Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1926

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Prooemium

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum

Caput X: Quod Causa Mali est Bonum

Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XV: Quod non est Summum Malum

Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXII: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXIII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIV: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXVI: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVII: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVIII: Quod Deus est Ubique

Caput LXIX: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIV: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXVI: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVII: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVIII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXIX: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXXI: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXII: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXIII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXVI: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVII: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVIII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXIX: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput XC: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XCI: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCII: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCIII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIV: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCVI: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVII: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

QUOMODO DISPOSITIO PROVIDENTIAE HABEAT RATIONEM.

Ex his autem quae praemissa sunt, manifeste videri potest quod ea quae sunt per divinam providentiam dispensata, sequuntur aliquam rationem.

Ostensum enim est quod Deus per suam providentiam omnia ordinat in divinam bonitatem sicut in finem : non autem hoc modo quod suae bonitati aliquid per ea quae fiunt accrescat, sed ut similitudo suae bonitatis, quantum possibile est, imprimatur in rebus . Quia vero omnem creatam substantiam a perfectione divinae bonitatis deficere necesse est, ut perfectius divinae bonitatis similitudo rebus communicaretur, oportuit esse diversitatem in rebus, ut quod perfecte ab uno aliquo repraesentari non potest, per diversa diversimode perfectiori modo repraesentaretur: nam et homo, cum mentis conceptum uno vocali verbo videt sufficienter exprimi non posse, verba diversimode multiplicat ad exprimendam per diversa suae mentis conceptionem. Et in hoc etiam divinae perfectionis eminentia considerari potest, quod perfecta bonitas, quae in Deo est unite et simpliciter, in creaturis esse non potest nisi secundum modum diversum et per plura. Res autem per hoc diversae sunt, quod formas habent diversas, a quibus speciem sortiuntur. Sic igitur ex fine sumitur ratio diversitatis formarum in rebus.

Ex diversitate autem formarum sumitur ratio ordinis rerum. Cum enim forma sit secundum quam res habet esse; res autem quaelibet secundum quod habet esse, accedat ad similitudinem Dei, qui est ipsum suum esse simplex: necesse est quod forma nihil sit aliud quam divina similitudo participata in rebus; unde convenienter Aristoteles, in I Phys. , de forma loquens, dicit quod est divinum quoddam et appetibile. Similitudo autem ad unum simplex considerata diversificari non potest nisi secundum quod magis vel minus similitudo est propinqua vel remota. Quanto autem aliquid propinquius ad divinam similitudinem accedit, perfectius est. Unde in formis differentia esse non potest nisi secundum quod una perfectior existit quam alia: propter quod Aristoteles, in VIII Metaphys. , definitiones, per quas naturae rerum et formae significantur, assimilat numeris, in quibus species variantur per additionem vel subtractionem unitatis, ut ex hoc detur intelligi quod formarum diversitas diversum gradum perfectionis requirit. Et hoc evidenter apparet naturas rerum speculanti. Inveniet enim, si quis diligenter consideret, gradatim rerum diversitatem compleri: nam supra inanimata corpora inveniet plantas; et super has irrationalia animalia; et super has intellectuales substantias; et in singulis horum inveniet diversitatem secundum quod quaedam sunt aliis perfectiora, in tantum quod ea quae sunt suprema inferioris generis, videntur propinqua superiori generi, et e converso, sicut animalia immobilia sunt similia plantis; unde et Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom. , quod divina sapientia coniungit fines primorum principiis secundorum. Unde patet quod rerum diversitas exigit quod non sint omnia aequalia, sed sit ordo in rebus et gradus.

Ex diversitate autem formarum, secundum quas rerum species diversificantur, sequitur et operationum differentia. Cum enim unumquodque agat secundum quod est actu, quae enim sunt in potentia, secundum quod huiusmodi, inveniuntur actionis expertia; est autem unumquodque ens actu per formam: oportet quod operatio rei sequatur formam ipsius. Oportet ergo, si sint diversae formae, quod habeant diversas operationes.

