Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Regula XIX: Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Haec nascitur ex illa, qua dictum est: Omne nomen datum ex forma, etc. Ibi dictum est, quod nullum nomen proprie convenit Deo; et ita omne simplex, tam Pater quam Filius, quam Spiritus sanctus alio est, quia sua propria essentia est: et alio dicitur esse quia ab effectu, quem habet in creaturis, esse dicitur quia quidquid est, a Deo, tanquam a summo esse, habet esse; et ita quia omnia esse facit Deus, esse dicitur: sua tamen essentia est. Similiter Deus alio est justus, alio dicitur esse justus: sua enim propria justitia justus est; sed justus esse dicitur ab effectu justitiae, quem habet in nobis: dicitur enim justus, quia facit justum; ipse vero est justus, quia est summa justitia.