Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Regula XIX: Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Regula XX: Omne simplex proprie est, et improprie dicitur esse.
Regula XXI: Omne nomen Deo conveniens convenit ei vel causative, vel similitudinarie, vel adjective, vel negative.
Regula XXII: Omni theologica praedicatione ostenditur Deus esse quid, vel ad quid.
Regula XXIII: Omnis terminus, qui de Deo dicitur secundum substantiam, de tribus personis dicitur singillatim, et in singulari numero; et de tribus in summa, et in singulari numero.
Regula XXIV: Nullum nomen substantivum voce et significatione, vel voce tantum, pertinens ad essentiam, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero, sed in singulari tantum.
Regula XXV: Omne nomen adjectivum, adjective retentum, ad essentiam pertinens, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero.
Regula XXVI: Omnis translatio in divinis, nominis est, et non rei.
Regula XXVII: Omne nomen, vel pronomen distinctivum, in masculino, vel feminino nomini personali adjunctum, pertinet ad personam, in neutro vero ad essentiam.
Regula XXVIII: Nullum nomen, vel pronomen partitivum convenienter adjungitur nomini essentiali.
Regula XXIX: Quotiescunque dictio exclusiva adjungitur nomini essentiali, nomen potius facit in genus rei, quam in rem generis: nec est pro quo fiat suppositio, sed indeterminate fit sermo de aliquo.
Regula XXX: Omne nomen essentiale, aut est quasi mathematicum, aut est quasi concretivum.
Regula XXXI: Omne nomen mathematicum minus improprie dicitur de Deo, quam concretivum.
Regula XXXII: Omne nomen, quod de Deo dicitur, aut est essentiale, aut coessentiale, aut personale, aut compersonale, aut partim personale, partim essentiale.
Regula XXXIII: Nullum nomen privationis, vel obnoxietatis, vel violentiae designativum cadit in Deum.
Regula XXXIV: Omnis sermo theologicus debet catholicus esse, generalis, usitatus, ab intellectu non dissonus, rei, de qua loquimur, consonus.
Regula XXXV: Nomina substantiva minus improprie dicuntur de Deo, quam adjectiva.
Regula XXXVI: Quotiescunque per pronomen demonstrativum de Deo fit sermo, cadit a demonstratione.
Regula XXXVII: Verba per majorem improprietatem dicuntur de Deo, quam nomina, vel pronomina.
Regula XXXVIII: Nullum nomen in divinis est nota ejus quod de altero dicitur, vel quod alterum, sed potius ejus quod idipsum est.
Regula XXXIX: Nullum verbum minus improprie dicitur de Deo, quam hoc verbum est.
Regula XL: Omne verbum praesentis temporis minus improprie dicitur de Deo, quam praeteriti, vel futuri.
Regula XLI: Omne adverbium locale dictum de Deo praedicat immensitatem divinam, sive quamdam collationem Creatoris ad creaturas, secundum quam Creator in creaturis tanquam causa efficiens in suis effectibus esse dicitur.
Regula XLII: Localibus circumlocutionibus de Deo praedicatur aut immensitas divina, aut collatio, aut unio.
Regula XLIII: Adverbia temporalia de Deo dicta praedicant aeternitatem.
Regula XLIV: Adverbia similitudinis de Deo dicta, aut essentiae veritatem, aut similitudinem, aut improprietatem, aut adjunctionem significant.
Regula XLV: Haec praepositio, in, in divinis aliquando notat essentiae identitatem, et personae pluralitatem; aliquando quasi diversitatem; aliquando aeternam praedicationem; aliquando identitatem; aliquando causam efficientem; aliquando quasi causam formalem.
Regula XLVI: Haec praepositio, secundum, in divinis aliquando notat ordinem causae, aliquando notat ordinem intelligentiae.
Regula XLVII: Haec praepositio, secundum, aliquando notat quasi efficientem causam; aliquando quasi formalem; aliquando naturae conditionem.
Regula XLVIII: Nominum, quae de Deo dicuntur, aliud dicitur de tribus personis, ita quod de nulla earum; aliud ita de tribus in summa, quod de singulis; aliud ita de una persona, quod non de aliis.
Regula XLIX: Nominum theologorum alia appropriantur uni personae nomine, et re; alia nomine, et non re.
