Denique universalia, et particularia tribus modis, quemadmodum et causae et effecta, considerari possunt. Nam ut causae et effecta uno modo spectantur quatenus res quaedam sunt, ut sol quatenus sol, et aurum quatenus aurum: altero, ut causae aut effecta sunt, veluti sol, ut gignit aurum, et aurum, ut gignitur a sole; tertio ut invicem referuntur, alterum ut causa ad effectum; alterum ut effectus ad causam; sic res habet in universalibus et particularibus. Primo enim modo considerantur, ut res quaedam, nulla universalitatis, particularitatisve habita ratione, ut animal, quatenus animal et homo quatenus homo; secundo, ut universalia sunt, aut particularia: aliud enim in animali est, esse animal; aliud, esse commune homini, et bestiae, cum illud omnibus animalibus conveniat; hoc soli animali praecise sumpto, seu non considerato cum ulla differentia contrahente: eodemque modo aliud est in homine, esse hominem, quod solis hominibus convenit; aliud esse speciem animali subiectam, quod ab aliis animalibus participatur. Tertio modo considerantur, quatenus mutuis relationibus sese respiciunt, universalia quidem, ut tota quaedam communia; particularia vero, ut partes quaedam subiectae.
Ac primo quidem modo omnes scientiae, et artes de universalibus disserunt, ut initio dictum est: non tamen omnes de omnibus, sed aliae de aliis, ut Physica, de omnibus animalium, et plantarum generibus: Moralis scientia: de cunctis virtutum et vitiorum formis, Medicina, de omnium morborum, et curationum communibus differentiis. Secundo autem et tertio modo ad solam primam Philosophiam, et Dialecticam spectat, de universalibus, et particularibus agere. Esse enim universale, et particulare, relationesque universalium et particularium inter se cum communes rerum affectiones sint, nec magis ad ea quae cadunt sub unius scientiae considerationem, quam ad ea, quae sub alterius, pertineant; ad eas scientias spectent necesse est, quae versantur circa res omnes, cuiusmodi sunt sola prima Philosophia, et Dialectica; ut sophisticem mittamus, quae non ad veritatem, sed ad captionem comparata est. Verum modus considerandi utriusque, diversus est. Prima enim Philosophia de his agit, ut de communibus rerum affectionibus: Dialectica vero, quatenus eorum cognitio ad disserendi rationem, communemque usum confert. Mirum enim in modum pendet non modo doctrina, sed usus etiam Dialecticae ex universalium, et particularium consideratione, eorumque respectuum, quibus universalia ad particularia, et vicissim particularia ad universalia affecta sunt. Quanquam respectus ipsi, sive relationes minoris momenti, et in prima Philosophia, et in Dialectica, censentur, quam ipsae universalium, et particularium rationes, quae superius explicatae sunt.
Sed cum in definitionibus universalis tria spectentur, rerum universalium unitas, aptitudo ut sint in pluribus, et aptitudo ut dicantur de pluribus, illud intelligere oportet, etsi omnia haec ab utroque artifice modo aliquo tractantur, primum tamen Philosophum de duobus tantum prioribus, Dialecticum vero de solo tertio ex proprio instituto disserere. Primus enim Philosophus non alia de causa de generalibus praedicandi modis agit, nisi ut eorum ductu generales essendi modos inveniat: neque item de definiendi ratione disputat, nisi ut multa de rerum quidditate, ac natura doceat. At Dialecticus ideo quaedam de modis essendi rerum, earumque unitate, et distinctione tradit, seu potius a primo Philosopho accipit, ut omnes praedicandi, disserendique rationes colligat. Atque hoc idem de tribus aliis particularium conditionibus, quae his altera ex parte respondent, de eorum, inquam, unitate, et aptitudine, ut suis universalibus subsint, eisque in praedicatione subiiciantur, sentiendum est.