Summa contra Gentiles, Liber III
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1926
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Prooemium
Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem
Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum
Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus
Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem
Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum
Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia
Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua
Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum
Caput X: Quod Causa Mali est Bonum
Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono
Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum
Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam
Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens
Caput XV: Quod non est Summum Malum
Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum
Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus
Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum
Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo
Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem
Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa
Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines
Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo
Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent
Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae
Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis
Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus
Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus
Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria
Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis
Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana
Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis
Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu
Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium
Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae
Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis
Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei
Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus
Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem
Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem
Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum
Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander
Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes
Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt
Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas
Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam
Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam
Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita
Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam
Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium
Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur
Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam
Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat
Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum
Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam
Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt
QUOD NULLUS INTELLECTUS CREATUS, VIDENDO DEUM, VIDET OMNIA QUAE IN EO VIDERI POSSUNT.
Ex hoc autem apparet quod intellectus creatus, etsi divinam substantiam videat, non tamen omnia cognoscit quae per divinam substantiam cognosci possunt.
Tunc enim solum necesse est quod, cognito aliquo principio, omnes eius effectus cognoscantur per ipsum, quando principium comprehenditur intellectu: sic enim principium aliquod secundum suam totam virtutem cognoscitur, quando omnes effectus eius cognoscuntur ex ipso. Per divinam autem essentiam alia cognoscuntur sicut cognoscitur effectus ex causa. Cum igitur intellectus creatus non possit divinam substantiam cognoscere sic quod ipsam comprehendat, non est necesse quod videndo ipsam, omnia videat quae per ipsam cognosci possunt.
Item. Quanto aliquis intellectus est altior, tanto plura cognoscit, vel secundum rerum multitudinem, vel saltem secundum earundem rerum plures rationes. Intellectus autem divinus excedit omnem intellectum creatum. Plura igitur cognoscit quam aliquis intellectus creatus. Non autem cognoscit aliquid nisi per hoc quod suam essentiam videt, ut in Primo1 ostensum est. Plura igitur sunt cognoscibilia per essentiam divinam quam aliquis intellectus creatus per ipsam videre possit.
Adhuc. Quantitas virtutis attenditur secundum ea in quae potest. Idem igitur est cognoscere omnia in quae potest aliqua virtus, et ipsam virtutem comprehendere. Divinam autem virtutem, cum sit infinita, non potest aliquis creatus intellectus comprehendere, sicut nec essentiam eius, ut probatum est2. Neque igitur intellectus creatus potest cognoscere omnia in quae divina virtus potest. Omnia autem in quae divina virtus potest, sunt per essentiam divinam cognoscibilia: omnia enim cognoscit Deus, et non nisi per essentiam suam. Non igitur intellectus creatus, videns divinam substantiam, videt omnia quae in Dei substantia videri possunt.
Amplius. Nulla virtus cognoscitiva cognoscit rem aliquam nisi secundum rationem proprii obiecti: non enim visu cognoscimus aliquid nisi inquantum est coloratum. Proprium autem obiectum intellectus est quod quid est, idest substantia rei, ut dicitur in III de Anima3. Igitur quicquid intellectus de aliqua re cognoscit, cognoscit per cognitionem substantiae illius rei: unde in qualibet demonstratione per quam innotescent nobis propria accidentia, principium accipimus quod quid est, ut dicitur in I Posteriorum4. Si autem substantiam alicuius rei intellectus cognoscat per accidentia, sicut dicitur in I de Anima5, quod accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est; hoc est per accidens, inquantum cognitio intellectus oritur a sensu, et sic per sensibilium accidentium cognitionem oportet ad substantiae intellectum pervenire; propter quod hoc non habet locum in mathematicis, sed in naturalibus tantum. Quicquid igitur est in re quod non potest cognosci per cognitionem substantiae eius, oportet esse intellectui ignotum. Quid autem velit aliquis volens, non potest cognosci per cognitionem substantiae ipsius: nam voluntas non tendit in sua volita omnino naturaliter; propter quod voluntas et natura duo principia activa ponuntur. Non potest igitur aliquis intellectus cognoscere quid volens velit, nisi forte per aliquos effectus, sicut, cum videmus aliquem voluntarie operantem, scimus quid voluerit; aut per causam, sicut Deus voluntates nostras, sicut et alios suos effectus, cognoscit per hoc quod est nobis causa volendi; aut per hoc quod aliquis alteri suam voluntatem insinuat, ut cum aliquis loquendo suum affectum exprimit. Cum igitur multa ex simplici Dei voluntate dependeant, ut partim ex superioribus 6 patet, et adhuc erit amplius manifestum 7; intellectus creatus, etsi Dei substantiam videat, non tamen omnia cognoscit quae Deus per suam substantiam videt.
Potest autem aliquis contra praedicta obiicere quod Dei substantia maius est aliquid quam omnia quae ipse facere, vel intelligere, vel velle potest, praeter seipsum: unde, si intellectus creatus Dei substantiam videre potest, multo magis possibile est quod omnia cognoscat quae Deus, praeter seipsum, vel intelligit, vel vult, vel facere potest.
Sed, si diligenter consideretur, non est eiusdem rationis aliquid cognosci in seipso, et in sua causa: quaedam enim in seipsis de facili cognoscibilia sunt quae tamen in suis causis non de facili cognoscuntur. Verum est igitur quod maius est intelligere divinam substantiam quam quicquid est aliud praeter ipsam, quod in seipso cognosci potest. Perfectioris tamen cognitionis est cognoscere divinam substantiam et in ea eius effectus videre, quam cognoscere divinam substantiam sine hoc quod effectus videantur in ipsa. Et hoc quidem quod divina substantia videatur, absque comprehensione ipsius fieri potest. Quod autem omnia quae per ipsam intelligi possunt, cognoscantur, hoc absque ipsius comprehensione non potest accidere, ut ex praedictis patet.