De Fide ad Petrum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Fide ad Petrum (also known as De Regula Verae Fidei) by St. Fulgentius of Ruspe (Fulgentius Ruspensis), a concise and precise manual of the Catholic faith originally written for a lay pilgrim journeying to Jerusalem
Prologus
Caput I
Caput II: Humanitas Christi
Caput III: Unde naturae creatae proficiant et deficiant
Caput IV: Seu Regula Prima. Natura divina
45. Firmissime itaque tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum, in cuius nomine baptizati sumus. Cum enim aliud nomen sit Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, hoc est utique unum naturae nomen horum trium, quod dicitur Deus, qui dicit in Deuteronomio: Videte1, videte quoniam ego sum Deus, et non est alius2 praeter me (Deut. XXXII, 39); et de quo dicitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus (al. Deus) unus est (Deut. VI, 4); et, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid., 13).