De Fide ad Petrum
Fulgentius of Ruspe (468–533)
First published 1861
De Fide ad Petrum (also known as De Regula Verae Fidei) by St. Fulgentius of Ruspe (Fulgentius Ruspensis), a concise and precise manual of the Catholic faith originally written for a lay pilgrim journeying to Jerusalem
Prologus
Caput I
Caput II: Humanitas Christi
Caput III: Unde naturae creatae proficiant et deficiant
25. Principaliter itaque tene omnem naturam (al. creaturam) quae non est Trinitas Deus, ab ipsa sancta Trinitate quae solus verus et aeternus Deus est creatam ex nihilo. Ac sic universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, opus atque creaturam esse sanctae Trinitatis, quae est unus Deus rerum omnium creator et Dominus, aeternus, omnipotens, iustus1, et bonus, habens naturaliter ut semper sit, et ut mutari aliquando non possit. Et hic Deus, qui sine initio semper est, quia summe est, dedit rebus a se creatis ut sint: non tamen sine initio, quia nulla creatura eiusdem naturae cuius est Trinitas unus verus et bonus Deus, a quo creata sunt omnia. Et quia summe bonus est, dedit omnibus naturis (al. rebus) quas fecit ut bonae sint: non tamen tantum bonae quantum creator omnium bonorum, qui non solum summe bonus, sed etiam summum atque incommutabile bonum est, quia aeternum bonum est; nullum habens defectum, quia non ex nihilo factum; nullum habens profectum, quia non habet2 initium. Ideo quippe naturae a Deo factae proficere possunt, quia esse coeperunt; ideo deficere, quia ex nihilo factae sunt. Ad defectum eas conditio ducit originis, ad profectum vero provehit operatio Creatoris. In eo igitur primum Trinitatis, quae Deus verus est, aeternitas sine initio naturalis agnoscitur, quia quaedam ita fecit, ut cum esse quidem coeperint, tamen esse aliquando non possint. In eo vero eius omnipotentia intelligitur, quia omnem creaturam visibilem atque invisibilem, id est corporalem atque spiritalem de nihilo fecit, in quibus ipsa rerum diversitas multo magis commendat bonitatem atque omnipotentiam Creatoris: Nisi enim omnipotens esset, summa una eademque facilitate (al. facultate) summa atque ima fecisset; et nisi summe bonus esset, non se gubernandis rebus quoque infimis praestitisset.
26. Corpora coelestia et terrestria differunt. Igitur tam in magnis quam in parvis quibusque rebus conditis, magna est bonitas atque omnipotentia Conditoris. Omnia sapienter fecit summa veraque sapientia, cui naturaliter hoc est esse, quod sapientem esse; hoc facere, quod sapienter facere. Simplicitas itaque multiplicis sapientiae Dei, magnitudinem celsitudinis suae, non solum in maximum creaturarum, verum etiam in infimarum parvitate commendat: dum bona omnia quae creavit, non solum multo inferius dissimiliusque suo creatore sunt, utpote non prolata de ipso, sed facta prorsus ex nihilo: verum etiam inter se non aequaliter sunt, sed unaquaeque res ita permanet sicut a Deo accepit ut esset, alia quidem sic, alia autem sic. Neque enim sic datum est corporibus ut sint, sicut spiritus acceperunt: cum ipsa quoque corpora non aequaliter sint, et in ipsis coelestibus atque terrestribus inveniatur nonnulla diversitas: cum tam coelestia quam terrestria, non solum impari distent quantitate molis, verum etiam dissimili splendeant claritate. Alia namque est, sicut Apostolus dicit, claritas coelestium corporum, alia terrestrium. In ipsis quoque coelestibus alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41). Corporalium igitur naturarum diversitas ostendit unamquamque earum non hoc esse quod ex se semper habere potuerit, sed quod (al. quia) ex dispositione atque opere omnipotentissimi atque sapientissimi Creatoris accepit.
