Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1926

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Prooemium

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum

Caput X: Quod Causa Mali est Bonum

Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XV: Quod non est Summum Malum

Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXII: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXIII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIV: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXVI: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVII: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVIII: Quod Deus est Ubique

Caput LXIX: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIV: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXVI: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVII: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVIII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXIX: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXXI: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXII: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXIII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXVI: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVII: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVIII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXIX: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput XC: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XCI: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCII: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCIII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIV: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCVI: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVII: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVIII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCIX: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput C: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput CI: De Miraculis

Caput CII: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CIII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIV: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVII: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVIII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CIX: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CXI: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXII: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXIII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIV: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXVI: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVII: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVIII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXIX: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

QUOD LATRIAE CULTUS SOLI DEO EST EXHIBENDUS.

Fuerunt autem aliqui qui latriae cultum non solum primo rerum principio exhibendum existimaverunt, sed omnibus etiam creaturis quae supra hominem sunt. Unde quidam , licet opinarentur Deum esse unum primum et universale rerum principium, latriam tamen exhibendam aestimaverunt, primo quidem post summum Deum, substantiis intellectualibus caelestibus, quas deos vocabant: sive essent substantiae omnino a corporibus separatae; sive essent animae orbium aut stellarum.

Secundo , etiam quibusdam substantiis intellectualibus quas unitas credebant corporibus aereis, quas daemones esse dicebant: et tamen, quia supra homines eas esse credebant, sicut corpus aereum est supra terrestre, huiusmodi etiam substantias colendas divino cultu ab hominibus ponebant; et in comparatione ad homines deos illas esse dicebant, quasi medias inter homines et deos. — Et quia animas bonorum, per hoc quod a corpore separantur, in statum altiorem quam sit status praesentis vitae transire credebant, etiam animabus mortuorum, quas heroas aut manes vocabant, divinum cultum exhibendum esse opinabantur .

Quidam vero , Deum esse animam mundi aestimantes, crediderunt quod toti mundo et singulis eius partibus esset cultus divinitatis exhibendus: non tamen propter corpus, sed propter animam, quam Deum esse dicebant; sicut et homini sapienti honor exhibetur non propter corpus, sed propter animam.

Quidam vero etiam ea quae infra hominem sunt secundum naturam, homini tamen colenda esse dicebant divino cultu, inquantum in eis participatur aliquid virtutis superioris naturae. Unde, cum quasdam imagines per homines factas sortiri crederent aliquam virtutem supernaturalem, vel ex influentia caelestium corporum, vel ex praesentia aliquorum spirituum, dicebant huiusmodi imaginibus divinum cultum esse exhibendum. Quas etiam imagines deos vocabant. Propter quod et idololatrae sunt dicti: quia latriae cultum idolis, idest imaginibus, impendebant.

Est autem irrationabile ponentibus unum tantum primum principium separatum, cultum divinum alteri exhibere. Cultum enim Deo exhibemus, ut dictum est , non quia ipse hoc indigeat, sed ut in nobis firmetur etiam per sensibilia opinio vera de Deo. Opinio autem de hoc quod Deus sit unus, supra omnia exaltatus, per sensibilia firmari non potest in nobis nisi per hoc quod ei aliquid separatim exhibemus, quod dicimus cultum divinum. Patet ergo quod vera opinio de uno principio debilitatur si cultus divinus pluribus exhibeatur.

Praeterea. Sicut dictum est supra , huiusmodi cultus exterior homini necessarius est ad hoc quod anima hominis excitetur in spiritualem reverentiam Dei. Ad hoc autem quod animus hominis ad aliquid moveatur, multum operatur consuetudo: nam ad consueta facilius movemur. Habet autem hoc humana consuetudo, quod honor qui exhibetur ei qui summum locum in republica tenet, puta regi vel imperatori, nulli alii exhibetur. Est igitur animus hominis excitandus ad hoc quod aestimet esse unum summum rerum principium, per hoc quod ei aliquid exhibeat quod nulli alteri exhibetur. Et hoc dicimus latriae cultum.

Item. Si cultus latriae alicui deberetur quia est superior, et non quia est summus; cum hominum unus alio sit superior, et etiam angelorum, sequeretur quod unus homo exhibere latriam alteri deberet, et angelo angelus. Et cum ille inter homines qui superior est quantum ad unum, sit inferior quantum ad aliud, sequeretur quod mutuo sibi homines latriam exhiberent. Quod est inconveniens.

