Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Regula XIX: Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Regula XX: Omne simplex proprie est, et improprie dicitur esse.
Regula XXI: Omne nomen Deo conveniens convenit ei vel causative, vel similitudinarie, vel adjective, vel negative.
Regula XXII: Omni theologica praedicatione ostenditur Deus esse quid, vel ad quid.
Regula XXIII: Omnis terminus, qui de Deo dicitur secundum substantiam, de tribus personis dicitur singillatim, et in singulari numero; et de tribus in summa, et in singulari numero.
Regula XXIV: Nullum nomen substantivum voce et significatione, vel voce tantum, pertinens ad essentiam, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero, sed in singulari tantum.
Regula XXV: Omne nomen adjectivum, adjective retentum, ad essentiam pertinens, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero.
Regula XXVI: Omnis translatio in divinis, nominis est, et non rei.
Regula XXVII: Omne nomen, vel pronomen distinctivum, in masculino, vel feminino nomini personali adjunctum, pertinet ad personam, in neutro vero ad essentiam.
Regula XXVIII: Nullum nomen, vel pronomen partitivum convenienter adjungitur nomini essentiali.
Regula XXIX: Quotiescunque dictio exclusiva adjungitur nomini essentiali, nomen potius facit in genus rei, quam in rem generis: nec est pro quo fiat suppositio, sed indeterminate fit sermo de aliquo.
Regula XXX: Omne nomen essentiale, aut est quasi mathematicum, aut est quasi concretivum.
Regula XXXI: Omne nomen mathematicum minus improprie dicitur de Deo, quam concretivum.
Regula XXXII: Omne nomen, quod de Deo dicitur, aut est essentiale, aut coessentiale, aut personale, aut compersonale, aut partim personale, partim essentiale.
Regula XXXIII: Nullum nomen privationis, vel obnoxietatis, vel violentiae designativum cadit in Deum.
Regula XXXIV: Omnis sermo theologicus debet catholicus esse, generalis, usitatus, ab intellectu non dissonus, rei, de qua loquimur, consonus.
Regula XXXV: Nomina substantiva minus improprie dicuntur de Deo, quam adjectiva.
Regula XXXVI: Quotiescunque per pronomen demonstrativum de Deo fit sermo, cadit a demonstratione.
Regula XXXVII: Verba per majorem improprietatem dicuntur de Deo, quam nomina, vel pronomina.
Regula XXXVIII: Nullum nomen in divinis est nota ejus quod de altero dicitur, vel quod alterum, sed potius ejus quod idipsum est.
Regula XXXIX: Nullum verbum minus improprie dicitur de Deo, quam hoc verbum est.
Regula XL: Omne verbum praesentis temporis minus improprie dicitur de Deo, quam praeteriti, vel futuri.
Regula XLI: Omne adverbium locale dictum de Deo praedicat immensitatem divinam, sive quamdam collationem Creatoris ad creaturas, secundum quam Creator in creaturis tanquam causa efficiens in suis effectibus esse dicitur.
Regula XLII: Localibus circumlocutionibus de Deo praedicatur aut immensitas divina, aut collatio, aut unio.
Regula XLIII: Adverbia temporalia de Deo dicta praedicant aeternitatem.
Regula XLIV: Adverbia similitudinis de Deo dicta, aut essentiae veritatem, aut similitudinem, aut improprietatem, aut adjunctionem significant.
Regula XLV: Haec praepositio, in, in divinis aliquando notat essentiae identitatem, et personae pluralitatem; aliquando quasi diversitatem; aliquando aeternam praedicationem; aliquando identitatem; aliquando causam efficientem; aliquando quasi causam formalem.
Regula XLVI: Haec praepositio, secundum, in divinis aliquando notat ordinem causae, aliquando notat ordinem intelligentiae.
Regula XLVII: Haec praepositio, secundum, aliquando notat quasi efficientem causam; aliquando quasi formalem; aliquando naturae conditionem.
Regula XLVIII: Nominum, quae de Deo dicuntur, aliud dicitur de tribus personis, ita quod de nulla earum; aliud ita de tribus in summa, quod de singulis; aliud ita de una persona, quod non de aliis.
Regula XLIX: Nominum theologorum alia appropriantur uni personae nomine, et re; alia nomine, et non re.
Regula L: Hoc nomen, Pater, de Deo dictum aut praedicat personam, aut personalem proprietatem, aut relationem Patris ad Filium, aut relationem Patris ad creaturas secundum creationem, aut relationem Patris ad hominem secundum recreationem.
Regula LI: Hoc nomen, principium, aliquando praedicat paternitatem, aliquando spirationem, aliquando relationem Creatoris ad creaturas.
Hoc nomen, principium, aliquando praedicat paternitatem, aliquando spirationem, aliquando relationem Creatoris ad creaturas.
