Summa contra Gentiles, Liber III
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1926
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Prooemium
Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem
Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum
Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus
Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem
Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum
Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia
Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua
Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum
Caput X: Quod Causa Mali est Bonum
Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono
Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum
Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam
Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens
Caput XV: Quod non est Summum Malum
Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum
Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus
Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum
Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo
Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem
Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa
Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines
Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo
Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent
Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae
Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis
Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus
Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus
Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria
Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis
Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana
Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis
Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu
Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium
Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae
Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis
Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei
Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus
Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem
Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem
QUOD FELICITAS HUMANA NON CONSISTIT IN COGNITIONE DEI QUAE EST PER FIDEM
Est autem et alia Dei cognitio, quantum ad aliquid superior cognitione praedicta, qua scilicet Deus ab hominibus per fidem cognoscitur. Quae quidem quantum ad hoc cognitionem quae de Deo per demonstrationem habetur, excedit, quia quaedam de Deo per fidem cognoscimus ad quae, propter sui eminentiam, ratio demonstrans pervenire non potest, sicut in principio huius Operis1 dictum est. Non est autem possibile neque in hac Dei cognitione ultimam hominis felicitatem consistere.
Felicitas enim est perfecta intellectus operatio, sicut ex dictis2 patet. In cognitione autem fidei invenitur operatio intellectus imperfectissima quantum ad id quod est ex parte intellectus, quamvis maxima perfectio inveniatur ex parte obiecti: non enim intellectus capit illud cui assentit credendo. Non est igitur neque in hac Dei cognitione ultima hominis felicitas.
Item. Ostensum est supra3 quod ultima felicitas non consistit principaliter in actu voluntatis. In cognitione autem fidei principalitatem habet voluntas: intellectus enim assentit per fidem his quae sibi proponuntur, quia vult, non autem ex ipsa veritatis evidentia necessario tractus. Non est igitur in hac cognitione ultima hominis felicitas.
Adhuc. Qui credit, assensum praebet his quae sibi ab alio proponuntur, quae ipse non videt: unde fides magis habet cognitionem auditui similem quam visioni. Non autem crederet aliquis non visis ab alio propositis nisi aestimaret eum perfectiorem cognitionem habere de propositis quam ipse habeat qui non videt. Aut igitur aestimatio credentis est falsa: aut oportet quod proponens habeat perfectiorem cognitionem propositorum. Quod et si ipse solum cognoscit ea quasi ab alio audiens, non potest hoc in infinitum procedere: esset enim vanus et absque certitudine fidei assensus; non enim inveniretur aliquod primum ex se certum, quod certitudinem fidei credentium afferret. Non est autem possibile fidei cognitionem esse falsam neque vanam, ut ex dictis patet in principio Libri4: et tamen, si esset falsa et vana, in tali cognitione felicitas non posset consistere. Est igitur aliqua hominis cognitio de Deo altior cognitione fidei: sive ipse homo proponens fidem immediate videat veritatem, sicut Christo credimus; sive a vidente immediate accipiat, sicut credimus Apostolis et Prophetis. Cum igitur in summa Dei cognitione felicitas hominis consistat, impossibile est quod consistat in fidei cognitione.
Amplius. Per felicitatem, cum sit ultimus finis, naturale desiderium quietatur. Cognitio autem fidei non quietat desiderium, sed magis ipsum accendit: quia unusquisque desiderat videre quod credit. Non est igitur in cognitione fidei ultima hominis felicitas.
Praeterea. Cognitio de Deo dicta est finis inquantum ultimo fini rerum, scilicet Deo, coniungit. Per cognitionem autem fidei non fit res credita intellectui praesens perfecte: quia fides de absentibus est, non de praesentibus. Unde et Apostolus dicit, II Cor. v, quod quandiu per fidem ambulamus, peregrinamur a Domino. Fit tamen per fidem Deus praesens affectui, cum voluntarie credens Deo assentiat: secundum quod dicitur Ephes. III, habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Non est ergo possibile quod in cognitione fidei ultima felicitas humana consistat.