Adhuc. Secundum hominum consuetudinem, pro speciali beneficio specialis retributio debetur. Est autem quoddam speciale beneficium quod homo a Deo summo percipit, scilicet creationis suae: ostensum enim est in secundo libro quod solus Deus creator est. Debet ergo homo aliquid Deo speciale reddere in recognitionem beneficii specialis. Et hoc est latriae cultus.

Amplius. Latria servitium dicitur . Servitium autem domino debetur. Dominus autem est proprie et vere qui aliis praecepta operandi dispensat, et a nullo regulam operandi sumit: qui enim exequitur quod a superiori fuerit dispositum, magis est minister quam dominus. Deus autem, qui est summum rerum principium, per suam providentiam omnia ad debitas actiones disponit, ut supra ostensum est: unde et in Sacra Scriptura et angeli et superiora corpora ministrare dicuntur et Deo, cuius ordinationem exequuntur, et nobis, in quorum utilitatem eorum actiones proveniunt .

Non est igitur cultus latriae, qui summo debetur Domino, exhibendus nisi summo rerum principio.

Item. Inter alia quae ad latriam pertinent, singulare videtur esse sacrificium: nam genuflexiones, prostrationes, et alia huiusmodi honoris indicia, etiam hominibus exhiberi possunt, licet alia intentione quam Deo; sacrificium autem nullus offerendum censuit alicui nisi quia eum Deum aestimavit, aut aestimare se finxit. Exterius autem sacrificium repraesentativum est interioris veri sacrificii, secundum quod mens humana seipsam Deo offert. Offert autem se mens nostra Deo quasi suae creationis principio, quasi suae operationis auctori, quasi suae beatitudinis fini. Quae quidem conveniunt soli summo rerum principio: ostensum enim est supra quod animae rationalis causa creatrix solus Deus summus est; ipse etiam solus voluntatem hominis potest inclinare ad quodcumque voluerit, ut supra ostensum est; patet etiam ex superioribus quod in eius solius fruitione ultima hominis consistit felicitas. Soli igitur summo Deo homo sacrificium et latriae cultum offerre debet, non autem substantiis quibuscumque spiritualibus.

Licet autem positio quae ponit Deum summum non esse aliud quam animum mundi, a veritate recedat, ut supra ostensum est; illa vero quae ponit Deum esse separatum, et ab ipso existere omnes alias intellectuales substantias, sive separatas sive corpori coniunctas, sit vera: haec tamen positio rationabilius movetur ad exhibendum latriae cultum rebus diversis. Exhibendo enim diversis rebus latriae cultum, videtur uni summo Deo latriam exhibere, ad quem, secundum eorum positionem, diversae partes mundi comparantur sicut ad animam hominis diversa corporis membra. — Sed etiam ei ratio obviat. Dicunt enim mundo non esse exhibendum latriae cultum ratione corporis, sed ratione animae, quam Deum esse dicunt. Licet autem corpus mundi divisibile sit in partes diversas, anima tamen indivisibilis est. Non est igitur divinitatis cultus exhibendus diversis rebus, sed uni tantum.

Adhuc. Si mundus ponitur animam habere quae totum animet et omnes partes ipsius, non potest hoc intelligi de anima nutritiva vel sensitiva: quia harum partium animae operationes non competunt omnibus partibus universi. Et dato etiam quod haberet mundus animam sensitivam vel nutritivam, non propter huiusmodi animam deberet ei latriae cultus: sicut nec brutis animalibus nec plantis. — Relinquitur ergo quod hoc quod dicunt Deum, cui debetur latria, esse animam mundi, intelligatur de anima intellectuali. Quae quidem anima non est perfectio determinatarum partium corporis, sed aliquo modo respicit totum. Quod etiam in nostra anima, quae est ignobilior, patet: non enim intellectus habet aliquod organum corporale, ut probatur in III de Anima . Non igitur exhibendus esset cultus divinitatis diversis partibus mundi, sed toti mundo, propter animam eius, secundum eorum radicem.

Amplius. Si, secundum eorum positionem, una tantum sit anima, quae totum mundum animat et partes omnes ipsius; mundus autem non dicitur Deus nisi propter animam: erit ergo unus tantum Deus. Et sic cultus divinitatis non debetur nisi tantum uni. — Si vero sit una anima totius, et diversae partes iterum habeant diversas animas, oportet eos dicere quod animae partium sub anima totius ordinentur: eadem enim est proportio perfectionum et perfectibilium. Existentibus autem pluribus substantiis intellectualibus ordinatis, illi tantum debetur latriae cultus quae summum locum in eis tenet, ut ostensum est contra aliam positionem . Non erit igitur exhibendus latriae cultus partibus mundi, sed solum toti.

