Summa contra Gentiles, Liber III
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1926
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Prooemium
Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem
Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum
Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus
Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem
Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum
Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia
Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua
Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum
Caput X: Quod Causa Mali est Bonum
Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono
Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum
Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam
Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens
Caput XV: Quod non est Summum Malum
Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum
Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus
Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum
Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo
Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem
Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa
Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines
Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo
Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent
Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae
Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis
Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus
Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus
Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria
Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis
Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana
Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis
Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu
Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium
Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae
Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis
Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei
Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus
Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem
Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem
Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum
Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander
Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes
Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt
Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas
Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam
Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam
Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita
Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam
Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium
Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur
Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam
Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat
Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum
Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam
Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt
Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis
Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest
Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident
Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso
Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae
Caput LXII: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt
Caput LXIII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur
Caput LXIV: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res
Caput LXV: Quod Deus Conservat Res in esse
Caput LXVI: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina
Caput LXVII: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus
Caput LXVIII: Quod Deus est Ubique
Caput LXIX: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones
Caput LXX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente
Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus
Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus
Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem
Caput LXXIV: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum
Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium
Caput LXXVI: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate
Caput LXXVII: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis
Caput LXXVIII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo
Caput LXXIX: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores
Caput LXXX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem
Caput LXXXI: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia
Caput LXXXII: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia
Caput LXXXIII: Epilogus Praedictorum
Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros
Caput LXXXV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum
Caput LXXXVI: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus
Caput LXXXVII: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt
Caput LXXXVIII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus
Caput LXXXIX: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis
Caput XC: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae
Caput XCI: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur
Caput XCII: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis
Caput XCIII: De Fato: an Sit, et Quid Sit
Caput XCIV: De Certitudine Divinae Providentiae
Caput XCV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit
Caput XCVI: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit
Caput XCVII: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem
Caput XCVIII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non
Caput XCIX: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis
Caput C: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam
Caput CI: De Miraculis
Caput CII: Quod Solus Deus Facit Miracula
Caput CIII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula
Caput CIV: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum
Caput CV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant
Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem
Caput CVII: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam
A 76 a 19.
QUOD SUBSTANTIA INTELLECTUALIS CUIUS AUXILIO MAGICAE ARTES UTUNTUR, NON EST MALA SECUNDUM SUAM NATURAM.
Non est autem possibile quod sit naturalis malitia in substantiis intelligentibus quarum auxilio magicae artes operantur.
In illud enim in quod aliquid tendit secundum suam naturam, non tendit per accidens, sed per se: sicut grave deorsum. Sed si huiusmodi intellectuales substantiae sint secundum suam naturam malae, naturaliter in malum tendent. Non igitur per accidens, sed per se tendent ad malum. Hoc autem est impossibile: ostensum est enim supra 1 quod omnia per se tendunt ad bonum, et nihil tendit ad malum nisi per accidens. Non igitur huiusmodi intellectuales substantiae sunt secundum suam naturam malae.
Adhuc. Quicquid est in rebus, oportet quod vel causa vel causatum sit: alioquin ad alia ordinem non haberet. Aut igitur huiusmodi substantiae sunt causae tantum, aut etiam causata. Si autem causae; malum autem non potest esse causa alicuius nisi per accidens, ut supra2 ostensum est; omne autem quod est per accidens, oportet reduci ad id quod est per se3: oportet quod in eis sit aliquid prius quam eorum malitia, per quod sint causae. Primum autem in unoquoque est eius natura et essentia. Non igitur secundum suam naturam sunt malae huiusmodi substantiae.
Idem etiam sequitur si sunt causata. Nam nullum agens agit nisi intendens ad bonum. Malum ergo non potest esse effectus alicuius causae nisi per accidens. Quod autem causatur per accidens tantum, non potest esse secundum naturam: cum omnis natura determinatum modum habeat quo procedit in esse. Non est igitur possibile quod huiusmodi substantiae sint malae secundum suam naturam.
Amplius. Unumquodque entium habet proprium esse secundum modum suae naturae. Esse autem, inquantum huiusmodi, est bonum: cuius signum est quod omnia esse appetunt4. Si igitur huiusmodi substantiae secundum suam naturam essent malae, nullum esse haberent.
Item. Ostensum est supra5 quod nihil potest esse quin a primo ente esse habeat; et quod primum ens est summum bonum6. Cum autem omne agens, inquantum huiusmodi, agat sibi simile7, oportet quod ea quae a primo ente sunt, bona sint. Praedictae igitur substantiae, secundum quod sunt et naturam aliquam habent, non possunt esse malae.
