Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1926

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Prooemium

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum

Caput X: Quod Causa Mali est Bonum

Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XV: Quod non est Summum Malum

Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXII: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXIII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIV: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXVI: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVII: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVIII: Quod Deus est Ubique

Caput LXIX: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIV: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXVI: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVII: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVIII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXIX: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXXI: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXII: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXIII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXVI: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVII: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVIII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXIX: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput XC: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XCI: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCII: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCIII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIV: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCVI: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVII: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVIII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCIX: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput C: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput CI: De Miraculis

Caput CII: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CIII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIV: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVII: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVIII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CIX: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CXI: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXII: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXIII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIV: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXVI: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVII: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVIII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXIX: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXXI: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXII: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIV: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXVI: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVII: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVIII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXIX: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXXI: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXII: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

DE MODIS VIVENDI EORUM QUI VOLUNTARIAM PAUPERTATEM SEQUUNTUR.

Videtur autem haec quaestio magis urgeri si quis specialius exsequatur modos quibus necesse est vivere eos qui voluntariam paupertatem sectantur.

Est enim unus modus vivendi quod possessiones singulorum vendantur, et de pretio omnes communiter vivant. Quod quidem sub Apostolis observatum videtur in Ierusalem: dicitur enim Act. IV 34-35: Quotquot possessores agrorum aut domorum, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum: dividebant autem singulis prout cuique opus erat.

Hoc autem modo non videtur efficienter provideri humanae vitae. Primo quidem, quia non est facile quod plures habentes magnas possessiones hanc vitam assumant. Et si conferatur inter multos pretium quod ex possessionibus paucorum divitum assumptum est, non sufficiet in multum tempus.

Deinde, quia possibile et facile est huiusmodi pretium, vel fraude dispensatorum, vel furto aut rapina, deperire. Remanebunt igitur illi qui paupertatem talem sectantur, absque sustentatione vitae.

Item. Multa accidentia sunt quibus homines coguntur locum mutare. Non igitur erit facile providere his quos oportet forte per diversa loca dispergi, de pretio sumpto ex possessionibus in commune redacto.

Est autem alius modus vivendi, ut possessiones habeant communes, ex quibus singulis provideatur prout eis opus fuerit: sicut in monasteriis plurimis observatur.

Sed nec hic modus videtur conveniens. Possessiones enim terrenae sollicitudinem afferunt: et propter procurationem fructuum; et propter defensionem earum contra fraudes et violentias; et tanto maiorem, et a pluribus oportet habere sollicitudinem, quanto maiores possessiones esse oportet quae sufficiant ad plurium sustentationem. Deperit igitur in hoc modo finis voluntariae paupertatis: ad minus quantum ad multos, quos oportet circa procurandas possessiones esse sollicitos.

Item. Communis possessio solet esse causa discordiae. Non enim videntur litigare qui nihil habent commune, ut Hispani et Persae, sed qui simul aliquid habent commune: propter quod etiam inter fratres sunt iurgia. Discordia autem maxime impedit vacationem mentis circa divina, ut supra dictum est. Videtur igitur modus iste vivendi impedire finem voluntariae paupertatis.

Adhuc autem est tertius modus vivendi, ut de laboribus manuum suarum vivant qui voluntariam paupertatem sectantur. Quem quidem vivendi modum Paulus Apostolus sequebatur, et aliis observandum suo exemplo et institutione dimisit. Dicitur enim II Thess., III 8-10: Non gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus: non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, non manducet.

Sed nec iste modus vivendi videtur esse conveniens. Labor enim manualis necessarius est ad sustentationem vitae secundum quod per ipsum aliquid acquiritur. Vanum autem videtur quod quis, relinquens illud quod necessarium est, iterum acquirere laboret. Si igitur post voluntariam paupertatem necessarium est iterum acquirere unde aliquis sustentetur per laborem manualem, vanum fuit illa dimittere omnia quae quis habebat ad sustentationem vitae.

Adhuc. Voluntaria paupertas ad hoc consulitur ut per eam aliquis disponatur ad expeditius sequendum Christum, per hoc quod a sollicitudinibus saecularibus liberat. Maiorem autem sollicitudinem requirere videtur quod aliquis proprio labore victum acquirat, quam quod his quae habuit utatur ad sustentationem vitae: et praecipue si habuit possessiones moderatas, aut etiam aliqua mobilia, ex quibus in promptu erat ut sumeret victus necessaria. Non igitur vivere de laboribus manuum videtur esse conveniens proposito assumentium voluntariam paupertatem.

Ad hoc autem accedit quod etiam Dominus, sollicitudinem terrenorum a discipulis removens sub similitudine volucrum et liliorum agri, videtur eis laborem interdicere manualem. Dicit enim : Respicite volatilia caeli, quae neque serunt neque metunt neque congregant in horrea. Et iterum : Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.

