Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Regula XIX: Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Regula XX: Omne simplex proprie est, et improprie dicitur esse.
Regula XXI: Omne nomen Deo conveniens convenit ei vel causative, vel similitudinarie, vel adjective, vel negative.
Regula XXII: Omni theologica praedicatione ostenditur Deus esse quid, vel ad quid.
Regula XXIII: Omnis terminus, qui de Deo dicitur secundum substantiam, de tribus personis dicitur singillatim, et in singulari numero; et de tribus in summa, et in singulari numero.
Regula XXIV: Nullum nomen substantivum voce et significatione, vel voce tantum, pertinens ad essentiam, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero, sed in singulari tantum.
Regula XXV: Omne nomen adjectivum, adjective retentum, ad essentiam pertinens, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero.
Regula XXVI: Omnis translatio in divinis, nominis est, et non rei.
Omnis translatio in divinis, nominis est, et non rei.
Potest triplex in naturalibus fieri translatio; aliquando enim fit translatio nominis, et rei, quando et nomen, et res transfertur ab eo cujus est, ad id ex quo est, vel id secundum quod est, ut cum dicitur: Linea est longa, et hoc nomen longa, et res hujus nominis, id est longitudo, transfertur ab eo cujus est, id est a lineato, ad id secundum quod est, id est lineam, secundum quam et longitudo convenit lineato, et hoc nomen, longum. Aliquando fit translatio rei, et non nominis, ut cum dico: Seges est laeta, laetitia attribuitur segeti: sed non omne nomen, quod significat laetitiam, ut hoc nomen, gaudens, vel exsultans. Aliquando fit transsumptio nominis, et non rei; ut cum dicitur: Monachus est albus, transfertur hoc nomen albus, ad hoc ut conveniat monacho, sed non res nominis. Cum enim monachus dicitur albus, non dicitur quod sit affectus albedine, sed quia est albi habitus. In divinis autem fit translatio nominis, et non rei; cum enim dicitur: Deus est justus, hoc nomen justus transfertur a sua propria significatione ad hoc ut conveniat Deo, sed res nominis non attribuitur Deo; sed potius ipsa justitia divina Deo attribuitur, non alia, a qua datum est hoc nomen, justus; aliud enim praedicatur, cum dicitur: Deus justus, aliud compraedicatur: praedicatur enim divina justitia, compraedicatur effectus justitiae in nobis. Unde cum dicitur: Deus est justus et fortis, intelligitur identitas praedicati, sed diversitas compraedicati: unde copulativa conjunctio ibi habet locum, quia copulat diversos effectus, qui compraedicantur in his propositionibus, scilicet effectum justitiae, et effectum fortitudinis aliquando enim copulativa conjunctio copulat significata; aliquando copulat consignificata: significata, ut cum dicitur, Petrus est pius et misericors; consignificata, ut cum dicitur: Deus est pius et misericors. Sicut disjunctiva conjunctio aliquando disjungit significata, ut cum dicitur: Animal est sanum, vel aegrum; aliquando autem consignificata: ut cum dicitur, illud est album, vel alba. Non tamen concedendum est, Deus est justum et pium; ibi enim potius videretur copulari praedicata, quam compraedicata: et ita cum unicum sit praedicatum, inconsequens est copula. Sed quaeritur cui quid copulatur, cum dicitur, Deus est miserator, et misericors; cum misericors pertineat ad naturam, miserator ad effectum? Potest dici quod repetitio conjunctionis datur intelligi, ut sit sensus: Deus est misericors, et est miserator. Sed fortasse aptitudo efficiendi, quae notatur per misericors, copulat effectionis effectum, qui notatur per miserator.