Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Tunc affirmatio composita, sive compacta dicitur, cum compositionem significat, quam significare videtur. Ut cum dico: Petrus est justus: haec affirmatio significare videtur compositionem justitiae ad Petrum, et significat quidem. Incompacta vero, sive incomposita dicitur affirmatio, cum non significat compositionem, quam significare videtur: ut cum dicitur, Deus justus; non enim ibi significatur compositio justitiae ad Deum, non enim componitur, vel inhaeret; et potius significatur esse justitia, quam justus. Negationes vero de Deo dictae, et verae et propriae sunt; secundum quas removetur a Deo quod ei per inhaerentiam non convenit. Unde Dionysius attendens quid de Deo dicatur per causam, potius attendens sensum, ex quo fiunt verba, quam sensum quem faciunt verba; potius considerans quid ex quo dicatur, quam quid de quo, dicit: Deus est justus, pius, fortis. Item, potius considerans quid Deo non conveniat per proprietatem, quam quid de Deo dicatur per causam, dicit: Deus non est pius, fortis, misericors; potius removens auctoritatem dicendi, quam veritatem essendi.