Videtur etiam hic modus vivendi insufficiens. Nam multi sunt perfectionem vitae desiderantes quibus non suppetit facultas aut ars, ut possint labore manuum vitam transigere, quia non sunt in his nutriti nec instructi. Sic enim melioris conditionis essent ad perfectionem vitae capessendam rustici et opifices, quam qui sapientiae studio vacaverunt, et in divitiis et deliciis, quas propter Christum deserunt, sunt nutriti. — Contingit etiam aliquos voluntariam paupertatem assumentes infirmari, aut alias impediri quominus operari possent. Sic ergo remanerent destituti necessariis vitae.

Item. Non modici temporis labor sufficit ad necessaria vitae quaerenda: quod patet in multis qui totum tempus ad hoc expendunt, vix tamen sufficientem sustentationem acquirere possunt. Si autem voluntariam paupertatem sectantes oporteret labore manuali victum acquirere, sequeretur quod circa huiusmodi laborem maius tempus suae vitae consumerent; et per consequens impedirentur ab aliis magis necessariis actionibus, quae etiam magnum tempus requirunt, sicut sunt studium sapientiae, et doctrina, et alia huiusmodi spiritualia exercitia. Et sic paupertas voluntaria magis impediret perfectionem vitae quam ad ipsam disponeret.

Si quis autem dicat quod labor manualis necessarius est ad tollendum otium: hoc non sufficit ad propositum. Melius enim esset tollere otium per occupationes in virtutibus moralibus, quibus deserviunt organice divitiae , puta in eleemosynis faciendis et aliis huiusmodi, quam per laborem manualem. — Praeterea. Vanum esset dare consilium de paupertate ad hoc solum quod homines pauperes facti abstinerent ab otio, vitam suam laboribus manualibus occupantes, nisi ad hoc daretur quod nobilioribus exercitiis vacarent quam illa quae sunt secundum vitam hominum communem.

Si vero aliquis dicat quod necessarius est labor manualis ad carnis concupiscentias domandas: hoc non est ad propositum. Quaerimus enim utrum sit necessarium quod victum per manualem laborem voluntariam paupertatem sectantes acquirant. — Praeterea. Possibile est multis aliis modis concupiscentias carnis domare: scilicet per ieiunia, vigilias, et alia huiusmodi. — Labore etiam manuali ad hunc finem uti possent etiam divites, qui non habent necesse laborare propter victum quaerendum.

Invenitur autem et alius modus vivendi: ut scilicet voluntariam paupertatem sectantes vivant de his quae ab aliis inferuntur, qui ad hanc perfectionem voluntariae paupertatis proficere volunt, divitias retinentes. Et hunc modum videtur Dominus cum suis discipulis observasse: legitur enim Lucae Ⅷ 2-3, quod mulieres quaedam sequebantur Christum, et ministrabant illi de facultatibus suis.

Sed iste etiam modus vivendi non videtur conveniens. Non enim videtur rationabile quod aliquis dimittat sua, et vivat de alieno.

Praeterea. Inconveniens videtur quod aliquis ab aliquo accipiat, et nihil ei rependat: in dando enim et recipiendo aequalitas iustitiae servatur. — Potest autem sustineri quod illi de his quae ab aliis inferuntur vivant, qui eis serviunt in aliquo officio. Propter quod ministri altaris et praedicatores, qui doctrinam et alia divina populo dant, non inconvenienter videntur ab eis sustentationem vitae accipere: dignus enim est operarius cibo suo, ut Dominus dicit, Matth. Ⅹ 10. Propter quod Apostolus dicit, 1 Cor. Ⅸ 13-14, quod Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, ut de Evangelio vivant: sicut et qui altari deserviunt, cum altario participant. Illi ergo qui in nullo officio populo ministrant, inconveniens videtur si a populo necessaria vitae accipiant.

Item. Iste modus vivendi videtur esse aliis damnosus. Sunt enim quidam quos ex necessitate oportet aliorum beneficiis sustentari, qui propter paupertatem et infirmitatem sibi non possunt sufficere. Quorum beneficia oportet quod minuantur[1], si illi qui voluntarie paupertatem assumunt, ex his quae ab aliis dantur debeant sustentari: cum homines non sufficiant, nec sint prompti ad subveniendum magnae multitudini pauperum. Unde et Apostolus, I Tim. iv[6] , mandat quod, si quis habet viduam ad se pertinentem, eam sustentet, ut Ecclesia sufficiat his quae vere viduae sunt. Est igitur inconveniens ut homines paupertatem eligentes hunc modum vivendi assumant.

