Theologicae regulae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's theological rules, wherein he sets forth over a hundred concise maxims.
Prologus I: Theologicae regulae
Regula I: Monas est, qua quaelibet res est una.
Regula II: In supercoelesti unitas, in coelesti alteritas, in subcoelesti pluralitas.
Regula III: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem.
Regula IV: In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto unitatis aequalitatisque connexio.
Regula V: Sola monas est alpha et omega sine alpha et omega.
Regula VI: Omne limitatum alpha et omega aut est bonum ab alpha, aut est bonum ab alpha et omega.
Regula VII: Deus est spaera intelligibilis, cujus centrum ubique, circumferentia nusquam.
Regula VIII: Deus est cui quidlibet quod est, est esse omne quod est.
Regula IX: Quidquid est in Deo, Deus est.
Regula X: Omnis praedicatio de Creatore facta, copulata est atque conjuncta.
Regula XI: Omne simplex esse suum, et id quod est, unum habet.
Regula XII: Nullum simplex subjectum esse potest.
Regula XIII: Solum simplex est forma absque materiali subjecto, et substantia absque formali praedicato.
Regula XIV: Omne esse ex forma est.
Regula XV: Ejus, quod est esse, nullum est esse.
Regula XVI: Sola forma informis est, quia formae non est forma.
Regula XVII: Omne nomen datum ex forma, dictum de forma, cadit a forma.
Regula XVIII: Omnes affirmationes de Deo dictae incompactae, negationes vero verae.
Regula XIX: Omne simplex alio est, et alio dicitur esse.
Regula XX: Omne simplex proprie est, et improprie dicitur esse.
Regula XXI: Omne nomen Deo conveniens convenit ei vel causative, vel similitudinarie, vel adjective, vel negative.
Regula XXII: Omni theologica praedicatione ostenditur Deus esse quid, vel ad quid.
Regula XXIII: Omnis terminus, qui de Deo dicitur secundum substantiam, de tribus personis dicitur singillatim, et in singulari numero; et de tribus in summa, et in singulari numero.
Regula XXIV: Nullum nomen substantivum voce et significatione, vel voce tantum, pertinens ad essentiam, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero, sed in singulari tantum.
Regula XXV: Omne nomen adjectivum, adjective retentum, ad essentiam pertinens, de tribus personis dicitur in summa, et in plurali numero.
Regula XXVI: Omnis translatio in divinis, nominis est, et non rei.
Regula XXVII: Omne nomen, vel pronomen distinctivum, in masculino, vel feminino nomini personali adjunctum, pertinet ad personam, in neutro vero ad essentiam.
Regula XXVIII: Nullum nomen, vel pronomen partitivum convenienter adjungitur nomini essentiali.
Regula XXIX: Quotiescunque dictio exclusiva adjungitur nomini essentiali, nomen potius facit in genus rei, quam in rem generis: nec est pro quo fiat suppositio, sed indeterminate fit sermo de aliquo.
Regula XXX: Omne nomen essentiale, aut est quasi mathematicum, aut est quasi concretivum.
Regula XXXI: Omne nomen mathematicum minus improprie dicitur de Deo, quam concretivum.
Regula XXXII: Omne nomen, quod de Deo dicitur, aut est essentiale, aut coessentiale, aut personale, aut compersonale, aut partim personale, partim essentiale.
Omne nomen, quod de Deo dicitur, aut est essentiale, aut coessentiale, aut personale, aut compersonale, aut partim personale, partim essentiale.
Essentialia dicuntur omnia nomina illa, quae supponunt essentiam, et apponunt. Quae sunt quasi mathematica, vel essentiam praedicant, id est principalia, ut Deitas, Divinitas; vel personam appellant, ut hoc nomen, Deus: ut enim superius dictum est, hoc nomen, Deus, praedicat Deitatem, et supponit personam: aliquando tamen supponit deitatem; ut, Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Nec mirum: cum et ipsa Deitas sit persona. In naturalibus enim, ubi aliud est res naturae, aliud natura rei, cum proprie habeat supponere rem naturae, aliquando improprie supponit naturam rei. Verbi causa, hoc nomen, homo, proprie supponit hominem; ut cum dicitur: Homo currit; improprie tamen speciem, ut cum dicitur: Homo est species.
Coessentialia dicuntur illa, quae significant, vel praedicant circumstantias substantiae, id est relationes addictas substantiae, et personas appellant, ut, principium, Dominus, creator, auctor. Istorum autem nominum quaedam significant relationes aeternas, quaedam relationes ex tempore, ut haec nomina, principium, Dominus; ab aeterno enim fuit Dominus, vel principium. Temporales vero relationes significant haec, creator, auctor, factor; ex tempore enim Deus incoepit esse creator, vel auctor. Haec autem nomina aliquando ponuntur substantive subintellecto articulo, ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt principium, vel Dominus; et tunc intelligitur praedicari usia, et compraedicari relatio; aliquando tenentur adjective sine intellecto articulo, ut cum dicitur, Pater est dominus, et principium omnium creaturarum: et tunc intelligitur praedicari relatio, et compraedicari usia. Nomina personalia dicuntur illa, quae personales proprietates supponunt, et praedicant, ut, paternitas, filiatio, processio; vel personales proprietates praedicant, et personas appellant, ut Pater, Filius, Spiritus sanctus, genitus, gignens, procedens. Compersonalia dicuntur quae praedicant distinctiones addictas personalibus proprietatibus, ut, distinctus, differens, alius. Partim personalia, partim essentialia dicuntur illa quae partim notant personam, partim essentiam, ut hoc nomen, persona, et hoc nomen, Trinitas. Persona dicitur quasi per se una. Per hoc ergo quod ibi intelligitur unitas, habetur intellectus de essentia; per hoc autem quod dicitur per se, habetur intellectus personalis distinctionis. Unde Pater dicitur persona, quasi per se unum, id est ita distinctus, quod unus. Similiter Filius, similiter Spiritus sanctus. Unde et dicuntur personae, quasi per se unum, id est ita distinctae, quod unum. Similiter Trinitas, quasi tres unum, ut per hoc quod III intelliguntur, de personali distinctione notitia habeatur; quod unum, de essentia.