Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Regula XIX: Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Regula XX: Omne simplex proprie est, et improprie dicitur esse.
Regula XXI: Omne nomen Deo conveniens convenit ei vel causative, vel similitudinarie, vel adjective, vel negative.
Regula XXII: Omni theologica praedicatione ostenditur Deus esse quid, vel ad quid.
Regula XXIII: Omnis terminus, qui de Deo dicitur secundum substantiam, de tribus personis dicitur singillatim, et in singulari numero; et de tribus in summa, et in singulari numero.
Regula XXIV: Nullum nomen substantivum voce et significatione, vel voce tantum, pertinens ad essentiam, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero, sed in singulari tantum.
Regula XXV: Omne nomen adjectivum, adjective retentum, ad essentiam pertinens, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero.
Omne nomen adjectivum, adjective retentum, ad essentiam pertinens, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero.
Ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt justi, vel potentes. Nomina enim adjectiva quod sunt singularis numeri, vel pluralis, vel alterius consignificationis, contrahunt ex subjecto, vel substantivis, quibus adjunguntur: per se enim habent fluctuantem significationem, vel consignificationem. Unde cum dicitur: Poenae sunt justae; vel Pater, et Filius et Spiritus sanctus sunt justi, hoc adjectivum quod pluralis numeri est, habet a subjecto, vel substantivis quibus innititur: unde ab eo, vel ab eis contrahit significationem pluralitatis. Similiter cum dicitur: Pater, et Filius et Spiritus sanctus sunt, verbum significationem pluralis numeri contrahit a suppositis: non enim verbum judicatur esse pluralis, vel singularis numeri a principali significatione, sed a consignificatione. Numerus enim, et persona coaccidentia sunt verbi. A singularitate ergo, vel pluralitate suppositi, quod consignificat verbum, judicatur verbum singularis, vel pluralis numeri. Adjectiva tamen de tribus personis dicuntur in summa, et in singulari numero, cum substantivantur, id est substantive tenentur, subintellecto articulo, ut Pater, et Filius et Spiritus sanctus sunt Omnipotens: quod melius in Gallico exprimi potest, li tut pussant.