Regula L: Hoc nomen, Pater, de Deo dictum aut praedicat personam, aut personalem proprietatem, aut relationem Patris ad Filium, aut relationem Patris ad creaturas secundum creationem, aut relationem Patris ad hominem secundum recreationem.
Regula LI: Hoc nomen, principium, aliquando praedicat paternitatem, aliquando spirationem, aliquando relationem Creatoris ad creaturas.
Regula LII: Nominum, quae appropriantur personis nomine et re, alia dicuntur per positionem, alia per abnegationem.
Regula LIII: Haec circumlocutio, Spiritus sanctus, aut personam, aut personalem proprietatem, aut relationem in divinis praedicat.
Regula LIV: Ille solus vere est omnipotens, qui potest omnia, quae posse est aliquid posse.
Regula LV: Id solum potest Omnipotens, quod ejus justitiae, ejus potentiae, ejus misericordiae convenit.
Regula LVI: Deus omnipotens dicitur, quia potest non solum quae sunt, vel fieri possunt, sed etiam ea, quae fieri non possunt.
Regula LVII: Quidquid est possibile secundum inferiorem causam, est possibile secundum superiorem: sed non convertitur.
Regula LVIII: Omne impossibile secundum inferiorem causam, ad quod sequitur impossibile secundum superiorem, est impossibile Deo.
Omne impossibile secundum inferiorem causam, ad quod sequitur impossibile secundum superiorem, est impossibile Deo.
Impossibile secundum inferiorem causam dicitur illud quod non potest fieri secundum consuetum naturae cursum, ut virginem parere. Impossibile vero secundum superiorem causam est illud, quod non potest facere superior causa, id est Deus, ut Deum non esse bonum: hoc enim non potest facere Deus, ut non sit bonus; hoc enim esset divinae majestati derogare. Et sic omne impossibile secundum superiorem causam est impossibile secundum inferiorem, sed non econtrario. Truncum enim esse vitulum est impossibile secundum legem naturae; posset tamen Deus naturam trunci a subjecto removere, et vituli naturam ei imprimere: quod si fieret, truncus desineret esse truncus, et inciperet esse vitulus: licet hoc fieri sit contra naturam, tamen cum factum esset, quod prius naturaliter erat truncus, nunc contra naturam esset vitulus. Sed quod album manens album sit nigrum, impossibile est non solum secundum inferiorem causam, sed secundum superiorem; licet enim Deus circa substantiam posset alterare materiam, ut de aqua fieret vinum, tamen id non potest, ut cum singulariter sit aqua, sit vinum; cum sit album, sit nigrum; cum sit, non sit: quod si esset album, dum esset nigrum, Deus sua auctoritate faceret ut non esset quod sua auctoritate fecerat, quod esset: Igitur sibi ipsi discors esset: quod est impossibile. Et ita omne impossibile secundum inferiorem causam, ad quod sequitur impossibile secundum superiorem, est impossibile Deo. Similiter potest concipi illud quod dicitur a Hieronymo: Cum Deus possit omnia, non potest de corrupta facere virginem; id est, non potest Deus ut aliqua simul sit corrupta et virgo. Sed quaeritur, cum magis discrepent in naturis Creator et creatura, quam album et nigrum (ista enim in nullo genere conveniunt; album vero, et nigrum in genere subalterno), quomodo Deus potuit facere ut Deus, ens Deus, esset homo, et non potuit facere ut album, ens album, esset nigrum. Ad quod respondetur quod res incipit esse aliquid, vel alicujus modi dupliciter: aut per solam concatenationem, aut per alterius rei ad se unionem. Verbi causa: aliquid incipit esse album per concatenationem substantiae, et proprietatis, quae sit subjecto causa praedicati, secundum quod incipit esse album. Deus vero incipit esse homo ex eo quod humana natura unita est divinae naturae. Sic ergo potuit Deus facere ut manens Deus esset homo, per unionem scilicet humanae naturae. Sed hoc non potuit facere per solam concatenationem ut humanitatem personae divinae componeret, et non hominem, id est corpus et animam personae uniret. Similiter potuit facere ut album manens album esset nigrum: siquidem ineffabili unione, secundum quam humanam naturam divinae, uniret nigrum albo, ut, sicut dicitur, Deus est homo, ita vere posset dici: Album est nigrum: sed hoc non posset fieri per solam concatenationem, sive albi et nigri unionem, ut albo manenti albo imprimeretur nigredo, et non gratia nigri, quod uniretur albo.