Ut cum dicitur: Pater est principium Filii, hic praedicat paternitatem, relationem videlicet Patris ad Filium. Cum dicitur, Pater est principium Spiritus sancti, hic praedicatur spiratio, quae communis Patri est, et Filio, secundum quam Pater, et Filius spirant Spiritum sanctum. Unde aequivoce videtur dici hoc nomen, principium, cum Pater dicitur principium Filii, et principium Spiritus sancti: hic enim paternitas, ibi vero aspiratio praedicatur. Unde, non videtur vere posse dici unica prolatione: Pater est principium Filii, et Spiritus sancti: Sed, Pater est principium Filii. Pater est principium Spiritus sancti, secundum illam significationem, qua hoc nomine, Pater, praedicatur spiratio. Secundum hoc etiam affirmari potest Patrem esse principium Filii, et Spiritus sancti: potest tamen dici, quod non nisi origo, quae quodammodo pertinet ad paternitatem et spirationem, hoc termino praedicatur, principium, ut sit sensus: Pater est principium Filii, et Spiritus sancti, id est origo. Et secundum hoc nulla erit aequivocatio in hoc nomine, principium cum Pater dicitur principium Filii et Spiritus sancti: Et secundum hoc Pater est tam Filii quam Spiritus sancti principium; sed non est principium tam Filii, quam Spiritus sancti: sicut posito quod Socrates erit albus duobus momentis, concedendum est quod Socrates utroque duorum momentorum erit albus aliqua albedine, non tamen aliqua albedine erit albus duorum momentorum utroque. Similiter Pater, et Filius dicuntur unum principium Spiritus sancti, quia una spiratione spirant Spiritum sanctum. Sed cum dicitur: Pater, et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, utrumque istorum nominum, unum principium, tenetur adjective, quantum ad significationem; quamvis hoc nomen, principium, teneatur substantive quantum ad vocem: hoc etenim nomen, unum, notat spirationis unitatem; principium, vero notat spirationem, nec tamen vere potest dici: sunt unus spirans; unus enim pertinet ad personam; Pater autem, et Filius non sunt una persona spirans. Nec possunt dici unum spirans; unum enim pertinet ad essentiam; Pater autem, et Filius non sunt una essentia, spirans; essentia enim non spirat. Sed possunt dici duo spirantes, ut duo ponatur substantive, spirantes autem adjective, id est duo qui spirant: non tamen duo spiratores. Spiratores enim poneretur substantive, et sic notaretur spirationum pluralitas. Hilarius tamen dicit Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio auctoribus; sed auctoribus ponetur pro spirantibus, substantivum scilicet pro adjectivo, tropicae enim locutiones sustinendae sunt, non extendendae. Sed quamvis concedatur Patrem et Filium esse unum principium, non tamen concedendum, idem principium. Idem enim facit intrinsecam relationem, et ita cum Pater esset unum principium Spiritus sancti, Filius esset idem principium, et ita non solum spirationis, sed et personae in Patre et Filio videretur esse identitas. Praeterea non est concedendum Patrem et Filium esse aliquod principium Spiritus sancti; aliquod enim partitivum est sicut non admittitur, Pater et Filius sunt aliquis Deus. Ad terminum autem improprie positum non admittitur relatio ut cum dicitur, idem est, vel, non est, vel, illud est, vel, aliquod est. Unde quidam ex parte subjecti non admittunt, ut dicatur: principium Spiritus sancti est Pater, et Filius: terminus enim, ita improprie sumptus non potest sumi ex parte subjecti, quamvis improprie ponatur ex parte praedicati. Alii dicunt: ideo ex parte subjecti sumi non potest, quia adjective tenetur; adjectivum autem adjective retentum non potest supponere. Sed haec nulla videtur ratio. Quamvis enim est adjectivum significatione, tamen est substantivum voce: sicut hoc nomen, Dominus, hoc nomen, auctor. Alii admittunt: principium Spiritus sancti est Pater et Filius, dicentes ibi fieri sermonem de spiratione, quae est Pater et Filius. Sed si hoc est, spiratio est principium Spiritus sancti; et ita spirat Spiritum sanctum. Sed nullo modo hoc admitti debet: Principium Spiritus sancti est Pater, et Filius, vel, et Pater et Filius, quia aut ibi fieret suppositio pro essentia, et ita falsa esset locutio, aut pro pluribus personis, et ita hoc nomen, principium, teneretur collective: sed nulla est ratio, quod hoc nomen pro pluribus sumeretur personis. Unde concedimus: unum principium Spiritus sancti est Pater: unum principium Spiritus sancti est Filius: sed non idem ne identitas personae intelligatur: nec aliud, ne spirationis pluralitas notetur. Unde concedendum est: Principium Spiritus sancti est Pater, et idem non est Filius. Principium Spiritus sancti est Pater, et non est Filius. Non tamen: Principium Spiritus sancti non est Filius. Videretur enim non solum persona, sed et spiratio removeri a Filio. Ergo quia Spiritus sanctus una spiratione spiratur a Patre et Filio, sustineri potest, quod dicitur in hymno: Unus Patri cum Filio, id est una spiratione procedens a Patre et Filio, ut unus notet unitatem spirationis. Si tamen inveniretur Patris, manifesta esset locutio; ut esset sensus: unus Spiritus Patris et Filii. Sunt tamen qui corrigunt dicentes: Unum Patri, id est unius essentiae cum Patre, et Filio. Relationes vero Creatoris ad creaturas praedicat principium, cum dicitur: Deus est Pater creaturarum.