27. Deus ubique. Quod si3 unius eiusdemque naturae esset quaelibet creatura corporalis, cuius est sancta Trinitas, quae unus est Deus; nec localiter in loco esset, nec temporis mutationem aliquando sentiret, nec de loco ad locum transiret, nec circumscriberetur quantitate molis suae. Quae omnia ostendunt huiuscemodi naturarum illum esse opificem, cui nullus latus aut angustus locus est, quia non minus in angustis quam in latis totus est; nec mutatur tempore, quia solus potest volumina temporum, non temporali volubilitate4, sed aeterna stabilitate mirabiliter ordinare: neque enim in tempore cogitat quemadmodum temporum series rerum decessione ac successione transcurrat; nec aliqua molis quantitate terminatur, quia nullo fine concluditur; neque per mundi partes partibus suis est ipse diffusus, ut maiores mundi partes suis maioribus impleat, et minores minoribus implendo, nusquam tamen totus se infundat. Ipse enim est Deus qui ait: Coelum et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24). Omnia igitur quae fecit, id est spiritus et corpora, summa et ima, coelestia atque terrestria, viventia et quibus facultatem vivendi non dedit, ineffabiliter ubique totus Dominus Deus et implet et continet; nec in iis quae dividuntur ipse dividitur, nec in iis quae mutantur ulla mutatione variatur. Nisi enim naturaliter incommutabilis ipse esset, nunquam in rebus mutabilibus ordo quidam consilii ac dispositionis eius incommutabilis permaneret.
28. Deus omnium vita. Deus igitur rerum corporearum atque incorporearum creator immensus, eo primum se nullum esse corpus ostendit, quia quibusdam corporibus vitam non dedit, cum corpora omnia ipse creaverit. Ipse autem naturaliter vita est, quia si vita non esset, non viventia corpora ipse non fecisset. Neque enim facit rem non viventem5, nisi res vivens. Non igitur unius naturae cum Deo sunt corpora, quae omnino vivere non possunt. Ac sic neque illa corpora unius naturae cum Deo sunt, quibus singulis singulos brutos atque irrationabiles spiritus, quibus eadem corpora vivificandis sensificandisque cognoscatur inseruisse corporibus, ipsis tamen spiritibus nullum intelligendi largitus est lumen, quo suum possent aut cognoscere aut diligere creatorem. 28 bis. Ipsos quoque spiritus quos rationales atque intellectuales esse non dubium est, quis audeat blasphemo spiritu et caeco corde eiusdem naturae, cuius est Deus, vel putare, vel dicere, cum Deus utique naturaliter incommutabilis omnino sit et immensus? Qui cum in se diversitatem ullam habere non possit, in eisdem tamen spiritibus, quos rationales atque intellectuales fecit, diversitatem suae operationis ostendit. In quibusdam enim, id est qui terrenis ac mortalibus sunt inserti corporibus, etsi nullus est localis motus, quia per locorum corporalium partes, cum ipsi in corporibus sint, non particulatim sunt, sed sicut in totis corporibus toti, sic in eorumdem corporum partibus toti sunt: tamen cogitationum varietas diversitatem in eis cuiusdam temporalis motionis ac mutationis ostendit; dum aliquid nesciunt, modo sciunt; modo volunt, modo nolunt; modo sapiunt, modo desipiunt; modo pietatis illustrantur lumine, modo depravantur tenebroso impietatis errore.
29. Illos quoque quos terrenorum corporum nulla gravat lutulenta materies, id est angelicos spiritus, quis non videat non unius naturae esse cum Deo, sed factos ex nihilo? Quorum naturalis mutabilitas in eo cognoscitur, quia eiusdem naturae pars est in deterius permutata. Deinde quia ii qui depravati non sunt (licet, illius dono a quo cum non essent facti sunt, indefessa, et in quantum creaturae angelicae gratis datum est, perfecta dilectione, contemplatione atque exsultatione multitudinem dulcedinis Domini incessabiliter sumant6, nec ab eo naturali conditione deficiant), etsi inhaerentibus Deo nihil inest de varietate temporis, quia collato sibi aeternae incorruptionis atque incommutabilitatis munere, nihil in se sentiunt mutationis; inest tamen singulis terminus naturalis7, quo a se invicem discernuntur, quia nullus eorum est in alio; et cum uni eorum opus quodlibet iniungitur, alius quoque alteri operi implendo divinae potestatis deputatur arbitrio. Haec autem omnia ostendunt etiam sanctos angelos creaturam esse8 sanctae Trinitatis, cuius per singulas res, quas utique sicut voluit fecit, apparet mirabilis et sapientia in dispositione, et virtus in opere. 29 bis. Quosdam igitur spiritus sic Deus creavit, ut semper essent; quosdam vero, ut esse spiritus quandoque desinerent. Illos itaque desituros quosdam ex aqua, quosdam, quia sic voluit Omnipotens, produxit ex terra. Superiores vero spiritus nullum cum corporeis elementis9 habere fecit naturale consortium; quos et aeternos creavit, et eis facultatem atque intelligentiam cogitandae, cognoscendae, diligendaeque divinitatis inseruit. Quos tamen ita creavit, ut etiam prae seipsis illum diligerent, cuius se tales creatos opere cognovissent, cum eorum ut tales fierent, nulla merita praecessissent. Ut autem haec dilectio haberet iustam et congruam laudem, voluntatis quoque eis tribuit libertatem: ut esset eis possibile, sive ad eum qui supra eos est intentionem sanctae dilectionis erigere, sive ad se, vel ad ea quae infra eos sunt, pravae (al. gravi) cupiditatis semetipsos pondere declinare.