Praeterea. Manifestum est quasdam partes mundi non habere animam propriam. Eis igitur non erit exhibendus cultus. Et tamen ipsi colebant omnia mundi elementa: scilicet terram, aquam, ignem, et alia huiusmodi inanimata corpora.

Item. Manifestum est quod superius non debet inferiori latriae cultum. Homo autem superior est ordine naturae ad minus omnibus inferioribus corporibus, quanto perfectiorem habet formam. Non igitur ab homine esset latriae cultus exhibendus inferioribus corporibus, si propter proprias eorum animas eis cultus deberetur.

Eadem autem inconvenientia sequi necesse est si quis dicat quod singulae partes mundi habent proprias animas, non autem totum habet aliquam unam communem. Oportebit enim quod suprema pars mundi habeat animam nobiliorem, cui soli, secundum praemissa, debebitur latriae cultus.

His autem positionibus irrationabilior est illa quae dicit imaginibus esse latriae cultum exhibendum. Si enim huiusmodi imagines habent virtutem aut aliquam dignitatem ex corporibus caelestibus, non propter hoc eis debetur latriae cultus: cum nec ipsis corporibus debeatur, nisi forte propter eorum animas, ut quidam posuerunt . Hae autem imagines ponuntur virtutem aliquam consequi ex corporibus caelestibus secundum eorum corporalem virtutem.

Praeterea. Manifestum est quod non consequuntur ex corporibus caelestibus tam nobilem perfectionem sicut est anima rationalis. Sunt ergo infra gradum dignitatis cuiuslibet hominis. Non igitur ab homine debetur eis aliquis cultus.

Adhuc. Causa potior est effectu. Harum autem imaginum factores sunt homines. Non igitur homo debet eis aliquem cultum.

Si autem dicatur quod huiusmodi imagines habent aliquam virtutem aut dignitatem ex hoc quod eis adhaerent aliquae spirituales substantiae, hoc etiam non sufficit: cum nulli spirituali substantiae debeatur latriae cultus nisi soli summae.

Praeterea. Nobiliori modo anima rationalis adhaeret hominis corpori quam aliqua spiritualis substantia adhaereat praedictis imaginibus. Adhuc igitur homo remanet in maiori dignitate quam praedictae imagines.

Adhuc. Cum huiusmodi imagines interdum ad aliquos noxios effectus fiant, manifestum est quod, si per aliquas spirituales substantias effectum sortiantur, quod illae spirituales substantiae sunt vitiosae. Quod etiam manifestius probatur per hoc: in responsionibus decipiunt, et aliqua contraria virtuti exigunt a suis cultoribus. † Et sic sunt bonis hominibus inferiores. Non ergo eis debetur latriae cultus.

Manifestum est ergo ex dictis quod latriae cultus soli uni summo Deo debetur. Hinc est quod dicitur Exod. xxii 20: Qui immolat diis occidetur, praeter Domino soli. Et Deut. vi 13: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et Rom. i 22, dicitur de gentilibus: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum. Et infra: Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.

Quia ergo indebitum est quod latriae cultus alteri exhibeatur quam primo rerum principio; ad indebita autem incitare non est nisi rationalis creaturae male dispositae: manifestum est quod ad praedictas indebitas culturas instinctu daemonum homines provocati fuerunt, qui se etiam loco Dei hominibus colendos exhibuerunt, divinum appetentes honorem. Hinc est quod dicitur in Psalmo: Omnes dii gentium daemonia. Et 1 Cor. x 20: Quae immolant gentes daemoniis, et non Deo.

Quia igitur haec est principalis legis divinae intentio ut homo Deo subdatur, et ei singularem reverentiam exhibeat non solum corde, sed etiam ore et opere corporali; ideo primitus, Exod. xx, ubi lex divina proponitur, interdicitur cultus plurium deorum, ubi dicitur: Non habebis Deos alienos coram me, et non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem. Secundo, indicitur homini ne irreverenter divinum nomen ore pronuntiet, ad confirmationem scilicet alicuius falsi: et hoc est quod dicitur: Non assumes nomen Dei in vanum. Tertio, indicitur requies secundum aliquod tempus ab exterioribus exercitiis, ut mens divinae contemplationi vacet: et ideo dicitur: Memento ut diem sabbati sanctifices.

Caput CXXI: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXII: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIV: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXVI: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVII: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVIII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXIX: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXXI: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXII: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXIII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIV: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXVI: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVII: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVIII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXIX: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXL: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXLI: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLII: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLIII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIV: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLVI: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVII: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVIII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLIX: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CL: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CLI: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLIII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIV: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLVI: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVII: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVIII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLIX: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLXI: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXII: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXIII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work