De Fide ad Petrum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Fide ad Petrum (also known as De Regula Verae Fidei) by St. Fulgentius of Ruspe (Fulgentius Ruspensis), a concise and precise manual of the Catholic faith originally written for a lay pilgrim journeying to Jerusalem
Prologus
Caput I
Caput II: Humanitas Christi
Caput III: Unde naturae creatae proficiant et deficiant
Caput IV: Seu Regula Prima. Natura divina
Caput V: Seu Reg. II. Unus Deus
Caput VI: Seu Reg. III. Deus aeternus
Caput VII: Seu Reg. IV. Deus incommutabilis
Caput VIII: Seu Reg. V. Deus omnium creator
Caput IX: Seu Reg. VI. Trinitas in unitate
Caput X: Seu Reg. VII. Distinctio personarum
Caput XI: Seu Reg. VIII. Spiritus sanctus
Caput XII: Seu Reg. IX. Trinitas nullis terminis circumscripta
53. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum immensum esse virtute, non mole, et omnem creaturam spiritalem atque corporalem virtute eius et praesentia contineri. Dicit enim Deus Pater: Coelum et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24). Dicitur etiam de Sapientia Dei, quae Filius eius est, quia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). De Spiritu quoque sancto legimus: Quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Et David propheta dicit: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7).