30. Non est igitur natura, quae in aeternum possit, sive misere, sive beate10 vivendo subsistere, nisi quae potest de Deo ipsius Dei munere cogitare. Haec autem natura intellectualis est in animabus hominum et spiritibus angelorum. Deus quippe cognoscendi ac diligendi se, non nisi angelis et hominibus indidit facultatem. Quibus propter arbitrii libertatem, quae maxime debuit intellectuali creaturae Creatoris benignitate (al. bonitate) conferri, ita cognoscendi ac diligendi se facultatem voluntatemque donavit, ut eam unusquisque et habere posset et perdere; si quis tamen sponte eam perderet, suo eam deinceps arbitrio resumere non valeret. Ut illius esset sancta cogitationis initia gratuitae dono bonitatis denuo11 renovandis quibus vellet infundere, cuius fuit in ipso creationis exordio, nullis praecedentibus meritis, spiritus et corpora, locis atque affectionibus, prout ipse sapiens voluit, congruis mirabiliter12 ordinare. Angeli ergo atque homines, pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis ac beatitatis donum in ipsa naturae spiritalis creatione13 divinitus acceperunt: ita scilicet, ut si dilectioni creatoris sui iugiter inhaesissent, simul aeterni beatique mansissent; si vero propriae libertatis14 arbitrio contra summi (al. sui) Creatoris imperium suam niterentur facere voluntatem, protinus a contumacibus beatitudo discederet, et ad supplicium eis relinqueretur aeternitas misera, erroribus deinceps doloribusque cruciandi15. Et de angelis quidem hoc disposuit et implevit, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam eam divino munere16 repararet.
31. Pars itaque angelorum quae a suo creatore Deo, quo solo bono beata fuit17, voluntaria prorsus aversione discessit, aequitatis supernae iudicio, initium suae damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit: ut non aliud ei esset incipere iam puniri, quam illius beatifici boni dilectione destitui; quam Deus in aeterno sic totam praecepit remanere supplicio, ut etiam ignem ei aeternum pararet: in quo illi praevaricatores angeli nec mala voluntate possint unquam carere, nec poena; sed permanente in eis iniustae aversionis malo, permaneat etiam iusta retributionis aeterna damnatio. Horum malorum princeps diabolus primos homines, quos ad peccati praecipitium18 invidus duxit, non eis tantum, sed universae propagini eorum cum vitio peccati meritum mortis inseruit. Deus autem misericors et iustus, sicut diabolo et angelis eius propria cadentibus voluntate, caeteros angelos in suae dilectionis aeternitate firmavit, sic etiam humani generis massam non totam in sempiternum perire permisit, sed quos19 voluit eius gratuita bonitas, repulsis tenebris in quibus omnis humana nativitas peccati originalis condemnatione versatur, reducendos praedestinavit ad lucem: in eo praecipue demonstrans quod istos originalis peccati vinculis indebita gratia liberatoris absolveret; cum alios, et quam maxime parvulos, quibus nulla possunt vel bona vel mala inesse propriae merita voluntatis, insolubili nexu aeterna damnatio retineret.
