Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Regula XIX: Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Regula XX: Omne simplex proprie est, et improprie dicitur esse.
Regula XXI: Omne nomen Deo conveniens convenit ei vel causative, vel similitudinarie, vel adjective, vel negative.
Regula XXII: Omni theologica praedicatione ostenditur Deus esse quid, vel ad quid.
Regula XXIII: Omnis terminus, qui de Deo dicitur secundum substantiam, de tribus personis dicitur singillatim, et in singulari numero; et de tribus in summa, et in singulari numero.
Regula XXIV: Nullum nomen substantivum voce et significatione, vel voce tantum, pertinens ad essentiam, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero, sed in singulari tantum.
Regula XXV: Omne nomen adjectivum, adjective retentum, ad essentiam pertinens, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero.
Regula XXVI: Omnis translatio in divinis, nominis est, et non rei.
Regula XXVII: Omne nomen, vel pronomen distinctivum, in masculino, vel feminino nomini personali adjunctum, pertinet ad personam, in neutro vero ad essentiam.
Regula XXVIII: Nullum nomen, vel pronomen partitivum convenienter adjungitur nomini essentiali.
Regula XXIX: Quotiescunque dictio exclusiva adjungitur nomini essentiali, nomen potius facit in genus rei, quam in rem generis: nec est pro quo fiat suppositio, sed indeterminate fit sermo de aliquo.
Regula XXX: Omne nomen essentiale, aut est quasi mathematicum, aut est quasi concretivum.
Regula XXXI: Omne nomen mathematicum minus improprie dicitur de Deo, quam concretivum.
Regula XXXII: Omne nomen, quod de Deo dicitur, aut est essentiale, aut coessentiale, aut personale, aut compersonale, aut partim personale, partim essentiale.
Regula XXXIII: Nullum nomen privationis, vel obnoxietatis, vel violentiae designativum cadit in Deum.
Regula XXXIV: Omnis sermo theologicus debet catholicus esse, generalis, usitatus, ab intellectu non dissonus, rei, de qua loquimur, consonus.
Regula XXXV: Nomina substantiva minus improprie dicuntur de Deo, quam adjectiva.
Regula XXXVI: Quotiescunque per pronomen demonstrativum de Deo fit sermo, cadit a demonstratione.
Quotiescunque per pronomen demonstrativum de Deo fit sermo, cadit a demonstratione.
Omnis enim demonstratio aut est ad sensum, aut ad intellectum; Deus autem nec sensu, quia incorporeus, nec intellectu, quia forma caret, comprehendi potest; potius enim quid non sit, quam quid sit, intelligimus: cum enim veri nominis intellectus surgat ex formae perceptione, qua res intelligitur esse quid, vel qualis, vel quanta, cum in Deo nulla forma sit, proprie intellectu capi non potest; sed per solam formae alterius remotionem quasi intelligendo ab aliis separatur, et separando intelligitur. Unde Boetius in libro De duplici natura et una persona Jesu Christi ait: Deus, et natura integro perfectoque intellectu capi non possunt, sed aliquo tamen modo caeterarum regularum privatione capiuntur. Sic ergo cum Deus introducitur loquens de se, propria demonstratio non habet ibi locum, cum fiat ad oculum, nec ad veri nominis intellectum; sed, ut ita liceat loqui, demonstratio fit ad fidem: apud Donatum enim demonstratio fit ad intellectum, apud Deum vero demonstratio fit ad fidem: propterea Deus cum introducitur loquens de se, duplex intelligitur prosopopoeia: una, quae dicitur anthropopathos, id est humana propassio; alia, quae dicitur idiotheos, id est divina proprietas. Cum enim Deus legitur dixisse: Ego sum qui sum,1 angelus loquebatur in persona Dei, quasi recitando quod legatur in mente divina. In hoc ergo improprietas est, quod quasi alius loquitur, id est angelus, et de alio esse intelligitur sermo, scilicet de Deo; et ita in hoc anthropopathos, quod verba creaturae, id est angeli, attribuuntur Creatori. In hoc vero attenditur idiotheos, quod creaturae attribuitur quod Creatoris est, quia illa verba quae ab angelo proferuntur, de solo Deo vera esse intelliguntur. Aliquando autem Pater intelligitur loquens in proprietate primae personae, ut ibi: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, etc.2 Aliquando Filius, ut in Genesi, ubi loquitur Dominus ad Abraham dicens: Hoc tempore revertar ad te, et Sara habebit filium.3 Aliquando Spiritus sanctus, ut in Malachia, ubi dicitur: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam;4 ibi loquitur Spiritus sanctus ad Patrem de Filio. Aliquando tota Trinitas, ut ibi: Ego sum qui sum,5 vel forte ipsa usia ibi introducitur loquens. Tres autem personae, ubi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, etc.6 Nomina vero demonstrativa magis improprie conveniunt Deo, quam pronomina relativa. Pronomina autem possessiva aliquando per maximam improprietatem dicuntur de Deo, ut quando essentiae notant identitatem; possessiva vero notare debent differentiam possidentis ad possessa. Impropriissime tenetur hoc pronomen, meus, ubi dicitur: Vindicta postquam meus a praetore recessi. Similiter cum dicitur: Sacrificia vestra odivit anima mea,7 impropriissime ponitur mea; nulla enim differentia inter animam Dei, et Deum; anima enim ipsa voluntas est, quae est ipse Deus. Aliquando notat minorem improprietatem, cum insinuat diem generationis; proprietatem vero, cum dicitur: Hic est Filius meus dilectus, etc.8 Minus etiam improprie sumitur, cum notat creationis auctorem, ut ibi: Omnia mea sunt, auctoritate creationis et gubernationis. Aliquando notant gratiam recreationis, ut in Evangelio: Filii mei mecum sunt in cubili, ibi enim sancti dicuntur Filii Dei propter gratiam adoptionis.