Summa contra Gentiles, Liber III
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1926
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Prooemium
Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem
Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum
Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus
Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem
Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum
Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia
Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua
Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum
Caput X: Quod Causa Mali est Bonum
Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono
Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum
Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam
Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens
Caput XV: Quod non est Summum Malum
Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum
Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus
Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum
Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo
Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem
Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa
Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines
Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo
Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent
Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae
Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis
Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus
Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus
Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria
Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis
Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana
Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis
Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu
Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium
Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae
Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis
Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei
Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus
Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem
Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem
Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum
Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander
Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes
Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt
Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas
Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam
Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam
Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita
Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam
Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium
Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur
Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam
Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat
Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum
Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam
Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt
Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis
Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest
Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident
Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso
Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae
Caput LXII: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt
Caput LXIII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur
Caput LXIV: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res
Caput LXV: Quod Deus Conservat Res in esse
Caput LXVI: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina
QUOD NIHIL DAT ESSE NISI INQUANTUM AGIT IN VIRTUTE DIVINA.
Ex hoc autem manifestum est quod omnia inferiora agentia non dant esse nisi inquantum agunt in virtute divina.
Nihil enim dat esse nisi inquantum est ens actu. Deus autem conservat res in esse per suam providentiam, ut ostensum est1. Ex virtute igitur divina est quod aliquid det esse.
Amplius. Quando aliqua agentia diversa sub uno agente ordinantur, necesse est quod effectus qui ab eis communiter fit, sit eorum secundum quod uniuntur in participando motum et virtutem illius agentis: non enim plura faciunt unum nisi inquantum unum sunt; sicut patet quod omnes qui sunt in exercitu operantur ad victoriam causandam, quam causant secundum quod sunt sub ordinatione ducis, cuius proprius effectus victoria est. Ostensum est autem in Primo2 quod primum agens est Deus. Cum igitur esse sit communis effectus omnium agentium, nam omne agens facit esse actu; oportet quod hunc effectum producant inquantum ordinantur sub primo agente, et agunt in virtute ipsius.
Adhuc. In omnibus causis agentibus ordinatis illud quod est ultimum in generatione et primum in intentione, est proprius effectus primi agentis: sicut forma domus, quae est proprius effectus aedificatoris, posterius provenit quam praeparatio caementi et lapidis et lignorum, quae fiunt per artifices inferiores, qui subsunt aedificatori. In omni autem actione esse in actu est principaliter intentum, et ultimum in generatione: nam, eo habito, quiescit agentis actio et motus patientis. Est igitur esse proprius effectus primi agentis, scilicet Dei: et omnia quae dant esse, hoc habent inquantum agunt in virtute Dei.
Amplius. Ultimum in bonitate et perfectione inter ea in quae potest agens secundum, est illud in quod potest ex virtute agentis primi: nam complementum virtutis agentis secundi est ex agente primo. Quod autem est in omnibus effectibus perfectissimum, est esse: quaelibet enim natura vel forma perficitur per hoc quod est actu; et comparatur ad esse in actu sicut potentia ad actum ipsum. Igitur esse est quod agentia secunda agunt in virtute agentis primi.
Item. Secundum ordinem causarum est ordo effectuum. Primum autem in omnibus effectibus est esse: nam omnia alia sunt quaedam determinationes ipsius. Igitur esse est proprius effectus primi agentis, et omnia alia agunt ipsum inquantum agunt in virtute primi agentis. Secunda autem agentia, quae sunt quasi particulantes et determinantes actionem primi agentis, agunt sicut proprios effectus alias perfectiones, quae determinant esse.
Praeterea. Quod est per essentiam tale, est propria causa eius quod est per participationem tale: sicut ignis est causa omnium ignitorum. Deus autem solus est ens per essentiam suam, omnia autem alia sunt entia per participationem: nam in solo Deo esse est sua essentia 3. Esse igitur cuiuslibet existentis est proprius effectus eius, ita quod omne quod producit aliquid in esse, hoc facit inquantum agit in virtute Dei.
Hinc est quod dicitur Sap. I 14: Creavit Deus ut essent omnia. Et in pluribus Scripturae locis dicitur quod Deus omnia facit. - In libro etiam de Causis 4 dicitur quod nec intelligentia dat esse nisi inquantum est divina, idest, inquantum agit in virtute divina.