De Fide ad Petrum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Fide ad Petrum (also known as De Regula Verae Fidei) by St. Fulgentius of Ruspe (Fulgentius Ruspensis), a concise and precise manual of the Catholic faith originally written for a lay pilgrim journeying to Jerusalem
Prologus
Caput I
Caput II: Humanitas Christi
Caput III: Unde naturae creatae proficiant et deficiant
Caput IV: Seu Regula Prima. Natura divina
Caput V: Seu Reg. II. Unus Deus
Caput VI: Seu Reg. III. Deus aeternus
Caput VII: Seu Reg. IV. Deus incommutabilis
Caput VIII: Seu Reg. V. Deus omnium creator
Caput IX: Seu Reg. VI. Trinitas in unitate
Caput X: Seu Reg. VII. Distinctio personarum
51. Firmissime tene, et nullatenus dubites, eumdem Deum Filium, id est unam ex Trinitate personam, solius Dei Patris esse Filium; Spiritum vero sanctum, ipsum quoque unam ex Trinitate personam, non solius Patris, sed simul Patris et Filii esse Spiritum. Ostendens enim Filius se solum esse de Patre genitus, ait1: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Ioan. III, 16); et paulo post, Qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Ibid., 18). Spiritum autem sanctum et Patris et Filii esse Spiritum Apostolus docet, qui ait: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 9). Et sequitur2, Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius (Ibid.).