Summa contra Gentiles, Liber III
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1926
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Prooemium
Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem
Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum
Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus
Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem
Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum
Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia
Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua
Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum
Caput X: Quod Causa Mali est Bonum
Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono
Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum
Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam
Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens
Caput XV: Quod non est Summum Malum
QUOD NON EST SUMMUM MALUM.
Ex hoc autem patet quod non potest esse aliquod summum malum, quod sit omnium malorum principium.
Summum enim malum oportet esse absque consortio omnis boni: sicut et summum bonum est quod est omnino separatum a malo. Non potest autem esse aliquod malum omnino separatum a bono: cum ostensum sit 1 quod malum fundatur in bono. Ergo nihil est summe malum.
Adhuc. Si aliquid est summe malum, oportet quod per essentiam suam sit malum: sicut et summe bonum est quod per suam essentiam bonum est. Hoc autem est impossibile: cum malum non habeat aliquam essentiam, ut supra 2 probatum est. Impossibile est igitur ponere summum malum, quod sit malorum principium.
Item. Illud quod est primum principium, non est ab aliquo causatum. Omne autem malum causatur a bono, ut ostensum est 3. Non est igitur malum primum principium.
Amplius. Malum non agit nisi virtute boni, ut ex praemissis 4 patet. Primum autem principium agit virtute propria. Malum igitur non potest esse primum principium.
Praeterea. Cum id quod est per accidens, sit posterius eo quod est per se 5, impossibile est quod sit primum id quod est per accidens. Malum autem non evenit nisi per accidens et praeter intentionem, ut probatum est 6. Impossibile est igitur quod malum sit primum principium.
Adhuc. Omne malum habet causam per accidens, ut probatum est 7. Primum autem principium non habet causam neque per se neque per accidens. Malum igitur non potest esse primum principium in aliquo genere.
Item. Causa per se prior est ea quae est per accidens 8. Sed malum non est causa nisi per accidens, ut ostensum est 9. Malum igitur non potest esse primum principium.
Per hoc autem excluditur error Manichaeorum, ponentium aliquod summum malum, quod est principium primum omnium malorum 10.