Adhuc. Ad perfectionem virtutis maxime requiritur animi libertas: hac enim sublata, de facili homines alienis peccatis communicant: vel expresse consentiendo, aut per adulationem laudando[14], vel saltem dissimulando. Huic autem libertati magnum praeiudicium generatur ex praedicto modo vivendi: non enim potest esse quin homo vereatur offendere eum cuius beneficiis vivit. Praedictus igitur modus vivendi impedit perfectionem virtutis, quae est finis voluntariae paupertatis. Et ita non videtur competere voluntarie pauperibus.

Amplius. Eius quod ex alterius voluntate dependet, facultatem non habemus. Sed ex voluntate dantis dependet quod ex propriis det. Non igitur sufficienter providetur in facultate sustentationis vitae voluntariis pauperibus per hunc modum vivendi.

Praeterea. Necesse est quod pauperes qui ex his quae ab aliis dantur sustentari debent, necessitates suas aliis exponant, et necessaria petant. Huiusmodi autem mendicitas[31] reddit contemptibiles mendicantes, et etiam graves: homines enim superiores se aestimant illis qui per eos sustentari necesse habent; et cum difficultate dant plurimi. Oportet autem eos qui perfectionem vitae assumunt, in reverentia haberi et diligi, ut sic homines eos facilius imitentur, et virtutis statum aemulentur: si autem contrarium accidat, etiam virtus ipsa contemnitur. Est igitur nocivus modus ex mendicitate vivendi in his qui propter perfectionem virtutis voluntarie paupertatem assumunt.

Praeterea. Perfectis viris non solum sunt vitanda mala, sed etiam ea quae mali speciem habent: nam Apostolus dicit, Rom. xii[45] : Ab omni specie mali abstinete vos. Et Philosophus dicit quod virtuosus non solum debet fugere turpia, sed etiam quae turpia videntur. Mendicitas autem habet speciem mali: cum multi propter quaestum mendicent. Non est igitur hic modus vivendi perfectis viris assumendus.

Item. Ad hoc datur consilium de paupertate voluntaria ut mens hominis, a sollicitudine terrenorum retracta[3], liberius Deo vacet. Hic autem modus ex mendicitate vivendi habet plurimam[4] sollicitudinem: maioris enim esse videtur sollicitudinis acquirere aliena quam propriis uti. Non ergo videtur esse conveniens hic[7] modus vivendi paupertatem voluntariam assumentibus.

Si quis autem mendicitatem laudare velit propter humilitatem, videtur omnino irrationabiliter loqui. Laudatur enim humilitas secundum quod contemnitur terrena altitudo, quae consistit in divitiis, honoribus, fama, et huiusmodi: non autem secundum quod contemnitur altitudo virtutis, respectu cuius oportet nos magnanimos esse. Esset igitur vituperanda humilitas si quis propter humilitatem aliquid faceret quod altitudini virtutis derogaret. Derogat autem ei mendicitas: tum quia virtuosius est dare quam accipere ; tum quia habet speciem turpis[20], ut dictum est. Non est igitur propter humilitatem mendicitas laudanda.

Fuerunt etiam[22] aliqui qui perfectionem vitae sectantibus dicebant nullam sollicitudinem esse habendam, neque mendicando, neque laborando, neque sibi aliquid reservando, sed oportere eos a solo Deo sustentationem vitae expectare: propter hoc quod[26] dicitur Matth. vi : Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis aut bibatis[28], aut corpori vestro, quid induamini; et iterum : Nolite in crastinum cogitare.

Hoc autem videtur omnino irrationabile. Stultum enim est velle finem, et praetermittere ea quae sunt ordinata ad finem. Ad finem autem comestionis ordinatur sollicitudo humana, per quam sibi victum procurat. Qui igitur absque comestione vivere non possunt, aliquam sollicitudinem de victu quaerendo debent habere. — Praeterea: Sollicitudo terrenorum non est vitanda nisi quia impedit contemplationem aeternorum. Non potest autem homo mortalem carnem gerens vivere quin multa agat quibus contemplatio interrumpatur: sicut dormiendo, comedendo, et alia huiusmodi faciendo. Neque igitur praetermittenda est sollicitudo eorum quae sunt necessaria ad vitam, propter impedimentum contemplationis. — Sequitur etiam mira[46] absurditas. Pari enim ratione potest dicere quod non velit ambulare, aut aperire os ad edendum, aut fugere lapidem cadentem aut gladium irruentem, sed expectare quod Deus operetur. Quod est Deum tentare. Non est igitur sollicitudo victus totaliter abiicienda.

Caput CXXXIII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIV: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXVI: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVII: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVIII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXIX: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXL: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXLI: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLII: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLIII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIV: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLVI: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVII: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVIII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLIX: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CL: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CLI: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLIII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIV: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLVI: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVII: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVIII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLIX: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLXI: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXII: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXIII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work