32. Bonae quoque voluntatis et cogitationis initium, non homini ex seipso nasci, sed divinitus et praeparari, et tribui in eo Deus evidenter ostendit, quod neque diabolus, neque aliqui angelorum eius, ex quo ruinae illius merito in hanc sunt inferiorem detrusi caliginem, bonam potuit aut poterit resumere voluntatem. Quod si20 possibile esset ut humana natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset, multo possibilius hoc natura haberet angelica, quae quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedita facultate. Sed ostendit Deus unde bona voluntas hominibus detur, quam sic amiserunt angeli cum haberent, ut amissam deinceps habere non possint.
33. Quoniam igitur digna est eadem voluntas bona per Dei gratiam aeternae beatitudinis praemio, et iniquitas angelica et humana esse non debet impunita, propterea, secundum catholicae fidei regulam, venturum esse Filium Dei ad iudicandos omnes peccatores angelos, et ad iudicandos homines vivos et mortuos fideliter exspectamus. Testatur enim beatus Petrus quia Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni detrudens, tradidit in iudicio puniendos reservari (II Petr. II, 4). De hominibus quoque vivis ac mortuis iudicandis beatus Paulus hoc ait: Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos et mortuos, et per 21 adventum ipsius et regnum eius (II Tim. IV, 1). In cuius adventu ab illo primi hominis corpore quod (al. quem) Deus de terra plasmavit, usque ad omnium hominum corpora, quae animata quandoque vixerunt, ab illo operante creata sunt, ab illo resuscitabuntur. Singula vero corpora illis singulis suis animabus in resurrectione reddentur, quas in maternis, ut vivere inciperent, ventribus habere coeperunt: ut scilicet animae in illo examine iusti Iudicis in eisdem singulis corporibus suis accipiant retributionem, sive regni, sive supplicii, in quibus sive regni, sive malam qualitatem vitae praesentis habuerint.
34. Origo vitae malae. Qualitas autem malae vitae ab infidelitate incipit, quae ab originali peccati reatu initium sumit. In quo quisquis incipit ita vivere, ut ante finiat vitam quam eius obligatione solvatur, si unius diei vel unius horae spatio anima illa vixit in corpore, necesse est cum eodem corpore interminabili gehennae supplicia sustinere, ubi diabolus cum angelis suis in aeternum arsurus est, qui et primus peccavit, et peccatum primis hominibus persuasit: ubi cum eo etiam fornicarii, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, ebriosi, maledici, rapaces, et omnes qui opera carnis agunt [de quibus beatus dicit Apostolus, quia regnum Dei non consequentur (Gal. V, 21)], si ante huius vitae terminum a viis suis malis conversi non fuerint, aeternis ignibus exurentur. Omnis enim homo qui in hoc saeculo usque ad finem in iniquitatum delectatione22 et cordis obduratione permanserit, sicut hic eum noxia criminum delectatio tenuit, sic eum sine fine sempiterna cruciatio retinebit.
35. Corpora impiorum. Erit enim etiam iniquorum resurrectio, sed sine immutatione, quam solis fidelibus et ex fide23 iustis viventibus daturus est Deus. Hoc est enim quod ait beatus Paulus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Ostendens autem iustos divino munere commutandos, ait: Et nos immutabimur (Ibid., 52). Habebunt ergo iniqui cum iustis resurrectionem carnis communem, immutationis tamen24 gratiam non habebunt, quae dabitur iustis: quoniam a corporibus impiorum non auferetur corruptio, et ignobilitas, et infirmitas in quibus seminantur: quae ob hoc morte etiam non exstinguentur, ut illud iuge tormentum corpori atque animae sit mortis aeternae supplicium. Iustae vero animae, quas hic Redemptor Deus gratis ex fide iustificavit, et iustificatis bene vivendi usque in finem perseverantiam tribuit25, in ipsis corporibus in quibus hic iustificationis gratiam divinitus acceperunt, et in quibus iustificatae per fidem, in caritate Dei proximique vixerunt, regni coelestis aeterna beatitudine potientur: glorificatis etiam corporibus suis, quae sine dubio, carnis natura, quam Deus creavit, veraciter permanente, non sicut hic animalia, sed spiritalia tunc habebunt. Sanctorum enim seminatur26 corpus animale, surget corpus spiritale. In his per illam immutationem, quae solis dabitur iustis, implebitur quod oportere dicit Apostolus (I Cor. XV, 53), ut corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem. In quibus sexus masculinus vel femineus, sicut eadem corpora creata sunt, permanebit: quorum gloria erit pro factorum bonorum diversitate diversa. Omnia tamen corpora, quaecunque in regno illo erunt, gloriosa erunt: ille autem (al. enim) iudex novit quantam unicuique sit daturus gloriam, quia in hac vita per misericordiam gratis iustificando praevenit, quos per iustitiam glorificare disponit (al. disposuit).
