Summa contra Gentiles, Liber III
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1926
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber III of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIV (Rome, 1926), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Prooemium
Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Finem
Caput III: Quod Omne Agens Agit propter Bonum
Caput IV: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus
Caput V: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem
Caput VI: Solutio Rationum Praemissarum
Caput VII: Quod Malum non est Aliqua Essentia
Caput VIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua
Caput IX: Solutio Rationum Praemissarum
Caput X: Quod Causa Mali est Bonum
Caput XI: Quod Malum Fundatur in Bono
Caput XII: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum
Caput XIII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam
Caput XIV: Quod Malum est Causa per Accidens
Caput XV: Quod non est Summum Malum
Caput XVI: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum
Caput XVII: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus
Caput XVIII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum
Caput XIX: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo
Caput XX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem
Caput XXI: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa
Caput XXII: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines
Caput XXIII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo
Caput XXIV: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent
Caput XXV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae
Caput XXVI: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis
Caput XXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus
Caput XXVIII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus
Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria
Caput XXX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis
Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana
Caput XXXII: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis
Caput XXXIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu
Caput XXXIV: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium
Caput XXXV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae
Caput XXXVI: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis
Caput XXXVII: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei
Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus
Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem
Caput XL: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem
Caput XLI: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum
Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander
Caput XLIII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes
Caput XLIV: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt
Caput XLV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas
Caput XLVI: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam
Caput XLVII: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam
Caput XLVIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita
Caput XLIX: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam
Caput L: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium
Caput LI: Quomodo Deus per Essentiam Videatur
Caput LII: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam
Caput LIII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat
Caput LIV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum
Caput LV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam
Caput LVI: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt
Caput LVII: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis
Caput LVIII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest
Caput LIX: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident
Caput LX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso
Caput LXI: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae
QUOD PER VISIONEM DEI ALIQUIS FIT PARTICEPS VITAE AETERNAE.
Ex hoc autem apparet quod per visionem praedictam intellectus creatus vitae aeternae fit particeps.
In hoc enim aeternitas a tempore differt, quod tempus in quadam successione habet esse, aeternitatis vero esse est totum simul1. Iam autem ostensum est2 quod in praedicta visione non est aliqua successio, sed omnia quae per illam videntur, simul et uno intuitu videntur. Illa ergo visio in quadam aeternitatis participatione perficitur. Est autem illa visio quaedam vita: actio enim intellectus est vita quaedam3.
Fit ergo per illam visionem intellectus creatus vitae aeternae particeps.
Item. Per obiecta actus specificantur. Obiectum autem visionis praedictae est divina substantia secundum seipsam, non secundum aliquam eius similitudinem creatam, ut supra4 ostensum est. Esse autem divinae substantiae in aeternitate est, vel magis est ipsa aeternitas. Ergo et visio praedicta in participatione aeternitatis est.
Adhuc. Si aliqua actio sit in tempore, hoc erit vel propter principium actionis, quod est in tempore, sicut actiones rerum naturalium sunt temporales: vel propter operationis terminum, sicut substantiarum spiritualium, quae sunt supra tempus, quas exercent in res tempori subditas. Visio autem praedicta non est in tempore ex parte eius quod videtur: cum hoc sit substantia aeterna. Neque ex parte eius quo videtur: quod etiam est substantia aeterna. Neque etiam ex parte videntis, quod est intellectus, cuius esse non subiacet tempori: cum sit incorruptibile, ut supra 5 probatum est. Est igitur visio illa secundum aeternitatis participationem, utpote omnino transcendens tempus.
Amplius. Anima intellectiva est creata in confinio aeternitatis et temporis, ut in libro de Causis 6 dicitur, et ex praemissis 7 potest esse manifestum: quia est ultima in ordine intellectuum, et tamen eius substantia est elevata supra materiam corporalem, non dependens ab ipsa. Sed actio eius secundum quam coniungitur inferioribus, quae sunt in tempore, est temporalis. Ergo actio eius secundum quam coniungitur superioribus, quae sunt supra tempus, aeternitatem participat. Talis autem est maxime visio qua substantiam divinam videt. Ergo per huiusmodi visionem fit in participatione aeternitatis: et, eadem ratione, quicumque alius intellectus creatus Deum videt.
Hinc est quod Dominus dicit, Io. XVII³: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, verum Deum unum.