Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Nullum simplex subjectum esse potest.
Haec nascitur ex praecedenti. Cum enim in simplici nulla sit diversitas, nulla pluralitas, in eo nec accidentale, nec substantiale est, quare nulli proprietati subjectum est. Eadem ratione nec de simplici aliquid praedicatur cum praedicari nihil aliud sit, quam inhaerere. In propositione enim theologica non quaeritur, quid cui insit, sed quid sit. Cum enim dicitur Deus est bonus, non ostenditur quid cujus sit per instantiam, sed potius quid Deus sit per essentiam. Unde nulla propositio theologica de inesse est de contingenti, sed de puro esse, vel de necessario. Sive enim dicam, Deus est, sive, Deus est justus, de puro esse est propositio. Unde Boetius insinuare volens quod simplex subjectum esse non potest, ait: Subjectum enim esse non potest.