36. Tempus vero acquirendi vitam aeternam in ista tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit esse etiam poenitentiam fructuosam. Ideo autem hic poenitentia fructuosa est, quia potest hic homo deposita malitia bene vivere, et mutata voluntate iniusta27, merita simul operaque mutare, et in timore Dei ea gerere quae placeant Deo. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem poenitentiam in futuro saeculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Dei non inveniet: quia etsi erit ibi stimulus poenitudinis, nulla tamen ibi erit amplius correctio iustitiae. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi, vel desiderari iustitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat in se semper malignitatis suae supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum. Quia sicut illi cum Christo regnabunt nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt, ita illi qui erunt in supplicio ignis aeterni cum diabolo et eius angelis deputati, sicut nullam ulterius habebunt requiem, sic bonam nullatenus habere poterunt voluntatem.
37. Claves Petri. Proinde omni homini in hac vita esse potest utilis poenitentia, quam quocunque tempore homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei non solum corporis, sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum suorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim nobis Dominus prophetico promittit eloquio dicens: Si conversus fueris, et ingemueris, saltus eris (Isai. XXX, 15, sec. LXX). Et alio loco dicitur: Fili, peccasti; ne adiicias iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1): Nunquam peccanti esset indicta pro peccatis deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda. Sed etiam poenitentia peccatoris tunc prodest, si eam in Ecclesia catholica gerat: cui Deus in persona beati Petri ligandi solvendique tribuit potestatem, dicens: Quae (al. Quaecunque) alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quae solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19). In quacunque igitur hac aetate veram peccatorum suorum poenitentiam egerit, et vitam suam Deo illuminante correxerit, non privabitur indulgentiae munere, quia Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem morientis28, quantum ut revertatur a via sua mala, et vivat anima eius (Ezech. XXXIII, 11).
38. Verumtamen nullus hominum debet sub misericordiae Dei in suis diutius remanere peccatis, cum etiam in ipso corpore nemo velit sibi spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt, et sibi de Deo (al. Dei) indulgentiam repromittunt, nonnunquam ita praevenientur repentino Dei furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant. Ideo unumquemque nostrum sacra Scriptura benigne praemonet dicens: Ne tardaveris (al. tardes) converti ad Deum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. v, 8). Dicit etiam beatus David: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. xciv, 8). Cui beatus quoque Paulus concordat in verbis: Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis 29 discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (Hebr. iii, 12, 13). Obduratus igitur vivit30 sive qui non convertitur, desperans de indulgentia peccatorum suorum31, sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in finem vitae praesentis in suorum criminum perversitate remaneat (al. permaneat).
39. Peccatum in Spiritum sanctum. --- Proinde diligentes misericordiam Dei, metuentesque iustitiam, nec de remissione peccatorum desperemus, nec remaneamus in peccatis: scientes quia illa omnium hominum debita sit exactura aequitas iustissimi iudicis, quae non dimiserit misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim misericordia suscipit absolvitque conversos, ita iustitia repellit et punit obduratos. Hi sunt qui peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo, neque in futuro remissionem accipient peccatorum. Ideo autem homini anima intellectualis spiritus est, ut quaerat, agnoscat, atque discernat et tempus operum suorum, pro quibus receptura est in iudicio quod ordinavit divina iustitia, et eiusdem retributionis tempus, quo non etiam licebit, aut opera mutare, aut remissionem peccatorum suorum divina misericordia utiliter postulare. Caeteri vero spiritus omnium animalium quibus non est intellectus, quia quidam eorum de terra, quidam de aquis originem ducunt (de aquis enim sunt reptilia et volatilia, de terra vero quaedam quae repunt, quaedam vero quae gradiuntur, exorta sunt), tandiu spiritus sunt quandiu in corporibus vivunt. Anima quippe quae rationis capax divinitus facta non est, cum carne sua et incipit et desinit vivere: quia quando corpori vitam non tribuit, ipsa quoque eam protinus non habebit. Ideo nec aeternitas irrationalibus spiritibus data est, nec aliquod eis iudicium praeparatur, in quo eis vel beatitudo pro bonis, vel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo (al. Inde) autem in eis nulla operum discretio requiritur, quia nullam intelligendi facultatem divinitus acceperunt. Propterea ergo eorum corpora resurrectura non sunt, quia nec in ipsis animabus eorum, aut aequitas, aut iniquitas fuit, pro qua eis aeterna, vel beatitudo sit retribuenda, vel poena.
