Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber III

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1926

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Prooemium

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem

QUOD OMNE AGENS AGIT PROPTER FINEM.

Ostendendum est igitur primo, quod omne agens in agendo intendit aliquem finem.

In his enim quae manifeste propter finem agunt, hoc dicimus esse finem in quod tendit impetus agentis: hoc enim adipiscens dicitur adipisci finem, deficiens autem ab hoc dicitur deficere a fine intento; sicut patet in medico agente ad sanitatem, et homine currente ad certum terminum. Nec differt, quantum ad hoc, utrum quod tendit in finem sit cognoscens, vel non: sicut enim signum est finis sagittantis, ita est finis motus sagittae. Omnis autem agentis impetus ad aliquid certum tendit: non enim ex quacumque virtute quaevis actio procedit, sed a calore quidem calefactio, a frigore autem infrigidatio; unde et actiones secundum diversitatem activorum specie differunt. Actio vero quandoque quidem terminatur ad aliquod factum, sicut aedificatio ad domum, sanatio ad sanitatem: quandoque autem non, sicut intelligere et sentire. Et si quidem actio terminatur ad aliquod factum, impetus agentis tendit per actionem in illud factum: si autem non terminatur ad aliquod factum, impetus agentis tendit in ipsam actionem. Oportet igitur quod omne agens in agendo intendat finem: quandoque quidem actionem ipsam; quandoque aliquid per actionem factum.

Adhuc. In omnibus agentibus propter finem, hoc esse ultimum finem dicimus, ultra quod agens non quaerit aliquid: sicut actio medici est usque ad sanitatem, ea vero consecuta, non conatur ad aliquid ulterius. Sed in actione cuiuslibet agentis est invenire aliquid ultra quod agens non quaerit aliquid: alias enim actiones in infinitum tenderent; quod quidem est impossibile, quia, cum infinita non sit pertransire , agens agere non inciperet; nihil enim movetur ad id ad quod impossibile est pervenire. Omne igitur agens agit propter finem.

Amplius. Si actiones agentis procedant in infinitum, oportet quod vel ex istis actionibus sequatur aliquod factum, vel non. Si quidem sequatur aliquod factum, esse illius facti sequetur post infinitas actiones. Quod autem praeexigit infinita, impossibile est esse: cum non sit infinita pertransire . Quod autem impossibile est esse, impossibile est fieri: et quod impossibile est fieri, impossibile est facere. Impossibile est igitur quod agens incipiat facere aliquod factum ad quod praeexiguntur actiones infinitae. — Si autem ex illis actionibus non sequitur aliquod factum, oportet ordinem huiusmodi actionum esse vel secundum ordinem virtutum activarum, sicut si homo sentit ut imaginetur, imaginatur autem ut intelligat, intelligit autem ut velit: vel secundum ordinem obiectorum, sicut considero corpus ut considerem animam, quam considero ut considerem substantiam separatam, quam considero ut considerem Deum. Non autem est possibile procedere in infinitum neque in virtutibus activis, sicut neque in formis rerum, ut probatur in II Metaph. , forma enim est agendi principium: neque in obiectis, sicut neque in entibus, cum sit unum primum ens, ut supra probatum est. - Non est igitur possibile quod actiones in infinitum procedant. Oportet igitur esse aliquid quo habito conatus agentis quiescat. Omne igitur agens agit propter finem.

Item. In his quae agunt propter finem, omnia intermedia inter primum agens et ultimum finem sunt fines respectu priorum et principia activa respectu sequentium. Si igitur conatus agentis non est ad aliquid determinatum, sed actiones, sicut dictum est, procedunt in infinitum, oportet principia activa in infinitum procedere. Quod est impossibile, ut supra ostensum est. Necesse est igitur quod conatus agentis sit ad aliquid determinatum.

Adhuc. Omne agens vel agit per naturam, vel per intellectum. De agentibus autem per intellectum non est dubium quin agant propter finem: agunt enim praeconcipientes in intellectu id quod per actionem consequuntur, et ex tali praeconceptione agunt; hoc enim est agere per intellectum. Sicut autem in intellectu praeconcipiente existit tota similitudo effectus ad quem per actiones intelligentis pervenitur, ita in agente naturali praeexistit similitudo naturalis effectus, ex qua actio ad hunc effectum determinatur: nam ignis generat ignem, et oliva olivam. Sicut igitur agens per intellectum tendit in finem determinatum per suam actionem, ita agens per naturam. Omne igitur agens agit propter finem.

Amplius. Peccatum non invenitur nisi in his quae sunt propter finem: nec enim imputatur alicui ad peccatum si deficiat ab eo ad quod non est; medico enim imputatur ad peccatum si deficiat a sanando, non autem aedificatori aut grammatico. Sed peccatum invenimus in his quae fiunt secundum artem, sicut cum grammaticus non recte loquitur; et in his quae sunt secundum naturam, sicut patet in partubus monstruosis. Ergo tam agens secundum naturam, quam agens secundum artem et a proposito, agit propter finem.

Item. Si agens non tenderet ad aliquem effectum determinatum, omnes effectus essent ei indifferentes. Quod autem indifferenter se habet ad multa, non magis unum eorum operatur quam aliud: unde a contingente ad utrumque non sequitur aliquis effectus nisi per aliquid determinetur ad unum. Impossibile igitur esset quod ageret. Omne igitur agens tendit ad aliquem determinatum effectum, quod dicitur finis eius.

Sunt autem aliquae actiones quae non videntur esse propter finem, sicut actiones ludicrae et contemplativae, et actiones quae absque attentione fiunt, sicut confricatio barbae et huiusmodi: ex quibus aliquis opinari potest quod sit aliquod agens non propter finem. - Sed sciendum quod actiones contemplativae non sunt propter alium finem, sed ipsae sunt finis. Actiones autem ludicrae interdum sunt finis, cum quis solum ludit propter delectationem quae in ludo est: quandoque autem sunt propter finem, ut cum ludimus ut postmodum melius studeamus. Actiones autem quae fiunt sine attentione, non sunt ab intellectu, sed ab aliqua subita imaginatione vel naturali principio: sicut inordinatio humoris pruritum excitantis est causa confricationis barbae, quae fit sine attentione intellectus. Et haec ad aliquem finem tendunt, licet praeter ordinem intellectus.

Per hoc autem excluditur antiquorum Naturalium error, qui ponebant omnia fieri ex necessitate materiae, causam finalem a rebus penitus subtrahentes .

Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum

Caput X: Quod Causa Mali est Bonum

Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XV: Quod non est Summum Malum

Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXII: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXIII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIV: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXVI: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVII: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVIII: Quod Deus est Ubique

Caput LXIX: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIV: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXVI: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVII: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVIII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXIX: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXXI: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXII: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXIII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXVI: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVII: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVIII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXIX: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput XC: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XCI: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCII: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCIII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIV: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCVI: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVII: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVIII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCIX: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput C: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput CI: De Miraculis

Caput CII: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CIII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIV: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVII: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVIII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CIX: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CXI: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXII: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXIII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIV: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXVI: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVII: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVIII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXIX: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXXI: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXII: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIV: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXVI: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVII: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVIII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXIX: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXXI: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXII: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXIII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIV: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXVI: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVII: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVIII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXIX: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXL: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXLI: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLII: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLIII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIV: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLVI: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVII: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVIII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLIX: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CL: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CLI: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLIII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIV: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLVI: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVII: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVIII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLIX: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLXI: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXII: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXIII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work