Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Cum forma illud vere dicatur, quod aliud informat, et a nullo informatur, quid verius forma quam Deus, qui omnia informat, et a nullo informatur? Nullo enim participat ad hoc ut sit. Sed non est talis forma, ut subjecto inhaereat; sed potius est absque omni subjecto, id est abstracta. Unde sequitur, absque materiali subjecto, et substantia; non quia substet proprietati, sed quia omnia subsistunt per ipsam. Unde sequitur absque formali praedicato, quia nullum formale praedicatum de ipso praedicatur.