Adhuc. Impossibile est aliquid esse quod sit universaliter privatum participatione boni: cum enim idem sit appetibile et bonum, si aliquid esset omnino expers boni, nihil haberet in se appetibile; unicuique autem est appetibile suum esse. Oportet igitur quod, si aliquid secundum suam naturam dicatur malum, quod hoc non sit quasi simpliciter malum, sed quia est malum huic, vel quantum ad hoc: sicut venenum non est simpliciter malum, sed huic, cui est nocivum; unde quod est uni venenum, est alteri cibus. Hoc autem contingit ex eo quod bonum particulare quod est proprium huius, est contrarium bono particulari quod est proprium alterius: sicut calor, qui est bonum ignis, est contrarium frigori, quod est bonum aquae, et destruit ipsum. Illud igitur quod secundum suam naturam ordinatur in bonum non particulare, sed simpliciter, impossibile est quod neque secundum hunc modum possit naturaliter dici malum. Tale autem est omnis intellectus: nam eius bonum est in propria operatione, quae est universalium, et eorum quae sunt simpliciter. Non est igitur possibile quod aliquis intellectus sit secundum suam naturam malus, non solum simpliciter, sed nec secundum quid.
Item. In unoquoque habente intellectum, naturali ordine intellectus movet appetitum: proprium enim obiectum voluntatis est bonum intellectum. Bonum autem voluntatis est in eo quod sequitur intellectum: sicut in nobis bonum est quod est secundum rationem, quod autem est praeter hoc, malum est. Naturali igitur ordine substantia intellectualis vult bonum. Impossibile est igitur quod illae substantiae intellectuales quarum auxilio magicae artes utuntur, sint naturaliter malae.
Praeterea. Cum voluntas tendat in bonum intellectum naturaliter, sicut in proprium obiectum et finem, impossibile est quod aliqua intellectualis substantia malam secundum naturam habeat voluntatem, nisi intellectus eius naturaliter erret circa iudicium boni. Nullus autem intellectus talis potest esse: falsa enim iudicia in operationibus intellectus sunt sicut monstra in rebus naturalibus, quae non sunt secundum naturam, sed praeter naturam; nam bonum intellectus, et eius finis naturalis est cognitio veritatis. Impossibile est igitur quod aliquis intellectus sit qui naturaliter in iudicio veri decipiatur. Neque igitur possibile est quod sit aliqua substantia intellectualis habens naturaliter malam voluntatem.
Adhuc. Nulla potentia cognoscitiva deficit a cognitione sui obiecti nisi propter aliquem defectum aut corruptionem suam, cum secundum propriam rationem ad cognitionem talis obiecti ordinetur: sicut visus non deficit a cognitione coloris nisi aliqua corruptione circa ipsum existente. Omnis autem defectus et corruptio est praeter naturam: quia natura intendit esse et perfectionem rei. Impossibile est igitur quod sit aliqua virtus cognoscitiva quae naturaliter deficiat a recto iudicio sui obiecti. Proprium autem obiectum intellectus est verum. Impossibile est igitur quod sit aliquis intellectus naturaliter circa cognitionem veri oberrans. Neque igitur voluntas aliqua naturaliter potest a bono deficere.
Hoc etiam auctoritate Scripturae firmatur. Dicitur enim I Tim., iv 4: Omnis creatura Dei bona. Et Gen. 1 31: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.
Per haec autem excluditur error Manichaeorum ponentium huiusmodi substantias intellectuales, quas daemones consueto nomine dicimus vel diabolos, esse naturaliter malas8.
Excluditur etiam opinio quam Porphyrius narrat, in Epistola ad Anebontem9, dicens quosdam opinari esse quoddam spirituum genus, cui exaudire magos sit proprium, natura fallax, omniforme, simulans deos et daemones et animas defunctorum. Et hoc est quod efficiat haec omnia quae videntur esse vel bona vel prava. Ceterum circa ea quae vere sunt bona, nihil opitulari: immo vero ista nec nosse. Sed et mala conciliare et insimulare, atque impedire nonnunquam virtutis sedulos sectatores, et plenum esse temeritatis et fastus, gaudere nidoribus, adulationibus capi. Haec quidem Porphyrii verba malitiam daemonum, quorum auxilio artes magicae utuntur, satis aperte declarant. In hoc autem solo reprehensibilia sunt, quod hanc malitiam naturaliter eis dicit inesse.