Unicuique autem universali ex altera parte plura particularia respondent, ut unicuique toti sive essentiali, sive integrali, plures partes. Universale enim, quod Graece est τò καθ'ολόν, quasi de tota aliqua multitudine praedicabile; et particulare quod τò καθ᾽ἕκαστον dicitur, veluti per singula, seu singulatim numeratum; in vicem referuntur, ut totum quoddam commune, et pars ei supposita. Est enim particulare, unum quippiam, quod universali alicui subiici potest, ut Socrates homini, et homo animali, aut vigilanti. Nam quemadmodum, ut aliquid sit universale, ac praedicabile, non est necesse, ut actu insit, aut praedicetur, sed ut in esse, ac praedicari possit; ita ut sit particulare, ac subiicibile, ut sic dicam, non opus est, ut actu subsit, praedicationemque actu suscipiat, sed ut subesse, ac subiici in praedicatione possit. Hac ratione, etsi nec vigilans, erit universale praedicatum respectu hominis, nec vicissim homo, erit particulare subiectum comparatione vigilantis, si nemo actu vigilet; semper tamen illud est universale, ac praedicabile comparatione hominis, et vicissim homo, particulare, et subiicibile respectu illius.
Atque ut ex universalibus quaedam minus universalia sunt, ut homo, et albedo; quaedam magis universalia, ut animal et color; quaedam maxime, ut substantia et qualitas; ita ex particularibus quaedam sunt minus particularia, ut duo illa iam dicta, animal et color, quaedam magis particularia, ut homo et albedo; alia vero maxime, ut hic homo, et haec albedo; atque haec dicuntur singularia, et individua.
Singulare autem, sive individuum est id, quod unum aliquid cum sit, in pluribus esse, et de pluribus suapte natura praedicari non potest. Quae omnia eodem modo intelligenda sunt, atque in definitionibus universalis. Dicitur quoque individuum id, quod de uno solo praedicatur seu praedicari potest: qua in explicatione, ex parte differentiae, quae illud ab universali distinguit, affirmatio simul praedicationis de uno, cum negatione de quovis alio coniungitur. Quamquam vero praedicatio eiusdem omnino de seipso artis expers est, et quodammodo nugatoria; neque eam Aristoteles praedicationis nomine dignatur comprehendere, cum ait, a primis substantiis nullam esse praedicationem: comprehendenda tamen hic est in praedicandi verbo, ut definitio iuxta sententiam Aristotelis omnibus individuis conveniat. Nam cum ille credat, primas substantias, quae sunt praecipua individua, de nulla re praedicari posse naturali praedicatione ac directa; indirectas vero, sive contra naturam, et per accidens omnino reiiciat; efficitur, ut illud unum, de quo illarum quaeque iuxta hanc diffinitionem praedicari dicitur, sit ea ipsa prima substantia, quae praedicatur.
Quapropter ex praedicatione de uno, quam haec posterior definitio cum negatione coniungit, quatuor individuorum genera accommodate ad Aristotelis sententiam elici possunt. Unum, eorum quae suo modo praedicantur in quaestione quid est, ut Socrates de se ipso (nihil enim tam est unum, quam ipsummet:) alterum eorum, quae praedicantur in quaestione quale est, qua essentiale aliquid quaeratur, ut individualis differentia Socratis de eodem Socrate; tertium eorum, quae in quaestione quale est, accidentarium aliquid petente, sed tamen necessarium, ut hoc verum de hoc auro: quartum eorum, quae contingenter, ut hoc album, de hoc saxo. Atque haec omnia sunt vere, ac proprie singularia, sive individua, quae etiam signata, seu demonstrata et determinata dicuntur.
Sunt et alia individua, quae partim vaga, partim ex suppositione appellantur; quorum utraque, etsi revera naturaque sua de pluribus dici possunt; tamen pro veris individuis aliquando usurpantur. Vaga, sunt ipsa universalia cum nota particularitatis adiuncta, ut quidam homo, quoddam animal: tametsi, quae de pluribus specie dici possunt, potius particularia vaga, quam vaga individua dici debent, quod pro universalibus aliquando accipiantur; ut cum dicimus, quoddam animal esse speciem. Itaque non ex generibus, sed ex infimis speciebus, si proprie loquendum est, fiunt vaga individua; ut apud Aristotelem cum in primarum substantiarum exemplum affert; quendam hominem, et quendam equum, sumpto equo, non pro toto equorum genere (si equus de pluribus specie dicatur) sed pro certa eorum specie.
Ex suppositione vocantur ea, quae actu quidem de uno solo dicuntur quia nihil sit aliud, de quo tunc praedicari possint; sed tamen ex se apta sunt, ut de pluribus dicantur, veluti Sophronisci filius, qui de solo Socrate dicebatur, quod Sophroniscus nullum haberet, praeter Socratem. Ex quibus colligi potest, non recte definiri individuum, cum dicitur id esse, quod ea habet, quorum singula quidem de pluribus dicuntur, simul autem iuncta in aliquo alio nunquam erunt, nisi definitio de solo individuo ex suppositione tradatur. Nam etsi multa communia simul iuncta de uno solo aliquando dicantur, neque unquam futurum sit, ut alicui alteri rei conveniant (ut si quis describens Paridem dicat, esse filium Priami Troiani Regis ex Hecuba natu maximum; aut Aristotelem, esse Nicomachi, et Phaestiadis filium Alexandri Magni praeceptorem) non dubium est tamen, quin spectata natura communium attributorum, de pluribus dici possint. Itaque et Priamus ex eadem uxore suscipere potuit alium filium natu maximum, si alio tempore primum suscepisset; et Nicomachus alium ex Phaestiade, qui praeceptor etiam Alexandri fuisset. Communia enim quantumvis multa iungantur, nunquam tamen naturam communitatis amittunt, ut alia aliis singularitatem quam in se non habent, conferre possint. Atque haec de universalium, et particularium ratione, distinctioneque dicta sint, deque singularibus, quae magna ex parte, vel ipsis sensibus nota sunt, et perspecta.