Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1926

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Prooemium

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum

SOLUTIO RATIONUM PRAEMISSARUM.

Ut autem positarum rationum solutio manifestior fiat, considerandum est quod malum considerari potest vel in substantia aliqua, vel in actione ipsius. Malum quidem in substantia aliqua est ex eo quod deficit ei aliquid quod natum est et debet habere: si enim homo non habet alas, non est ei malum, quia non est natus eas habere; si etiam homo capillos flavos non habet, non est malum, quia, etsi natus sit habere, non tamen est debitum ut habeat; est tamen malum si non habeat manus, quas natus est et debet habere, si sit perfectus, quod tamen non est malum avi. Omnis autem privatio, si proprie et stricte accipiatur, est eius quod quis natus est habere et debet habere. In privatione igitur sic accepta semper est ratio mali. Materia autem, cum sit potentia ad omnes formas, omnes quidem nata est habere, nulla tamen est ei debita: cum sine quavis una earum possit esse perfecta in actu. Quaelibet tamen earum est debita alicui eorum quae ex materia constituuntur: nam non potest esse aqua nisi habeat formam aquae, nec potest esse ignis nisi habeat formam ignis. Privatio igitur formae huiusmodi, comparata ad materiam, non est malum materiae: sed comparata ad id cuius est forma, est malum eius, sicut privatio formae ignis est malum ignis. Et quia tam privationes quam habitus et formae non dicuntur esse nisi secundum quod sunt in subiecto, si quidem privatio sit malum per comparationem ad subiectum in quo est, erit malum simpliciter: sin autem, erit malum alicuius, et non simpliciter. Hominem igitur privari manu, est malum simpliciter: materia autem privari forma aeris, non est malum simpliciter, sed est malum aeris. Privatio autem ordinis aut commensurationis debitae in actione, est malum actionis. Et quia cuilibet actioni est debitus aliquis ordo et aliqua commensuratio, necesse est ut talis privatio in actione simpliciter malum existat. His igitur visis, sciendum est quod non omne quod est praeter intentionem, oportet esse fortuitum vel casuale, ut prima ratio proponebat. Si enim quod est praeter intentionem, sit consequens ad id quod est intentum vel semper vel frequenter, non eveniet fortuito vel casualiter: sicut in eo qui intendit dulcedine vini frui, si ex potatione vini sequatur ebrietas, non erit fortuitum nec casuale; esset autem casuale si sequeretur ut in paucioribus.

Malum ergo corruptionis naturalis, etsi sequatur praeter intentionem generantis, consequitur tamen semper: nam semper formae unius est adiuncta privatio alterius. Unde corruptio non evenit casualiter neque ut in paucioribus: licet privatio quandoque non sit malum simpliciter, sed alicuius, ut dictum est. Si autem sit talis privatio quae privet id quod est debitum generato, erit casuale et simpliciter malum, sicut cum nascuntur partus monstruosi: hoc enim non consequitur de necessitate ad id quod est intentum, sed est ei repugnans; cum agens intendat perfectionem generati.

Malum autem actionis accidit in naturalibus agentibus ex defectu virtutis activae. Unde si agens habet virtutem defectivam, hoc malum consequitur praeter intentionem, sed non erit casuale, quia de necessitate est consequens ad talem agentem: si tamen tale agens vel semper vel frequenter patitur hunc virtutis defectum. Erit autem casuale si hic defectus raro talem comitatur agentem.

In agentibus autem voluntariis intentio est ad bonum aliquod particulare, si debet sequi actio: nam universalia non movent, sed particularia, in quibus est actus. Si igitur illud bonum quod intenditur, habeat coniunctam privationem boni secundum rationem vel semper vel frequenter, sequitur malum morale non casualiter, sed vel semper vel frequenter: sicut patet in eo qui vult uti femina propter delectationem, cui delectationi adiuncta est inordinatio adulterii; unde malum adulterii non sequitur casualiter. Esset autem casuale malum si ad id quod intendit, sequeretur aliquod peccatum ut in paucioribus: sicut cum quis, proiiciens ad avem, interficit hominem.

Quod autem huiusmodi bona aliquis intendat ut in pluribus quibus privationes boni secundum rationem consequuntur, ex hoc provenit quod plures vivunt secundum sensum, eo quod sensibilia sunt nobis manifesta, et magis efficaciter moventia in particularibus, in quibus est operatio: ad plura autem talium bonorum sequitur privatio boni secundum rationem.

Ex quo patet quod, licet malum praeter intentionem sit, est tamen voluntarium, ut secunda ratio proponit, licet non per se, sed per accidens. Intentio enim est ultimi finis, quem quis propter se vult: voluntas autem est eius etiam quod quis vult propter aliud, etiam si simpliciter non vellet; sicut qui proiicit merces in mari causa salutis, non intendit proiectionem mercium, sed salutem, proiectionem autem vult non simpliciter, sed causa salutis. Similiter propter aliquod bonum sensibile consequendum aliquis vult facere inordinatam actionem, non intendens inordinationem, neque volens eam simpliciter, sed propter hoc. Et ideo hoc modo malitia et peccatum dicuntur esse voluntaria, sicut proiectio mercium in mari.

Eodem autem modo patet solutio ad tertiam obiectionem. Nunquam enim invenitur mutatio corruptionis sine mutatione generationis: et per consequens nec finis corruptionis sine fine generationis. Natura ergo non intendit finem corruptionis seorsum a fine generationis, sed simul utrumque. Non enim est de intentione naturae absoluta quod non sit aqua, sed quod sit aer, quo existente non est aqua. Hoc ergo quod est esse aerem, intendit natura secundum se: quod vero est non esse aquam, non intendit nisi inquantum est coniunctum ei quod est esse aerem. Sic igitur privationes a natura non sunt secundum se intentae, sed secundum accidens: formae vero secundum se.

Patet ergo ex praemissis quod illud quod est simpliciter malum, omnino est praeter intentionem in operibus naturae, sicut partus monstruosi: quod vero non est simpliciter, sed alicui malum, non est intentum a natura secundum se, sed secundum accidens.

Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum

Caput X: Quod Causa Mali est Bonum

Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XV: Quod non est Summum Malum

Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXII: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXIII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIV: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXVI: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVII: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVIII: Quod Deus est Ubique

Caput LXIX: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIV: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXVI: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVII: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVIII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXIX: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXXI: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXII: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXIII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXVI: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVII: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVIII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXIX: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput XC: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XCI: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCII: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCIII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIV: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCVI: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVII: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVIII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCIX: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput C: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput CI: De Miraculis

Caput CII: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CIII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIV: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVII: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVIII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CIX: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CXI: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXII: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXIII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIV: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXVI: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVII: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVIII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXIX: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXXI: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXII: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIV: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXVI: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVII: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVIII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXIX: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXXI: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXII: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXIII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIV: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXVI: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVII: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVIII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXIX: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXL: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXLI: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLII: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLIII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIV: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLVI: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVII: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVIII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLIX: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CL: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CLI: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLIII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIV: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLVI: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVII: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVIII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLIX: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLXI: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXII: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXIII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work