Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Omnis scientia suis nititur regulis velut propriis fundamentis: et ut de grammatica taceamus, quae tota est in hominis beneplacito, et in voluntate, et de ejus regulis, quae sunt in sola hominum positione; caeterae scientiae proprias habent regulas, quibus nituntur, et quasi quibusdam terminis certis clauduntur, ut dialectica regulas habet quas maximas vocat, rhetorica locos communes, ethica generales sententias, physica aphorismos, arithmetica porismata, id est regulas subtiles, quae speculanti quodam modo in praemium cedunt, propter subtilem eorum intelligentiam: unde porismata quasi praemia nuncupantur; porisma enim Graece, Latine praemium dicitur. Sunt et axiomata musicorum, quae sunt regulae artis musicae, quae dicuntur axiomata, quia componderationes, id est consonantias speculantur. Axia enim Graece, Latine pondus dicitur. Theoremata vero geometrarum regulae sunt, quae theoremata, id est speculationes nuncupantur; theoria enim Graece, Latine est speculatio, quia per eas geometria veritatem eorum, quae ad ipsam pertinent, speculatur. Suas etiam maximas habet astronomia, quas excellentias vocat propter sui dignitatem, et intelligentiae subtilitatem. Supercoelestis vero scientia, id est theologia, suis non fraudatur; habet enim regulas digniores, sui obscuritate et subtilitate caeteris praeeminentes; et cum caeterarum regularum tota necessitas nutet, quia in consuetudine sola est consistens penes consuetum naturae decursum; necessitas theologicarum maximarum absoluta est, et irrefragabilis, quia de his fidem faciunt quae actu, vel natura mutari non possunt. Unde propter sui immutabilem necessitatem, et gloriosam sui subtilitatem a philosophis paradoxae dicuntur, quasi gloriosae rectae; propter sui obscuritatem aenigmata; propter internum intelligentiae splendorem dicuntur emblemata, quia puriore mentis acumine comprehenduntur; enthymemata quasi intus in mente latentia, ab en, quod est intus, time, vel timos, quod est mens; propter sui auctoritatem hebdomades, id est dignitates dicuntur. Hebdam enim Graece, Latine dignitas. Unde Boetius librum inscripsit De hebdomadibus, quasi de subtilissimis theologorum propositionibus. Istae propositiones quanto intelligentiam habent altiorem, tanto magis peritum exigunt auditorem. Unde non sunt proponendae rudibus, et introducendis, qui solis sensuum dediti sunt speculationibus, sed illis qui ductu purioris mentis ad ineffabilia conscendunt, et puriori oculo philosophiae secreta perspiciunt. Hae propositiones in pleniori sinu theologiae absconduntur, et solis sapientibus colloquuntur. Tractaturi igitur de theologicis maximis, a fonte, et quasi omnium maximarum sinu, id est a generalissima maxima, nostri tractatus sumamus initium. Communis animi conceptio est enarratio, quam quisque intellectus probat auditam. Haec omnes maximas sua generalitate, cujuscunque sint facultatis, complectitur. Eleganter autem dicitur, communis animi, id est multorum animorum: ad hoc enim ut sit maxima, oportet ut ex natura, vel artificio in plurium notitiam veniat, ut si ad aliud probandum accedat, alterius probatione non egeat. Unde indemonstrabilis, per se nota, et maxima nuncupatur. Quare recte subditur, quam quisque intelligens probat auditam.
Theologicarum autem maximarum aliae veniunt in notitiam multorum, ut haec: «Unum esse rerum principium»; aliae in notitiam paucorum, id est sapientum, ut haec: «Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.» De his igitur, quae veniunt in notitiam paucorum, agendum est.