De Fide ad Petrum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Fide ad Petrum (also known as De Regula Verae Fidei) by St. Fulgentius of Ruspe (Fulgentius Ruspensis), a concise and precise manual of the Catholic faith originally written for a lay pilgrim journeying to Jerusalem
Prologus
Caput I
Caput II: Humanitas Christi
Caput III: Unde naturae creatae proficiant et deficiant
Caput IV: Seu Regula Prima. Natura divina
Caput V: Seu Reg. II. Unus Deus
46. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est sanctam Trinitatem esse solum naturaliter verum Deum. Quia cum tres deos nobis colere non liceat, nisi unum solum verum Deum1, tamen, sicut Pater Deus verus dicitur, testante Apostolo, qui ait: Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium eius de coelis, quem suscitavit a mortuis Iesum (I Thess. I, 9): ita quoque Filium verum Deum Ioannes commendat apostolicus dicens: Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius Iesu Christo. Hic est Deus verus, et vita aeterna (I Ioan. V, 20): qui utique quoniam verus Deus est, etiam Veritas est, sicut ipse nos edocet dicens: Ego sum via, veritas et vita (Ioan. XIV, 6). De Spiritu quoque sancto Ioannes apostolus ait, Quia Spiritus est veritas2 (I Ioan. V, 6). Et utique non potest naturaliter Deus verus non esse, qui Veritas est. Quem etiam Deum Paulus apostolus confitetur dicens: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri. Empti enim estis pretio magno; glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20).