Quia vero per propriam actionem res quaelibet ad proprium finem pertingit, necesse est et proprios fines diversificari in rebus: quamvis sit finis ultimus omnibus communis.

Sequitur etiam ex diversitate formarum diversa habitudo materiae ad res. Cum enim formae diversae sint secundum quod quaedam sunt aliis perfectiores, sunt inter eas aliquae in tantum perfectae quod sunt per se subsistentes et perfectae, ad nihil indigentes materiae fulcimento. Quaedam vero per se perfecte subsistere non possunt, sed materiam pro fundamento requirunt: ut sic illud quod subsistit non sit forma tantum, neque materia tantum, quae per se non est ens actu, sed compositum ex utroque.

Non autem possent materia et forma ad aliquid unum constituendum convenire nisi esset aliqua proportio inter ea. Si autem proportionata oportet ea esse, necesse est quod diversis formis diversae materiae respondeant. Unde fit ut quaedam formae requirant materiam simplicem, quaedam vero materiam compositam; et secundum diversas formas, diversam partium compositionem oportet esse, congruentem ad speciem formae et ad operationem ipsius.

Ex diversa autem habitudine ad materiam sequitur diversitas agentium et patientium. Cum enim agat unumquodque ratione formae, patiatur vero et moveatur ratione materiae, oportet quod illa quorum formae sunt perfectiores et minus materiales, agant in illa quae sunt magis materialia, et quorum formae sunt imperfectiores.

Ex diversitate autem formarum et materiarum et agentium, sequitur diversitas proprietatum et accidentium. Cum enim substantia sit causa accidentis, sicut perfectum imperfecti, oportet quod ex diversis principiis substantialibus diversa accidentia propria consequantur. Rursus, cum ex diversis agentibus sint diversae impressiones in patientibus, oportet quod secundum diversa agentia, diversa sint accidentia quae ab agentibus imprimuntur.

Patet ergo ex dictis quod, cum per divinam providentiam rebus creatis diversa accidentia, et actiones et passiones, et collocationes distribuantur, non hoc absque ratione accidit. Hinc est quod Sacra Scriptura rerum productionem et gubernationem sapientiae et prudentiae divinae attribuit. Dicitur enim Prov. III 19, 20: Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia. Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. Et Sap. VIII 1 dicitur de Dei sapientia quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Et XI eiusdem dicitur: Omnia in mensura, numero et pondere disposuisti: ut per mensuram quantitatem, sive modum aut gradum perfectionis uniuscuiusque rei intelligamus; per numerum vero pluralitatem et diversitatem specierum, consequentem ex diversis perfectionis gradibus; per pondus vero inclinationes diversas ad proprios fines et operationes, et agentia et patientia, et accidentia quae sequuntur distinctionem specierum.

In praedicto autem ordine, secundum quem ratio divinae providentiae attenditur, primum esse diximus divinam bonitatem, quasi ultimum finem, qui est primum principium in agendis; dehinc vero rerum numerositatem; ad quam constituendam necesse est gradus diversos in formis et materiis, et agentibus et patientibus, et actionibus et accidentibus esse. Sicut ergo prima ratio divinae providentiae simpliciter est divina bonitas, ita prima ratio in creaturis est earum numerositas, ad cuius institutionem et conservationem omnia alia ordinari videntur. Et secundum hoc rationabiliter videtur esse a Boetio dictum, in principio suae Arithmeticae, quod omnia quaecumque a primaeva rerum natura constituta sunt, ex numerorum videntur ratione esse formata.

Est autem considerandum quod operativa ratio et speculativa partim quidem conveniunt, partim vero differunt. Conveniunt quidem in hoc quod, sicut ratio speculativa incipit ab aliquo principio et per media devenit ad conclusionem intentam, ita ratio operativa incipit ab aliquo primo et per aliqua media pervenit ad operationem vel operatum quod intenditur. Principium autem in speculativis est forma et quod quid est: in operativis vero finis, quod quandoque quidem est forma, quandoque aliquid aliud. Principium etiam in speculativis semper oportet esse necessarium: in operativis autem quandoque quidem est necessarium, quandoque autem non; necessarium enim est hominem velle felicitatem ut finem, non necessarium autem velle domus aedificationem. Similiter in demonstrativis semper posteriora ad priora de necessitate sequuntur: non autem in operativis semper, sed tunc solum quando ad finem non nisi per hanc viam perveniri potest; sicut necessarium est volenti aedificare domum quod quaerat ligna, sed quod quaerat ligna abiegna, hoc ex simplici voluntate ipsius dependet, non autem ex ratione domus aedificandae.

