Demum accidentis nomen tribus modis potissimum accipi solet. Uno pro re, quae suapte natura subiecto inhaeret, cuiusmodi sunt color, et sapor lactis, et similia. Altero pro quovis attributo non pertinente ad essentiam rei, de qua dicitur; quo pacto accidunt rebus non solum omnia contingentia attributa, ut ferro calidum esse, et homini esse candidum, aut Grammaticum, sed etiam plurima necessaria; nec quavis tantum necessitate, sed ex ipsa subiectorum natura ducta, ut homini esse risus, aut disciplinae capacem. Qua significatione usi sumus paulo ante in verbo, Accidit, ubi quadripartitam proprii divisionem explicavimus. Tertio pro attributo, quod nec pertinet ad rei essentiam, neque ex ea necessaria veluti emanatione profluit: quo pacto alia ratione accidit homini nigrum esse, alia esse disciplinae capacem, quod hoc in ipsa hominis, quatenus homo est, natura habeat unde oriatur, illud aliunde proveniat. Atque haec est propria, et peculiaris ratio accidentis, quod quintam, extremamque facit universalis speciem; modo accidens sumatur, non ut hoc aut illud numero, sed ut est pluribus commune. Nam etsi accidentis nomen nihil universale prae se fert, potestque pro singularibus aeque, atque pro universalibus accipi: ex ipso tamen Philosophorum usu accommodatur significandae huic extremae speciei universalium, de qua nobis reliquus est futurus sermo.
Definiri autem solet accidens hoc modo sumptum, quod adest, et abest sine subiecti corruptione. Item, quod contingit inesse, et non inesse. Ac demum, quod nec genus est, nec species, nec differentia, nec proprium, inest autem rei: quarum explicationum idem est sensus. Quibus in definitionibus loco generis intelligitur universale, ut sic habeat prima definitio. Accidens est universale, quod adesse, et abesse potest, affirmarique ac negari de subiectis sine eorum eversione. Atque eodem modo intelligi potest secunda definitio. Tertiam vero sic licet exponere; Quod pluribus quidem eadem ratione convenire potest, verum non ut genus, aut species, aut differentia, aut proprium. Itaque in omnibus his definitionibus extrema ponitur contingentia ut differentia accidentis constitutiva. Explicatius tamen definietur accidens, si dicatur universale, seu quod praedicatur de pluribus in quaestione quale est, accidentaria, et contingenti praedicatione; ut apto ordine; primo loco excludantur individua; deinde genera et species, tum vero differentiae, postremo propria.
Complectitur autem hoc genus universalium non tantum accidentia realia, sed etiam attributa rationis, negationesque quae contingenter de pluribus dicuntur, atque adeo ipsas substantias more accidentium circumpositas, ut esse praedicatum, subiectum, caecum, tenebrosum, indutum, ornatum, inauratum, munitum. Omnia enim haec pluribus contingenter convenire, deque illis affirmari possunt haud destructis rebus de quibus dicuntur.
Dividitur porro accidens in id quod reipsa separabile est, et in id quod inseparabile. Nam etsi omne accidens huius speciei praedicabilium, cogitatione, eaque negativa separari potest incolumi subiecto, quippe cuius naturae in se consideratae nihil repugnat illo carere; non tamen omnia re ipsa seiungi possunt, sed quaedam possunt, quaedam non item. Nam sedere separabile est, et cogitatione et reipsa; simum vero esse, caecum, et similia cogitatione quidem separabilia sunt, non etiam reipsa. Qua in re late patens discrimen cernitur inter accidens, et proprium, quod nec reipsa, nec negativa cogitatione seiungi potest servato subiecto. Si enim, exempli causa, neges, hominem esse disciplinae capacem, ipsa negatione cogeris illum fateri, ne hominem quidem esse, cum ex ipsa natura humana necessario consequatur ad disciplinas capessendas aptitudo et propensio.
Potest etiam dividi accidens in generale, et speciale, quemadmodum et differentia, et proprium; ut generale quidem dicatur de specie differentibus veluti album, vigilare, dormire; speciale vero de solis numero differentibus, ut ridere, Grammaticum esse.
Iam si accidentia cum propriis conferantur, sitque sermo de veris ac realibus accidentibus, et propriis, illud observari solet, quemadmodum propria primo conveniunt universalibus, deinde per universalia singularibus communicantur; ita accidentia primo convenire singularibus, deinde per singularia universalibus attribui.
Quod si accidens cum omnibus quatuor superioribus universalium generibus comparetur, hoc discrimen, praeter alia, quae iam dicta sunt, inter ea cernitur, quod quatuor illa semper habent actum essendi in pluribus cum aptitudine coniunctum, sive ipsa, eorumve particularia existant, sive non existant (semper enim verum fuit Socratem esse hominem, et animal, et rationis participem, ac disciplinae capacem, etiam antequam ille, eiusmodique praedicata in rerum natura existerent; verumque est nunc postquam diem clausit extremum; perpetuoque verum erit) accidens vero etsi ex omni aeternitate habuit aptitudinem essendi in pluribus; non habet tamen actum, nisi cum et ipsum existit, et particularia, in quibus existit; ut calidum existens, in aqua, et ligno existentibus.