40. Illa igitur32 animalia praesentis saeculi cursum atque ornatum secundum Creatoris incomprehensibilem peragunt voluntatem, quae de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationalia non sunt. Nunquid enim de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 10)? Homines vero quia rationales facti sunt, et de omnibus rebus quas in usum vitae praesentis acceperunt, rationem redditurum sunt Deo, et pro suorum actuum qualitate recipient, aut poenam, aut gloriam. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): tunc scilicet, cum ipsius nostri Creatoris ac Redemptoris eloquium: Omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius; et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero male egerunt in resurrectionem iudicii (Ioan. V, 28, 29). Ut scilicet qui mala egerunt eant in combustionem aeternam semper arsuri cum diabolo principe omnium malorum, qui vero bona fecerunt eant in vitam aeternam regnaturi sine fine cum Christo rege omnium saeculorum. Illi autem cum Christo regnabunt quos Deus gratuita bonitate sua praedestinavit ad regnum. Quia enim eos tales praedestinando praeparavit ut regno digni essent, praeparavit utique secundum propositum vocando ut obediant; praeparavit iustificandos, ut accepta gratia recte credant, et hene vivant; praeparavit etiam glorificandos, ut, Christi cohaeredes effecti, regnum coelorum sine fine possideant.
41. Non repetendus baptismus. Ad quod regnum diversis temporibus per sacramenta, quae ad fidem incarnationis suae Christus instituit, illi pervenerunt quos Deus gratis nullo bonae voluntatis vel boni operis merito praecedente salvavit. Quemadmodum et ex illo tempore quo Salvator noster dixit: Si quis renatus non fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Ioan. III, 5), absque sacramento baptismatis, praeter eos qui in Ecclesia catholica sine baptismate pro Christo sanguinem fundunt, nec regnum coelorum potest quisquam accipere, nec vitam aeternam. Quia sive in Catholica, sive in haeresi quacunque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptismi sacramentum acceperit, integrum sacramentum accipit; sed salutem, quae virtus est sacramenti, non habebit, si extra catholicam Ecclesiam ipsum sacramentum habuerit. Ergo ideo debet Ecclesiam redire, non ut sacramentum baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in quolibet homine baptizato repetere, sed ut in societate catholica vitam aeternam accipiat, ad quam obtinendam nunquam esse potest idoneus, qui cum sacramento baptismatis ab Ecclesia catholica remanserit alienus. Qui si (al. Quod etsi) et eleemosynas largas faciat, et pro nomine Christi etiam sanguinem fundat, pro eo quod in hac vita non tenuit Ecclesiae catholicae unitatem, non habebit aeternam salutem. Ubi enim cuique prodesse potest baptismus, ibi potest et eleemosyna prodesse. Baptismus autem extra Ecclesiam quidem esse potest, sed nisi intra Ecclesiam prodesse non potest.