Sic igitur quod Deus suam bonitatem amet, hoc necessarium est: sed hoc non necessario sequitur, quod per creaturas repraesentetur, cum sine hoc divina bonitas sit perfecta. Unde quod creaturae in esse producantur, etsi ex ratione divinae bonitatis originem habeat, tamen ex simplici Dei voluntate dependet. — Supposito autem quod Deus creaturis suam bonitatem communicare, secundum quod est possibile, velit per similitudinis modum: ex hoc rationem accipit quod sint creaturae diversae. Non autem ex necessitate sequitur quod secundum hanc vel illam perfectionis mensuram, aut secundum hunc vel illum numerum rerum. — Supposito autem ex divina voluntate quod hunc numerum in rebus statuere velit, et hanc unicuique rei perfectionis mensuram: ex hoc rationem accipit quod habeat formam talem et materiam talem. Et similiter in consequentibus patet.

Manifestum igitur fit quod providentia secundum rationem quandam res dispensat: et tamen haec ratio sumitur ex suppositione voluntatis divinae.

Sic igitur per praemissa duplex error excluditur. Eorum scilicet qui credunt quod omnia simplicem voluntatem sequuntur absque ratione. Qui est error Loquentium in lege Saracenorum, ut Rabbi Moyses dicit: secundum quos nulla differentia est quod ignis calefaciat et infrigidet, nisi quia Deus ita vult. — Excluditur etiam error eorum qui dicunt causarum ordinem ex divina providentia secundum modum necessitatis provenire. — Quorum utrumque patet esse falsum ex dictis.

Sunt autem quaedam verba Scripturae quae videntur simplici voluntati divinae omnia attribuere. Quae non dicuntur ad hoc ut ratio tollatur a providentiae dispensatione, sed ut omnium primum principium Dei voluntas ostendatur, sicut iam supra dictum est. Sicut est illud Psalmi, Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit; et Iob XI, Quis ei dicere potest, Cur ita facis? et Rom. IX 19, Voluntati enim eius quis resistit? Et Augustinus dicit, III de Trin.: Non nisi Dei voluntas causa est prima sanitatis et aegritudinis, praemiorum atque poenarum, gratiarum atque retributionum.

Sic ergo, cum quaeritur propter quid de aliquo naturali effectu, possumus reddere rationem ex aliqua proxima causa: dum tamen, sicut in primam causam, reducamus omnia in voluntatem divinam. Sicut, si quaeratur, Quare lignum est calefactum ad praesentiam ignis? dicitur, Quia calefactio est naturalis actio ignis. Hoc autem: quia calor est proprium accidens eius. Hoc autem consequitur propriam formam eius. Et sic inde, quousque perveniatur ad divinam voluntatem. Unde, si quis respondet quaerenti quare lignum calefactum est, Quia Deus voluit: convenienter quidem respondet si intendit reducere quaestionem in primam causam; inconvenienter vero si intendit omnes alias excludere causas.

Caput XCVIII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCIX: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput C: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput CI: De Miraculis

Caput CII: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CIII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIV: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVII: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVIII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CIX: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CXI: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXII: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXIII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIV: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXVI: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVII: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVIII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXIX: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXXI: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXII: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIV: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXVI: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVII: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVIII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXIX: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXXI: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXII: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXIII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIV: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXVI: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVII: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVIII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXIX: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXL: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXLI: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLII: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLIII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIV: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLVI: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVII: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVIII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLIX: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CL: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CLI: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLIII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIV: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLVI: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVII: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVIII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLIX: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLXI: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXII: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXIII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work