Multa quidem dicuntur apud Philosophos universalia cum adiectione aliqua; ut universales causae, signa universalia, universalia pronunciata, et quae aliis modis sic unitatem habent, ut tamen ad plura pertineant. Verum universale simpliciter, et absolute, ac minime singulare, id solum esse definitur, quod cum sit unum quid, aptum est natura sua ut sit in pluribus; veluti animal in singulis animalibus, et homo in singulis hominibus. Describitur etiam ex proprietate quadam, unum quippiam natura aptum ut de pluribus praedicetur, seu vere dicatur. Nam quia res est, aut non est, oratio vera, aut falsa dicitur. Sic animal praedicatur de Alexandro, et Bucephalo, quia in illis esse cernitur; et homo similiter de Socrate, Platone et Alcibiade, quod in eis suum esse habeat.
Non est autem necesse ut id quod universale est, sit unum quippiam re ipsa in iis de quibus praedicatur, ut cum via dicitur de ea, quae hinc et illinc proficiscentibus aclivis simul re ipsa, et declivis est; sed nomine et ratione sive conceptu. Quam multa enim re ipsa sunt ea plura, in quibus universale existit, tam multa et illud re ipsa sit necesse est; quo pacto dicimus, animal in Alexandro, et Bucephalo esse duas res quasdam, et hominem in Socrate, Platone, et Alcibiade tres; cum tamen non solum nomen, sed etiam ratio animalis in Alexandro et Bucephalo una, et eadem sit; eodemque modo nomen, et ratio hominis in Socrate, Platone, et Alcibiade.
Nec vero dictum est à Philosophis, quicquid est universale, esse actu in pluribus, sed aptum, ut sit in pluribus; quia etsi actu in uno singulari sit tantum, aut etiam in nullo; si tamen aptitudinem habeat ut sit in pluribus, sive simul, ut Orator, aut Propheta; sive successive, ut Monarcha, aut Summus Pontifex; universale utique censeri debet.
Dicitur porro universale aptum, non per potentiam externam, sed natura sua; quia si quid in rerum natura esset, quod per alienam potentiam in pluribus existere non posset, cui tamen spectata rei natura nihil repugnaret in pluribus reperiri; satis hac ex parte ipsa eius natura et conditio foret, ut universale diceretur. Quanquam duo haec, quae nonnulli Ethnici Philosophi, et alii quidam ex nostris in Mundo, et substantiis separatis vera simul esse putaverunt, pugnare inter se existimamus.
Coeterum non esse satis si res aliqua quovis modo possit esse in pluribus, ut eorum habitudine dicatur universalis, veluti per realem compositionem, aut inhaerentiam; ex posteriori definitione colligitur. Est enim anima in homine, et equo tanquam realis forma in pluribus compositis; et albedo in cygno, et marmore, ut reale accidens in pluribus subiectis inhaesionis: nec tamen aut haec universalis est comparatione cygni, et marmoris; aut illa respectu hominis, et equi, cum de illis vere dici nequeant: quod idem in aliis plerisque rebus facile est observare. Sed necesse est, ut in illis esse possit per veram identitatem, eamque talem, ut plura illa, in quibus est, illud esse affirmentur.
Quanquam neque id satis est, nisi sit veluti eorum forma: erit autem, si illis dederit esse aliquod, aut ad essentiam eorum pertinens, aut illis quasi subiectis adiunctum, appositumve. Qua de causa nec corpus dicitur universale comparatione albi, et nigri; neque album aut nigrum respectu dulcis, et mollis, cum quibus in butyro album coniungitur, et nigrum in casia.
Denique plurium nomine, intelligenda sunt non quaevis plura, sed talia, ut in eis unum illud sit multiplicatum, et suo ipsius nomine plura dici possit, ut homo in Socrate, et Platone plures homines; et animal in homine, et equo plura animalia. Si quid enim commune ita sit in pluribus, et de pluribus dicatur, ut tamen in eis multiplicatum non sit, nec nomine suo plura in illis appellari possit, id iam non universale dicendum erit, sed singulare; quo pacto se habet Deus Optimus Maximus divinarum personarum comparatione.