De Fide ad Petrum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Fide ad Petrum (also known as De Regula Verae Fidei) by St. Fulgentius of Ruspe (Fulgentius Ruspensis), a concise and precise manual of the Catholic faith originally written for a lay pilgrim journeying to Jerusalem
Prologus
Caput I
Caput II: Humanitas Christi
Caput III: Unde naturae creatae proficiant et deficiant
Caput IV: Seu Regula Prima. Natura divina
Caput V: Seu Reg. II. Unus Deus
Caput VI: Seu Reg. III. Deus aeternus
Caput VII: Seu Reg. IV. Deus incommutabilis
48. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanctam Trinitatem solum verum Deum sicut aeternum, ita solum naturaliter incommutabilem esse. Hoc enim significat cum dicit servo suo Moysi: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Hinc et in Psalmis dicitur1: In principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent; et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficientMss. tres omittunt haec verba. (Psal. CI, 26, 27, 28).