Summa contra Gentiles, Liber III
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1926
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Prooemium
Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem
Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum
Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus
Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem
Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum
Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia
Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua
Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum
Caput X: Quod Causa Mali est Bonum
Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono
Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum
Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam
Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens
Caput XV: Quod non est Summum Malum
Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum
Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus
Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum
Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo
Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem
Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa
Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines
Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo
Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent
Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae
Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis
Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus
Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus
Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria
Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis
Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana
Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis
Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu
Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium
Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae
Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis
Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei
Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus
Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem
Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem
Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum
Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander
Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes
Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt
Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas
Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam
Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam
Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita
Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam
Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium
Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur
Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam
Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat
Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum
Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam
Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt
Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis
Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest
Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident
Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso
Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae
Caput LXII: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt
Caput LXIII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur
Caput LXIV: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res
Caput LXV: Quod Deus Conservat Res in esse
Caput LXVI: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina
Caput LXVII: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus
Caput LXVIII: Quod Deus est Ubique
Caput LXIX: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones
Caput LXX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente
Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus
Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus
Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem
Caput LXXIV: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum
Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium
Caput LXXVI: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate
Caput LXXVII: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis
Caput LXXVIII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo
Caput LXXIX: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores
Caput LXXX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem
Caput LXXXI: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia
Caput LXXXII: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia
Caput LXXXIII: Epilogus Praedictorum
Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros
Caput LXXXV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum
Caput LXXXVI: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus
Caput LXXXVII: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt
Caput LXXXVIII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus
Caput LXXXIX: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis
Caput XC: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae
Caput XCI: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur
Caput XCII: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis
Caput XCIII: De Fato: an Sit, et Quid Sit
Caput XCIV: De Certitudine Divinae Providentiae
Caput XCV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit
Caput XCVI: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit
Caput XCVII: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem
Caput XCVIII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non
Caput XCIX: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis
Caput C: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam
Caput CI: De Miraculis
Caput CII: Quod Solus Deus Facit Miracula
Caput CIII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula
Caput CIV: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum
Caput CV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant
Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem
Caput CVII: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam
Caput CVIII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum
Caput CIX: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter
Caput CX: Solutio Praemissarum Rationum
Caput CXI: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur
Caput CXII: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas
Caput CXIII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo
Caput CXIV: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur
Caput CXV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum
Caput CXVI: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei
Caput CXVII: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi
Caput CXVIII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur
Caput CXIX: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum
Caput CXX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus
Caput CXXI: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia
Caput CXXII: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale
Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile
Caput CXXIV: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam
Caput CXXV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos
Caput CXXVI: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum
Caput CXXVII: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se
Caput CXXVIII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum
Caput CXXIX: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita
Caput CXXX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina
Caput CXXXI: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem
Caput CXXXII: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur
Caput CXXXIII: Quomodo Paupertas Sit Bona
Caput CXXXIV: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem
Caput CXXXV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem
Caput CXXXVI: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant
Caput CXXXVII: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant
Caput CXXXVIII: Contra Eos qui Vota Impugnant
Caput CXXXIX: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria
Caput CXL: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo
QUOD ACTUS HOMINIS PUNIUNTUR VEL PRAEMIANTUR A DEO.
Ex praemissis autem manifestum est quod actus hominis puniuntur vel praemiantur a Deo.
Eius enim est punire vel praemiare cuius est legem imponere: legis enim latores per praemia et poenas ad observantiam legis inducunt. Sed ad divinam providentiam pertinet ut legem hominibus poneret, ut ex supra1 dictis patet. Ergo ad Deum pertinet homines punire vel praemiare.
Praeterea. Ubicumque est aliquis debitus ordo ad finem, oportet quod ordo ille ad finem ducat, recessus autem ab ordine finem excludat: ea enim quae sunt ex fine, necessitatem sortiuntur ex fine; ut scilicet ea necesse sit esse, si finis debeat sequi; et eis absque impedimento existentibus, finis consequatur. Deus autem imposuit actibus hominum ordinem aliquem in respectu ad finem boni, ut ex praedictis2 patet. Oportet igitur quod, si ordo ille recte positus est, quod incedentes per illum ordinem finem boni consequantur, quod est praemiari: recedentes autem ab illo ordine per peccatum, a fine boni excludi, quod est puniri.
Adhuc. Sicut res naturales ordini divinae providentiae subduntur, ita et actus humani, ut ex praedictis3 patet. Utrobique autem contingit debitum ordinem servari, vel etiam praetermitti: hoc tamen interest, quod observatio vel transgressio debiti ordinis est in potestate humanae voluntatis constituta; non autem in potestate naturalium rerum est quod a debito ordine deficiant vel ipsum sequantur. Oportet autem effectus causis per convenientiam respondere. Sicut igitur res naturales, cum in eis debitus ordo naturalium principiorum et actionum servatur, sequitur ex necessitate naturae conservatio et bonum in ipsis, corruptio autem et malum cum a debito et naturali ordine receditur; ita etiam in rebus humanis oportet quod, cum homo voluntarie servat ordinem legis divinitus impositae, consequatur bonum, non velut ex necessitate, sed ex dispensatione gubernantis, quod est praemiari; et e converso malum, cum ordo legis fuerit praetermissus, et hoc est puniri.
Amplius. Ad perfectam Dei bonitatem pertinet quod nihil in rebus inordinatum relinquat: unde in rebus naturalibus videmus contingere quod omne malum sub ordine alicuius boni concluditur; sicut corruptio aeris est ignis generatio, et occisio ovis est pastus lupi. Cum igitur actus humani divinae providentiae subdantur, sicut et res naturales; oportet malum quod accidit in humanis actibus, sub ordine alicuius boni concludi. Hoc autem convenientissime fit per hoc quod peccata puniuntur. Sic enim sub ordine iustitiae, quae ad aequalitatem reducit, comprehenduntur ea quae debitam quantitatem excedunt. Excedit autem homo debitum suae quantitatis gradum dum voluntatem suam divinae voluntati praefert, satisfaciendo ei contra ordinationem Dei. Quae quidem inaequalitas tollitur dum, contra voluntatem suam, homo aliquid pati cogitur secundum ordinationem divinam. Oportet igitur quod peccata humana puniantur divinitus: et, eadem ratione, bona facta remunerationem accipiant.
Item. Divina providentia non solum disponit rerum ordinem, sed etiam movet omnia ad ordinis ab eo dispositi executionem, ut supra4 ostensum est. Voluntas autem a suo obiecto movetur, quod est bonum vel malum. Ad divinam igitur providentiam pertinet quod hominibus bona proponat in praemium, ut voluntas ad recte procedendum moveatur: et mala proponat in poenam, ad hoc quod inordinationem vitet.
Praeterea. Divina providentia hoc modo res ordinavit quod una alteri prosit5. Convenientissime autem homo proficit ad finem boni tam ex bono alterius hominis quam ex malo, dum excitatur ad bene agendum per hoc quod videt bene operantes praemiari; et dum revocatur a male agendo per hoc quod videt male agentes puniri. Ad divinam igitur providentiam pertinet quod mali puniantur, et boni praemientur.
Hinc est quod dicitur Exod. xx 5, 6: Ego sum Deus tuus, visitans iniquitatem patrum in filios, et faciens misericordiam his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. Et in Psalmo6: Tu reddes unicuique iuxta opera sua. Et Rom. II 6-8: Reddet unicuique secundum opera sua: his quidem qui sunt secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem; his autem qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, iram et indignationem.
Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium quod Deus non punit. Dicebant enim Marcion et Valentinus alium esse Deum bonum: et alium esse Deum iustum, qui punit 7.