christus: sic et illa iustitia Dei non qua iustus est Deus. Utrumque enim nostrum est; sed ideo Dei et Christi dicitur quod eius nobis largitate donatur. Iustitia ergo Dei sine lege, non sine lege manifestata est. Quomodo enim per legem testificata, si sine lege manifestata? Sed iustitia Dei sine lege est, quam Deus per spiritum gratiae credenti confert sine adiutorio legis, hoc est, non adiuto a lege. Quandoquidem per legem ostendit homini infirmitatem suam, ut ad eius misericordiam per fidem confugiens sanaretur. De sapientia quippe eius dictum est quod legem et misericordiam in lingua portet: legem scilicet, qua reos faciat superbos; misericordiam vero, qua iustificet humiliatos. Iustitia ergo Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt: non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, non gloria sua. Quid enim habent quod non acceperunt? Si autem acceperunt, quid gloriantur, quasi non acceperint? Egent itaque gloria Dei, et vide quid sequatur: Iustificati gratis per gratiam ipsius. Non itaque iustificati per legem, non iustificati per propriam voluntatem: sed iustificati gratis per gratiam ipsius; non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege, nec indigens lege.

Caput X: Quomodo iusto non posita est lex.

  1. Iusto enim lex non est posita: quae tamen bona est, si quis ea legitime utatur. Haec duo Apostolus velut inter se contraria connectens, monet movetque lectorem ad perscrutandam quaestionem atque solvendam. Quomodo enim bona est lex, si quis ea legitime utatur; si etiam quod sequitur verum est, Sciens hoc, quia iusto lex non est posita? Nam quis legitime utitur lege nisi iustus? At ei non est posita, sed iniusto. An et iniustus, ut iustificetur, id est, ut iustus fiat, legitime lege uti debet, qua tamquam paedagogo perducatur ad gratiam, per quam solam quod lex iubet possit implere? Per ipsam quippe iustificatur gratis, id est, nullis suorum operum praecedentibus meritis; alioquin gratia iam non est gratia: quando quidem ideo datur, non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus; id est, non quia legem implevimus, sed ut legem implere possimus. Ille enim dixit, Non veni solvere legem, sed implere: de quo dictum est, Vidimus gloriam eius, gloriam tamquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Haec est gloria de qua dictum est, Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei: et haec est gratia de qua continuo dicit, Iustificati gratis per gratiam ipsius. Iniustus ergo legitime lege utitur, ut iustus fiat; quod cum factus fuerit, ea iam non utatur tamquam vehiculo cum pervenerit, vel potius, ut supra dicta similitudine Apostoli utar, tamquam paedagogo cum eruditus fuerit. Quomodo enim iusto lex non est posita, si et iusto est necessaria, non qua iniustus ad iustificantem gratiam perducatur, sed qua legitime iam iustus utatur? An forte, imo vero non forte, sed certe, sic legitime utitur lege iam iustus, cum eam terrendis imponit iniustis, ut cum et in ipsis coeperit inolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis et cumulo praevaricationis augeri, confugiant per fidem ad iustificantem gratiam, et per donum spiritus suavitate iustitiae delectati poenam litterae minantis evadant? Ita non erunt contraria, neque inter se duo ista pugnabunt, ut etiam iustus bona lege legitime utatur, et tamen iusto lex posita non sit: non enim ex ea iustificatus est, sed ex lege fidei, qua credidit nullo modo posse suae infirmitati ad implenda ea, quae lex factorum iuberet, nisi divina gratia subveniri.

  2. Ideo dicit, Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei. Sive gloriationem dixerit laudabilem, quae in Domino est, eamque exclusam, id est, non ut abscederet pulsam, sed ut emineret expressam. Unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii. Hinc est et illud in Psalmis, Ut excludantur ii qui probati sunt argento: hoc est, ut emineant qui probati sunt eloquio Domini. Nam et alibi dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Sive gloriationem vitiosam de superbia venientem commemorare voluerit, eorum scilicet, qui cum sibi iuste videntur vivere, ita gloriantur, quasi non acceperint: eamque non per legem factorum, sed per legem fidei dicit exclusam, id est, eiectam et abiectam; quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere, et ut perficiatur in dilectione iustitiae, non se aliunde consecuturum.

Caput XI: Pietatem esse sapientiam. Iustitia Dei dicta quam Deus facit.

  1. Quae cogitatio pium facit, quia pietas est vera sapientia: pietatem dico quam Graeci Θεοσέβειαν vocant: ipsa quippe commendata est, cum dictum est homini quod in libro Iob legitur, Ecce pietas est sapientia. Θεοσέβεια porro si ad verbi originem latine expressam interpretaretur, Dei cultus dici poterat, qui in hoc maxime constitutus est, ut anima ei non sit ingrata. Unde et in ipso verissimo et singulari sacrificio, Domino Deo nostro agere gratias admonemur. Erit autem ingrata, si quod illi ex Deo est, sibi tribuerit, praecipueque iustitiam, cuius operibus velut propriis et velut a semetipsa sibimet partis, non vulgariter tamquam ex divitiis aut membrorum forma aut eloquentia, ceterisque, sive externis sive internis, sive corporis sive animi bonis, quae habere etiam scelerati solent, sed tamquam de iis quae proprie sunt bona bonorum quasi sapienter inflatur. Quo vitio repulsi a divinae stabilitate substantiae, etiam magni quidam viri ad idololatriae dedecus defluxerunt. Unde idem apostolus in eadem Epistola, in qua vehemens defensor est gratiae, cum se dixisset esse Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus debitorem, et ideo quod ad ipsum pertineret, promptum esse et his qui Romae essent evangelizare: Non enim confundor, inquit, de Evangelio; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est, Iustus autem ex fide vivit. Haec est iustitia Dei, quae in Testamento Veteri velata, in Novo revelatur: quae ideo iustitia Dei dicitur quod impertiendo eam iustos facit; sicut Domini est salus, qua salvos facit. Et haec est fides, ex qua et in quam revelatur, ex fide scilicet annuntiantium, in fidem obedientium: qua fide Iesu Christi, id est, quam nobis contulit Christus, credimus ex Deo nobis esse, pleniusque futurum esse quod iuste vivimus; unde illi ea pietate, qua solus colendus est, gratias agimus.

