Genus si fuse sumatur, multis modis dicitur. Nam saepe nomine generis pro speciei, aut quasi speciei abutimur; ut cum dicimus, multa esse genera linguarum, multa colorum; et omnino cum communius aliquid in minus communia deducimus, etsi minus communia nihil commune sub se habeant, sed ipsa singularia duntaxat. Proprie tamen quatuor ferme videntur esse generis significata.
In primis generatio rerum eiusdem speciei, si continuata sit, nec intercisa, genus appellatur, quasi communis quaedam genitura; idque nulla ratione habita alicuius primi progenitoris. Quae eadem significatio toti etiam multitudini generantium, et genitorum eiusdem successionis accommodatur. Hac significatione utimur, cum dicimus, Quandiu fuerit hominum genus, hoc est, eorum continuata generatio, vel generantium, et genitorum non intermissa successio: quae tamen hac significatione non diceretur unum genus, si communi illa totius orbis inundatione omnes homines, qui tunc erant, periissent, aliique ratione alia, quam per generationem ex foemina, procreati essent.
Dicitur et genus, ipsa origo continuatae generationis ab uno aliquo generante.
Qua ratione dicimus omnes homines, qui unquam geniti ex muliere fuerunt, genus duxisse ab Adamo; itemque a Noe omnes, qui post generale diluvium nati sunt; Graecos etiam a Graeco, et Iones ab Ione. Quam usurpationem facile in totam quamlibet familiam transferimus, in qua duplex habitudo cernatur; altera nativae cuiusdam dependentiae a primo parente, ac capite totius multitudinis; altera consanguinitatis omnium inter se se, qua utraque habitudine unumquodque huiusmodi generum ab aliis eiusdem significationis generibus distinguimus. Affinis huic significationi est ea, qua genus sumitur pro origine ex patria, aut natione etiam; quamquam, et natio communior quaedam patria dici potest, cum Aeneas et Italiam quaerat patriam, et genus ab Iove summo: ut Poëta in eodem versu utriusque generis meminerit, et eius, quod a patria ducitur, et eius quod a primo progenitore. Hoc pacto dicimus, Platonem esse genere Atheniensem, et Aristotelem stagiritam; vel potius Platonem Achaicum genere, et Aristotelem Macedonem; patria vero hunc stagiritam, illum Atheniensem. Nam etsi patria maiorem vim habet in generatione cuiusque, natio tamen generalius in gignendo concurrit.
Tertia iam usurpatio Philosophorum est propria, ut genus sumatur pro subiecto, in quo variae differentiae cernantur; sic superficies dicitur planarum figurarum genus, et solidarum solidum, diversaeque scientiae, et artes circa diversa subiecta genera versantur, de quorum singulis singulae proprias cuiusque affectiones demonstrant; nec licet uni in alterius genus transitum facere, ut ait Aristoteles.
Quarta praecipuaque significatio, Philosophisque maxime familiaris est, qua genus id dicitur, cui subiiciuntur species. Atque huic similes sunt aliqua ex parte duae superiores. Est enim genus hoc modo sumptum, principium quoddam, et quasi origo suarum specierum in quas veluti propagatur, et in earum compositione quasi materiae, oppositarumque differentiarum subiecti vicem obtinet. Hoc igitur describens Aristoteles, genus id esse ait; quod de pluribus specie differentibus in quaestione quid est praedicatur. Quod si omnia, quae in hac descriptione intelliguntur exprimenda sunt, eoque modo locanda, ut congruenti ordine excludantur ea, quae a ratione generis aliena sunt; dicendum est, genus esse universale quiddam, quod necessario, et secundum essentiam praedicatur in quaestione quid est de differentibus specie, seu (quod his verbis innuitur) in completa naturae communis significatione. Sic enim explicata notione generis, primum excluduntur individua, quae a ratione generis remotissima sunt; deinde accidentia, quae sunt infimae classis universalia; tertio vero loco propria; quae necessario conveniunt; tum quarto differentiae, quae iam ad essentiam pertinent; extremo species, quae sola ex universalibus complete continet naturam communem singularium.
Non sunt tamen haec omnia variae differentiae, quibus generationis ordine constituatur genus, ut sunt illae, quibus definimus hominem, cum dicimus illum esse substantiam corpoream, corruptibilem, viventem, sensitivam, rationalem; sed indicant unam differentiam (qualiscunque ea sit) quae tantam vim habet, quantam ista particulatim declarant. Quod cum ita sit, non erunt quaerendae inter universale, et quinque eius vulgatas species aliae species interiectae, quae in eas dividantur; quemadmodum nec sub colore quaerimus interiectas colorum species, quae in ultimas distribuantur; tametsi inter has, aliae magis cum his, quam cum illis conveniant. Nec differt descriptio haec a profundiori generis definitione, nisi quatenus pro essendi verbo, quod praedicationis fundamenta significat, utitur verbo praedicandi; ut sic habere possit suo modo essentialis definitio: Genus est universale, quod necessario, secundum essentiam, et quidditative est in pluribus specie differentibus. Atque haec duo documenta in caeteris similibus aliorum universalium definitionibus memoria repetenda sunt.
Dividitur autem genus ratione rerum, quae genera denominantur, in genera summa, et subalterna. Summum genus est, quod supra se genus aliud non habet: et quod genus cum sit, non etiam est species, ut substantia, quantitas, qualitas: subalternum autem sive medium, Quod supra se aliud genus habet; et quod cum genus sit, est etiam species, veluti substantia corporea, et quantitas continua.
Sunt autem genera summa, si de veris rebus, et completis sit sermo, decem numero, substantia, quantitas, qualitas, ad aliquid, actio, passio, in loco esse, in tempore, situs, et habitus, quae categoriarum prima principia, et quasi fontes habentur: ens enim, quod rerum omnium commune genus videri potest, generis rationem non habet, quia etsi omnino aequivocum non est, non tamen est univocum, ut tradit Aristoteles; sed inter haec medium quippiam, quod analogum appellant. De subalternorum autem generum, sive mediorum multitudine, cum et genera et species sint, in explicatione speciei commodius agetur.