42. Ecclesia catholica. In Ecclesia igitur tantummodo catholica potest unicuique prodesse, et perceptio baptismatis, et opera misericordiae, et nominis Christi gloriosa confessio: si tamen in Ecclesia catholica bene vivatur. Sicut enim sine Ecclesiae catholicae societate nec baptismus alicui potest prodesse, nec opera misericordiae, nisi forte mitius (al. minus) torqueatur, non tamen ut inter Dei filios deputetur: sic intra Ecclesiam catholicam per solum baptismum vita aeterna non acquiritur, si post baptismum male vivatur. Nam et illi qui bene vivunt debent operibus misericordiae indesinenter insistere: scientes se licet levia, nonnulla tamen quotidie contrahere peccata, pro quibus etiam sancti et iusti semper in hac vita Deo dicere debeant: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quae peccata quanto etiam33 in rebus licitis et a Deo concessis frequenter hominibus subrepunt, et quanto magis fortioribus cibis corpus impletur, et carnalibus cor hominis actibus atque affectibus implicatur, tanto frequentior culpa in hac mortalitate contrahitur.
43. Abstinentia. Propterea humiles servi Christi, qui cupiunt Domino sine impedimento et absque animi noxia occupatione servire, coniugia omnino non appetunt, et a carnibus ac vino abstinent, in quantum corporis valetudo permittit. Non quia peccatum est aut coniugem habere, aut vinum carnesve percipere: nam et beatus Apostolus dicit: Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem (I Tim. IV, 4, 5). Coniugium quoque in primis hominibus Deus et instituit, et benedixit (Gen. II, 22). Propter quod Apostolus ait: Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus (Hebr. XIII, 4). Igitur34 servi Dei in eo quod a carnibus et vino abstinent, non tanquam res immundas refugiunt, et mundioris vitae instituta sectantur, et in eo quod coniugia non habent, non tanquam nuptiarum bonum crimine esse existimant, sed continentiam iugem bonis nuptiis meliorem esse non dubitant: isto quam maxime tempore, quando dicitur de continentia: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); de nuptiis vero dicitur: Qui se non continet, nubat (I Cor. VII, 9). In uno enim hortatione virtus erigitur35, in altero infirmitas remedio sublevatur. Unde quia aegritudini semper est consulendum, propterea si cui primo contigerit privari coniugio, si voluerit secundas, vel etiam tertias inire nuptias, nullum de illis peccatum habebit, si eas caste servaverit, id est, si unus et una, legitime dumtaxat coniuncti, fidem servant, ut nec ille mulieri praeter uxorem, nec illa viro praeter maritum ullatenus misceatur. In talibus etsi fuerit aliquis coniugalis excessus, quem tamen legitimum non violet torum, habebit nonnullam36, sed veniale peccatum.
44. Continentiae votum. Sed haec illorum sunt qui nulla voverunt continentiam Deo. Caeterum quisquis seipsum castraverit propter regnum coelorum, et in corde suo continentiam Deo voverit, non ei licebit ad coniugium propriae voluntatis reverti, quamvis peccatum non committat, si vel ipse velit accipere uxorem, quo tempore continentiam nullam devoverat, si eas caste servaverit, illis nullum de illis peccatum habebit; pro diversis censetur voluntate. Eis vero qui sive coniugati, sive a coniugio liberi continentiam Deo voverint, non solum si fornicationis mortifero crimine (al. vulnere) maculetur, verum etiam si aut vir uxorem accipere, aut mulier nubere voluerit, secundum Apostoli sententiam (I Tim. V, 12), damnationem habebit, quia primam fidem irritam fecit. Sicut ergo, secundum Apostoli sententiam (I Cor. VII, 3), dignum est uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro, quia si quis acceperit uxorem non peccat, ita, secundum eiusdem Apostoli dictum, qui statuerit in corde suo firmus non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et voverit continentiam Deo, debet eam usque in finem tota mentis sollicitudine custodire, ne damnationem habeat, si primam fidem irritam fecerit. Similiter et coniugatae mulieres, si ex consensu perennem Deo voverint continentiam, noverint se voti sui obnoxias detineri, nec iam sibi debere commixtionem carnis, quam licitam primitus habuerunt, sed Deo se debere continentiam quam voverunt. Tunc enim quisquis regnum coelorum, quod sanctis promittitur, possidebit, si obliviscens quae retro sunt, et in anteriora extendens seipsum, secundum quod in Psalmis dicitur: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXIV, 12), quod scit esse licitum, et ad profectum melioris vitae pertinere cognoscit, et libenter voveat, et celeriter reddat, et in hoc quod votum reddidit, meliore semper conatu proficiat. Omni enim voventi Deo, et reddenti quod vovit, ipse quoque Deus reddet coelestis regni praemia quae promisit.