Caput XII: Cognitio Dei per creaturas. Lex sine gratia.

  1. Nec immerito se Apostolus ex hoc articulo convertit ad eos cum detestatione commemorandos, qui vitio illo, quod superius memoravi, leves et inflati, ac per se ipsos velut per inane sublati, ubi non requiescerent, sed fracti dissilirent, in figmenta idolorum tamquam in lapides deciderunt. Quia enim commendaverat pietatem fidei, qua Deo iustificati grati esse debemus, velut contrarium quod detestaremur subinferens: Revelatur enim, inquit, ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles: quia cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I, 14-23). Vide quemadmodum non eos dixerit veritatis ignaros, sed quod veritatem in iniquitate detinuerint. Quia vero occurrebat animo, ut quaereretur unde illis esse potuerit cognitio veritatis, quibus Deus legem non dederat; neque hoc tacuit unde habere potuerint: per visibilia namque creaturae pervenisse eos dixit ad intelligentiam invisibilium Creatoris. Quoniam revera, sicut magna ingenia quaerere perstiterunt, sic invenire potuerunt. Ubi ergo impietas? Quia videlicet cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Eorum proprie vanitas morbus est, qui se ipsos seducunt, dum videntur sibi aliquid esse cum nihil sint (Galat. VI, 3). Denique hoc tumore superbiae sese obumbrantes, cuius pedem sibi non venire deprecatur sanctus ille cantor, qui dixit, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 12, 10); ab ipso lumine incommutabilis veritatis aversi sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Non enim sapiens cor, quamvis cognovissent Deum; sed insipiens potius, quia non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Dixit enim homini, Ecce pietas est sapientia: ac per hoc dicentes se esse sapientes, quod non aliter intelligendum est, nisi, hoc ipsum sibi tribuentes, stulti facti sunt.

  2. Iam quae sequuntur quid opus est dicere? Per hanc quippe impietatem illi homines, illi, inquam, homines qui per creaturam Creatorem cognoscere potuerunt, quo prolapsi, cum Deus superbis resistit, atque ubi demersi sint, melius ipsius Epistolae consequentia docent, quam hic commemoratur a nobis. Neque enim isto opere hanc Epistolam exponendam suscepimus, sed eius maxime testimonio demonstrare quantum possumus nitimur, non in eo nos divinitus adiuvari ad operandam iustitiam quod legem Deus dedit plenam bonis sanctisque praeceptis; sed quod ipsa voluntas nostra, sine qua operari bonum non possumus, adiuvetur et erigatur impartito spiritu gratiae, sine quo adiutorio doctrina illa littera est occidens, quia reos potius praevaricationis tenet, quam iustificat impios. Nam sicut illis per creaturam cognitoribus Creatoris ea ipsa cognitio nihil profuit ad salutem, quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, dicentes se esse sapientes: ita eos qui per legem cognoscunt quemadmodum sit homini vivendum, non iustificat ipsa cognitio, quia volentes suam iustitiam constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti.

Caput XIII: Lex operum et lex fidei.

Caput XIV: Decalogus quoque occidit nisi adsit gratia.

Caput XV: Gratia in Vetere Testamento latens, in Novo revelatur.

Caput XVI: Spiritus sanctus cur dictus sit digitus Dei.

Caput XVII: Legis Mosaicae et novae comparatio.

Caput XVIII: Vetus lex mortem, nova iustitiam ministrat.

Caput XIX: Fides christiana de adiutorio gratiae. Prophetia Ieremiae de Novo Testamento. Lex. Gratia.

Caput XX: Lex vetus. Lex nova.

Caput XXI: Lex scripta in cordibus.

Caput XXII: Merces aeterna.

Caput XXIII: Reformatio quae nunc agitur collata cum perfectione futurae vitae.

Caput XXIV: Aeterna merces Novi Testamenti propria praedicta per prophetam. Quomodo omnium erit illa merces. Apostolus vehemens defensor gratiae. Lex scripta in cordibus et merces aeternae contemplationis pertinet ad Testamentum Novum. Minores et maiores in beatis quinam.

Caput XXV: Distantia Veteris et Novi Testamenti.

Caput XXVI: Quaestio in locum Apostoli de Gentibus quae naturaliter facere legem, emaque habere scriptam in cordibus dicuntur.

Caput XXVII: Legem fieri naturaliter, idem quod secundum naturam gratia reparatam.

Caput XXVIII: Imago Dei non omnino deleta in infidelibus. Peccata venialia.

Caput XXIX: Iustitia ex dono Dei.

Caput XXX: An evacuetur liberum arbitrium per gratiam.

Caput XXXI: Fides an sit in nostra potestate.

Caput XXXII: Quae fides laudanda.

Caput XXXIII: Voluntas credendi unde.

Caput XXXIV: Voluntas credendi a Deo.

Caput XXXV: Conclusio operis.

Caput XXXVI: Praeceptum dilectionis quando perfecte implebitur. Ignorantiae peccata. Iustitia huius vitae sine peccato qualis poni possit. Perfecta iustitia etsi hic non inveniatur, non tamen impossibilis.

↑ Top of work